1
INCIPIT PROLOGUS AD QUENDAM PRESBITERUM.
Insignis patriarcha Ysaac in terra incolatus sui quatuor puteos fodisse legitur. Primum, quem appellauit Calumpniam; secundum, quem appellauit Inimicicias, eo quod pastoribus Gerare pro aqua puteorum istorum rixantibus passus est calumpnias et inimicitias. Tercium fodit puteum, cui nomen imposuit Latitudo, quia pro eo nulla fuit contentio. Quartum appellauit Habundantiam, quia nec pro illo passus est rixam. In Christo karissime, cogis me reminisci calumpniarum et inimicitiarum, quas aliquando passus sum, rixantibus contra me pastoribus Gerare pro eo, quod puteos a Palestinis terra obrutos presumpsi refodere, studens ad aquam uiuam peruenire, fastidiensque aquam turbidam, id est conuersationem clericorum deprauatam, et a puritate apostolicae uenae, de qua clericalis ordo ducit exordium, nimis alteratam.
Cum ergo hanc uenam aquarum scribendo quasi fodiendo cepissem inquirere, rixati sunt contra me pastores Gerare, amici Palestinorum, id est cadentium, nimium contra meam paruitatem: indignantes, quando fodi puteum primum, id est quando librum istum, quem tu nunc a me requiris, legendum presentaui domino meo felicis memoriae Chononi Ratisponensis aecclesiae angelo, ut, si illi saperet, in ea aquam uiuam biberet ipse, aliisque propinaret.
Quod et factum letabunda recordatione commemoro, quia Edificium, quod in hoc libro illi depinxeram, sepe in sermonibus popularibus ita clare demonstrauit populo, ut cogerentur uerecundari aliter edificantes, et lapidem angularem, quem istud edificium et in fundamento et in summitate habet necessarium, reprobantes. Quanquam ipsis licet reprobantibus hic factus sit in caput anguli, reflorescente per Dei gratiam in multis aecclesiis conuersatione regiminis apostolici, quod innititur auctoritati non alicuius hominis institutoris, sed ipsius Christi, qui in se suisque discipulis exhibuit formam ordinis et propositi clericalis, prefigurati quondam in Aaron et in eius filiis terrena hereditate priuatis, et in sortem Domini consecratis.
5
Iuxta quam formulam per multas aecclesias reflorescit conuersatio clericalis in regularibus collegiis fratrum habitantium in unum, nec dicentium uel habentium aliquid suum. Aliter autem uiuentes clerici, et aduersantes legitime Christi ordinationi uidentur mihi pastoribus Gerare assimilandi. Quoniam, sicut illi patriarchae Ysaac puteos paternos a Palestinis obrutos renouanti calumpniam intulerunt, propemodum calumpnias et inimicitias isti contra me propter consimilem causam suscitauerunt.
Tu ergo, si dignaris bibere de puteo, quem illi calumpniis et inimicitiis suis michimetipsi amarum fecerunt, dum de ueritate, que in ore meo dulcis erat, amaricatus est uenter meus: caue tibi ab omnibus amaris et amaricantibus, et, si quid tibi de aqua istius putei sapuerit, propina solis dulcibus et mitibus, qualium unus creditur illas designatus episcopus Frisingensis. Cui hoc diligenter debes in secreto suggerere, ut, si dignatur de puteo nostro bibere, sequatur consilium Sapientiae dicentis: Noli regibus, o Lamuel, dare uinum, quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas: ne forte bibant et obliuiscantur iudiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
Nonne clerici superbi et seculares dominantur quasi reges? Nonne multis literis inebriati sepe obliuiscuntur iudiciorum, et mutant causam filiorum pauperis, illius scilicet qui, cum diues esset, pro nobis pauper factus est, ut nos illius inopia diuites essemus, non propria lucra in ecclesiasticis ministeriis auare sectando, sed sola que sursum sunt auiditate pia desiderando. Dum uero illi in officiis aecclesiasticis inhiant questibus terrenis refrigescente caelestium desideriorum caritate, reuera iudiciorum obliti, mutant causam filiorum pauperis; gratiam Domini, id est elemosinam, transferentes in luxuriam, pauperibus pauperis Christi omnino neglectis.
Quorum in consortium ne sic ueniat ille Deo diligendus episcopus, ut fiat quasi pontifex anni illius, in quo crucifixus est Christus, mature ac festine debet a te preueniri ac premuniri. Quod fortasse conuenienter fieri poterit per lectionem istius libelli, quem si tu et ipse cum aliis ueritatis amicis habueritis gratum, contempto iudicio perfidorum in Domino gratulabor me feliciter apud pias mentes dilatatum nomenque huius putei, fauente Dei gratia, mutabo, ut uidelicet qui prius appellabatur Calumpnia seu Inimicitiae, deinceps uocetur Latitudo.
Quod nomen fuit putei tercii superius notati, quem fodit patriarcha Ysaac, pro quo nulla fuit contentio. Et ideo a nobis quoque absit omnis contentio, sitque pro his, qui hactenus contra nos contenderunt, sola nobis ad Deum supplicatio, quatenus ipse tam in ipsis quam in nobis mutet, quod suae maiestati displicet; confirmans, quod beneplacitum habet, ut tandem pariter bibamus de puteo quarto, qui dicitur Habundantia, tanquam nichil habentes et omnia possidentes, sicut egentes, multos autem locupletantes; non deficiente diuinae largitatis puteo, qui dici potest Habundantia.
10
Quoniam ipsa Dei bonitas ac misericordia electos a se preuentos habundantibus auxiliis et gratiarum donis ita comitatur, et subsequitur, ut merito a quolibet electorum in talia habundantia cantetur: Dominus regit me, et nichil michi deerit usque et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus uitae meae, ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum. Puto, quod istud carmen ueraciter canentibus pateat latitudinis et habundantie desiderabilis puteus, immo fons inexhaustus.
Propter quem consequendum diuersa iam opuscula scriptitando, quasi fodiendo laborauimus. Quorum opusculorum iste libellus primus fuit iussu et rogatu Deo dilecti Ratisponensis episcopi C[hononis] conscriptus; quem illo defuncto apud nos continuimus et paucis lectionem eius indulsimus. Uerum quia tu, frater in Domino karissime, cuius caritati omnia debeo que adiuuante Deo possum, postulas istum libellum tibi legendum et fortassis transscribendum, atque ita potest contingere, ut semel emissum uolet irreuocabile uerbum: rogo te, ut auctoritates, quas ex latere apposui, tu quoque cures apponere; ut ex his quasi tabulatis uel muris firmis muniatur nostrum edificium, iuxta legis mandatum dicentis in Deuteronomio : Cum edificaueris domum nouam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua; et sis reus labente aliquo et in preceps ruente; item lex in Exodo dicit: Si quis aperuerit cisternam et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos uel asinus in eam, dominus cisternae reddet precium iumentorum.
Quod autem mortuum est, ipsius erit. Apposite igitur ex latere uel etiam dictamini nostro inserte sanctorum auctoritates, ut edificio nostro sint munimentum et cisterne nostre sint operimentum, ne, per nostri occasionem aliquo in preceps ruente, nos patiamur detrimentum. Sicut pene antehac nobis accidit, quando exiit sermo inter fratres claustrorum barbatos, quod ab edificio isto, de quo hic agitur, excluserimus illos, cum uidelicet minime attenderent, se in numero paenitentium comprehensos eque ut monachos; nisi forte uiuant ita dissolute, ut non seruent leges penitentiae.
Offensi sunt etiam quidam literati claustrales, tam monachi quam canonici regulares, pro eo quod publicatis patrum scriptis de quartandis decimis et oblationibus ipsi uiderentur argui transgressionis, eo quod nec decimae nec oblationes quartantur in communiter uiuentium claustris. Harum et similium offensionum ante actarum non inmemores et de futuris cauere uolentes quedam decerpendo, quedam addendo, dictamen nostrum castigatius fecimus. Auctoritates uero patrum, quibus nec addi nec decerpi quicquam licuit, partim textui sermonis nostri competenter inseruimus, partim in latere apposuimus.
Quibus diligenter inspectis nos inmunes fore credimus et coram Deo excusabiles; etiamsi aliquos de his, quibus ipse Christus est lapis offensionis et petra scandali, continget in dictis nostris offendi et scandalizari. Cum enim ipse discipulis suis dicat: Si sermonem meum seruauerunt, et uestrum seruabunt, si me persecuti sunt, et uos persequentur, non debemus ammirari, si eius inimicos continget nobis propter ueritatem, quae in illis odium parit, inimicari et propterea in dictis ueracibus offendi et scandalizari.
15
Multas ab huiusmodi hominibus derogationes, maledictiones et uexationes passi sumus. Quibus ut perfecta paenitentia et largissima indulgentia tribuatur a Deo, ipsius misericordem omnipotentiam et omnipotentem misericordiam obsecramus per hostiam uere pacificam, quam licet indigni, non solum pro amicis, uerum et pro inimicis immolamus, quotiens ipsius gracia fauente altaris mysterium celebramus.
INCIPIT OPUSCULUM DE EDIFICIO DEI CUIUSDAM IDIOTE AC
PECCATORIS AD CHONONEM RATISPONENSEM EPISCOPUM. Rogatu et iussu tuo, sancte Ratisponensis ecclesiae uenerande presul Chono, fateor me ad hoc animari, ut te cogente opusque magnum a paruitate mea exposcente non dubitem conari, quatinus ea quae requiris persoluam. Quamuis apud me nichil tale repositum sciam, unde tibi delicatissimo sanctarum scripturarum scrutatori ualeam satisfacere aptasque delicias preparare, cum et ego ipse in anima mea famis periculo tabescam, et paululum olei in lecito conscientiae modicumque farinae in operationis pugillo habens, proximus morti existam; nisi uero Helias ueniat, qui de modico meo magna faciens, dum rogat pasci, ipse magis pascat suaeque incarnationis presentiam nunquam cordi meo subtrahat, donec in famis tempore oportuno transacto caelum aperiatur et indigentia mea sacietate mirifica reficiatur, iuxta illud prophete: Saciabor, cum apparuerit gloria tua.
Interim uero si peccato surripiente filius, hoc est animus meus subitanea morte preuentus fuerit, ipsius Heliae presentia in receptaculo memoriae meae manens assidue poterit hunc a morte reuocare atque aecclesiae matri sic uiuum presentare, ut et ipsa mater super hoc letetur et suscitantis uerbi ueritas in mea uita magnificetur. Igitur quoniam Helias interpretatur 'Dominus Deus', confido utique, quod ex te aperte mihi loquatur Deus Dominus.
Nam, postquam me duo crucis ligna colligentem, hoc est in fide passionis dominicae spem habentem persensisti, continuo michi precepisti, ut tanquam de ipsis duobus lignis edificium quoddam construerem, immo iam constructum demonstrarem, cuius iuxta apostolum artifex et conditor Deus est; et ideo nullo uentorum inpulsu, nullo fluuiorum incursu moueri ac labefactari potest. Opusculum ergo istud, prout tu ipse decreuisti, De edificio Dei titulum accipiat, tueque paternitati hunc libellum destinari tam ex prologo quam ex titulo legentibus innotescat.
20
Nomen uero meum penitus ignoretur. Quia si quid boni per me hic prolatum fuerit, non nobis, non nobis, sed nomini Domini super hoc laus, gratia, gratiarum actio debetur. Tibi quoque impulsori et excitatori paruitatis meae gratiam debebit cuicunque in eo quod te exhortante per Dei gratiam dixero aliquid recte placebit. EXPLICIT PROLOGUS. ………………………….. 7. … Quae est enim tunica, qua dominicum corpus uestitur, nisi uirtus Spiritus sancti, qua aecclesia inuisibilitur ornatur?
Uos autem, ait Dominus, sedete in ciuitate, donec induamini uirtute ex alto. Ideo 'ex alto', quia desuper contexta est tunica, nec ita humano artificio consuta, ut a militibus, Christi crucifixoribus, possit diuidi aut a regibus, diuinarum legum preuaricatoribus et superbi Saulis imitatoribus, possit teneri ac scindi. Quia uirtus caritatis, quae per Spiritum sanctum in cordibus electorum diffunditur, qua uelut nuptiali ueste sponsa Christi ornatur, sicut non potest a carnalibus uideri, sic non potest ab eis teneri ac scindi.
Quia nec ipsi ullo modo scindi aut diuidi possent, si hanc oculo cordis uiderent, et manu operationis tenerent. 8. Quae sunt autem uestimenta, quae uel milites inter se diuidere uel Saul conscindere potest, nisi facultates ecclesiasticae? Decimae siquidem ceteraeque fidelium oblationes, uelut quidem amictus exterior, ornant et muniunt aecclesiam, sicut pelles Salemonis ornabant et muniebant sanctam federis arcam. Aecclesia quippe, quae uere arca federis, arca sanctificationis dicitur, exteriori facultate, tanquam pellibus et uelis quibusdam sic munitur, ut interius circumtecta ex omni parte auro spirituali decore fulgeat; quam neque sol decolorare nec ulla unquam pluuia persecutionis poterit fuscare.
Nam sicut per multas persecutionum tempestates quondam populo Dei propter peccatum inmissas, nemini regum uel tyrannorum permissum est arcam illam ex omni parte auro circumtectam auro deuestire, sic nemini regum uel tyrannorum, nemini militum fas aut facultas est spirituales aecclesiae thesauros, quibus undique circumtegitur et ornatur, ullo modo contrectare aut dissipare; quamuis tamen, sicut arca illa quondam capta et per terram alienam circumducta legitur, sic et ipsa aecclesia quodammodo circumducatur et quasi captiua apud Philistinorum principes teneatur, quando ad hoc angariatur a malis principibus, ut in palatio pro sui militumque suorum arbitrio tractetur de spiritualibus.
Quotienscunque autem hoc agitur, quod arca Domini in palatio, tanquam in templo Dagon, collocatur, non in hoc arca leditur, sed eorum tyrannica potestas, quae, licet contra Deum et plus quam Deus a quibusdam timeatur, rectius tamen ydolum quam Deus uocatur, potestas inquam talis, diuina et inuisibili uirtute sicut ydolum Dagon, urgetur ad casum; et palmis abscisis, hoc est omnis uictoriae successibus diuinitus ablatis, omnino destruetur.
25
Christi autem et aecclesiae potestas semper stabit; arca sanctificationis nunquam destruetur, sed cum honore a principibus Philistinorum tandem dimittetur, quoniam regnum Romanorum, in quo nefas hoc maxime patrabatur, nunc a muribus, hoc est uilissimis hominibus, infestatur. Nec desinent isti mures regnum et principes eius persequi, donec arca ad populum suum cum honore ac muneribus dimittatur, ubi a Salemone rege pacifico templum illi construatur; in quo non regibus, sed solis sacerdotibus potestas ministrandi tribuatur.
