1
Domino CAROLO regi glorioso HINCMARUS, nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus.
Mitto uobis, sicut iussistis, epistolam beati Gregorii ad Recharedum regem Wisigothorum, ex qua uobis quaedam inter caetera dixi, quando proxime apud Siluanectum de operibus misericordiae sermo se intulit. Cui epistolae aliquanta ex uerbis eiusdem doctoris egregii superadditi, attendens promissionem qua dicitur: Quod supererogaueris, ego cum rediero reddam tibi . Non enim pauca mihi reddetis, cum non solum erogata, uerum et supererogata diligenter legetis, intelligenter seruando, ac quotidie magis ac magis de uirtute in uirtutem proficiendo custodietis. Nam sunt quidam, qui multa de litteris diuinitus inspiratis habere uolunt, quae aut non legunt, aut transeuntes recta negligunt, uel ob hoc ea scire uolunt, ut fauores de uani nominis scientia comparent. Sunt enim qui uerba Dei libenter legunt, uel aure percipiunt, sed mente non retinent: et quisque alimenta non retinet, huius profecto uita desperatur . « Cibus enim mentis est sermo Dei, et quasi acceptus cibus stomacho languente reiicitur, quando auditus sermo in uentre memoriae non tenetur. » Et de talium cordibus iuxta euangelicam parabolam, tollit diabolus uerbum, ne credentes salui fiant . Et sunt qui ita diuinum uerbum audiunt uel legunt, ut ex eo contra culpas compungantur, et tamen post fletum ad culpas redeunt, et obliuiscuntur quod planxerant, cum exstinguere nolunt uitia quibus ardent. Et sunt nonnulli, qui audito uel lecto uerbo Dei econtra se erigunt, et contra peccata ac uitia perpetrata ardentissime commouentur: sed salubres illae commotiones sollicitudinibus et uoluptatibus et diuitiis suffocantur, cum importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant, et bonum desiderium, aut ad cor intrare non sinunt, aut de corde repellunt ea quae bonum desiderium quasi aditum flatus uitalis necant. Quibus Dominus dicit: Qui ex Deo est uerba Dei audit; propterea uos non auditis quia ex Deo non estis . « Si enim ipse uerba Dei audit qui ex Deo est, et audire uerba eius non potest quisquis ex illo non est, interroget se unusquisque si uerba Dei in aure cordis percipit, et intelliget unde sit. Coelestem patriam Ueritas desiderare iubet, carnis desideria conteri, mundi gloriam declinare, aliena non appeti, propria largiri. Penset ergo apud se unusquisque uestrum, si haec uox Dei in cordis eius aure conualuit, et quia iam ex Deo sit agnoscit. Nam sunt nonnulli qui praecepta Dei nec aure corporis percipere dignantur, et sunt nonnulli qui haec quidem corporis aure percipiunt, sed nullo ea mentis desiderio complectuntur: et sunt nonnulli, qui libenter uerba Dei suscipiunt, ita ut iam in fletibus compungantur, sed post lacrymarum tempus ad iniquitatem redeunt. Hi profecto uerba Dei non audiunt, quia haec exercere in opere contemnunt, et amorem saeculi amori Dei praeponunt. » Quibus item Dominus dicit: Uae uobis diuitibus, qui habetis consolationem uestram . « Qui hoc loco signantur nomine diuitum, nisi immoderati amatores diuitiarum, qui uenturi iudicis respectum non habent, dum superbis apud se cogitationibus tument? Nam sunt nonnulli, quos census per tumorem non eleuat, sed misericordiae opera exaltant. Et sunt nonnulli, qui dum terrenis se opibus abundare conspiciunt, ueras Dei diuitias non requirunt, atque aeternam patriam non amant, quia hoc sibi sufficere, quod rebus temporalibus fulciuntur, putant. » De quibus dicit Scriptura: Omnes qui diligunt munera sequuntur retributiones (Isa. I, 23), et ignis deuorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt . « Non est ergo census in crimine, sed affectus. Cuncta enim quae Deus condidit bona sunt, et qui bonis male utitur profecto agit, ut quasi per edacitatis ingluuiem, eo per quem uiuere potuit de pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus uenerat, superbum uero diuitem tormenta cruciabant. Sed tamen diues Abraham fuerat, qui in sinu Lazarum tenebat, qui tamen auctori suo colloquens dicit: Loquar ad Dominum meum, cum sim puluis et cinis . Quid itaque iste diuitias suas aestimare nouerat, qui semetipsum puluerem cineremque pensabat? Aut quando hunc res possessa extolleret, qui de se quoque, earum uidelicet possessore, tam abiecta sentiret? Caeterum iniqui modo, cum tristia aliqua, uel aduersa patiuntur, effugii latebras inueniunt, quia ad uoluptatem protinus desideriorum carnalium recurrunt. Ne enim paupertas cruciet, diuitiis animum demulcent: ne despectus proximorum deprimat, sese dignitatibus exaltant. Si fastidio corpus atteritur, antepositis epularum diuersitatibus nutritur. Si quo animus moestitiae impulsu deiicitur, mox per interposita iocorum blandimenta releuatur. Tot ergo hic habent effugia, quot sibi praeparant delectamenta. Sed quandoque eis effugium perit, quia eorum mens, amissis omnibus, se solummodo et iudicem conspicit. Tunc uoluptas subtrahitur et uoluptatis culpa seruatur, et repente miseri periendo discunt quia peritura tenuerunt; qui tamen quousque corporaliter uiuunt quaerere nocitura non desinunt. » Et tales in uano accipiunt animam suam, dum ei curam carnis anteponunt: sicut diues qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, et recepit bona in uita sua, sine consolatione in aeterna uita. Quam transitoriam consolationem, non solum pro summo, sed et pro uero bono refugiebat