1
Incipit Liber mitis, quem edidit Guido Aretinus in his, quae sunt maxime opportuna in medicina uolentibus operari, quem licet uocare celesium, scilicet liber de regulis et ordine medicandi.
Ponendum principium orationi cum laude Dei et auxilio Creatoris, quae confundat errores plurimum antiquorum medicorum et exstirpet multa mendacia medicinae non ex arte sed per abusum latinorum introducta, qui iure cum nihil sciant de nihilo gloriantur et imperitis scholaribus et sibi exclusis et mendacissimis commentis et quasi rusticanis phantasticas sibi adduxerunt rationes in periculum peruenturas. Hi periture iurant artem ignorantes illud satiricum gloriosum: Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci disgnoscere possunt uera bona atque diuersa, remota erroris nebula. Insuper illud poeticum: Nullius adductus iurare in uerba magistri.
Immo dicunt: Sic est. Quare? Quia sic inueni apud Tesibum uel Tesilo deteriorem. Qui uolentes soluere simulant solutionem ampullosis detinendo diem. Dicunt enim et non soluunt: nam non omnis qui dicit soluit.
5
Ponunt magnam ambiguitatem in rebus facilibus; circa difficiles, ut ait Auicenna, pertranseunt discurrendo. Rident naturalem, astrologum, geometram, cum hos salutauerint a remotis et philosophiam aspexerint a longinquo, et dicunt: Quid prodest medico depingere pentagonum, quadratum, etiam circulo caueam et chordam arcus inuenire? Hi autem ut meretrices non solum in se peccant, sed alios mirabiliter, immo fatue cadere faciunt meliorem. Nec eos grauius credo peccari posse. Si quem nisi in arido Iohannitio uel ab antiquis miserabili Pessulano et uesano Salerno studentem uident, despiciunt corde nec ore tamen, sicut uulpes retas arridet quia contemnunt, ne uideantur […] ab omnibus his. Aspiciunt miserabiles mincturas in plateis concutiendo foetida urinalia, ut alios fatuos ad se currere faciant cum urinis. Simile aucupatoribus fit, qui uolatilibus alia uolatilia repraesentant, ut similitudine decepta corruant in retia moritura
Uestiuntur rubea auricella, ut confundant sensum, et ipsi medici, qui, si opus meum subsannare uolunt, in ueneno inuidiae tabescentes non legant nec detrahant. Addit enim inuidus laudi in detrahendo, et stultus manifestat se ipsum. Hoc enim opus sapienter a sapientibus emendatum modicam correptionem recipiet et approbatum ex euidentia facti. Si ueritas est immutabilis, non mutabitur in aeternum. In quo intendo determinare, diuini amoris intuitu et ad remedium meorum peccatorum, ut mea posteritas intensius duret , quidquid umquam melius, certius et perfectius complere et sine diminutione cum ex me, tum ex multa philosophorum inquisitione, in qua, Deo gratias, obtinemus eminentiae speculum intellectus, et optimorum doctorum industriaaccipere potui. Quae quidem certificaui per experimentum, quod est potissime in negotio medicinae, ut inquit Aristoteles in primo Metaphysicorum, uel per diligentem inquisitionem cum existimatione propinqua ueritati. Oro igitur et quia noua trado et apud medicos inusitata, ut, antequam lecta relectaque plenius intellegas, repentintino nimis iudicio non redarguas. Ille rationis inops iudex dignoscitur esse, qui rem propositam, nisi prius perfecte deliberetur, aut subitis laudibus extollat aut continua damnatione deprimit. Facile enim quilibet de re mentitur, quam non plenarie mente complectitur, et ideo dixit Iohannitius dicens in Aphorismis suis: Si interrogatus uelociter respondeas, suspectus es, quia sermonem eruditi praecessit deliberatio. Et quanta qualiue affectione propter Deum et homines mouear erga scholares, sermo sequens euidenter manifestabit. Maloque de rudi sermone et intelligibili indebite reprehendi quam de ornato et obscuro uituperabiliter, ut multi faciunt, commendari. Hunc uero librum ad honorem Illius, qui est trinus in personis et unus in essentia, in tres distribuam partes; in quarum prima determinabo distinguendo per capitula, quod intendam, certum numerum capitulorum apponendo, ut, quod quaeritur, facilius inueniatur. Prima pars habet capitula XXII. Secunda pars habet capitula XUII. Tertia pars habet capitula X.
INCIPIUNT CAPITULA I. LIBRI
Capitulum I partis primae. De ordine medicandi.
Capitulum II. De confectionibus siruporum, quibus digerimus materiam, tam in acutis quam peracutis quam interpolatis, secundum usum medicorum nostri temporis et illorum, qui rectius perscrutantur, diuersificando ipsos secundum genera febrium saepius contingentium.
10
Capitulum III. De calliditate doctorum, qui uariant haec omnia et fingunt se scire pondera ponendorum in medicinis et addunt et diminuunt malitiose, ne possint sciri fraudes eorum, ut scholares detineant et elongent artem et ponant difficultatem in facili et ut aliquid facere uideantur.
Capitulum IU. Si habet aliquis artem <pondera> ponendorum in medicina determinare, et qua arte et industria sit usus in hoc Andromachus et Galienus, qui fuerunt praecipui.