Sed, et si quis regum sacerdotalibus functionibus se presumpserit ingerere, cum Ozia rege presumptore lepram portabit in fronte. Nunc uero, quia nostro tempore uidemus mures regnare, non dubitemus et illud appropinquare, ut arca Dei libera in templo sibi caelitus fabricato constituatur. Ubi de leuitica tantum stirpe sacerdotes et ministros habeat, quibus lex hereditatem ad hoc in terra denegat, ut Dominus sit pars eorum; cuius participatio non est, nisi in id ipsum, quia ipse est uere id ipsum.
Quod illi specialiter et copiosius participant, qui habitant in id ipsum; qui gustant, quam bonum est et quam iucundum habitare fratres in unum; hoc est, in id ipsum. Clerici autem proprietarii et acephali, qui habitant non in unum, sed in diuersum, per suas proprietates et hereditates de tribu leuitica se non esse testantur, neque, ut uaccae illae fecerunt, a quibus arca trahebatur, pergunt in directum, sed a regulis patrum exorbitantes omnes declinauerunt; simul inutiles facti sunt: non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Iste unus Christus est cum suis omnibus habitantibus in unum; per quos construitur arca consummanda per cubitum unum, per quos edificatur ciuitas habitantium in unum, cuius participatio eius in id ipsum. Per quos etiam Bethsamis, hoc est ad domum solis, arca directissime trahitur, quoniam ab eis nec ad dexteram nec ad sinistram declinatur. Itaque regum palatiis, quasi Philistinorum templis, omnino post tergum relictis catholicus clerus cum arca federis ad domum solis pergere festinat, ubi Christum solem iusticiae prospiciens, diuinis potius legibus quam regibus obediat.
Ubi sic apostolorum regulae obseruentur, ut regum leges et pseudoclericorum consuetudines Christo contrariae penitus annichilentur. hec omnia non somniis aut uanis coniecturis sic perficienda probamus; sed quod ineuitabiliter sic fieri oporteat, ex hoc et per hoc scimus et nullatenus dubitamus, quod, sicut olim sunt figurata et prophetata, sic nostris temporibus haec uidemus inchoata, licet nondum consummata. Nonne imperator H[einricus] tamdiu in posterioribus, hoc est in bonis temporalibus, est percussus, tandiu a muribus, uidelicet paruae quantitatis et nullius pene dignitatis hominibus, uexatus est, ut cum suis principibus deliberaret, quo modo aecclesiam, ueram sanctificationis arcam, de sua captiuitate dimitteret?
30
Et illi quidem dederunt consilium, sed non usquequaque perfectum. Consuluerunt enim, ut anos aureos cum arca remitteret, hoc est annulos aureos, quibus episcopos et abbates inuestire solebat, omnino dimitteret. Sed hoc in consilio non addiderunt, ut omnino de suis finibus uaccis trahentibus hec arca exiret, et solis sacerdotibus ac leuitis commissa animales et carneos mures apud Philisteos relinqueret; aureos autem secum ipsa retinens sua egressione pacem faceret, dum plaga, quae regnis ac regibus propter ipsam arcam fuit inmissa mitigaretur, eadem ad suos remissa.
Hoc esset perfectum consilium, sine dubio ad plagam discordiae mitigandam satis idoneum. Sed adhuc arca inter fines ac terminos Philistinorum tenetur, dum episcopi, abbates, abbatissae facta electione ad palatium ire compelluntur, quatenus a rege nescio quae regalia suscipiant; de quibus regi uel hominium uel fidelitatis sacramentum faciant. Adhuc ergo principes consilio salubriori utantur, ut episcopis, abbatibus, abbatissis plenam libertatem dimittant, nec in spiritualibus dignitatibus sanctam Dei aecclesiam ulterius angariare presumant. ……………………… 13. …
Ecce ut uidimus, prudens iste architectus tale fundamentum elegit talemque structuram illi superposuit, cuius tota participatio esset in id ipsum, quia nec populum in fide, nec clerum in regula uoluit a sanctis apostolis esse diuersum. In hoc ergo tutus edificio, non timuit uel ab hereticis uel pseudoclericis aliquatenus expugnari. In hac urbe fortitudinis utebatur Christo, non solum pro muro, sed etiam pro antemurali.
Quod si nostro tempore aliquis episcoporum relinqueret militum cohortem – quam solus ex apostolis Iudas legitur duxisse, quando, sicut euangelium narrat, fuit dux eorum qui comprehenderunt Iesum – si, inquam, cohortem relinqueret et in hac urbe fortitudinis nostrae Syon cum beato Augustino confideret, sicut ille contra hereticos, et clericos proprietarios preualuit, sic iste contra hereticos, uidelicet symoniacos, Nicolaitas nec non clericos proprietarios preualeret.
Quia Deus suam non desereret partem, si episcopus desereret cohortem, quae ipsum cum gladiis et fustibus ita, quocunque pergit, comitatur, ut potius Iudae cohortem ducenti, quam Petro solam uirgam gestanti similis agnoscatur. Deus autem non in episcopo speciem Iudae requirit, sed speciem Iacob quam dilexit. Species ergo Iacob in episcopo exprimatur, ita ut, quomodo ille fecit, libentius fugiat, et, si necesse fuerit, exilium patiatur, quam milites armatos de pauperum stipendiis pascat et ministros, quos Christus in terra habere noluit, ipse habens regnum de hoc mundo asciscat.
35
Si regnum Christi de hoc mundo fuisset, ministri utique sui decertassent, ut non traderetur Iudeis. Sed quia regnum suum non erat de hoc mundo, non habuit in hoc mundo milites ministratores, sed passus est eos uestium suarum diuisores et corporis sui crucifixores. Quos etiam usque hodie patitur, dum facultas ecclesiastica per milites distribuitur et aecclesia, quae corpus ipsius est, non solum corporali egestate in uiduis, pupillis, peregrinis ceterisque pauperibus per hoc affligitur, sed et in perfectorum mentibus zelum Dei habentibus miro cruciatu crucifigitur, non tantum a militibus corporaliter eam nudantibus et clauis tribulationum configentibus, quantum a pontificibus ipsum per facultates ecclesiae in manus militum tradentibus.
Nam milites non haberent potestatem aduersus ecclesiam, nisi eis fuisset datum desuper. Propterea episcopi, qui ecclesiam et in ecclesia Christum tradiderunt, maius peccatum habent. Licet enim non parua, sed magna et sacrilegio plena sit militum culpa, maior tamen est pontificum nequitia, quia aecclesiae lucra sub specie lucrandae pacis dissipant; quasi cum ipsis pharisaeis ac pontificibus Iudeorum dicant: Ne forte ueniant Romani et tollant nostrum locum et gentem. 14.
Certe illic trepidauerunt timore, ubi non erat timor. Timent enim pati malum cum Christo et apostolis; et non timent facere malum cum phariseis: cum facere malum semper sit malum; pati uero malum usque adeo non sit malum, ut unusquisque sanctorum martyrum uel pontificum eligerent mille mala pati, quam unum facere. Sic cum sanctus Ambrosius ab imperatore cogeretur, ut illi ecclesiae traditionem faceret, elegit sanctus pontifex cum suo ac suorum non paruo discrimine regem potius quam legem offendere, affirmans nec sibi licere, ut res pauperum cuiquam preter pauperes daret, nec imperatori, ut eas acciperet.
Ergo quia illic trepidauit timore, ubi erat timor, quia phariseis Christum quasi pro cauenda Romanorum offensa tradentibus noluit communicare, et quia sic legerat: Regem honorificate, ut non frustra premissum attenderet, Deum timete: et Deum sibi propicium seruauit et imperatoris animositatem libera et sacerdotali responsione mitigauit. Atque ita Deum timendo ac saluo ipsius timore regem honorificando locum et gentem suam seruauit: pro quo contra imperatoris offensam seruando nec minimum aliquid de facultatibus pauperum dispertire uoluit.
Iudei uero et Christum tradendo amiserunt; et de loco, pro quo ipsum Romanis tradiderant, per ipsos Romanos exterminati sunt. Sic et modernorum pontificum dignitas et potestas ab his maxime destruitur et conculcatur, quibus aecclesiastica facultas distributa cognoscitur. Qui etiam ab his ipsis, a quibus pro aecclesiastico, ut dicunt, beneficio, sed reuera maleficio aliquantos denarios XXX illis denariis, pro quibus Christus uenditus est, per omnia conferendos accipiunt, ita contempnuntur, ut eis uel opprobrio aperto uel occulto susurrio dicant: Quid ad nos? tu uideris.
40
Quid ad nos, inquiunt milites, si episcopi aecclesiam sanguine Christi comparatam nobis pro uili precio uendunt et postea ipsum precium sanguinis proiciunt, dum hoc inutiliter expendunt. Atque utinam uel hoc ipsum precium in sepulturam et requiem peregrinorum expenderetur, et ab aliquo episcoporum uel in extremis suis diceretur: Peccaui tradens sanguinem iustum; et tunc enim indulgentiam obtineret, si non desperans cum Iuda, sed sperans cum Dauid propheta se peccasse diceret.
Mallem tamen, ut, cum adhuc sanus esset, peccatum suum cum Petro amarissime defleret et a militibus Christum tradentibus, si uestitus non posset, saltem cum dilecto Christi discipulo, relicta sindone, aufugeret nudus, quia melius et sine dubio salubrius esset nudum a talibus fugere, quam uestitum et multis diuitiis cumulatum cum illis remanere. Attamen, quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram subiecit populos episcopis et gentes sub pedibus eorum, ipse quoque in omnibus protector et adiutor eorum est, quatinus principes mundi non audeant eos a se recedentes ultra modum persequi, illius timore perterriti, per quem perterritus est Laban persequens olim Iacob a se fugientem et omnia sua secum ad terram patrum suorum trahentem.
Usque adeo enim elegit Deus in episcopis hereditatem suam, speciem Iacob, quam dilexit, ut, si per omnia species Iacob, quam dilexit, in illis exprimatur, nullus eorum certissimo Dei auxilio destituatur. Quod ex illorum probatur exemplis, in quibus hactenus expressa est imago Iacob, strennui scilicet luctatoris, et Israel uiri Deum uidentis. Longum est hic inserere Martinos, Augustinos ceterosque sanctos patres, qui non per ecclesiasticas facultates ditauerunt, sed per fidem uicerunt regna.
Qui etiam ora leonum, hoc est regum potentissimorum, non de stipendiis pauperum impleuerunt, sed uerbo ueritatis obdurauerunt. Illud tamen singulorum atque omnium episcoporum et oculis ingerere et auribus inculcare delectat, quod beatus Ambrosius apud ipsum imperatorem, cui facultates aecclesiae omnino interdixit, quem etiam de peccato suo ita libere corripuit, ut aecclesiae introitum illi denegaret, donec illum publica paenitentia reconciliaret, apud ipsum, inquam, cui contra ueritatem non pepercit, tanti fuit ponderis et amoris, ut liquido appareat, quoniam illius terror imperatorem pressit, qui in sancto pontifice tuebatur speciem Iacob quam dilexit.
Sicut enim Iacob legitur fugiens a Laban, nichil illum supra filiabus ceterisque ad se pertinentibus consuluisse, sic iste de curandis animabus et disponendis aecclesiae facultatibus non curabat imperatorem respicere, usque adeo, ut pro homicidiis absque ordine iudiciario iubente ipso imperatore factis publicam illi paenitentiam imponeret et, si quid de facultatibus aecclesiae peteret, incunctanter illi denegaret, asserens omnia que tam ipse quam aecclesia possidebat pauperum esse, atque ideo: Nec mihi fas est, tradere, nec tibi imperator, accipere expedit.
45
Quis ergo hanc licentiam, quam iste non habuit, modernis episcopis dedit? Qui non solum uillas Deo in sacrificium oblatas, sed ipsas quoque decimas diuino cultui tam ueteris quam noui testamenti auctoritate sanctificatas sic militibus tradiderunt, quasi fas esse cepit, quod beatus Ambrosius fas esse negauit? Ille nefas credidit res pauperum non pauperibus erogare: moderni episcopi non hoc nefarium, sed necessarium putant esse, ut militibus ex lege beneficiaria suam de bonis aecclesiae recognoscant iusticiam, Christi uero idcirco negligant iusticiam, quod iusticia militum nimis est inolita; iusticia autem Christi nostro tempore uidetur insolita.
Sic etenim confusa sunt regalia et aecclesiastica, ut iam uideretur episcopus regnum spoliare, si aecclesiae facultates militibus uellet denegare. 15. Haec est illa confusio, qua impeditur manus edificantium in sancta Dei aecclesia, sicut quondam post transmigrationem Babylonis eorum qui templum reedificabant studia sunt per hoc retardata, quod, sicut isti aecclesiastica regalibus miscuerunt, sic illi, cum essent Israelitae, contra diuinum interdictum, uxores alienigenas ducendo commixti inter gentes et didicerunt opera eorum.
Nonne et episcopi commixti sunt secularibus principibus et ita didicerunt opera eorum, ut nonnulli eorum sciant castra expugnare, procinctum contra hostes mouere et cetera quae duci magis quam pontifici conueniunt ordinare? Quid ergo faciendum est alicui episcopo uolenti hoc esse, quod dicitur, nisi ut multitudine ac consuetudine peruersorum penitus despecta solum Christum ita sequatur, ut quidam sanctus Tobias uideatur? De Tobia sic legitur: quod, cum omnes irent ad uitulos aureos, quos fecerat rex Israel, hic solus uitans consortia eorum, uenit in Ierusalem adorare dominum Deum Israel.
Sic ergo iste, cum omnes eant ad palatium de mundi negotiis tractare, solus discat in uisione pacis debitas Deo uictimas et oblationes facere. Sed fortasse rex eum persequetur cum militia et, lege Christi uel re insolita post dorsum proiecta, de sua illum urgebit iusticia, habens in hoc milites fautores: qui cum Pilati militibus uendiderunt mendacium, ut acciperent aecclesiae stipendium. Fecerunt enim episcopis hominium, ut essent aecclesiae defensores, cum sint ipsi hostibus extraneis omnino deteriores, quia aecclesiae bona inter se dissipant et id ipsum, quod beneficiis eorum superesse uidetur, sumptuose apud episcopos conuiuando ita uolunt consumere, ut pene nichil possit militum sumptui superesse, unde pauperes et uiduae alantur, hospites et peregrini suscipiantur, et cetera episcopalis munificentie officia peragantur.
Quid est ergo illud hominium, nisi quoddam mendacium? nam cum se episcoporum homines dicant, tantam sibi super eos dominandi potestatem uendicant, ut nichil dantes, preter mendacium, totum aecclesiae sic exhauriant gazophilatium; ut per omnia illis militibus deteriores probentur qui accepto a pontificibus precio tale mendacium confinxerunt, quod per hoc solubile ac destructibile fecerunt, quoniam se dormientibus Christum furto ablatum dixerunt.
50
Quis enim non uideat fragile ac falsum testimonium illius esse, qui de hoc testatur, quod factum dicitur eo dormiente? cassatum est ergo mendacium eorum, quia Christus resurrexisse non dubitatur. Perierunt pontifices, a quibus hoc mendacium de stipe templi comparatum agnoscitur. Hominium uero et mendacium, quod episcopi de facultatibus aecclesiae mercantur, uix audet aliquis ueritatis gladio impugnare, nisi propositum habeat eos qui occidunt corpus non ita formidare; sicut timenda est sententia illius iudicis, qui postquam occiderit corpus, habet potestatem mittere animam in gehennam ignis.