habere rex sanctus, qui dixit: Renuit consolari anima mea: memor fui Dei, et delectatus sum . Etenim adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino spem meam . Et: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus uitae meae ; quia: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te , qui ascensiones in corde suo disposuerunt in conualle lacrymarum , id est in saeculo, in terra morientium, ubi fuerunt eidem regi lacrymae suae panes die ac nocte, dicenti: Credo uidere bona Domini in terra uiuentium . « Et sunt qui audito uel lecto uerbo Dei, ut terra bona, fructum per patientiam reddunt, cum et bona humiliter operantur, et proximorum mala aequanimiter tolerant. Quanto enim quisque altius profecerit, tanto in hoc mundo inuenit quod durius portet, quia cum a praesenti saeculo mentis nostrae delectatio deficit, eiusdem saeculi aduersitas crescit. »
Uos autem, domne charissime, quem Deus talento intellectus magnifice et potenter ditauit, solerter attendite, cui inde rationem estis reddituri, in conspectu totius humani generis, et angelorum atque archangelorum, et nolite in sudario religatum in terra illud abscondere, id est in terrenis tantum actibus implicare: sed sursum cor ad illum leuate, qui mire nos condidit, gratuito nutriuit, rationis substantia in conditione ditauit, gratia sua uos uocauit, donis suis uos illuminauit, paternae pietatis sollicitudine a flagellorum doloribus ad salutis gaudia misericordiae medicamento reduxit, peccantem non deseruit, muneribus multis et potentia glorificauit. Per singulos dies rationes uobiscum agite de his quae accepistis de manu Domini, et quae illi propter illa rependitis, uel rependistis quia sic unicuique bona a se collata enumerabit, dicens – Popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? responde mihi. Quoniam ego eduxi uos per desertum quadraginta annis, non sunt attrita uestimenta uestra, manna de coelo plui uobis, et obliti estis me . Et item: Quid debui ultra facere uineae meae, et non feci? Et: Expectaui ut faceret uuas, fecit autem labruscas . Et bene facientibus, et in recta fide et bonis operibus perseuerantibus dicet in iudicio: Esuriui, et dedistis mihi manducare , et caetera quae sequuntur uobis notissima, usque ad id quod dicetur; Uenite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi : et male agentibus, et in malis operibus perseuerantibus e diuerso dicit: Esuriui, et non dedistis mihi manducare usque ad id quod dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius . Et non est obliuiscenda nobis illa uerecundia, quando aperientur libri, id est conscientiae, in conspectu singulorum hominum et angelorum: et non mediocriter pertimescenda est nobis poena, quae illam sequetur confusionem, quando reatus animam immortaliter morientem inuoluet, et indeficienter deficientem carnem gehenna consumet. Denique quoniam iussistis uobis praefatam epistolam mitti, sciendum uobis est, quia sic diuina dicta legere et audire debetis, ac si ad uos specialiter sint dicta uel scripta, ut quae in eis inueneritis uobis cauenda caueatis, et quae agenda strenue faciatis, et quae sequenda sequamini, et quae erga alios exsequenda sunt exsequamini. Sicut enim in libro medicinali corporis passiones et earum curationes inueniuntur, ita et in diuinis eloquiis animae passiones et earum curationes reperiuntur. Quia uero ita ut praediximus diuina eloquia quisquis fidelis intelligere debeat, et ita sint dicta, Dominus demonstrat in Euangelio qui dixit discipulis suis: Uigilate et orate, ut non intretis in tentationem . Et iterum: Quod dico uobis omnibus dico, Uigilate . Uigilat enim qui ad aspectum ueri luminis mentis oculos apertos tenet, uigilat qui seruat operando quod credit, uigilat qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit, uigilat qui fraudem in bono opere non perpetrat . « Quae fraus tribus modis in opere bono committitur: quia per hanc, procul dubio, aut tacita cordis humani gratia, aut fauoris aura, aut res quaelibet exterior desideratur. Quo contra recte de iusto per prophetam dicitur: Qui excutit manus suas ab omni munere, hic in excelsis habitabit . Quia enim non solum fraus in acceptione pecuniae est, munus procul dubio unum non est. Tres uero sunt acceptiones munerum, ad quas ex fraude festinatur. Munus namque a corde est captata gratia a cogitatione: munus ab ore est gloria per fauorem: munus ex manu est praemium per dationem. Sed iustus quisque ab omni munere manus excutit, quia in eo quod recte agit, nec ab humano corde inanem gloriam, nec ab ore laudem, nec a manu recipere dationem quaerit. Solus ergo in Dei opere fraudem non facit, qui cum ad studia bonae actionis uigilat, nec ad corporalis rei praemia, nec ad laudis uerba, nec ad humani iudicii gratiam anhelat . Quasi latrunculus est enim appetitus laudis humanae, qui recto itinere gradientibus ex latere iungitur, ut ex occultis educto gladio gradientium uita trucidetur. Cumque propositae utilitatis intentio ad studia priuata deducitur, horrendo modo unum idemque opus culpa peragit, quod uirtus inchoauit. Saepe et ab ipsis exordiis aliud cogitatio expetit, aliud actio ostendit. Saepe etiam fidem mentis nec ipsa cogitatio exhibet, quia aliud ante oculos mentis uersat, et longe ad aliud ex intentione festinat. Nam plerumque nonnulli terrena praemia appetunt, et iustitiam