Sicut sacra Euangelii testatur auctoritas: « Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram , » illam scilicet terram, quam Propheta suspirans: « Portio mea, inquit, Domine, sit in terra uiuentium . » Huius spe gloriosa et uenerabilis regina beata Radegundis exsilii sui consolata molestias, dum temporalem dimisit haereditatem, meruit sempiternam. Ex natione Toringa, uultu elegans, natalibus insignis, moribus insignior fuisse praedicatur. Non noua illam nobilitas, sed a priscis deriuata parentibus illustrauit. Auus eius nomine Bessinus, pater uero Berectarius regiam uterque attigit dignitatem. Ex his beata uirgo sublimem ducens originem, multo clarius enituit uirtutum facibus, quam fascibus dignitatum.
Porro cum iam cunas euasisset, et Francis irruentibus deuastata regione Toringa, cum reliquis et ipsa captiua adduceretur, captiuis [ f. captiuitatis] sorte praeda regi Clotario cessit, non magis eius thalamo donatura coniugio, quam profutura moribus et exemplo. Hoc euentu puella patriam egressa Ueromandis iussu regis deportatur in uilla, cui Ateias nomen, aliquandiu nutrienda. Adhibentur ei honestissimae uitae et clarissimi custodes nominis, sub quibus ita litteraturam disceret, ne dedisceret honestatem; nec fuit arduum rudimentis illam liberalibus informari, cuius annos et sexum non minus acumen ingenii, quam castitatis insignia superabant. Praeludebat iam in uirgine morosa quaedam senectus, et ascensiones 889 in corde suo disponenti sola aetatis infirmitas obsistebat. Inter illos tamen temporis et sexus aculeos inexorabiliter abhorrebat pudoris dispendia, solam morum suspirans uenustatem. Unde et inter caeteros uirtutum prouectus, quibus tenera feruebat infantia, subuenire pauperibus, ecclesias frequentare, ac diuinis satagebat interesse officiis.
Erat etiam eius consuetudinis aliquid semper de quotidiano sibi subtrahere edulio, et egenis largiores reliquias prouidere. Has diligenter coadunatas, abiecto fastu regio, puella collectis pauperibus erogabat. Commendabatur humilitate sedulitas, praemium deuotione cumulabatur, cum ingenua uirgo, lotis prius singulorum capitibus, eorum manibus aquam funderet, ipsa administraret cibaria, ne quid deesset alicui lumina circumferret. Dehinc Ecclesiam senili reuerentia cum suis adibat coaetaneis, in qua et hymnum solueret, et suam Deo commendaret castitatem. Ac ne illius Euangelii: « Qui non baiulat crucem suam et sequitur me, non potest meus esse discipulus , » aliquando subriperet obliuio, signum crucis iubebat anteferri, quod suus ei clericus ex lignis in hos usus compingere consueuerat, et ipse deferre. Facta autem oratione, ueste quidem emundabat pauimentum, facitergio autem iacentem circa sacraria puluerem reuerenter excutiebat, euehens quidquid ibi sordis aut pulueris habitantium incuria reliquisset.
5
Haec fuere ludicra uirginis; hos mores tenera illius induit infantia; benignus ei circa pauperes affectus, circa afflictos mira compassio. Procul ab ea mutabilis mulieris inconstantia, procul decor mutuatus. Nihil artis in uultu, nihil in sermone uanitatis. Incessus non industriae fuit, sed naturae. Raro mensae, raro cultui eius aliquid supra necessitatem accessit; quod si quando contigit, conditioni delatum est, non satisfactum uoluptati. Sic in deliciis delicias ignorans, nihil fuit honestati suspectum, nihil quod moribus defectum minaretur.
Ea profecto, cum necdum nubiles annos attigisset, modicum iam putabat uirginitatis praemium, nisi illud martyrii gloria cumularet. Quo dum pertingere tenerrima uirgo desiderat, multa praeter, et propter iustitiam a domesticis pertulisse memoratur. Imminente autem tempore quo eam praedictus rex Clotarius coniugio sibi sociare disposuerat, nocte cum paucis ab Atteias ( Athies en Uermandois ) aufugit, illam generis successionem alto declinans consilio, cuius conceptus infestatio est pudicitiae, partus uitae. Tandem uirgo reperta Suessionis deducitur, ibi quidem mortali nuptura regi, sed gratiam non amissura sempiterni. 890