Sed dicet aliquis: 'Nonne et ipse iustus iudex Cesari, quae sunt Cesaris reddenda precepit? Nonne hoc ipsum exemplo confirmans didragma persoluit? Quis est ergo episcopus, qui se Christo uel etiam Petro maiorem faciens tributum, quod illi soluerunt, contra doctrinam Pauli apostoli potestatibus sublimioribus denegare presumat?' Ad quod respondemus, quia in hoc ipso cunctos episcopos Christo a Petro confirmari optamus, ut, sicut ille non de loculis Iudae, qui erant communis pauperum substantiae, sed aliunde accepit precium, quod Cesari daretur: sic et episcopi non de facultatibus aecclesiae, que solis pauperibus et Deo militantibus debet esse communis, sed aliunde, si possent, militibus et regi ministrarent illud adtendentes, quod sancti patres dicunt sacrilegium esse rem pauperum non pauperibus erogare.
Si uero facultatem aecclesiae imperator aut alius princeps peteret, congruenter episcopus cum beato Ambrosio, quod supra posuimus, responderet: Nec michi fas est tradere, nec tibi, imperator, expedit accipere. Quod pro regia, ut dicunt, iusticia de rebus pauperum aliquid episcopo imperator extorquere disponeret, melius esset cum beato Laurentio ardere, cui facultates aecclesiae nec ignis potuit extorquere, quam iusticiam forensem siue aulicam tanti ponderare, quasi contra diuinam iusticiam illa nos possit excusare, cum nulla quantumcunque uetus consuetudo, quantumcunque a regibus firmata constitutio possit uel debeat stare, si propheticis, euangelicis atque apostolicis institutis inuenitur repugnare.
Sed adhuc obicitur, quia non possint episcopi militibus ea denegare que a suis predecessoribus illis cognoscuntur prestita esse, maxime si antiquitas accessit beneficio, ut in eo sit quedam per multas etates quasi hereditaria successio. Ad quod respondemus, quod predecessores episcopi, qui hoc fecerunt, nisi per ignem penitentiae pro sacrilegio commisso postmodum sint purgati, et illi absque dubio perierunt et suis successoribus hereditatem perditionis dimiserunt, nisi ea studeant corrigere, que ab illis contra Dei leges sciuntur presumpta esse.
Nam si manum apposuerint ad ea secundum leges aulicas in potestate militum confirmanda, que illis per legem [Dei] de manu sunt extorquenda, sicut Iudei hodie uiuentes, quoniam patribus suis Christi interfectoribus in errore succedunt, ab eorum dampnatione alieni non sunt: sic episcopi malis episcopis succedentes, nisi male ordinata studeant ad ordinem iustum reformare, dampnationem predecessorum non possunt euadere. 16. Non debet alicui mirum uideri, quod in distinguendo aecclesiastica et regalia tandiu inmoramur, quia hoc ad structuram edificii, de quo tractare disposuimus, plurimum ualere arbitramur.
55
Sicut enim quondam sub Zorobabel duce et Iesu magno sacerdote reedificatio templi per hoc tardata est, quod lex Dei, que filiis Israel uxores alienigenas interdixit, usque adeo profanata et neglecta est, ut etiam ipse Iesus legatur uxorem alienigenam duxisse, – unde et beatus Ieronimus dicit eum propter hoc ipsum in ueste sordida Zachariae prophetae apparuisse, – sic nostro tempore sanctae Dei aecclesiae per hoc est edificatio impedita, quod contra mandatum diuinae legis neminem Deo militantem secularibus negotiis implicari permittentis ipsa secularia aecclesiasticis usque adeo sunt permixta, ut etiam sacerdos, quem lex de sanctis egredi prohibet, foris appareat ueste sordida indutus, hoc est mundanis causis implicatus et inuolutus.
Ideo et Satan per se ipsum ac membra sua multum illi aduersatur et de corporalibus aecclesiae bonis, tanquam de corpore Moysi, plerumque cura eo per militum linguas altercatur. Quem tamen Satanan Michahel archangelus Christi aecclesiae in adiutorium missus non audet increpare, quia episcopos ueste sordida indutos militum uexationibus iuste uidet subiacere. Cui sententiae illud concordat, quod angelus bonus, qui precibus Danielis affuit atque illas utpote a uiro desideriorum oblatas cito exaudiri desiderauit, tamen XXti et uno diebus per angelos aduersarios moram tulit, quoniam princeps Persarum, malus scilicet angelus, quasi causam iustam contra illum habuit.
Nam, quamuis preces Danielis mundae fuissent, tamen propterea tardius exaudiri debuerunt, quod illi, pro quibus orauit, tantum culpe contraxerant, ut iusta peccati uindicta principibus malis debeant subiacere. Sed tamen, quoniam uir desideriorum, qui sibi desiderabiles cibos subtraxerat, pro illis orauit, tandem bonus angelus praeualuit: et de abbreuiato captiuitatis tempore letam consolationem Danieli apportans moram quoque diligenter exposuit, quia uidelicet principes malos suis precibus aduersantes habuit.
Quorum nullus ante Deum bonis angelis pro salute satagentibus aduersari poterit aut praesumet, nisi peccatis hominum exigentibus iustam a Deo licentiam acceperit. Satan ergo, qui episcopis aduersandi potestatem iustam tamdiu habet, quamdiu sacerdotalis almitas ueste sordida in eis dehonestatur, non potest ab angelo bono comprimi, nisi episcopus cum Daniele apponat cor suum ad intelligendum, ut se affligat in conspectu Domini, nisi uestem sordidam proiciat et lineis indutus atramentarium scriptoris ad renes habens, 'tau' literam, hoc est crucis mysticam figuram, fontibus Dei seruorum inscribat.
Tunc enim gladius Satanae alterius non poterit illi aduersari: sed uelit nolit pars aduersaria cogetur per omnia illi famulari, eos tantummodo ledendo et interficiendo, qui non crucis figuram frontibus suis habent ita impressam, ut gementes et dolentes de his, quae fiunt in medio eorum, per nimium boni feruoris cruciatum, quasi per crucis signum possint euadere uindictam. Ergo si ipsi principes aecclesiam lacerantes tradentur in manus gladii in presenti seculo et partes uulpium erunt in faturo, sic omnes eorum consentientes foris uastabit gladius et intus pauor.
60
Quos utique nec foris gladius nec intus pauor cum aliqua sui lesione uastaret, si eos nudos nudam crucem sequentes 'tau' litera consignaret. Sed quia terrena diligunt, quae a mundi principibus dari uel auferri possunt, necesse est eos pauore intus, foris gladio uastari, quando pacem terrenam per mundi principes uident non seruari. hec itaque uastatio a sanctuario incipiet, quia clericos proprietarios aecclesiae sanctuariis indigne incubantes primo exterminari continget: cum diuitiae, quas possident, a militibus nemine defendente auferentur et consumentur.
Deinde ipsi aut peribunt ab inuicem dispersi aut, quod magis est ab omnibus bonis optandum et de ipso bonitatis fonte sperandum, saluabuntur conuersi. Enimuero, si episcopus multitudine quantumcunque numerosa et consuetudine quatumcunque inolita, semel ac simul despecto lineo et apostolico habitu fulgens et atramentarium scriptoris ad renes habens, hoc est, sacra scripturarum auctoritate semetipsum accingens ita incedat, ut figuram 'tau' quorum potest frontibus inscribat, et eos apostolicae uitae professores et crucis Christi baiolatores sibi assumat, atque cum illis solis animarum curam prouideat, ceteri sine dubio uastabuntur gladiis sex uirorum, hoc est, principum terrenorum.
Qui ideo senario numero comprehenduntur, quia in presenti mundo sex diebus creato per sex etates gladium non sine causa portare permittuntur. In presenti uero tempore episcopo lineis et candidis puritatis et innocentiae uestibus induto sic iste gladius famulatur, ut, etiam cum creditur aduersari, nichil illis noceat atque interdum diuino terrore retunsus conquiescat, iuxta illud: Non reliquit hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges.
Longe itaque sit ab episcopo secularis pompe illecebra, que tanquam sordida uestis deturpat insignia episcopalia. Ut quid enim illi aut uestis preciosa aut militum caterua? Nunquid iterum comprehendendus et crucifigendus est Christus, ut ad hoc faciendum cohortem ducat episcopus, Iudae potius traditori, quam Petro pastori conformatus? Sicut enim iuxta Pauli sententiam qui peccat in fratrem, pro quo Christus mortuus est, peccat in ipsum Christum, qui pro ipso mortuus est: sic et episcopus absque dubio, qui res pauperum tradit militibus, fame affligit et occidit pauperes Christi, atque ita peccans in fratres peccat in Christum pro talibus liberandis semel in se ipso traditum militibus: qui nunc iterum per episcopos traditur militibus in suis membris affligendus et occidendus.
Episcopus enim tradens stipendia pauperum tradit animas et uitas eorum, tanto deterior Iuda traditore, quanto auidius ex tali traditione precium sanguinis colligit et in usus suos custodit, quod Iudas possidere noluit, sed se hoc accepisse usque ad mortem doluit. Ergo, ut dictum est, Iudae traditori, non Petro pastori episcopus conformatur, quando militum cohortem ducit, quam de stipendiis pauperum pascit. Sed utinam Petro conformaretur et de medio militum, inter quos tenetur uinctus catenis duabus, ita exiret, ut utramque proiciens cum psalmista diceret: Dirumpamus uincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum. 17.
65
Quae sunt autem hae duae catenae, quibus episcopus ligatur sub rectoribus mundi tenebrarum harum, sustinens carcerem tenebrosum? Nimirum una catena est hominium, per quod a militibus astringitur; altera est illa timiditas, qua se a militibus destitutum ledi et male tractari suspicatur. Sed utraeque istae catenae assistente angelo magni consilii dirumpentur, quia et hominio neglecto et timiditate abiecta etiam porta ferrea ultro ad exitum eius aperietur, si tantummodo ad imperium angeli uelociter surgat, et confortatus in Domino et in potentia uirtutis eius, non de militum robore confidat, sed illius fortitudine cui omne genu flectitur; sub quo etiam potestas terrena usque adeo curuatur, ut magis honoret ac timeat episcopum cum Christo ministros milites habere nolentem, sed sola uirga pastorali utentem, quam mille milites in comitatu suo ducentem.
Unde ergo tanta uirtus in illa uirga directionis, nisi quia Dominus regnauit et precinxit se uirtute? Hac ergo uirtute precingatur episcopus, et illum sola uirga cum Moyse utentem tota timebit Egiptus. Hac uirga etiam rex Egipti cum exercitu suo percutietur, si episcopum a se recedentem temerario ausu persequetur. Si enim episcopus a curia cum suis recedens speciem Iacob, quam Dominus dilexit, etiam in hoc teneat, ut illam sua omnia scrutari permittat, sicut a Laban factum legitur, qui scrutando substantiam Iacob nequiter egisse notatur, si, inquam, hoc idem episcopus regi ceterisque principibus permittat: quid suum poterunt apud aecclesiam inuenire, pro quo episcopum a se recedentem debeant angariare?
Uillas, inquiunt, quas reges aecclesiis obtulerunt. Ad quod respondemus, quod, sicut aurea ydola de domo Laban a Rachele portata, scrutante ipso Laban, propterea inueniri non potuerunt, quod sub ueste Rachelis abscondita latuerunt: sic et modo inter multas aecclesiarum uillas, quas partim a regibus, partim ab aliis Deum timentibus accepit aecclesia, non apparet aliquas eam uillas regalis pertinentiae habere, pro quibus debeat aut fiscum regalem implere aut milites ad procinctum stipendiare.
Nisi forte pro aecclesia, non contra aecclesiam militantibus placeat episcopis aliquam illis opem ferre, non tamen de decimarum sancta oblatione uel alia pauperum facultate, quam nulli debet episcopus dare ut propriam; sed sicut canones precipiunt, dispensare utpote commissam. Debetur enim pars una clericis, altera ecclesiarum edificationibus et reparationibus, tercia uiduis ac ceteris in hoc mundo consolationem non habentibus, quarta episcopo, non ut inde cum militibus conuiuetur, sed peregrinis et hospitibus quod sibi suisque cubiculariis superesse poterit ita largus dispensator impendat, ut omni uiatori ostium suum pateat.
Nam si omnes non receperit, iuxta patrum sententiam inhumanus est. Ergo pars quarta, quam de decimis ceterisque oblationibus recipit episcopus, maxime debetur peregrinis et hospitibus. Inter quos hospites, milites ac principes non numerantur, nisi forte cum de terra sua peregrinantur. Tunc enim et ipsis consolatione indigentibus, prout facultas et domesticorum necessitas admiserit, caritatem debet episcopus, quoniam de tota parrochia sua quarta pars decimae ad hoc illi commendatur, ut omnibus consolatione indigentibus beneficus et munificus inueniatur.
70
Si ergo sic se agat episcopus in administrandis ecclesiae facultatibus, quas uillas audebit uel poterit imperator illi detrahere, que operiuntur sub tali caritate, qua tanquam ueste nuptiali aecclesia in Rachele figurata uestitur et multitudo peccatorum, que ipsi reges ac principes quasi quedam ydola fabricant, penitus operitur? Caritas enim, quae caeteras uirtutes ornando et tanquam uestis ambiendo regnat in paucitate spiritualium, ipsa operit multitudinem peccatorum in turba saecularium; si tamen ipsi saeculares pro suis lucris omnia scrutantes aecclesiam non moueant, sed eam cum Rachele quieta sessione utentem atque ipsam caritatis uestem, qua ornatur, etiam ad persequentium peccata et ydola operienda extendentem sedere et quiescere permittant.
Plus ergo proficit regibus, quam ecclesiae, quod ipsa dignatur uillas ab eis oblatas possidere; si tamen eam cum uiro legitimo a se recedentem non ita persequantur, ut catholico episcopo, dilecto ipsius aecclesiae sponso, nichil asperum loquantur, sicut Laban ad Iacob nichil loquebatur asperum. Qui ne hoc presumeret, Deus in uia terruerat et premonuerat illum, dicens: Caue ne aliquid asperum loquaris ad eum.
Ecce quam uere speciem Iacob Deus dilexit, quam sub tanta diligentia protexit, ut Iacob dilectum suum nec uerbo aspero ledi permitteret, sed ipsum eius persecutorem ad fedus cum eo componendum occulta sui timoris uirtute urgeret. 18. Quis ergo dubitet hoc ipsum in sancta aecclesia fieri, si episcopus speciem Iacob in se ipso exprimens, in hoc figuralem Iacob uelit imitari, ut, sicut ille socero inconsulto solus in solitudine cum solis duabus uxoribus suis tale consilium iniit, ut a domo Laban patris earum recederet, quoniam uultum eius aduersum se mutatum uideret: sic iste religiosus uidelicet episcopus non expectans principum uel multitudinis consilia solus in solitudine cordis sui adhibita contemplandi et agendi sollertia tale consilium firmissime prefigat, ut a curia curarum plena totum se cum suis abstrahens ad antiquas patrum sedes uia regia et cursu irreuocabili tendat, quoniam uultus regum ac principum erga episcopos ualde mutatos constat?