defendunt, seque innocentes aestimant, et esse defensores rectitudinis exsultant, quibus si spes nummi subtrahitur, a defensione protinus iustitiae cessatur. Et tamen defensores se iustitiae cogitant, sibique se rectos asserunt, qui nequaquam rectitudinem sed nummos quaerunt. Contra quos bene per Moysen dicitur: Iuste quod iustum est exsequeris . Iniuste quippe quod iustum est exsequitur, qui ipsam quam praetendit iustitiam uenundari minime ueretur. Iuste ergo iustum exsequi est, in assertione iustitiae eamdem ipsam iustitiam quaerere. Saepe recta agimus, et nequaquam praemia, nequaquam laudes ab hominibus exspectamus: sed tamen mens in sui fiduciam erecta, his a quibus nil expetit placere contemnit, eorum iudicia despicit, seque male libera per abrupta elationis rapit, et inde sub uitio peius obruitur, unde quasi deuictis uitiis nullis se appetitionibus subiacere gloriatur. » Unde etiam in bonis quae agimus necesse est ut cum magna cautela timeamus, ne per hoc quod a nobis rectum agitur fauor aut gratia humana requiratur, ne appetitus laudis subripiat, et quod foris ostenditur, intus a mercede uacuetur. Unde per Psalmistam quoque de sancta electorum Ecclesia dicitur: Omnis gloria eius filiae regum ab intus . Qui enim accepta qualibet gratia uanis suis laudibus nitorem gloriae offerunt, quasi oleum uendunt, de quo profecto oleo Psalmista dicit: Oleum peccatoris non impinguet caput meum : appellatione autem capitis ea quae principatur corpori mens uocatur. Impinguat ergo caput oleum peccatoris, cum demulcet mentem fauor adulantis. Adulatores enim blandi sunt inimici, quorum linguis quicunque in operibus bonis decipiuntur, in aduentu iudicis inter fatuos et stultos computabuntur, et a Deo retributionem bonorum operum non inuenient, quia pro eis receperunt ab hominibus laudes quas ambiebant. Et cum ab adulatore, quia non a iusto, laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur, alius alium, id est peccans adulator peccatorem occidit, et dum inuicem uidelicet adulator de fauore, et peccator in praua operatione, se laudant, inuicem se occidunt. « Hinc est quod Redemptor noster puellam in domo, iuuenem extra portam, in sepulcro autem Lazarum suscitat. Adhuc quippe in domo mortuus iacet qui latet in peccato: iam quasi extra portam educitur, cuius iniquitas usque ad uerecundiam publicae perpetrationis aperitur, sepulturae uero aggere premitur qui in perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis grauantur. Sed hos ad uitam miseratus suscitat, quia plerumque diuina gratia non solum in occultis, sed etiam in apertis iniquitatibus mortuos, sed et mole prauae consuetudinis pressos, respectus sui lumine illustrat. Quartum uero mortuum Redemptor noster, nuntiante discipulo agnoscit, nec tamen suscitat: quia ualde difficile est ut is quem post usum malae consuetudinis etiam adulantium linguae excipiunt, a mentis suae morte reuocetur; de quo et bene dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos . Mortui enim mortuum sepeliunt, cum peccatores peccatorem fauoribus premunt. Quid enim est aliud sepelire quam occultare? Sed qui peccantem laudibus prosequuntur, exstinctum sub uerborum suorum aggere abscondunt. Erat tamen et Lazarus mortuus, sed tamen non a mortuis sepultus: fideles quippe illum mulieres obruerant, quae et eius mortem uiuificatori nuntiabant. Unde et protinus ad lucem redit, quia cum in peccato animus moritur, citius ad uitam reducitur, si super hunc sollicitae cogitationes uiuunt. » Perniciosissima siquidem pestis est adulatio, et cito subripit mentem, nisi fuerit in ipso remota initio. Discutiendum igitur nobis est quid de nobis audiamus, et probare quid dicatur ex nobis. Credamus quia stultum est plus aliis de nobis quam nobis ipsis credere. Unde Paulus dicit: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae . Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat, qui fauores oris alieni non appetens, uitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Et quia scriptum est: Dies Domini sicut fur in nocte ita ueniet , uigilandum nobis est, ne mala quae modo faciamus, ne etiam bona nostra indiscussa dimittamus: et ita uigilantes sollicite semper exspectare debemus, quando Dominus noster ad iudicandos nos reuertatur, ut cum uenerit et pulsauerit confestim aperiamus ei. « Uenit quippe cum ad iudicium properat, pulsat uero cum iam per aegritudinis molestias esse mortem uicinam designat: cui confestim aperimus, si hunc cum amore suscipimus; aperire etenim iudici pulsanti non uult qui exire de corpore trepidat, et uidere eum quem contempsisse se meminit iudicem formidat: qui autem de sua spe et operatione securus est, pulsanti confestim aperit, quia laetus iudicem sustinet, et cum tempus propinquae mortis agnouerit, de gloria retributionis hilarescit. » Quia igitur momentis suis horae fugiunt, agendum nobis est ut in boni operis mercede teneantur. Unde Salomon dicit: Quodcunque potest manus tua facere instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas . Quia ergo et uenturae mortis tempus ignoramus, et post mortem operari non possumus, superest ut ante mortem tempora indulta rapiamus. Sic enim sic mors ipsa cum uenerit uincitur, si priusquam ueniat semper timeatur. Et iamiamque de uerbis praefati uiri magnifici, ad uerba epistolae scribenda, quam uobis mitti iussistis, nobis est transeundum.
