1
Dum ordo Grandimontensium diu post transitum B. Stephani confessoris Christi, diuina largiente gratia, religione, sanctitate, ac bonitate, populis multiplicatus in magna pace, charitate, honore et prosperitate non modica perstitisset, ultimo anno papatus Lucii III, Philippo rege Francorum et Henrico rege Anglorum regnantibus, oborta est grauis dissensio, peccatis nostris exigentibus, Deo permittente, et inimico humani generis instigante, in ipso ordine nostro. Unde necessitas coegit ut fratres inuicem altercantes ad curiam accelerarent. Heu! heu! proh dolor, qui diu pacifici exstiterant, modo facti sunt discordes; qui sese dilexerant, modo facti sunt inimici; qui sanctitatis uirtute praeeminebant, in dedecus et subsannationem a multis rediguntur. Et quid dicam? Flebant, lugebant, lamentabantur, angustiabantur pene omnes amici ordinis, eo quod uiderent et audirent falsidicos et inimicos ueritatis impia uerba proferre, garrire, strepere contra religionis obseruantiam, aduersus charitatem fraternam. Timebant autem de ordine ne subuerteretur, mutaretur, destitueretur, cum aspicerent, cernerent perturbari undique statum ordinis, discurrere fratres ac uagari per saeculum, alios inuitos, alios spontaneos. Inuiti defendebant ordinem, spontanei contra ordinem. Et quid plura? Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum. Qui soliti erant uesci in croceis, amplexati sunt stercora . Charitas fraterna uertitur in odium, ueritas in mendacium, bonitas in taedium, sanctitas in opprobrium, sobrietas in derisum, humilitas in contemptum, religio in detrimentum, obedientia in nihilum, fere omnis uirtus in uitium. Quid ergo? Facti sunt ciues Ierusalem ciues Babyloniae, spirituales facti sunt carnales, animales, bestiales, contra quos Apostolus: Cum sit inter uos zelus et contentio, nonne homines estis? Nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Quis, inquam, talia uideret, talia audiret, et a fletu, a gemitu, a singultu, a suspiriis, a lacrymis cessare posset? O Domine, Iesu bone! o redemptor generis humani piissime! o pastor sempiterne! o Pater misericordissime! o Saluator amantissime! quare hoc sustinuisti? quare hoc permisisti? quare hoc ut sic fieret disposuisti, ut populus tuus ueneno diabolico sic male interficeretur, domus tua confunderetur, religio perturbaretur, ordo uenerabilis ita tractaretur, subsannaretur in detrimentum et dedecus uerteretur? Ubi est, Domine meus, ubi est protectio tua, ubi est promissio tua: Non relinquam uos orphanos (Ioan. XIU)? Quare non nos uisitasti? Cur sceleribus nostris non obuiasti? Cur facinora nostra non delesti? Heu, Domine mi! hic deficit sensus, hic deficit cogitatus, hic ignorantes facti sumus, hic reatum nostrum cognoscimus, hic peccatum nostrum confitemur: unde ueniam petimus; misericordiam et indulgentiam a te, Domine, misericorditer atque suppliciter postulamus. Indulge, Domine, quia potens es, quia misericors, quia suauis, et mitis, pius, benignus, qui omnium misereris, et nihil odisti eorum quae fecisti, Domine, dissimulans peccata hominum propter poenitentiam. Parce, Domine, parce populo tuo, et ne des haereditatem tuam in perditionem (Ioel II). Fac cum seruis tuis misericordiam. Uisita nos in salutari tuo , et esto placabilis super nequitia populi tui . Et si oblocuti sumus, Domine, ista sic dicentes, Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, sed cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. Adiuua nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum (Psal. LXXUIII). Forsitan ob iniquitatem nostram, et propter scelus nostrum cecidit caecitas haec ex parte super populum tuum, talis tentatio, ut aliis esset ad probationem, caeteris ad peremptionem, id est bonis ad bonum, malis autem ad malum, uel forte, ut qui in ordine latitabant, et sub ouina pelle seipsos arte simulatoria tegebant, agnoscerentur, unde et uitarentur, repudiarentur, contemnerentur, uel qui praedestinati non erant in ordine ut saluarentur, egrederentur, uel ut ordo pacem et concordiam uel bona spiritualia quae amiserat, te miserante, consequi posset. Ergo, Domine, audi uocem deprecationis nostrae et intende orationibus nostris, et qui aperuisti oculos Agar ancillae tuae, aperi oculos cordium nostrorum, et reuelare digneris nobis famulis tuis, ut uoluntas sancta tua erga nos sit, ut laudemus nomen tuum assidue, quod est benedictum per saecula. Amen.