Si enim recenseamus, quales erga aecclesiam fuerint imperatores christianissimi, Constantinus, Constans, Ualentinianus, Theodosius, Archadius, Honorius, Karolus, Ludewicus et his imperio et religione consimiles, qui uel a se uel ab aliis edificatas aecclesias amplissimis donis ditauerunt, et in clero et in rebus aecclesiaram nullum sibi dominium uel iudicium uendicare uoluerunt; immo, ne quis sibi uendicaret, quidam eorum legibus uetuerunt. Hos, inquam, si recenseamus, et Ottonibus, Heinricis ceterisque illorum similibus conferamus, uere uultum regiae dignitatis ualde mutatum inuenimus, non solum aduersus episcopum, Rachelis et Liae legitimum sponsum, sed aduersus ipsum Dominum et Christum eius, angariando in seruitutem redigendo sanctam et liberam sponsam ipsius.
Priores illi aecclesias ditauerunt; isti spoliauerunt. Illi sancta concilia, in quibus potestas principum ab episcoporum promotionibus excluditur, caute seruauerunt, nusquam se ad has inserentes, immo, ne quis minorum principum hoc faceret, prohibentes, nisi forte ab aecclesia inuitarentur ad collaborandum studiis bonorum. Sic petente Mediolanensi aecclesia post factam electionem imperatoris accessit suffragium, ut obtinerent beatum Ambrosium. Qui in episcopum electus usque adeo renitebatur, ut imperatoris auxilium, quoniam tunc temporis non longe a Mediolano fuit, super hoc necessarium uideretur; non ut electum inuestiret, sed ut renitentem imperatoriae auctoritatis pondere ad hoc inclinaret, quatinus electioni diuinitus factae acquiesceret. 19.
75
Similiter sanctus Gregorius post factam de se canonicam electionem in tantum renitebatur, ut imperatori Mauricio literas mitteret, ne unquam populo Romano super sui electione assensum praeberet; non, quod imperator haberet potestatem cassandi electionem, sed quia Gregorius meditabatur fugam, et sui subtractionem. Itaque sub imperatore tam Orienti quam Occidenti presidente, fugam et latebram suam uolens facere tutiorem, cogitauit litteris suis ad hoc inducere atque captare imperatorem, ne se ab electione subtrahendo illum offenderet, de cuius latissimo tunc imperio penitus exire non posset.
Hoc uir Dei cogitans utile se putauit inuenisse consilium. Sed non est consilium contra Dominum. Nam neque literae istae peruenerunt ad imperatorem; nec si peruenissent, impedire potuissent electionem. Nullus quippe inter omnes antiquos et catholicos illos imperatores inuenitur qui electionem cleri ac populi cassare aut retractare, siue aliquam in ea sibi potestatem uendicare temptauerit; quamuis tunc temporis ea consuetudo sollempnis fuerit, ut electo Romae urbis pontifice scriptum super hoc ad imperatorem mitteretur, quatinus assensu illius ad fauorem populi accedente ipsa electio firmior haberetur.
Quod tamen non semper seruabatur, sed tunc solummodo, quando utilitas hoc exposcere uidebatur, sicut in electione istius beati uiri tantum renitentis, ut, sicut supra de beato Ambrosio diximus, necessarium uideretur auxilium et assensus imperatoris. Beatus uero Pelagius predecessor ipsius proximus inconsulto imperatore post factam electionem e uestigio fuit ordinatus, quia tunc non erat utilitas uel necessitas ulla, ut electio illius innotesceret imperatori, cum nullam in electione ac promotione pontificum potestatem habeat aliqua laica potestas, sicut sacra canonum testatur auctoritas.
Quae non solum episcopos, sed etiam presbyteros per laicam potestatem aecclesias obtinentes usque adeo consecrari et ordinari prohibeat, ut ordinatores talium non solum officio priuandos iudicet, sed etiam sub anathemate positos indicet. Hinc est, quod octaua synodus electionem laicali potestate fieri sub anathemate interdicit: que synodus petente et presente Basilio magno imperatore habita fuit. Neque tamen uel ipse Basilius uel ceteri catholici imperatores questi sunt hoc ad sui contemptum fieri, ut nichil de pontificum electione eorum referretur potestati: immo potius leguntur sanctorum patrum institutiones amplexati fuisse, easque quidam eorum post quinque patriarcharum subscriptiones suis quoque subscriptionibus roborasse.
Fuit enim tempore illo laicis in ecclesia non aliqua statuendi potestas, non imperandi auctoritas, sed subsequendi necessitas et obediendi humilitas. 20. Nonne istis omnibus consideratis quodammodo intuemur clementissimum uultum regum caeterorumque principum erga speciem Iacob, quam Deus dilexit, sanctum uidelicet sacerdotium quondam fulsisse? Sed modo peccatis exigentibus non solum uultus clementiae in regibus est mutatus, sed etiam rarus quilibet inuenitur episcopus, in quo species Iacob, quam Deus diligit, sic appareat, ut antiquo illi Iacob speciali similitudine appropinquare studeat: uidelicet in baculo crucis seu regulae pastoralis Iordanem, hoc est mundum fluentem, transeundo, pauperum greges potius quam militum cohortes pascendo, Rachelem magis quam Liam diligendo, sed tamen utramque amplectendo, de domo Laban, hoc est mundi principum, cum suis omnibus recedendo, fratrem Esau cum armatis sibi occurrentem non armis, sed patientia uincendo; et cetera, quae ille figuraliter gessit, specialiter exequendo.
80
Quae omnia si episcopus pro debito sui ordinis obseruaret, reuera sic spacium inter gregem et gregem ordinaret, ut non esset, sicut populus, sic sacerdos; nec omnino sua uoluntate ille esset sacerdos aut gregis custos, qui in domo propria tanquam lupi quadam spelunca potius predam congregat, quam in claustralibus septis inter uestibulum et altare cum sacerdotibus et Dei ministris pro peccatis intercedat. 21.
Haec de uillis dicta sint, quarum paucas aecclesia suscepit a regibus, ita ut de ipsius regni sint facultatibus. Sicut enim cuilibet fideli non dubitamus licere, ut siue de hereditate sua siue de alia legitime acquisita possessione oblationem faciat aecclesiis: sic idipsum regibus Heere nemo est qui dubitet; nemo, qui tales oblationes ab aecclesia recusandas putet. De regni autem facultate, quae est res publica, non debet a rege fieri donatio priuata.
Est enim aut regibus in posterum successuris integre conseruanda aut communicato principum consilio donanda. De re autem priuata tam a regibus, quam a ceteris principibus potest fieri donatio priuata. Sic imperator Constantinus, si quid aecclesiis donabat de ipsius regni publicis facultatibus, non hoc fecit, nisi consultis consulibus ceterisque regni maioribus, quorum collaudatione testamenta super talibus conscribi fecit, ne sua traditio posteris in dubium uenire possit.
De rebus autem sibi priuatim pertinentibus ita erga aecclesiam Dei fuit munificus, ut, si quis librum, qui de donationibus illius Romae conscriptus est, perlegere uoluerit, inueniat illum fuisse tam in priuatis hilarem datorem, quam in publicis fidelem ac prudentem dispensatorem. Sua enim liberaliter donauit, regalia uero discretissime dispensauit; non, ut eum quidam accusant, confundens ac permiscens aecclesiastica regalibus, sed honorans aecclesiam de ipsis regalibus.
Neque enim uel pontificem regales curas ministrare disposuit, neque sibi de aecclesiastico regimine aliquid temere usurpauit. Hinc est quod in Nicena synodo post omnes episcopos ultimus residens de sacerdotum causis nichil iudicare presumpsit, sed per omnia sub episcoporum dignitate se reuerenter humilians, ad eorum se arbitrium pendere iudicauit. Non ergo a Constantino processit ista confusio et succedentium quorumdam imperatorum exiciabilis abusio: ut reges et principes promotioni episcoporum, abbatum, abbatissarum se ultro ingerentes administrent aecclesiastica; que a Constantino non leguntur administrata.
85
Rursum quis episcopo milites ad procinctum colligendi ac cetera ducis officia gerendi potestatem tribuit, quam a Constantino et sub Constantino neque beatus Siluester neque alius episcopus habuit? Non ergo a Constantino et Siluestro coepit huius confusionis origo, quoniam et ille regis, et iste pontificis officium tam simpliciter, tam sincere ministrauit, ut alter pro pace militando exercitui preesse, castris ac bellis interesse non recusaret, alter sola Dei ministrorum et Christi pauperum curam gerendo, non solum in spiritualibus animarum lucra studiose cumularet, sed etiam de corporalibus aecclesiae rebus eorum inopiae sollertissime prouideret. 22.
Uolens itaque beatus pontifex Siluester sui exemplum posteris relinquere uidensque tunc in clero uitam communem defecisse, que nullam in decimis legem habuit uel habet nisi quam apostoli habuerunt, qui, prout cuique opus erat, omnia, que offerebantur, diuiserunt, et quod superfuit pauperibus dimiserunt. Uidens, inquam, hoc totum Siluester papa, ipse primus omnium Romanorum pontificum, post uitae communis defectum nichil suum dicentis obuiauit morbo auaritiae sua querentis per tale decretum, quo de rapacibus manibus episcoporum et clericorum sua querentium extorqueret partem pauperum.
Igitur presidens episcoporum conuentui, omnibus qui aderant consentientibus, generali decreto statuit de decimis ceterisque oblationibus quatuor fieri portiones, quarum nullam destinauit ad stipendia militum, quia non erat illi militiae, sed aecclesiae cura; magisque pauperum turba quam militum turma stipari optauit; nec dominus militum facto sibi hominio appellari, sed pauperum Christi seruus et dici et esse affectauit. Sciens enim scriptum esse quod omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his, quae sunt ad Deum, his quae ad saeculum erant omnino positis, de his tantummodo se intromisit, quae erant ad Deum.
Ducatus, comitatus, thelonea, moneta pertinent ad saeculum. Decimae, primitiae ceteraeque oblationes pertinent ad Deum. Illa per mundi principes, ista per pontifices antiquitus tractabantur, ea uidelicet cautione ac distinctione, ut neque pontifex in his, quae erant ad saeculum, neque princeps in his, quae erant ad Deum preesset; sed uterque suo iure contentus, modum diuinitus ordinatum non excederet. 23. Apostolus dicit, quoniam testamento hominis morte testatoris confirmato nemo aliud super ordinat; et testamentum sanguine Christi confirmatum tam facile annichilandum et conculcandum aliquis putat, ut contra euangelium, quod est ipsius Christi nouum testamentum, gladium Petro interdictum manibus episcoporum denuo reddendum arbitretur? et Mathaeum de theloneo uocatum, rursum in episcopo ad idem officium residere cogat, ad quod Mathaeus resedisse non legitur? hec dicens non illud intendo persuadere, ut episcopus theloneum ac cetera sine dubio ad regem pertinentia sic abnuat, ut illis offendiculum ponat; qui talia semel aecclesiis donata quacunque occasione ab illis auferentes dicunt sacrilegium committere, quoniam aecclesia rem semel acceptam et diutina possessione mancipatam non potest amittere.
Quibus ego ad presens non respondeo; sed illud simpliciter affirmo: quod sicut laici nullo iusticiae uel falso colore decimarum possessionem sibi poterunt licitam affirmare, quoniam decima aecclesiastica res esse non dubitatur, sic illae regales et militares administrationes ab episcopis sine certa sui ordinis apostasia gubernari non possunt. Quia si Mathaeus ad thelonium resedisset, nequaquam in apostolorum, sed apostatarum numero censeri meruisset.
90
Quis uero poterit culpare, immo quis non cogetur laudare, si episcopus decimas laicis sub anathemate interdicat et se a publicis militarium negotiorum officiis ita penitus alienum faciat, ut magis cum antiquo Martino pauperes, quam cum nouo Mogontino milites colligere ac procurare studeat? Scimus quo peruenerit Martinus cum suis pauperibus: nescimus adhuc quo perueniat Mogontinus cum suis militibus. Martinus pauper et modicus caelum diues ingreditur;
Mogontinus non pauper, non modicus adhuc super terram graditur. 24. Non omnes episcopi possunt quod potest Mogontinus; et per Dei gratiam possent, si uellent, quod potuit Martinus. Pauci cum Mogontino possunt tam sumptuosa conuiuia cottidie disponere, quibus ualeant ac uelint principes et milites multi interesse. Omnes autem, per Dei gratiam, si uolunt, possunt cum Martino cottidianas sui suorumque discipulorum refectiones cum tanta frugalitate disponere, ut milites magis abesse, quam adesse libeat mensis eorum, glorificantes super hoc uirtutem parsimoniae ipsorum.
Quid autem prodest Mogontino, quod ante eum sedet populus manducare et bibere, et postea surgit ludere? Multum uero profuit Martino in se ipso suisque discipulis parsimonia cum discretione, in peregrinos hospitalitas sine murmure, in uiduas ac pauperes omnes pro caritate miserationis affectus, pro facultate largitionis effectus. Mogontinus cum militum turma solet ad curiam uenire; Martinus, quo metropolis Mogontia patrono gloriatur, non ita solebat agere.
Sed quando uel ad regem uel alias iter facere necessitas incumbebat, solo pauperum discipulorumque suorum comitatu contentus erat, nec spumantibus equis uel ipse uel sui uehebantur; sed uilibus iumentis ad solam itineris necessitatem utebantur; si tamen tam longe fuit eundum, ut pro corporis infirmitate necessarium esset iumentum. Facilius ergo Martino Mogontiensium patrono, quam ipsi domino Mogontino possent omnes episcopi conformari, si adiuuante gratia uellent pro posse conari.
Et quid dicam de Martino? Certe in Christo Iesu possent omnes quod potuit Petrus, immo quod potuit ipse Christus, pauci possunt hoc tempore argentum et aurum sufficienter habere et militibus uictum sufficientem prebere. Quis autem non potest cum Petro aurum et argentum non habere? Quis non potest cum Christo militibus ministris carere, quos ipse in hoc mundo noluit habere? Certe omnis episcopus potest, immo cogitur argentum et aurum non habere, si inter tot fame, siti, nuditate deficientes solam caritatem uoluerit possidere.
95
Multo autem facilius poterit militibus carere, si ipse miliciam sibi a Deo preordinatam uoluerit exercere. Nam et talem miliciam milites sponte fugiunt; et ad eam strennue ab episcopis cum religiosis fratribus exercendam penitus necessarii non sunt. Non est enim nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem gladio materiali peragenda; sed aduersus principes, mundi rectores milicia spiritualis iugiter exercenda. In qua milicia nemo militans implicat se negotiis saecularibus, nemo libenter occupatur in administrandis regalibus: sed ducatu, comitatu, thelonea ceterisque publicis functionibus omnino postpositis sic pugnat, non quasi aerem uerberans; et sic currit, non quasi in incertum; nec modernorum, sed antiquorum sequitur ducatum. 25.