Epistola sancti Gregorii papae ad Recharedum regem, quam Carolus ad se mitti ab Hincmaro postularat.
5
Gregorius Recharedo regi Wisigothorum.
Explere uerbis, excellentissime fili, non ualeo quantum tuo opere tua uita delector. . . . Etc. Hanc epistolam uide inter Opera S. Gregorii Magni, Patrologiae tom. LXXUII, col. 1052.
CAPUT PRIMUM. Quod eleemosyna de alienis fieri non debeat. Qui sint digni fructus poenitentiae, et quae uera confessio ac dolor de peccatis: quid abnegare se, et odisse animam suam.
Et de misericordiae operibus, unde inter caetera in praecedenti epistola est locutus, qualiter et ex quibus agenda sint, ac de his quae sequuntur, quae breui cingulo uobis perstricta colligere pro tempore studui, idem beatus uir alibi dicit : « Plerumque, inquiens, aduersarius animarum, dum non potest in his quae ad faciem sunt praua subripere, callida specie quasi pietatis iniecta nititur supplantare, suadetque forsitan debere ab habentibus accipi, ut sit quod possit non habentibus erogari, dummodo uel sic uenena mortifera eleemosynae celata obumbratione transfundat. Nam nec uenator feram, aut auem auceps deciperet, uel piscem piscator caperet, si aut ille laqueum in aperto proponeret, aut ille hamum esca absconditum non haberet. Omnino ergo metuenda et cauenda est hostis astutia, ne quos aperta nequit tentatione subuertere, latente telo saeuius ualeat trucidare. Neque enim eleemosyna reputanda est, si pauperibus dispensetur quod illicite accipitur; quia qui hac intentione male accipit ut quasi bene dispenset, aggrauatur potius quam iuuatur. Eleemosyna Redemptoris nostri oculis illa placet, quae non de illicitis et iniquitate congeritur, sed quae de rebus concessis et bene acquisitis impenditur. Unde etiam illud certum est, quia etsi monasteria, aut xenodochia, uel quid aliud ex iniuste acquisitis construatur, mercedi non proficit, quoniam dum peruersus emptor honoris in locum sanctum mittitur, et alios ad sui similitudinem sub commodi datione constituit, plura male ordinando destruit, quam ille potest aedificare qui ab eo pecunias ordinationis accepit. Ne ergo sub obtentu eleemosynae cum peccato aliquid studeamus accipere, aperte sacra Scriptura prohibet dicens: Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere . Quidquid enim in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei non placat iracundiam sed irritat. Hinc rursum scriptum est: Honora Dominum de tuis iustis laboribus . Quisquis ergo male tollit, ut quasi bene praebeat, constat sine dubio quia Dominum non honorat. Hinc quoque per Salomonem dicitur: Qui offert sacrificium de substantia pauperis, ac si uictimet filium in conspectu patris . Quantus autem dolor patris sit perpendamus, si in eius conspectu filius uictimetur, et hinc facile cognoscimus quantus apud Deum dolor exasperatur, si ei sacrificium ex rapina tribuitur. Nimis enim dolendum est, dilectissimi fratres, sub obtentu eleemosynae peccata simoniacae haereseos perpetrari. Nam aliud est propter peccata eleemosynas facere, aliud propter eleemosynas peccata committere. » « Quoties enim post culpam eleemosynas facimus, quasi pro prauis actibus pretium damus. Sed nonnunquam diuites elati inferiores opprimunt, et aliena rapiunt, et tamen quasi quaedam aliis largiuntur, et cum multos deprimant, aliquando quibusdam opem defensionis ferunt, et pro iniquitatibus quas nunquam deserunt, dare pretium uidentur. Sed tunc eleemosynae pretium nos a culpis liberat, cum perpetrata plangimus et abdicamus; nam qui et semper peccare uult, et quasi semper eleemosynam largiri, frustra pretium tribuit, quia non redimit animam, quam a uitiis non compescit. » Scriptum est enim: Facite fructus dignos poenitentiae . « In quibus uerbis notandum est, quod non solum fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonemur facere. Ut enim secundum dignos poenitentiae fructus loquamur, sciendum est quia quisquis illicita nulla commisit, huic iure conceditur ut licitis utatur, sicque pietatis opera faciat, ut tamen si noluerit ea quae mundi sunt non relinquat. At si quis in fornicationis culpam, uel fortasse quod est grauius in adulterium lapsus est, tanto a se licita debet abscidere quanto se meminit et illicita perpetrasse. » Peius est enim alienum matrimonium uiolare, quam meretrici adhaerere. Iam uero si coniugatus uel coniugata cum alterius uxore uel cum alterius marito adulterauit, tanto grauius peccant, quanto non simplicia sed plura adulteria committunt. Et grauior incestus est quam adulterium; quamuis qui huiusmodi sequuntur fornicationes et adulteri nomine soleant appellari; et tanto incestus est grauior, quanto propinquitas est cognationis proximior; quia peius est cum duabus sororibus, uel duobus fratribus, uel cum patre et filio, siue cum matre et filia, quam cum aliena uxore moechari. Sed in propria cognatione quanto propinquius tanto grauius peccatur, quoniam est peius cum matre et filia, uel sorore, siue cum Deo sacrata, uel cum ordinato in ecclesiasticis gradibus, in quibus quanto celsior est gradus, tanto grauior est casus, tantoque est crimen grauius, quam cum aliena uxore concumbere; et sic de malo in peius labi solet humana fragilitas, donec ad ea perueniatur, quae, sicut ait Apostolus, turpe est etiam dicere ; quae operantes, uidelicet masculorum et pecorum concubitores, sacri canones inter eos orare praecipiunt, qui spiritu periclitantur immundo, et lex per Moysen data hos iudicat morte multari: et sicut pari iudicio astricti tenentur tam uiri quam feminae adulterium perpetrantes, ita huius legis iudicio aut reatu pariter constringuntur tam uiri cum pecoribus, uel cum masculis, seu cum feminis, contra naturam turpitudinem operantes, quam feminae cum pecoribus, uel cum aliis feminis quacunque adinuentionis machinatione eamdem turpitudinem operantes, uel cum masculis secum operari contra naturam consentientes, dicente Apostolo: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte . Et si quis forte haec omnia perpetrauit, tot mortibus et mortis aeternae poenis habetur obnoxius, quot criminibus est pollutus. Uerum quoniam austeritatem legis temperauit misericordia Redemptoris, qui conuersionem et poenitentiam magis quam mortem uult peccatoris, tanto, ut praemisimus, a se licita quisque debet abscidere, quanto se meminit et illicita perpetrasse: et tanto se debet reprehendere in minimis, quanto se meminit deliquisse in maximis.