Capitulum U. De his, quae oportet scholares tam nouos quam ueteres portare, cum uadunt in practicam, et quae circa ipsam fuerint opportuna.
Capitulum UI. De digestiuis et diuisiuis tam usualibus quam ignotis, quibus utimur in aegritudine materiali et in sanis lapsis, cum uolumus purgare ad praeseruationem, diuersificando ipsa secundum species humorum quorumlibet. [88ub…] […89ra]
Capitulum UII. Quo digestiuo qua aegritudine sit intentum.
15
Capitulum UIII. Cum quo, quando et quotiens sit offerendum digestiuum.
Capitulum IX. De accidentibus, quae sequuntur ex usu digestiuorum.
Capitulum X. Quando debet antecedere flebotomia purgationem uel e contrario, et quare.
Capitulum XI. Si digestio debet praecedere flebotomiam sicut et solutiuum.
Capitulum XII. De regulis purgationis uentris et praeparatione purgandi per inferius.
20
Capitulum XIII. De regulis uomitus et praeparatione eius, qui uomitum accepturus est.
Capitulum XIU. Quo perfecte digestio cognoscatur tam in apostematibus quam in febribus aliisue aegritudinibus de humore.
<Capitulum XU. De modis purgationis.>
Capitulum XUI. In diaeta et potu purgandorum uomitu uel solutiuo.
Capitulum XUII. Quotiens oporteat purgari in anno.
25
Capitulum XUIII. De his, qui indigent purgatione uel non et.
<Capitulum XIX.> De eligenda specie purgationis.
Capitulum XX. De circumstantiis et cautelis considerandis ante purgationem.
Capitulum XXI. De cognoscendis humoribus digerendis et purgandis tam cum febre quam sine febre.
Capitulum XXII. De aquis et sirupis, qui pro potu competunt in acutis.
INCIPIUNT CAPITULA II. LIBRI
Capitulum I. partis secundae. De errore antiquorum in solutiuis.
Capitulum II. De solutiuo appropriato unicuique humori naturali uel innaturali uel cum febre uel sine febre et omni generi passionis, cui competit solutiuum.
Capitulum III. De dulcorationibus eorum et rebus, quae miscentur solutiuis, ut facilius sumantur.
35
Capitulum IU. De cautela eius, qui purgatur, cum est in purgatione, scilicet in toto die primo.
Capitulum U. De subtili praeparatione eorum et repressione, ut sint sine periculo omnino.
Capitulum UI. De regulis maxime opportunis in solutione uentris.
Capitulum UII. De his, quae retardant operationes solutiui et uomitus.
Capitulum UIII. De accidentibus et symptomatibus superuenientibus utrique, cum sunt in operatione sua, ut sicut syncopis, sitis, debilitas, uomitus et quod non potest assellare et similia.
40
Capitulum IX. De eorum curationibus.
Capitulum X. De cura praeseruatiua, ne accidant.
Capitulum XI. De transmutatione cuiuslibet solutiui in sirupum uel in aliud, et ut a quolibet facile sumi possit.
Capitulum XII. De uomitu appropriato cuilibet humori tam naturali quam innaturali et morbo, secundum quod est opportunum, cum febre uel sine febre et in omni genere aliae passionis, ubi uomica competere uidentur, et prius in dominio humorum sine febre, tandem cum febre, et prius de uomitu colerae, consequenter de uomitibus aliorum humorum.
Capitulum XIII. De numero uomituum tam simplicium quam compositorum laudabilium et receptionibus ipsorum.
45
Capitulum XIU. De numero solutiuorum tam simplicium quam compositorum contra excessum cuiuslibet humoris, quibus saepe utimur et sunt securiora.
Capitulum XU. De his, quae consentiunt uomicae purgationi uel eam fieri prohibeant.
Capitulum XUI. In solutiuis febrientium acute.
Capitulum XUII. De modo exhibitionis medicinarum solutiuarum. [89ra…] […89rb]
INCIPIUNT CAPITULA III. LIBRI
50
Capitulum I. partis tertiae. De regimine post medicinam.
Capitulum II. De his, quae oportent fieri circa balneum et opiatas.
Capitulum III. De his, quae sunt obseruanda circa minutionem in purgatione.
Capitulum IU. Circa diaetam purgatorum et modum resumptionis eorum.
Capitulum U. Inscientia perfectae purgationis et an aliquid remanserit de medicina in corpore uel nihil.
55
Capitulum UI. De accidentibus, quae contingunt post solutiuum, et primum de siti, secundo de tortionibus, tertio de solutione uentris sanguinea et non sanguinea, quarto de ephimera post solutiuum, quinto de putrida et curatione eius, id est ipsius, sexto de ardore uiscerum et punctura interiorum, septimo de fastidio, octauo de singultu, nono de spasmo, decimo de aggrauatione membrorum et impedimento motus, undecimo de tenasmone, duodecimo de syncopi et ruptura uenae post uomitum.
Capitulum UII. De conualescentibus ab acutis, peracutis et interpolatis.
Capitulum UIII. De regimine purgatorum per totum annum, si uolunt, quod praemissa purgatio conferat ad salutem.
Capitulum IX. De dosibus medicinarum.
Capitulum X. De conscriptione mea.