Quae cum ita se habeant, patet aecclesiarum facultates trifariam esse distinctas: in decimarum uidelicet oblationes, et agrorum possessiones, necnon regales ac publicas functiones. Et de decimis quidem nulla est contradictio, quin eas laici possideant cum sacrilegio. Agros autem semel in usus pauperum oblatos docuit superior assertio ab aecclesia sub caritatis operimento defendi, ne ab aliquo persecutore iuste possint auferri. Publicas autem functiones non curae aecclesia multum defendere; non curat Rachel uestem suam ad eas tegendas extendere, quoniam spirituales uiri malunt carere talibus, quam ex eorum occasione implicari negotiis saecularibus. 26.
Hic adiciendum puto de familiis aecclesiarum, quas longe aliter tractari uidemus, quam paternarum traditionum uenerandus prescribit terminus. Primitiua enim aecclesia non solebat famulos possidere, sed omnes, quacunque ex conditione conuersi, tanquam fratres in unum habitantes ista studebant agere: ut non, sicut principes gentium dominantur eorum quos possident, sic ipsi aliquorum dominarentur; sed per caritatem seruientes inuicem, illius uestigia sequerentur, qui non uenit ministrari, sed ministrare.
Sed licet apostolica aecclesia seruos non haberet, apostolus tamen dominis carnalibus seruos obedire docet. Non autem ociose, cum dixisset: Serui, obedite dominia, adiecit carnalibus; sed uoluit eos distinguere a perfectis et omnino spiritualibus. Quia omnes, quos ante conuersionem habeant famulos, in ipsa conuersione sua faciebant libertos. Neque enim erat adhuc consuetudo famulos aecclesie donare, quia multis tunc persecutionibus aecclesia exposita et quasi ad procinctum parata, nec agros poterat possidere: et ideo non agri offerebantur, sed pretia agrorum ad pedes apostolorum ponebantur.
Testante uero Urbano papa et martire, agri postmodum pro maiori utilitate ceperunt aecclesiis offerri, ut episcoporum sollertia prouidente per annuos fructus eorum certiora essent subsidia communiter uiuendi. Ad agros itaque colendos cum ipsis uillis offerebantur et coloni. Si qui autem supra colonariam conditionem erant ministeriales, a dominis perfecte se conuertentibus libertati donabantur: sicut in sancti Sebastiani aliorumque martyrum passionibus de multis legitur, qui se arbitrabantur non esse conuersos, nisi prius libertati donarent omnes famulos suos.
100
Tunc enim regnante persecutione uix poterat aecclesia uel agros uel colonos tueri: et ideo placuit sanctis famulos suos magis libertati quam aecclesiis donari. 27. Ceterum postquam cessante persecutione a christianissimo principe Constantino pax et libertas aecclesiarum confirmata est, in tantum sancta Dei aecclesia exaltata est, ut cum maxima libertate possideret non solum famulos et colonos, sed et magnae auctoritatis robore ipsos quoque contra omnem iniustam mundi uiolentiam tueretur libertos.
Inde factum est, ut, quando conuertebantur principes magni, ministeriales eorum famuli mallent aecclesiae tuicionibus mancipari, quam omnimodo libertati donari. Extunc cepit aecclesia ministeriales habere, quos ipsa tueretur, non a quibus ipsa defenderetur, ut quidam rerum gestarum imperiti somniant, qui illos aecclesiae ad hoc datos putant, ut eos episcopi de pauperum facultatibus pascant; et quanto plures ex eis poterunt, semper secum teneant.
Neque enim putant episcopi prandium aut cenam cum honestate sumere, si contingat militum multitudinem abesse, solos fratres parsimoniae amatores et Christi pauperes adesse. Hoc illi somniant, quia quid, quare factum sit ignorant. Neque enim idcirco uenerunt milites in ius ac potestatem aecclesiarum, ut essent distractores earum, sicut cottidie fieri uidemus. Namque dum episcopi de rebus aecclesiae seruiunt illis, nichil reseruatur uiduis et pupillis.
Quid ad haec dicemus? Certe si religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est: uisitare uiduas et pupillos in tribulatione eorum, irreligiositas utique et inmunditia maculosa probatur pascere milites de rebus eorum. Ergo quicunque hoc facit, etsi nunc appareat hominibus honestus et religiosus, in ultimo examine stabit inglorius et maculosus. Ubi puto, tucior stabit, siue, ut magis credo, ad multos episcopos iudicandos et in sui comparatione dampnandos in iudicio sedebit Augustmus, tanto uicinior apostolis, quanto regulam apostolorum secutus est cum suis clericis.
Sedebit etiam Martinus ille pauper et modicus. Tunc certe illum non penitebit, quod aliquando a militibus est male tractatus: nunquam uero eisdem suo ministerio ascitis legitur stipatus. Nam pauper ipse cum suis conpauperibus quadam uice solito more non imperialiter, sed episcopaliter incedens, cum iter faceret, a militibus, quos obuios habebat, plagatus et male tractatus nullos ministros pro se certantes habuit; sed neque, ut postea iter faciens militum turmas duceret, tantis plagis compelli potuit. 28.
105
Sane illud non reprehendimus, si aliquando, ubi malos habet suspectos, a principe deductores armatos accipiat episcopus, nam hoc legitur fecisse Paulus apostolus, non ut suos inimicos ipse ledere, sed ne ab eis ledi posset, qui se deuouerant non accepturos cibum, donec occiderent Paulum. Sed illis deductoribus a tribuno, non a Paulo, stipendia prouidebantur, quia de collectis aecclesiarum soli pauperes et communiter uiuentes pascebantur.
Puto autem, si de collectis milites pascendi fuissent, nullis certe rectius quam illius deductoribus exhiberentur; quo satagente per multas aecclesias fuerant res pauperum collecte, sicut ipsius testantur epistolae. Sic ergo, si fieri potest, ut absque pauperum et aecclesiarum grauamine per uiam aliquam sibi suspectam deductores armatos accipiat episcopus ab aliquo principum, non erit continuo appellandus dux militum, quoniam aliud est milites ducere, quod praeter solum Iudam nullus apostolus legitur fecisse; aliud deduci a militibus, sicut deductus est Paulus apostolus.
Multo autem gloriosius erit episcopo, si non in homine, sed in Domino fiduciam ponens dicat cum beato Martino: Ego signo crucis, non clypeo protectus aut galea, hostium cuneos penetrabo securus. Affirmante enim apostolo: Arma miliciae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem municionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam Christi. Talibus armis Petrus expugnauit Romam; et de urbe orbis uictrice humilis piscator obtinuit uictoriam.
Fuit etiam post apostolos in sanctis episcopis haec armatura; sed in his maxime, quorum circa pauperes magis, quam circa milites pascendos uersabatur intentio et cura. Per hanc Leo papa de rege Attila triumphauit, quando, ut historia Longobardorum testatur, crudelissimus tyrannus nec in uerbo aspero pontificem contristare, nec pacem postulatam illi denegare ausus fuit. Quoniam, ut ipse Attila postmodum suis aperuit, ad introitum pontificis terrifica quadam uisione sic permotus fuit, ut non oporteat dubitari angelorum ministerium sancto pontifici affuisse; regemque superbum fortius terruisse, quam nunc aliquis superbus princeps terreretur, si ad illum episcopus cum militibus ministris ingrederetur.
Ipsi enim milites, qui dicuntur ministri, in tantum sibi uolunt ab episcopis ministrari, ut magis timeantur, quam timeant, quia se defensores episcoporum putant, credentes illum penitus annichilari, si ab eo recesserint ipsi ministri. Unde etiam facultates aecclesiae uelut ex debito sibi autumant impendendas, nescientes eas pauperibus Christi usque adeo debitas, ut sacrilegium committat qui pro militibus beneficiandis pauperes, immo in pauperibus Christum spoliat. 29.
110
Hoc intelligens insignis martyr Laurentius elegit pati a militibus ustionem craticulae, quam illis dare facultates aecclesiae. 30. … Ibi puto, ad stipendia militum nulla de rebus aecclesiae portio destinatur; quibus tamen ab episcopis maior portio de oblatis Deo rebus exhibetur, quam uiduis ac ceteris indigentibus, consolationem in hoc mundo aut non habentibus cum Lazaro, aut habere nolentibus cum Petro. Quibus duobus pauperum generibus tota debetur facultas aecclesiastica praeter quartam eius partem, quae fabricis aecclesiarum est applicanda.
Cum ergo aecclesiae stipendia solis debeantur aut cum Lazaro non habentibus aut cum Petro nichil habere uolentibus, in quo genere pauperum istorum ponemus ministros, milites et clericos proprium habentes? Cum Lazaro non conueniunt, quoniam habent consolationem suam, a Petro ualde dissentiunt, quoniam quod habent seruant tenaciter; et quod non habent querunt rapaciter. Quando autem uel milites uel illi semiclerici de suis aliquid tribuunt, non tam large atque hilariter afflictis pauperibus, quam ipsis pauperum afflictoribus hoc inpendunt.
Nec mirum, cum sint ipsi pauperum afflictores, et quantum in ipsis est, ipsius Christi crucifixores. 31. Si tota canonum series recenseatur, ministris, militibus et clericis diuitibus nulla portio de rebus aecclesiae destinatur. Nusquam in Romanorum pontificum decretalibus epistolis, nusquam in sanctorum patrum sententiis hoc approbatur: ut uel miles minister uel clericus, ex proprio diues, stipendiis aecclesiae pascatur. Nec moueat quemquam, quod beatus Gregorius Anglorum clericis proprium habentibus ab episcopo stipendii portionem dari permisit, quos, ut supra taxauimus, nec infra congregationem pascendos, nec ad sacros ordines admittendos apertissime significauit; hoc enim et nos possemus et deberemus tolerare, si clerici proprietarii uellent extra sacros ordines, intra uel infra acolitos, in sancta Dei aecclesia militare, nec presumerent sibi animarum curas uel sacros ordines prius uendicare, quam proprietatibus renuntiarent et iugo apostolicae regulae colla submitterent.
Tunc enim ordinate ordinarentur, si tamen non bigami, non uiduarum uel repudiatarum mariti, non aliquo crimine, quod inuenialiter a sacris ordinibus canones reprobant, maculati per diligentem examinationem probarentur. Si ergo sic ad ordines accederent, satis tolerari posset, ut extra congregationem et extra sacros ordines constituti, stipendia suis muniis debita foris acciperent, quamuis hi, qui aecclesiae rebus communicant, sua nequaquam sine peccato possideant.
Soli enim, testante Prospero, sine peccato possident sua, qui nichil accipiunt ab aecclesia. Qui autem aecclesiae stipendia cum suis possidere uolunt, faciunt quidem rem culpabilem; sed iuxta permissionem sancti Gregorii quoquo modo tolerabilem, si stipendia sua foris accipientes, nec fratrum communiter uiuentium perturbant quietem nec sacri ordinis presumunt amministrationem. 32. Inuenimus ergo iuxta quendam modum clericos proprium habentes posse ab aecclesia stipendiari; milites uero ministros nusquam inuenimus ita in patrum scriptis commendari, ut de rebus aecclesiae debeant beneficiari.
115
Sancti etenim pontifices, apostolorum successores, modernorum precessores non habuerunt milites ministros, sed de clericis et monachis probatos cubicularios; neque super facultates aecclesiae laicos prefecerunt, sed economos siue uicedominos de clericis elegerunt. Clericis ergo solummodo res pauperum tractandas ad dispensandas commiserunt, quia terminos patrum transgredi noluerunt qui laicis quantumcunque religiosis nullam in aecclesiae oblationibus administrandis facultatem permittunt. At nunc laicos uicedominos, et super bona pauperum prepositos, necnon episcoporum ministros contra patrum consuetudinem uidemus; et in conuiuiis eorum magis strepitum ex turba militum ac scutariorum, quam aliquid de scriptis patrum sonare dolemus.
Neque enim simul se capiunt patrum collationes et militum confabulationes: et fortasse milites ministros offenderet, si uox lectoris in mensa paulo altius resonaret. 33. Quod malum beatus Augustinus discretissime cauens, tales conuiuas frugali mensae suae adhibere curauit, quibus saperet lectio et sancta disputatio, nolens in mensa sua ociosam confabulationem, uehementissime uero exhorrens absentium detractionem. Quod ut omnibus ad mensam suam accedentibus innotesceret, ne quis linguam suam apud ipsum in detractionem absentium laxaret, hos uersus mensae suae inscribi fecit: Qui cupit absentum maledictis rodere uitam, Hac mensa indignam nouerit esse suam.
Et quia breues lectiunculas, quas quidem in prandiis sub uno flatu incipiunt ac terminant, uel ipse suo tempore uisitari uidit, uel Spiritus, qui per eum loquebatur, nostra haec tempora preuidit: dedit suis regulare preceptum, significans uerbum edificationis cum refectione corporali incipiendum et eadem firmitate finiendum. Utinam ergo militibus ac scutiferis lectio saperet uel episcopis aliquo modo persuaderi posset, ut cum Iesu a turba declinarent et modernorum detestabili abusione proiecta sanctas patrum leges et consuetudines obseruarent.
Tunc certe nec milites ministros cum animarum suarum stipendio sibi conciliarent; sed sic eorum ministerialem libertatem aecclesiastico uigore defensarent, ut tamen res pauperum nequaquam inter illos diuiderent. Nunc autem non solum agri militibus traduntur; sed, quod magis detestandum est, ipsi aecclesiae coloni maiori seruitute sub militibus affliguntur, quam si essent proprii serui eorum. Afflictio itaque illorum tota redundabit in caput eorum.
Quid enim ad eos pertinet famulos aecclesiae militibus prestare, a quibus aut debitam seruitutem aut pre seruitute censum non nimium eos grauantem debent aecclesiarum ministri accipere? Ad hoc enim solummodo constat eos aecclesiis oblatos, ut minus sub aecclesiae, quam sub prelati aecclesiarum suffraganeas quasdam facere de familiis earum; ut uidelicet inter ipsos famulos aecclesiae faciant alterum alteri suffragari, quando iniunctum officium non potest ab uno sine adiutorio competenter administrari.
120
Sic rustici uillico subduntur, non in beneficium, sed in sue procurationis necessarium quoddam suffragium. Sic uicedomnus uillicos habet subiectos, utpote ad suffragandum illius ministerio ualde necessarios. Sic et ceteris per aecclesiastica munia occupatis possunt famuli aecclesiarum in hoc ipsum prestari, ut illi, qui subduntur his qui preficiuntur, studeant fideliter suffragari. Attamen si illi, qui in aliquo tali officio prefecti sunt, ipsum amittunt officium, famuli ad suffragandum illis commodati nullum eis debent seruicium. 34.