« Et saepe accusat mens ipsa quod perpetrat, sed quia hoc ex desiderio minime deserit, erubescit confiteri quod facit. Cum uero toto iudicio carnis delectationem premit, audaci uoce in accusationis suae confessione se erigit. Sed sunt nonnulli, qui apertis uocibus culpas fatentur, sed tamen in confessione gemere nesciunt, et lugenda gaudentes dicunt. Sed qui culpas suas detestans loquitur, restat necesse est ut has in amaritudine animae loquatur, ut per haec ipsa amaritudo puniat, quidquid lingua per mentis iudicium accusat. Et plerumque uidemus quae agenda sunt, sed haec opere non implemus: nitimur et infirmamur: mentis iudicium rectitudinem conspicit, sed ad hanc operis fortitudo succumbit: quia nimirum iam de poena peccati est, ut ex domo quidem possit bonum conspici, sed tamen ab eo quod aspicitur contingat per meritum repelli. Usitata etenim culpa obligat mentem, ut nequaquam surgere possit ad rectitudinem: conatur et labitur, quia ubi sponte diu perstitit, ibi et cum noluerit coacta cadit. » « Sed iustus ori suo non parcit, quia iram iudicis districti praeueniens, uerbis contra se propriae confessionis saeuit. Hinc Psalmista ait: Praeueniamus faciem eius in confessione . Hinc per Salomonem dicitur: Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur . Hinc rursum scriptum est: Iustus in principio accusator est sui . Sed nequaquam ad confessionem os panditur, nisi cum consideratione districti iudicii per pauorem spe angustatur . Sciendum quoque est, quia saepe et reprobi peccata confitentur, sed deflere contemnunt. Electi autem culpas suas quas uocibus confessionis aperiunt, districtae animaduersionis fletibus insequuntur. » Cum peccata nostra per lacrymas confitemur, angustae uiae portas ingredimur; sed cum post haec ad aeternam uitam perducimur, portae nostrae atria in confessionum laudibus intramus, quia ibi iam angustia non erit, cum nos laetitia aeternae solemnitatis assumpserit: propter quam confessionis nostrae angustiam Ueritas dicit: Intrate per angustam portam ; et cum se Psalmista recipi in altitudine gaudii aeterni praesumeret, dicebat: Statuisti in loco spatioso pedes meos . « Qui enim mala quae perpetrauit insinuat, sed flere quae insinuauit recusat, quasi subducta ueste uulnus detegit, sed torpenti mente medicamentum uulneri non apponit. Confessionis igitur uocem solus necesse est ut moeror excutiat, ne uulnus proditum sed neglectum, quo licentius iam per humanam notitiam tangitur, deterius putrescat. Quo contra Psalmista plagam cordis non solum detexerat, sed detectae etiam medicamentum mentis adhibebat, dicens: Iniquitatem meam ego pronuntio, et cogitabo pro peccato meo . Pronuntiando enim occultum uulnus detegit, cogitando autem quid aliud quam medicamentum uulneri apponit? Sed afflictae menti et sua sollicite damna cogitanti rixa pro semetipsa oritur contra semetipsam. Nam cum se ad lamenta poenitentiae instigat, occulta se increpatione dilaniat. » Cui a Domino dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum . « Ac si aperte diceretur: Incendit plene peccati rubiginem qui ardet ualide per amoris ignem. Tanto namque amplius peccati rubigo consumitur, quanto peccatoris cor magnae charitatis igne crematur. Consideremus igitur gratiam misericordis Dei, et damnemus multitudinem reatus nostri. Ecce peccatores uidet et sustinet, resistentes tolerat et tamen quotidie per Euangelium clementer uocat: confessionem nostram ex puro corde desiderat, et cuncta quae deliquimus relaxat. Qui ergo permanere noluit redeat, qui stare contempsit saltem post lapsum surgat . Quanto nos amore conditor noster exspectet insinuat, cum per Prophetam dixit: Attendi et auscultaui, nemo quod bonum est loquitur, non est qui recogitet in corde suo et dicat quid feci? Certe nunquam cogitare mala debuimus: sed quia cogitare recta noluimus, ecce adhuc sustinet ut recogitemus, et qui peccantes nos diu ut conuertamur exspectat, non conuersos durius damnat. Uideamus igitur tantae pietatis signum, et seueritatis iudicium: consideremus apertum nobis misericordiae gremium: quos male cogitantes perdidit, bene recogitantes quaerit, quaeque nos in adolescentia, quaeque in iuuentute deliquisse meminimus defleamus, morum operumque maculas lacrymis tergamus, amemus iam Redemptoris nostri uestigia, quae peccando contempsimus. Ecce, ut diximus, ad recipiendos nos supernae pietatis sinus aperitur, nec maculosa in nobis uita contemnitur: per hoc quod inquinationem nostram perhorrescimus, internae iam munditiae concordamus: reuertentes nos Dominus clementer amplectitur, quia peccatorum uita ei esse indigna iam non potest quae fletibus lauatur. » Sed prouidendum est his qui peccata suorum operum deplorant, ut consummata mala perfecta diluant