1
Qui cupis ergo tuos regat ut prudentia mores,
Uisque sequi quo te duxerit ista comes,
Tunc poteris uitam componere per rationem,
Si penses meritis singula quaeque suis.
5
Nec te multorum seducat opinio, sed res
Ut natura sua continet appretia.
Sunt etenim quaedam quae creduntur bona, nec sunt,
Sunt quae creduntur, constat et esse bona.
Non mireris opes, quas amissurus habebis,
10
Nec magni pendas quidquid abire potest.
Non tua sic serues, tanquam custos alieni,
Sed tanquam Dominus, utere rite tuis.
Si sapiens fueris, te semper habebis eumdem,
Et cum res uariant, tu tamen ipse mane.
15
Utque manet uarius rerum, uel temporis ordo,
Sic tu non mutes, sed magis aptifices.
Clausa manus pugnum, palmam compescit aperte,
Et diuersa gerens, est tamen ipsa manus.
Sic sapiens sese diuersis rebus adaptat,
20
Nec tamen hinc mores alterat ipse suos.
Esto subtilis discretor consiliorum,
Nec cito falsa leui credulitate probes.
De dubiis temere cito diffinire cauebis,
Ne sententia te praecipitata notet.
25
Nil affirmandum, quia quaeque simillima ueris,
Non et continue uera probata liquent.
Sicut ab aduerso quae primo falsa putasti,
Saepe fit ut post haec uera fuisse probes.
Saepe quidem ueri speciem sibi falsa coaptant,
30
Saepeque sub falsi tegmine uera latent.
Leuis adulantem frons aspera celat amicum;
Sic rerum formis fallimur ambiguis.
Sed qui prudens est, inter tot nubila rerum,
Cautus inoffenso calle tenebit iter.
35
Si fueris prudens, uenientes prospice casus,
Proponens oculis quaeque futura tuis.
Nil tibi sit subitum, sed quae contingere possunt.
Omnia sint animo praemeditata tuo.
Prudens non dicit: Non haec uentura putabam
40
Sed uelut exspectans, atque paratus adest.
Praestolatur enim, non ut suspecta ueretur,
Ne tanquam dubitet, sed quasi certa cauet.
Inde fit ut nequeant uenientia laedere mentem,
Quae uentura prius cura cauere fuit.
45
Incoepturus opus summam spectare memento
Incipe; sed laeta percipienda manu.
Ultima concordent primis, nam fine sinistro
Sunt quaedam, quae nec coepta fuisse decet.
Falli non poterit sapiens, nec fallere quaeret.
50
Hinc male uersutus, inde uocatus hebes.
Sic a iudiciis sapientis opinio distet,
Quodque putat debet legis habere uicem.
Dedignare tuos quasi quaedam somnia sensus
Ludere, nec mentis sint uana pensa tuae.
55
Quorum ludibriis si delectaris ineptis,
Omnia disponens, taedia sola feres.
Sed rata sint et certa tuae molimina mentis,
Inque aliquid solida se grauitate premant.
Seu tua mens quaerat, deliberet, aspiciatue,
60
A ueri nunquam tramite flectat iter.
Quin nec sermo tuus fluxu distillet inani,
Sed sit quod dicis, utile pondus habens.
Suadeat, aut moneat, soletur, praecipiatue,
Nil uacuum sit, nil utilitate carens.
65
Laudandi parcus, culpandi parcior esto;
Peccatur, si non adsit utrinque modus.
Laude tua quemquam meritum non gratia donet,
Laude tua careat, non homo, sed uitium.
Causis, non studiis testem te conuenit esse.
70
Non quis homo, sed quae causa sit inspicias.
Ad promittendum noli festinus haberi,
Promissoque decet largius ut sit opus.
Rarior in uerbis, in factis amplior esto,
Et nisi consilio praeduce nulla geras.
75
Per tria tempora se dispensat mens sapientis,
Praeteritum, praesens, posteriusque sequens.
Praeteritum recolas, quae sunt uentura uideto,
Quae praesentia sunt cum ratione gere.
Perdit enim uitam qui negligit anteriora,
80
Uenturi negligens, captus uterque ruit.
Proponet uero sibimet solertia prudens,
Hinc bona uenturi temporis, inde mala.
Ut mala respectu fiant leuiora bonorum,
Et bona respectis sint moderata malis,
85
Non indiscrete semper uerseris in actu,
Sed requiem menti des aliquando tuae.
Non tamen illa situ requies torpescat inani,
Sed tua sint studiis otia plena probis.
Nam sapiens nunquam manere per otia nouit
90
Laxat, non soluit corda rigore suo.
Tarda citat, sedat turbata, ligata resoluit;
Ardua complanat, aspera blanda facit.
Nouit enim quid, quaque uia tentare sit aptum
Et quae sit coeptis summa futura suis.
95
Omnia stultorum molimina consiliorum
Mente uidet celeri, destruit arte leui.
1000 Per partem totum capit, ex propiore remotum,
Abdita de patulis, grandia de minimis.
Non te permoueat grandis persona loquentis,
100
Nec tam quis, quam quid praedicet, ipse uide.
Non quantis placeas, sed quibus suspiciendum
Paucorum potius gratia saepe decet.
Quaere quod inuenias, quod possis discere disce,
Appete quod deceat appetiisse bonos.
105
In tam sublimi nunquam te culmine ponas,
In quo stando tremas, et regradando cadas.
Ardua sunt semper suspecta timore ruinae;
Tutius in plano calle tenetur iter.
Cum tibi prosperitas arriserit undique rerum,
110
Tunc cautela tibi maior habenda uenit.
Tunc uelut insidiis hostilibus undique septo
Uti consiliis sit tibi cura bonis.
Ut motus animi stricta modereris habena,
Ne des impetui libera frena tuo.
115
Et quasi qui tremulo uadit per lubrica gressu,
Sic passu cauto siste premendo pedem.
Ut circumspiciens qua uel quo progrediaris,
Euadas uitae multa pericla tuae.