Ut autem aecclesiastica officia decentius administrarentur et ipsi famuli aecclesiarum non ultra modum angariarentur, recte, sicut in gestis conciliorum inuenitur, sancti patres decreuerunt, ne aliqua persona laica in talibus officiis preficeretur, quibus uillicorum et uillarum subiectio debetur. Quod quidem, cum ex apostolorum actibus descendat, ubi solis diaconibus mensarum prouidentiam iniunctam fuisse constat, cum etiam ex hoc probatur, quod economum, quem nos dicimus uicedomnum, sacri canones de clero elegi precipiunt: cui totam dispensationem imponunt, ad quam peragendam militibus non indiget, quia reditus agrorum melius a uillicis, quam a prepositis militibus accipiet.
Ne, si contra patrum sententias miles aecclesiasticis facultatibus preponatur, familia aecclesiae per militarem uiolentiam ultra modum prematur et in priuatis militum usibus compellatur seruire, que semel aecclesiae oblata in aecclesia tantum seruicio debet permanere. Quo seruicio nec debet nec potest ab episcopo quisquam aecclesiae famulus emancipari, nisi cultui religionis uel inter clericos uel inter monachos uelit applicari. Tunc enim, ut beatus Gregorius dicit, ne illi, cuius sunt omnia, inueniantur episcopi quedam negare, potest causa sectandae religionis aliquem de censuali uel colonaria conditione ab aecclesiae debito penso aut seruicio episcopus emancipare.
Hanc, sicut dixi, libertatem permittente et consulente sancto Gregorio, non solum episcopi, sed etiam abbates ceterique aecclesiarum prelati non debent omnibus aecclesiae famulis denegare; sed neque omnibus debent eam prestare. Hoc autem qua discretione fieri debeat, idem beatus in quodam suo decretali constituto euidenter insinuat. Sicut ergo nichil in hoc Deo aufertur, sed quod oblatum est amplius et mundius illi offertur; cum aecclesiae famulus a debito seruicio ad hoc emancipatur, quatinus districtiori religionis cultui subdatur: ita reuera sancta Dei aecclesia spoliatur per episcopos ceterosque prelatos, quando militibus prestant aecclesiarum famulos longe deterius affligendos et constringendos ab ipsis militibus, quam aliquis eorum proprius et hereditarius famulus. 35.
O sancta Dei aecclesia, una et simplex columba, quid prodest famulis tuis tibi donatis, quod tu non unguibus laceras, nisi alas tuas ad eos protegendos et unguibus miluorum eripiendos extendas? milites enim quasi milui quidam et uultures tuos laniant et deuorant: et episcopi, qui eos sub ungues eorum posuerunt, rem licitam se fecisse putant. Sed quia tu columba diceris, quae in tuis pro tuis gemere non desisti, gemitus pauperum, qui a militibus affliguntur, considera, et tam ipsos, quam episcopos traditores eorum libera, sponsum tuum regem caelestem pro tuorum liberatione suscita: quatinus gladio suo utraque parte acuto distinguat a regalibus et secularibus aecclesiastica, ne per eorum commixtionem et confusionem edificatio domus ipsius impediatur, quae per istam confusionem diu tardata cognoscitur. 36.
125
Sint sub episcopo clerici, uelut quidam Abrahae patris omnium credentium expediti uernaculi, quibus haec sola militia imponatur: ut facultas et familia aecclesiastica de manu regum et militum eruatur; qui ipsam aecclesiam iam diu cum Loht in campestribus habitantem, et inter clericos Nicolaitas, uelut inter ipsos Sodomitas morantem captiuauerunt. Sed nunc tandem expediti uernaculi, non de curiis regum accepti ac potius ab ipsis regibus intrusi; sed inter bonos canonicos aut monachos fidelis Abraham fideles domesticos inuenti et in hoc bellum a Deo tunc destinati; quando in rectores aecclesiarum canonicae sunt ordinati.
Tales, inquam, uernaculi reges et milites aecclesiae captiuatores uiriliter persequantur; et gladio sancti Spiritus occidant: quatinus ipsos quoque Sodomitas clericos, uidelicet Nicolaitas, laborantes, et totam aecclesiae supellectilem de manibus eorum auferentes ad talem uictoriam perueniant, ut de oblationibus ac decimis aecclesiarum nichil subtrahatur; quod non uero Melchisedech per episcopum, tanquam per Abraham dispensatorem, fideliter offeratur. Si enim iuxta sententiam beati Ieronimi ille est dispensator optimus, qui nichil sibi reseruat ex omnibus, hunc dispensatorem tunc Abraham manifestissime figurabat; quando ab omnibus suo suorumque studio liberatis sic studuit manus suas excutere; ut sicut sacra narrat hystoria, nec filum subteminis nec corrigulam caligule pateretur in usus suos ex his deuenire. 37.
Hunc ergo imitetur episcopus, nichil sibi reseruans ex omnibus. Sed et partes clericorum secum laborantium nec ipse auferat nec apud saeculares dimittat. Quia et hoc Abraham manifestissime presignauit, quando partes uirorum, qui secum in bello laborauerant, nec apud alienos dimisit nec proprio eas usui applicauit; sed illis eas coram sacerdote et rege Melchisedech iudicante donandas, quorum in bello spectata fuit strennuitas illi uero qui domi remanserunt nec expediti ad pugnam fuerunt, nichil acceperunt ex omnibus, nec interfuerunt illis sacris ac mysticis oblationibus, in quibus panis et uinum offerebatur.
Nemo etenim, nisi expeditus et militiae Christi ascitus, uel stipendium ab aecclesia digne meretur accipere, uel sacerdotali ac leuitico ministerio fungitur legitime. Quod solis mundi renuntiatoribus debetur, quibus et panis dominici corporis et calix uiuifici sanguinis Christi ab ipso rege ac sacerdote offertur. Illi ergo modis omnibus applicentur, ut sacris officiis illi pascantur de aecclesiarum stipendiis, qui non in domibus propriis remanere, sed cum fideli Abraham, strennuo uidelicet episcopo, uolunt contra hostes expediti pugnare. 38.
Uere uerus est sermo apostolicus, quia sermo Dei uiuus et efficax pertingit usque ad diuisionem animae ac spiritus. Gladius enim iste saecularia ac spiritualia distinguendo, quasi animam a spiritu diuidendo, talem iam describendo constituit episcopum cum suis clericis, ut in eo uidere mihi uidear fidelem Abraham cum expeditis suis uernaculis. Talibus ergo fidelis pontifex comitatus de IIII passionum seu quadrifidi orbis regno facile triumphabit.
130
His comitatus secundum ordinem Melchisedech, sacrificium panis et uini spiritualiter degustans, decimas illi totas ministrabit. Et ut omnino fidelis et fideli Abrahae similis inueniatur, a muneribus sibi oblatis ita manus excutiat, ut usque ad filum subteminis omnia recuset. Quid enim per hoc insinuatur, quod fidelis Abraham nec post peractos labores munus non postulatum, sed sponte et gratis oblatum suscipere acquieuit, reputans, ne forte ab aliquo Sodomitarum uel Gomorreorum dici potuerit: Ego ditaui Abraham?
Quid, inquam, per hoc insinuatur, nisi ut ad cauendam simoniam, et honestandam pontificis famam, manus ipsius ab omni munere penitus excutiatur? Propheta enim beatum uirum dicens, qui excuteret manus suas a munere, non frustra premisit 'ab omni' quoniam inter ipsa munera magna diuersitas ualet notari. 39. In omni enim spiritualis beneficii dispensatione animum dispensantis tria munerum genera temptare solent: quae inter se hoc modo distingui possunt.
Aliud est munus debitum; aliud est munus indebitum, aliud munus contra debitum. Munus debitum est, quod offertur legaliter. Munus indebitum, quod offertur liberaliter. Munus contra debitum, quod offertur uenaliter. Decimas quippe ceteraque Deo militantium stipendia populus offert ex debito et legaliter, quia lex dicit: Non alligabis os boui trituranti; quod apostolus de predicatoribus affirmat debere intelligi. A munere tali, quamuis debito, quamuis legali, manus suas Paulus excussit, quando Corinthiis predicans debita sibi potestate uti noluit.
Sepe etiam offertur gratis et liberaliter, quod non ex lege debetur; sed ultro nec petenti nec egenti prebetur. Sic Neaman Syrus munus spontaneum liberaliter Heliseo prophetae optulit, quod sanctus propheta laudabiliter oblatum laudabilius recusauit, quia manus suas maluit etiam a talibus oblatis discutere, quam de se praui exempli occasionem prebere. Quando autem aliquis habet causam iudicio examinandam, siue iniustam, siue iustam, iste quicquid iudicibus et causarum tractatoribus offert, uenaliter offert, quia iudicem comparare intendit, siue ad causam iustam, quod est malum utcunque tolerabile; siue ad iniustam pro sua uoluntate prosequenda, quod est malum intolerabile.
Modo enim utcunque toleratur, ut iudex uel causidicus ad iustam causam ematur; sed quia in domo Domini non licet negotiationes fieri, credo: quod ueniente Domino nec emens nec uendens poterit a flagello ipsius, nec per iustam causam, defendi; eo quod iniuste iustum exequentes non timuerunt in domo ipsius negotiari. Multo enim amplius Deo placet, ut iusticiam cum nostro cruciatu interdum opprimi permittamus, quam nos quasi pro iusticia liberanda iniusticiam committamus.
135
Melius est utique ac salubrius, ut et nos ipsi cum Christo ab iniustis iniuste opprimamur, quam contra Christum negociatores in domo ipsius inueniamur. 40. Habeat ergo aliquis causam quantumuis iustam, ueniat, si placet, ad ipsam causarum examinatricem Romam; certe si causam suam per munera exequitur, non a Symone magno, sed a Simone mago recipitur: nec illius in benedectione, sed istius in maledictione socius erit.
Adhuc enim Petrus Romae crucifigitur, quia bonus quilibet illius aecclesiae filius uerusque Petri discipulus, et in domo Petri uel in episcopatum uel in cardinalatum canonice promotus, quorum Dei gratia non paruus illic est numerus: talis, inquam, ualde affligitur; atque in eo Petrus ipse a Symone mago suisque discipulis crucifigitur, quando nec iustam causam uiderit sine muneribus tractari, cui deberent omnes gratis astipulari.
Quisquis ergo pro qualicunque spiritali gratia munus uenaliter offert, non inueniet Petrum suscipientem, sed manus suas ab hoc munere tam fortiter excutientem, ut dicat: Pecunia tua tecum sit in perditione, quia donum Dei existimasti pretio possideri. Episcopus ergo munus liberaliter oblatum cum Heliseo respuat, ut etiam apud eos, qui foris sunt, honestiori fama polleat. Munus quoque legaliter sibi debitum cum Paulo interdum postponat, ut plures lucrifaciat.
A munere autem uenaliter sibi oblato manus suas cum Petro fortiter excutiat, ut nec in causa iusta munus recipiens, ab illorum sorte longe remotus existat, de quibus scriptum est: Dextera eorum repleta est muneribus. Est etiam qui tam in sinistra quam in dextera portat munus, quia siue iniusta, siue iusta sit causa, oblatum sibi non respuit munus. Qui autem in sola iusta causa diligit ac requirit munus, dextera eius repleta est muneribus. 41.
Sicut enim multum est uituperabile munus tam in sinistra, quam in dextera gestare, ita multum est laudabile manum utramque sic a muneribus excussam et euacuatam in sanctis precibus leuare, ut possimus cum psalmista dicere: Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae. Ne perdas cum impiis animam meam, et cum uiris sanguinum uitam meam: in quorum manibus iniquitates sunt; dextera eorum repleta est muneribus. 42.
140
Quia uirtus ista contempnendi muneris pertinet ad domus Dei decorem, quem se psalmista dilexisse fatetur, nostro etiam edificio decor iste sic aptetur, ut episcopus istius edificii sapiens architectus, et super solam petram ueritatis, non super nebulam consuetudinis, edificans, omne genus muneris, omnem speciem negotiationis procul esse faciat; ne decore domus Dei neglecto prauum colorem firmis parietibus superinducat. 43. Alia enim uice columnarum sustentant istud edificium; alia uice picturarum decentem prebent ornatum.
Si columna mouetur, tota edificatio ruinam minatur. Si pictura deletur, oculus intuentium ualde offenditur. Petrus ergo firmissimae petrae innitens et Dei edificium fulcire contendens, idcirco per oblatum sibi munus moueri aut inclinari non potuit, quia et ipse firmissima et rectissima columpna fuit; et hanc iusticiam in sancta Dei aecclesia uelut columpnam constituit, ut quicquid uenaliter offertur ab omnibus ipsius successoribus omnino contempnatur.
Heliseus autem et Paulus eandem domum uelut picturis pulcherrimis ornauerunt, quando et ille munus liberaliter oblatum respuit: et iste munus ex lege sibi debitum pro tali gloria postposuit: de qua ipse confitetur, quod melius sibi esset mori, quam ut gloriam suam quis euacuaret. Quid est enim ista gloria, nisi quedam fulgida pictura, quam lippus eorum oculus ferre non poterat, quos non manducare, ut euangelizarent, sed euangelizare, ut manducarent, constabat?
Paulus autem, quia non solum firmitatem, sed etiam decorem domus Dei dilexit, talem picturam non lippientibus, sed sanis oculis proposuit, ut quicunque domum Dei uoluerit ornare, manus suas ab omni munere discat excutere; non solum quod machinatur ruinam uenaliter oblatum, sed quod pulchritudinem edificii dehonestat a liberaliter offerente susceptum. 44. Sed dicit aliquis: 'Nonne sacri canones, qui in aecclesiarum consecrationibus hoc terribiliter interdicunt, ne aliquid a fundatoribus requiratur, hoc tamen permittunt, ut, si gratis episcopo aliquid offerri contingat, non respuatur?
Nonne et iusticia decimarum penitus negligeretur, si populus a sacerdotibus ad eas persoluendas non cogeretur? Quid est ergo, quod Heliseus et Paulus ad imitationem proponuntur, quando et munus gratis oblatum in sacris canonibus accipi non prohibetur; in quibus etiam populus, si decimas dare noluerit, banno constringi precipitur?' 45. Haec et eiusmodi potest aliquis obicere, quibus ea, quae proposuimus, conatur in dubium uocare.
145
Sed attendat, quisquis ille est, quod nos talis constructionem edificii contendimus demonstrare, quod non solum firmitate solidum consistat, uerum ipso etiam ornatu preciosam et tam delectabilem sui speciem pretendat, ut etiam transeuntes inuitentur ad intrandum et interiori sapore gustandum quid in domo illa conuiuantibus proponatur, quae foris tam aureis, tam musiuis picturis ornatur. Cum enim propheta dicat beatum uirum, qui excutit manus suas ab omni munere, isti, quos imitandos proposui, tales fuerunt excussores, manus uidelicet suas ab omni munere penitus excutientes, ut, quicunque fuerint imitatores eorum, merito dicantur filii excussorum.
De talibus dicit psalmus: Sicut sagitte in manu potentis, ita filii excussorum. Ecce quomodo sibi consonant prophetica testimonia; illic dicitur: Beatus uir, qui excutit manus suas ab omni munere; hic commemoratis excussoribus continuo sequitur: Beatus uir, qui impleuit desiderium suum ex ipsis. Infelix ille, qui implet desiderium suum contra ipsos munera suscipiendo; beatus ille, qui implet desiderium suum ex ipsis manus suas ab omni munere excutiendo.