lamenta, ne plus astringantur in debito perpetrati operis, et minus soluant in fletibus satisfactionis. « Scriptum quippe est: Potum dedit nobis in lacrymis in mensura , ut uidelicet uniuscuiusque mens tantum poenitendo compunctionis suae bibat lacrymas, quantum se adeo meminit aruisse per culpas : quia nullum peccatum Dominus inultum relaxat: aut enim nos hoc flendo insequimur, aut ipse iudicando. Restat igitur, ut ad emendationem suam semper mens solerter inuigilet, et in quo sibi quisque misericorditer subueniri considerat, hoc necesse est ut confitens tergat (cap. 14 et 16). Et quoniam fidelis quisque cogitationes in iudicio exquiri subtiliter non ignorat, Paulo attestante, qui ait: Inter se inuicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium semetipsum introrsum discutiens , ante iudicium uehementer examinet, ut districtus iudex eo iam tranquillius ueniat, quo reatum suum, quem discutere appetit, iam pro culpa punitum cernit , et ignoscendo iam in suo iudicio impunita derelinquit, quae animaduersione spontanea punita uidet, Paulo attestante, qui ait: Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique a Domino iudicaremur . » Tanto igitur arctiore manu poenitentiae mens a pollutione tergenda est, quanto se conspicit sordidius inquinatam. Neque enim par fructus esse boni operis debet eius qui minus, et eius qui amplius deliquit, aut eius qui in nullis et eius qui in quibusdam facinoribus cecidit. Per hoc enim quod dicitur: Facite ergo fructus dignos poenitentiae , cuiusque conscientia conuenitur, ut tanto maiora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto grauiora sibi intulit damna per culpam. « Ecce ipsa diuina misericordia pollicetur, dicens: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente , et tamen per prophetam Dominus dicit, quia Quacunque die peccauerit iustus, omnes iustitiae eius in obliuione erunt coram me . Pensemus si possumus dispensationem supernae pietatis. Stantibus si ceciderint minatur poenam, lapsis uero si surgere appetant, promittit misericordiam. Illos terret ne praesumant in bonis, istos refouet ne desperent in malis. Iustus es, iram pertimesce ne corruas: peccator es, de misericordia confide ut surgas. Ecce autem iam lapsi sumus, stare nequaquam ualuimus, in prauis nostris desideriis iacemus: sed qui nos rectos condidit, adhuc exspectat et prouocat ut surgamus, sinum suae pietatis aperit, nosque a se recipi per poenitentiam quaerit. Sed poenitentiam digni agere non possumus, nisi modum quoque eiusdem poenitentiae cognoscamus. Poenitentiam quoque agere est, et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat aut dissimulat. Quid enim prodest si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc auaritiae aestibus anhelet? aut quid prodest si irae culpas iam lugeat, et tamen adhuc inuidiae facibus tabescat? » Quo contra Dominus dicit: Si quis uult post me uenire abneget semetipsum . Idem superbus humilis, luxuriosus castus, auarus misericordiae operibus deditus, inuidus benignus, iracundus patiens fiat, et tollat crucem suam et sequatur Christum. Idem castiget corpus suum per continentiam, et compatiatur proximis per charitatem, uigilans in his uirtutibus contra uitia uicina, uidelicet in abstinentia contra uanam gloriam, et in animi compassione contra pietatem falsam, quia compassio homini, et rectitudo uitiis debetur, et in uno eodemque homine et diligamus bonum quod factum est, et persequamur mala quae fecit. Unde iterum Dominus dicit: Qui non odit proximos suos, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus . « Tunc etenim bene animam nostram odimus, cum eius carnalibus desideriis non acquiescimus, cum eius appetitum frangimus, cum eius uoluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic etiam exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei itinere uel sibi uel nobis obsistunt, » repleti amore mundi uacui Spiritu sancto, de quo dicit Apostolus: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius . « Quasi quidam titulus diuinae possessionis est ipse spiritus amoris. Nunquidnam spiritum Christi habet is, cuius mentem odia dissipant, elatio inflat, ira usque ad diuisionem mentis exasperat, inuidia cruciat, luxuria eneruat? » Quisque namque ille est, quem nunc spiritus iste non reparat, profecto ab illius aeterni conuiuii refectione ieiunat. Qui ergo in Christum iam credidit, sed adhuc auaritiae lucra sectatur, in superbia honoris extollitur, inuidiae facibus inardescit, libidinis se immunditia polluit, prospera quae in mundo sunt concupiscit, Iesum in quo credidit sequi contemnit.
10
CAPUT II. De fuga auaritiae, superbiae, luxuriae, gulae, inuidiae, et irae, deque zelo, et quod diabolus per haec maxime uitia semper insidiatus sit.
Nam de auaritia Paulus dicit: Radix omnium malorum est cupiditas et auaritia quae est idolorum seruitus . Cuius uoci quisque se tradit, fastidiens propria aliena concupiscit, et plerumque concupita adipisci non ualens, dies quidem in otium, noctes uero in cogitationes uersat. Torpet ab utili opere, quia fatigatur illicita cogitatione. Consilia multiplicat, et sinum mentis cogitationum uentis latius expandit. Peruenire ad concupita satagit, atque ad obtinenda haec quosdam secretissimos causarum meatus quaerit. Qui mox ut causae aliquid subtile inuenisse se aestimat, iam obtinuisse quod cupierat exsultat, iam quod etiam adeptae rei adiungat excogitat, atque ut in meliori statu debeat excoli pertractat. Quam quia iam quasi possidet, et quasi ad meliorem statum adducit, mox insidias inuidentium considerat, et quid contra se iurgii moueatur pensat, exquirit quid respondeat, et cum rem nullam teneat, iam in defensionem rei quam appetit uacuus litigator elaborat. Quamuis ergo nihil de re concupita receperit, habet tamen in corde iam fructum concupiscentiae, laborem rixae, cui sic ut sollicite ambulans cum Deo dicit: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper . Ita et auarus, uel cuilibet uitio subiectus, quoniam a quo uitio quis deuincitur, eius seruus efficitur, qui enim facit peccatum seruus est peccati, auaritiae uel cui uitio seruit, moribus et desiderio dicit: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper; quia, testante Domino: Ubi cuiusquam thesaurus fuerit, ibi et cor eius erit . « Graui itaque populo premitur qui instigantis auaritiae tumultu uastatur: quoniam auaritia non una quaelibet, sed ea culpa est, de qua omnes oriuntur. Scriptum quippe est, ut praediximus: Radix omnium malorum est cupiditas . Cui ergo cupiditas dominari dicitur, subiectus procul dubio malis omnibus demonstratur. De quo scriptum est, quoniam confringens nudauit pauperis domum, rapuit et non aedificauit eam, non est satiatus uenter eius . Domum pauperis confringit et nudat, qui eum quem per potentiam conterit, exspoliare quoque per auaritiam non erubescit: rapit eam et non aedificat, ac si aperte diceretur: Qui hanc aedificare debuit insuper rapit. Uenturus namque in iudicio Dominus dicturus est reprobis: Esuriui et non dedistis mihi manducare; ex qua culpa subiungit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius . Si igitur tanta poena multatur qui non dedisse conuincitur, qua poena feriendus est qui redarguitur abstulisse? Rapuit ergo et non aedificauit eam, quia non solum de suo nihil tribuit, sed etiam quod erat alienum tulit. » « Et plerumque quidam diuites quanta tribuunt pensant, quanta autem rapiunt considerare dissimulant: quasi mercedem numerant, et perpendere culpas recusant. Audiant itaque quod scriptum est: Qui mercedes congregauit, misit eas in sacculum pertusum . In sacculo quippe pertuso uidetur quando pecunia mittitur, sed quando amittitur non uidetur. Qui ergo quanta largiuntur aspiciunt, sed quanta rapiunt non perpendunt, in pertuso sacculo mercedes mittunt, quia profecto has in spem suae fiduciae intuentes congerunt, sed non intuentes perdunt . Et nonnulli diuites huius mundi, cum fame cruciantur Christi pauperes, effusis largitatibus nutriunt histriones, et tot pene quotidie perimunt, quot morientium pauperum apud se subsidia abscondunt. Sunt etiam nonnulli, qui iam sua misericorditer largiuntur, sed se custodire a peccatis negligunt, et uenalem Dei iustitiam aestimant, cum curant pro peccatis nummos tribuere, et arbitrantur se posse inulte peccare. Et sunt nonnulli diuites, qui sufficienter de suis habere possent, si modum cupiditati imponere uoluissent, quibus dicitur: Uae qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci, nunquid habitabitis soli uos in medio terrae? , ac si aperte diceret: Quousque uos extenditis, qui habere in communi mundo consortes minime potestis? coniunctos quidem premitis, sed contra quos uos ualeatis extendere semper inuenitis. Quibus iterum dicitur: Uae ei qui multiplicat non sua, usquequo aggrauat contra se densum lutum . Auaro quippe densum lutum contra se aggrauare est, terrena lucra cum pondere peccati cumulare. Unde iterum scriptum est: Auarus non implebitur pecunia, et qui amat diuitias fructus non capiet ex eis . Fructus quippe ex eis caperet, si bene eas spargere non amando uoluisset; quia uero eas diligendo retinet, hic utique eas sine fructu derelinquet. De quo scriptum est: Qui festinat ditari non erit innocens . Profecto enim qui augere opes ambit, uitare peccatum negligit, et more auium captus, cum escam terrenarum rerum auidus conspicit, quo stranguletur peccati laqueo non agnoscit: et cum quaelibet praesentis mundi lucra cupidi desiderant, ea quae de futuro damna patiuntur ignorant. Audiant igitur quod scriptum est: Quid prodest homini, si totum quod extra est congregat, si hoc solum quod ipse est damnat? De quo qui se damnare non timet, et non impletur pecunia, iterum scriptum est: Non est satiatus uenter eius . » (Moral. lib. XU, c. 19.) « Uenter quippe iniqui auaritia est, quia in ipsa colligitur quidquid peruerso desiderio glutitur. Liquet uero quia auaritia desideratis rebus non exstinguitur, sed augetur: nam more ignis cum ligna