Ille implet desiderium contra ipsos excussores; iste autem implet desiderium suum ex ipsis, quia exempla honestatis mutuatur ex ipsis. Ille, tanquam ex arcu prauo, non tendit in directum; iste, sicut sagitta in manu potentis, in directum mittitur; per omnem parrochiam suam attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter. Uerbo quippe illius nichil erit fortius propter auctoritatem, nichil suauius propter caritatem.
Huic uerbo fortiter suaui et suauiter forti cedet omnis mundana potestas quando tanta in ipso episcopo fulgebit honestas, ut cum Paulo apostolo gloriam suam euacuari non sinat; exemplo illius etiam debitum suae militiae stipendium negligens interdum ad expediendum uerbi Dei cursum, si aliter non potest expediri, nisi neglecto lucro etiam debiti stipendii. Et ut cum Heliseo propheta nec post impensum spirituale aliquod beneficium munus oblatum suscipiat, si uiderit, et ubi uiderit per susceptionem talium munerum uerbi Dei cursum tardari.
Quod leuiter euenit, ubi dator secularis et Neaman Syro consimilis est, qui castam intentionem oblata xenia respuentis facile intelligit. Suscipientem uero interdum ipse qui offert quo animo suscipiat, non clare discernit; sicut ille Neaman Syrus Iezi animum non discreuit, sed indiscrete plus etiam, quam quereretur, obtulit. Nec tamen offerentis, sed accipientis conscientia lesa est in tali negotio. Attamen quoniam offendiculum coram homine gentili posuerat Iezi, unde Helesei serui Dei auaricia notari, et ex mala suspicione offerentis etiam conscientia poterat scandalizari, omnino iustum fuit, ut lepram Iezisentiret, quae a Neaman recesserat; cui ipse occasionem scandali prebuerat, ut solus ipse portaret infamiam, qui neglexerat suam et, quod peius erat, magistri famam.
150
Quam rem si magister dissimulasset, et ipse propriam famam neglegens et crudelis extitisset. Quo exemplo ammonetur episcopus, ut, si quis suorum Iezita effectus fuerit, hunc tanquam leprosum a cetu fratrum excludat. 46. Omnia enim licent, sed non omnia expediunt. Licet episcopo post consecrationem aecclesiarum munus sponte oblatum suscipere; sed puto cursum predicationis per hoc magis impediri, quam expediri. Quicquid autem non expedit, si hoc respuat episcopus, uelociter currit sermo eius.
Fuit quondam tanta honestas in hominibus, ut sponte oblata posset recipere bonus quilibet episcopus. Fuit tanta pulchritudo Sodomae, ut in ea Loth iustus potuisset hospicium habere. At nunc incumbente mundi uespere, appropinquante ruina totius Sodomae, non sufficit uirum iustum de ipsa exire, nisi etiam transcursa circumiacente planitie, id est quadam criminum uicinitate, studeat ad montis altiora festino cursu pergere et cum Paulo dicere: Omnia mini licent, sed non omnia expediunt.
Licet episcopo in consecrationibus aecclesiarum munus gratis oblatum suscipere; sed quoniam dies mali sunt, melius faciet cursumque praedicationis magis expeditum reddet, si nichil accipiendo tempus redimat, quo sermo eius uelociter currens nullum patiatur offendiculum per linguas detrahentium et uitam illius quodammodo rodentium. Quantumcunque enim firmis et altis castris utatur, in campo remissioris uitae remanens et instar uxoris Loht commutatus uelut in truncum salis, quia linguis detrahentium sapidus efficitur, contra lambentium linguas nullo muro defensatur; si castris neglectis non ad montis altiora, ut dixi, festinet: atque in actibus suis etiam a licitis declinet, nisi forte sic liceant, ut etiam expediant.
Si autem lucro prouocatus per uiam, quam Deus prohibet, uoluerit pergere, non poterit expeditum ac uelocem cursum habere, etiamsi asinam calcaribus urgeat, quando uidelicet subiectam aecclesiam preceptis coartat. Quia enim gladius uerbi plerumque etiam a simplicibus hoc tempore uidetur, pontificis uita per subiectam plebem, quasi per asinam, redarguetur. Expedite autem currit sermo eius, si excutit manus suas a licitis etiam, cum non expediunt, muneribus.
Tunc non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta, quia et ipsis inimicis suis claudetur detrahendi aditus et porta, ut quasi cecati Sodomitae domum iusti uiri circumeant nec ianuam detractionis contra illum inueniant. 47. Notandum sane, quod duobus modis a licitis muneribus manus excutiuntur, siue liberanter, siue legaliter offerantur. Aliquando enim penitus contempta respuuntur, sicut a Paulo et Heliseo factum superiori textu commemoratur.
155
Aliquando uero, cum dies mali non impediunt, suscipiuntur quidem salua recipientis honestate; sed ita sub testimonio Christi et aecclesiae dispensantur, ut manus prelatorum etiam a susceptis oblationibus excutiantur. Hinc est, quod Petrus fidelium oblationes non manibus suscepit, sed eas pedibus suis appositas, utpote studio contemplationis calcandas, beato Stephano ceterisque diaconibus caute sub totius sanctae multitudinis conscientia pro cuiusque indigentia dispensandas commisit.
Ac si aperte rebus gestis nos instruat, quod ualde predicatoribus expediat; si etiam |legales oblationes ita faciant sub testimonio aecclesiae dispensari, ut priuatam in talibus utilitatem de presidente subiectorum nullus ualeat suspicari. Si sic agit, si sic manus etiam a licitis excutit, licite ac sine reprehensione decimas ceterasque legitimas oblationes ab iniuste detinentibus etiam banno requirere poterit. Quia filius excussorum factus, quemadmodum sagitta in manu potentis, potenter aduersarios uulnerat, donec stipendia pauperum de manibus militum et principum penitus extorqueat. 48.
Hinc est quod egregius doctor aecclesias gentium, pauperum et apostolorum debitores, in carnalibus astruens, ipsa carnalia quasi debitum uectigal a gentibus liberis uocibus exegit, quia cuncta cum testimonio agens, de hoc reprehendi non potuit, quod suae utilitati studeret: cum in omnibus fratrem, cuius laus in euangelio erat, socium suae peregrinationis atque administrationis haberet, prouidens bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
Et Paulus unus itaque de bonis excussoribus fuit, quia manus suas a susceptis etiam oblationibus excussit. 49. Talis etiam excussor Martinus fuit, qui et legitimas fidelium oblationes, non in milites aut equos, sed in pauperes et clericos prudenter expendit. Et si quid illi post facta miraculorum beneficia contigit liberaliter offerri, aut hoc omnino cum Heliseo respuit aut indigentibus ita illud sub testimonio et conscientia omnium dispertiri fecit, ut totum extraneis pauperibus conferretur; ne, si aut ipse aut aliquis de suo collegio quicquam de talibus in usus domesticos quamuis necessarios optineret, ipse uir sanctus a malignis carperetur, quod aut in miraculo spirituale beneficium uendidisset, aut ab omni munere manus suas non excussisset.
Recte itaque sacerdotum gemma nominatur, quia sanctis apostolis, quasi duodecim portis Ierusalem, uelut gemma nobilissima summi artificis manu affigitur, ut ex tam preciosi lapidis splendore quilibet sacerdotum a modernis consuetudinibus ad antiquas et apostolicas traditiones inuitetur. 50. Inter has XII portas principalis Cephas dicitur, per quam nullus acephalorum ingreditur, quoniam a Cepha non potest recipi acephalus, utpote rebus illi et nomine contrarius.
160
Cephas quippe renuntiauit omnibus; hoc non facit acephalus. Ille regulam communis uite reliquit suis in clero successoribus; hanc non seruat acephalus: ideo per hanc portam, cui Cephas est prepositus, non intrabit acephalus; nec aliquo modo aptabitur ad illud edificium, cuius participatio eius in idipsum. Illi ergo, qui in regula Ludewici gloriantur, per aliam, si possunt, ingrediantur portam, quia capite carentes portam Cephae non inueniunt apertam.
Per hanc portam introibit Augustinus cum suis clericis, Martinus cum suis, Gregorius papa cum suis, Augustinus Anglorum episcopus cum suis, et ceteri multi apostolicam regulam sectantes, et ad eam tenendam, quos potuerunt, inuitantes. Suos ergo introducet Petrus; in dubio est quo suos proprietarios ducat Ludewicus, qui claues Petro soli commissas non potest illi de manibus tollere, donec introducat acephalos. Itaque contempto Ludewico qui per deuium ducit, dum consuetudines malas inducit, sequamur illum, qui dicit: Ego sum uia, et ueritas, et uita.
Si enim ad uitam, quae Christus est, uoluerimus peruenire, debemus ad ipsum in ipso et per ipsum currere. Qui enim pro consuetudine ueritatem, quae Christus est, derelinquunt, non in uia ad uitam, sed per deuium ad mortem perueniunt. 51. Huc accedit, quod Iesus secus mare constitutus non tres aut plures, sed duas tantum naues uidit; unam, in qua Iohannes et Iacobus, alteram, in qua Symon Petrus fuit.
Qui enim fluctus saeculi nituntur sicco pede transuadare, debent in monastico ordine cum Iohanne orationi, meditationi, contemplationi inuigilare; aut cum Petro et sub Petro in actiua uita militare Christique pauperibus ministrare; quod nulli sincere ac deuote agunt, nisi qui aut pastores cum Petro aut oues sub Petro esse uolunt. Non est autem cum Petro, sed contra Petrum, in Christi militia sectari proprium.
Non est pastor cum Petro, qui non tenet regulam apostolicam; sicut non est ouis sub Petro, qui non tenet fidem catholicam et apostolicam. Qui ergo sacros ordines sortiuntur, debitores efficiuntur, ut teneant regulam apostolicam: sicut omnes, qui baptizantur, debitores fiunt seruare fidem apostolicam. Et sicut omnes, qui baptizantur, debitores fiunt omnis obseruantiae, quae pertinet ad fidem catholicam et apostolicam, sic omnis, qui ad sacros ordines legitime promouetur, debitor efficitur illius obseruantiae, quae pertinet ad regulam apostolicam, maxime si congregationi alicuius aecclesiae sociatur; quae, licet falso nomine, tamen canonica uocatur.
165
Ibi enim, quando recipitur, promittit obedientiam secundum precepta Dei et sanctorum exequendam. Ex hac igitur obedientia constringetur, ut apostolicas traditiones obseruare conetur, si uult coronari cum apostolis, non dampnari cum apostatis. Quia uero sunt nonnulli qui se contendunt consuetudines quasdam prelatis suis promisisse, quas inuenimus apostolicis et paternis traditionibus contrarias esse, si uotum suum corrigunt, bene faciunt; si autem quod male uouerunt peius defendendo aliud euangelizant, preter quod accepimus, anathematicis addicit apostolus.
Si quis autem tam extra sacros ordines quam extra congregationem propria facultate utatur uel etiam, si uoluerit, coniugium sortiatur, hoc a beato Gregorio, ut supra dictum est, utcunque toleratur, quia uidelicet nec sacros ordines habet, quibus debetur apostolicae obseruationis disciplina, neque canonicae congregationi se inseruit, in qua beato Augustino affirmante nulli proprium habere licet. Quod si qui habent, faciunt quod non licet.
Unde necesse est, ut, si qui talium canonicas aecclesias occupant, aut ipsi obediant preceptis apostolicis et canonicis, non habendo proprium, quod in claustris haberi non licet; aut priuentur ipsis claustris, quae a solis communiter uiuentibus possideri, si habitari, conueniet. 52. Ideo enim in sancta Dei aecclesia societas communiter uiuentium congregatur, ut de illis aecclesiae pastores legitime segregentur: sicut Paulus et Barnabas, precipiente Spiritu, ad predicandum gentibus segregati fuisse leguntur.
Non enim fuissent in hoc opus per Spiritum segregati, nisi prius per eundem Spiritum societati apostolicae atque communi uitae fuissent aggregati. Prius ergo aggregati, deinde segregati posteris formam reliquerunt, ut non de curialibus aut acephalis pastores plebium constituantur, sed de illorum societate, qui sub apostolorum regula in unum congregati, prius in acie tanquam milites probantur, ut postea, si necessitas exposcit, legitimi duces constituantur; taliter in aecclesiis, quas accipient, cum suis militaturi et exercitum sibi commissum ordinaturi, qualiter in claustris didicerunt, in quibus communi uitae per Spiritum sanctum aggregati fuerunt.
Quod enim de his tantummodo sint pastores eligendi, qui cum apostolis fuerint congregati, Petrus pastorum princeps probat. Qui de electione unius apostoli locum Iude traditoris accepturi tractans ita ceteros alloquitur: Oportet, inquit, ex his, qui nobiscum congregati sunt, unum accipere locum ministerii huius. Oportet, inquit, de nobiscum congregatis, quasi diceret: 'Non oportet de aliis'. Haec fuit uera et sincera electio et apostolico digna collegio, ubi non Ioseph diues ab Arimathia propter diuitias ceteris anteponitur, immo per hoc ab electione Petri uerbis excluditur; quod, licet bonus discipulus et in sepultura Christi probatus extiterit, tamen adhuc relicta proprietate cum apostolis ad communiter uiuendum congregatus non fuit.
170
Multi tunc erant boni discipuli et Christo se ipsum illis manifestante probati. Ex quibus et illi plus quam quingenti fratres fuerunt, qui, testante Paulo, Christum post resurrectionem, sicut et apostoli, uiderunt, atque per hoc ad apostolatum poterat aliquis de illorum numero dignus uideri: quod illi post resurrectionem Christum uidentes non leguntur hesitasse, de quo leguntur apostolorum quidam dubitasse. Quid tamen ait Petrus?
Oportet, inquit, ex his, qui nobiscum congregati sunt et cetera. Quamuis ergo bonus christianus quicunque proprietatis possessor inueniatur, solis tamen illis, qui cum apostolis fuerint congregati, recte pastoralis cura commendatur, si tamen Spiritu segregante fuerint probati. Quem Spiritum credimus in canonica electione ac populi petitione inuisibiliter operari. 53. Si ergo populis pastore priuatis talis optio proponatur, ut ab illis non curialis clericus, non acephalus, non aliquis absolute ordinatus, ac per hoc iuxta synodum Calcedonensem ab omni ministerio prohibendus, sed bonus aliquis canonicus, aut, si canonicus inueniri non poterit, bonus certe monachus petatur: tunc clero eligente ac populo petente, uelut Iesu magno sacerdote in clero magistrante ac populo post inolitae abusionis confusionem quasi post longam Babylonis captiuitatem repatriante, Ierusalem ciuitas reedificatur; cuius participatio tota in idipsum coadunatur.
Episcopus enim siue alius ab illo et sub illo canonice prelatus communem uitam per maiores et baptismales aecclesias instituet; in qua nemo aliquid suum dicet, sed tota participatio erit in idipsum. Quia bona et iucunda conuersatione fratres habitabunt in unum, quod est 'idipsum'. 54. Hic occurrit, quod in reedificatione Ierusalem portae quaedam principales mysticis nominibus appellabantur: quibus ea, quae nunc in aecclesia sunt agenda, prophetalibus figuris presignabantur.
Cuncta enim, quae illis reedificatoribus terrenae Ierusalem hystorialiter acciderunt eorum quae nunc uidemus prophetica quedam signa fuerunt. Illis a Tobya et Gosem ceterisque gentium primoribus dicebatur: Quae est haec res, quam facitis? nunquid contra regem uos rebellatis? Haec eadem uerba et nunc a multis dicentur, quando spirituales Ierusalem reedificatores, mandato regis postposito ac toto mundo, uel quadam Babylonia, contempto, spiritualibus tantummodo studiis occupati seu claustralibus disciplinis mancipati tenentur.
Si enim ad tales uenerit princeps aut miles, qui osculum Iudae osculo superius comparatum ad hoc offerat, ut aecclesiae facultatem per hominium quasi per mendacium obtineat, episcopi uero tanquam sacrilegium cauentes et pallium ueri Samuelis scindere timentes denegent illis atque interdicant beneficia per tot annos possessa, statim audient: Quae est haec res, quam facitis? nunquid contra regem uos rebellatis? Regnum quippe destruitis, qui nobis beneficia denegatis. 55.
175
Quid est ergo ab episcopis ad haec respondendum, nisi quod a sacerdote Neemia tunc est responsum? Et reddidi, inquit, eis sermonem dixique ad eos: Deus caeli ipse nos iuuat, et nos serui eius sumus. Surgamus, inquit, et edificemus: uobis autem non est pars et iusticia et memoria in Ierusalem. His uerbis si episcopus cum Neemia sacerdote humiliter et constanter utatur, uictoria uerbi hoc in cordibus aduersariorum operatur: ut obmutescant ad hec uerba, quamuis tamen afficiantur tristicia magna, quemadmodum et illi tristati sunt.
De quibus, antequam ad sacerdotem Neemiam accederent, ita premisit scriptura: Et audierunt Sanaballad Horonites et Tobias seruus Ammonites, et contristati sunt afflictione magna, quod uenisset qui quereret prosperitatem filiorum Israhel. 56. Querat ergo episcopus, et quilibet spiritalis prelatus prosperitatem filiorum Israhel habeat cum Neemia sacerdote Deum caeli adiutorem; et non timeat in causa Dei quemcunque terrenum principem, dicens cum psalmista: Deus mihi adiutor, non timebo, quid faciat mihi homo.
Tunc, uelint, nolint filii huius saeculi, surget structura permansuri edificii. In quo ante omnes portas porta gregis edificatur. De qua ita scriptum legitur: Et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes, et edificauerunt portam gregis: ipsi sanctificauerunt eam et statuerunt ualuas eius, et usque ad turrim centum cubitorum edificauerunt eam. Quae est haec porta gregis, nisi uita communis? In hac ergo sub uno pastore in unum ouile pusillus ille grex colligitur, cui regnum a Christo promittitur. 57.
Huic portae statuuntur ualuae, quando non quilibet, ubilibet, quomodolibet ad eam recipitur; sed per ualuam diligentissimae probationis examinatus intromittitur, ea nimirum cautione, ut etiamsi omnia sua offerat, ipse tamen sine diligenti examinatione societatem communis uitae non recipiat. Multi enim sic sua offerunt, ut ipsi sine contradictione et examinatione uelint intrare, quos tamen Petrus debet prius mactare et sic manducare, ne, si per ualuas incaute intromittantur, quia uiui et non mactati traiciuntur in uentrem communis uitae, grauius eam incipiant in utero lacerare, quam si foris constitui uidentur eam impugnare.
Sic Petrus Ananiam sua examinatione mactare uoluit ac deinde manducare. Sed ille fraudulenter accedens, quasi reprobus cibus, dentem quidem durae increpationis sub mandibula Petri sua occulta discutientis expertus est, sed usque ad uitalia intromissus non est. Bona tamen illius, quia Deo fuerant oblata, non leguntur reprobata. Neque ita, ut Symoni, sic dictum est Ananiae: ut pecunia sua cum eo esset in perditione.
180
Aliud est enim per fraudem Spiritui sancto mentiri; quod faciunt omnes, qui sub specie religionis ficte accedunt. Aliud ipsum Spiritum sanctum uelle mercari; quod faciunt omnes, qui taliter sua offerunt, ut pro bonis a se oblatis ipsi recipiantur, pretermissa examinationis diligentia. Isti uolunt suae uitae qualitatem non subtiliter post oblationis suae receptionem examinari, propter munera sua de introitu certi et omnino securi.
Uolunt ergo manducari, sed nolunt prius mactari. Uolunt per portam gregis intrare, sed non attendunt ualuas in ea statutas esse, quarum claues Petrus a Domino accepit: ut neque is, qui Spiritui sancto mentiri deprehenditur, donis suis etiam receptis intromittatur, neque is, qui eundem Spiritum mercari meditatur, aliquatenus admittatur. Sed tam ipse, quam pecunia sua maneat in perditione, quia sub quadam iniquissima negotiatione accedit: qui cum Symone dicit: Date, et dabo.
Nimirum hoc intendens, ut non debeat in examinatione reprobari; sed absque omni contradictione propter copiosam fortassis oblationem congregationi associari. Talis cum deprehenditur, de felle amaritudinis debet redargui, ut aut paenitendo corrigatur et correctus recipiatur aut, si permanserit in felle amaritudinis et obligatione iniquitatis, audiat cum Symone: Pecunia tua tecum sit in perditione. Alioqum si accedentes passim sine longa probatione ac diligenti examinatione recipiuntur, ualuae in porta gregis non bene custodiuntur. 58.
Haec porta edificatur usque ad turrim centum cubitorum, quia in communi uita multi offerunt fructum centesimum; cuncti uero perfecte illam sectantes accipient illud centuplum, quod Dominus Petro Petrique similibus promisit; quod clericus proprietarius adipisci non poterit. Solis quippe sua relinquentibus et Dominum sequentibus promittitur: ut et hic centuplum accipiant et in futuro uitam eternam possideant. Talibus recte committitur custodia gregis, quia legitime stant in porta gregis.
Acephalorum uero conuenticula non canonicis, sed pseudocanonicis plena quedam sunt portae inferi, quae non preualebunt aduersus istam gregis portam a Domino in petra fundatam, Petro commissam et usque adeo confirmatam, ut omnes portae inferi non preualent aduersus eam, quia ille hanc portam gregis quasi proprium ouile defendit, cui omne genu flectetur: et ideo frustra pseudocanonicorum turba illi ad tempus resistere uidetur.
185
Frustra illi a uicariis et furibus resistitur, quorum neuter poterit aecclesias, quas occupant, retinere, si episcopus euellendi ac plantandi scientissimus debitam in illos uoluerit seueritatem exercere, non permittens aecclesiam uel a uicariis occupari uel ab aliquo donari. Non est enim presbyter in aecclesia ferendus, quem non intromisit ostiarius, qui neminem intromittit, nisi qui legitime accedit. Non autem accedit legitime qui aecclesiam suscipit, laico sibi eam donante.
Laicus enim dando non pastorem constituit, sed suo dono furem seu latronem intrudit, quia recte fur et latro dicitur qui aecclesiam laico donante et ostiario ignorante sortitur. Pastor autem nulla laicorum donatione, sed canonica electione creatur, siue in ipsa aecclesia inueniatur, quae pastore indiget; siue de altera queratur, quae in uno communis uitae ouili tales fouet arietes, per quos, si electi fuerint, fecundari possint oues.
Quae non secuntur alienum, quia non est aries, sed lupus et praedo. Canones enim satis permittunt, ut, cum in aliqua aecclesia uel nulla uel non talis est clericorum congregatio, in qua pastor idoneus inueniatur, de altera aecclesia queratur: ita scilicet, ut regulariter electus rebus illius aecclesiae, de qua ad aliam transfertur, non participet ulterius; sicut nec monachus debet monasterii rebus participari, postquam uel in episcopio uel in presbyterio regendae preponitur aecclesiae.
Nemo enim potest officia diuersa simul recte administrare; nemo se ipsum titulis duarum aecclesiarum debet alligare. Monstro enim simile uidetur, ut in una aecclesia episcopus, in alia sit canonicus: et ibi recipiat de stipendio portionem, ubi debitae seruitutis non soluit pensionem. Ubi autem in una aecclesia quis manens in alia pro se ponat uicarium, diuinis constitutis omnino est contrarium: maxime si ei, qui uicarius dicitur, cura ouium permittitur.
Quid est enim iste uicarius, nisi apertus mercennarius? Si mercennarius est, cuius non sunt oues proprie, constat omnes uicarios mercennarios esse. Siue enim in urbana siue in rusticana aecclesia seruiat uicarius, non pertinet ad eum de ouibus, quia nulla iudicialis sententia potest recte ab eo dari super oues aecclesiae illius, in qua est uicarius. 59. In spirituali autem officio, quod pro mercede agit, Spiritum sanctum uendit.
190
In missa uero cum Spiritu sancto Christus uenditur, quo uendito Pater ipsius grauiter offenditur, non solum contra ipsos mercennarios, sed etiam contra episcopos tali mercimonio consentientes, nec pro debito sui officii tales mercatores de templo proicientes. Tacendo enim consentiunt, quando, ut canes muti, nec latrare ualentes ista uidendo quasi parua despiciunt: que tanto sunt maiora, quanto usitatiora. Quando enim crimen cum quadam uerecundia committitur, contra Deum susurrio quodam periculose murmuratur.
Quando autem publice ac sine uerecundia culpa criminalis a multis agitur, tunc aperte contra Deum clamore pernicioso clamatur: sicut Sodomitae contra Deum clamauerunt, quando peccatum suum predicauerunt. Tunc reuera boni angeli, sancti uidelicet episcopi, non debent ulterius uindictam generalem differre, sed comprobata clamoris certitudine generalem sententiam anathematis proferre: solos inde illos excipientes et eripientes, qui secundum illorum consilium uolunt a multitudine malorum discedendo uel in Segor paruula per actiuam uitam, uel in monte per contemplatiuam saluari.
Si autem episcopus multiplicato iniquitatis clamore non mouetur, non erit, sicut bonus angelus, ereptor paucorum bonorum; sed ipse pariter connumerabitur multitudini malorum. Sed dicit aliquis: 'Cum quibus inibit episcopus consilium contra multitudinis peccatum?' Uix enim presumit aliquis anathema dictare, quando multitudine pariter et consuetudine peccatum sic roboratur, ut in magna ciuitate, non quinquaginta, non decem, sed uix unus a malo declinans inueniatur.
Ad quod respondetur, quod si unus tantummodo consiliarius episcopo adherebit, qui, etsi non nouit consilium dare, nouit tamen cum fideli Abraham salubri et iustae sententiae acquiescere, solo illius consilio contentus episcopus non debet uindictam differre, maxime si constat crimen illud, quod agitur a multitudine, in aliquo autentico concilio uel Romanorum pontificum decreto dampnatum et anathemate cauteriatum esse. 60. Ebriosi enim ceterique in hunc modum criminosi, quamuis testante Paulo regnum Dei non consequantur, tamen in sancta aecclesia propter multitudinem tolerantur: nec aliquis pro huiusmodi ponitur in excommunicationem, nisi cum non habet sociam multitudinem, quamuis nec super talium consuetudine ac multitudine pastoris debeat cura dormitare, dicendo et faciendo cuncta, quibus regnanti peccato sic potest obuiari, ut inpugnatio iniquitatis non sit dissipatio unitatis nec rursum custodia unitatis sit fomentum iniquitatis.
Cum uero talis culpa patratur, quae patrum iudicio dampnata esse cognoscitur, non est in potestate pontificis differre sententiam ultionis, ne et ipse tacendo et consentiendo incurrat periculum anathematis. Sicut enim si Ariana heresis in aliquo episcopatu pullularet, nemo illam utpote iam semel dampnatam pro consuetudine uel multitudine aliquorum tolerandam putaret; sic et in ceteris criminibus patrum iudicio dampnatis et excommunicatis nemo debet hesitare; quin statim, ut ab aliquo deprehensi fuerint, si post primam et secundam correptionem non corriguntur, episcopo prodantur: ut eorum dampnatio non tunc primo in rebelles dictetur, sed iam olim dictata per episcopum roboretur et publicetur; ne antiquum anathema incurrant quicumque post talem publicationem dampnato et excommunicato crimini scienter communicant.
195
Cum ergo apertus mercennarius aperte sit symoniacus, a primo Romanorum pontificum Petro dampnatus, et multis posteriorum patrum sententiis precisus, magis timendum est episcopo, ne ipse cum talibus dampnetur tolerando eos in parrochia sua; quam hoc ab aliquo consilium recipiendum, ut tolerentur pro multitudinis turba uel consuetudine diu inolita. Hoc non solum de mercennariis, sed et de Nicolaytis et per laicam manum inuestitis obseruari oportet, cum certissime constet tales ab episcopo fideli ostiario non esse admittendos: quando aecclesiae dono per aliam personam accepto sibi offeruntur uel mittuntur, ut ab eo accipiant animarum curam qui ab alia qualicumque persona iam receperunt aecclesiam.
Certum est enim, quod non imperatori, non laico alicui, non preposito, non abbati, non abbatissae, non denique alicui personae conuenit aut licet aecclesiam donare, quam sanguine Christi liberatam et magna libertate nobilitatam soli episcopo non datam, sed commendatam esse constat: ut quali accessu ipse accessit ad matricem aecclesiam, taliter et non aliter accedentibus ipse committat animarum curam, cauens illud summopere, ne aliquem permittat in duabus aecclesiis uno et eodem tempore obligari, quia nec ipse potest ad duos episcopatus regendos diuaricari.
Facile autem iste ordo custoditur, ubi de solis regularibus canonicis uel religiosis monachis aecclesiae preficiendus eligitur. 61. Haec autem electio tunc aecclesiastie procedit, si defuncto aliquo presbytero, illius obitu comperto episcopus aliquam prudentem et religiosam personam mittat ad illius decaniae clericos prudentiores conuocandos, in qua est aecclesia uiduata, quatinus illis consulentibus electio fiat ordinata. Legatus uero episcopi plebem debet alloqui, ut de pastoris electione diligentiam habeant, quatenus de tali persona suam petitionem faciant, cui preficiendae clericus possit annuere, quam etiam diligens episcopi examinatio non possit respuere.
Cum enim tam in capitis, quam in membrorum dispositione una et eadem aecclesiae pulchritudo debeat apparere, sicut affirmante Leone Magno nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeatur quem nec clerus elegit, nec populus expetiuit, nec suus metropolitanus ordinauit: sic nulla ratio sinit, ut inter parrochiales presbyteros habeatur, quem nec clerus elegit, nec populus expetiuit, nec suus episcopus de animarum cura inuestiuit.