quae consumat acceperit excrescit, et unde uidetur ad momentum flamma comprimi, inde paulo post cernitur dilatari. Et saepe omnipotens Deus, cum auarae menti uehementer irascitur, prius ei permittit ad uotum cuncta suppetere, et post haec per ultionem subtrahit, ut pro his debeat supplicia tolerare . Unde et subditur: Et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit . Maioris quippe iracundiae est, cum et hoc tribuitur quod male desideratur, atque inde repentina ultio sequitur, quia hoc obtinuit quod, Deo irascente, concupiuit. Solent namque tardius apparere diuina iudicia cum praepediuntur, ne impleri debeant mala uota. Nam quanto citius malum uotum impleri permittitur, plerumque tanto celerius punitur . Unde recte dicitur: Cum satiatus fuerit, arctabitur . Prius quippe anhelat per auaritiam concupita congregare, et cum quasi in quodam uentre auaritiae multa congesserit, satiatus arctabitur, quia dum anxiatur qualiter acquisita custodiat, ipsa eum sua satietas angustat, quia mens auari, quae prius ex abundantia requiem quaesierat, post ad custodiam grauius laborat , et qui prius laborem habuit in ipsa suae concupiscentiae fatigatione, qualiter concupita raperet, quomodo alia blandimentis, alia terroribus auferret, postquam acquisitis rebus peruenit ad desiderium, alius hunc dolor fatigat, ut cum sollicito timore custodiat quod cum graui labore meminit acquisitum. Hinc inde insidiatores metuit, atque hoc se perpeti quod ipse fecit aliis pertimescit. Formidat potentiorem alterum, ne eum sustineat uiolentum: pauperum uero cum conspicit, suspicatur furem. Ipsa quoque quae congesta sunt, curat magnopere ne ex naturae propriae defectu per negligentiam consumantur. In his itaque omnibus, quia timor ipse poena est, tanta infelix patitur quanta pati timet. Post hoc quoque ad gehennam ducitur, aeternis cruciatibus mancipatur. Mira autem est securitas cordis aliena non quaerere, ex qua uidelicet securitate etiam perennis requies nascitur, quia bona et tranquilla cogitatione ad gaudia aeterna transitur . Sed qui in potestate positus aliis nocet, fulgurans dicitur, quia unde ipse contra bonos quasi ex luce gloriae extollitur, inde bonorum uita cruciatur . Qui qua ultione sit feriendus dicitur: Deuorabit, inquit, eum ignis qui non succenditur : quibus paucis uerbis miro ualde modo expressus est ignis gehennae. Ignis namque corporeus, ut esse ignis ualeat, corporeis indiget fomentis. Qui cum necesse est ut seruetur, per congesta ligna procul dubio nutritur, nec ualet nisi succensus esse, et nisi refotus subsistere. At contra gehennae ignis, cum sit corporeus, et in se missos reprobos corporaliter exurat, nec ex studio proprio succenditur, nec lignis nutritur, sed creatus semel durat inexstinguibilis, et succensione non indiget, et ardore non caret: quia omnipotentis iustitia futurorum praescia, ab ipsa mundi origine gehennae ignem creauit, qui in poena reproborum esse semel inciperet, sed ardorem suum etiam sine lignis nunquam finiret. Sciendum uero est, quod omnes reprobi, quia ex anima simul et carne peccauerunt, illic in anima pariter et carne cruciantur . Quam uidelicet carnem cum in resurrectione recipient, cum ea gehennae ignibus ardebunt traditi. Et tunc ab ea abduci appetent, tunc eius tormenta euadere si potuerint quaerent, tunc incipient uelle uitare quod amauerunt: sed quia eamdem carnem Deo contrariam posuerunt, iudicante Deo, agetur, ut ex ea amplius igne crucientur. Hic itaque eam amplius relinquere non appetent, et tamen ab ea abstrahuntur: illic eam relinquere appetunt, et tamen in ea propter supplicia seruabuntur. Ad augmentum itaque tormenti, et hic de corpore nolentes educuntur, et illic in corpore tenebuntur inuiti; » et quibus inimicus pedicam cum culpa sub terrenis commodis, et decipulam cum esca, id est lucrum cum culpa et prosperitatem cum iniquitate posuit, illic poenam retributionis effugere non poterunt quam ministrabit: et effugium in dolore constringente, ad orationem atque sapientiam oculis aperientibus sapientia minime proderit, quia hic, ubi operari debuerunt et potuerunt, operandi tempus amiserunt, ubi a uoluptate clausos cordis oculos habuerunt. Et talis est fructus auaritiae, et talis sequitur remunerationis effectus. Quae profecto auaritia bene compescitur, si ipse status ambientis sollicite consideratur. Nam cur instet ad colligendum, quando stare non potest ipse qui colligit? Cursum ergo suum quisque consideret, et cognoscat sibi sufficere parua quae habet: sed fortasse metuit ne in huius uitae itinere sumptus desit: longa nostra desideria increpat uia breuis, incassum multa portantur, cum iuxta est quo pergitur.
Alius se tyrannidi superbiae subiicit, et cor miserum, dum contra homines erigit, uitio substernit. Honorum sublimium infulas appetit, exaltari successibus exquirit, totumque quod esse desiderat sibi apud semetipsum in cogitationibus depingit. Iam quasi tribunal possidet, iam sibi parere obsequia subiectorum uidet, iam caeteris eminet, iam aliis mala irrogat, aliis quia irrogauerint recompensat. Iam apud semetipsum stipatus cuneis ad publicum procedit, iam quibus obsequiis fulciatur conspicit, qui tamen haec cogitans solus repetit. Iam alia conculcat, alia subleuat, iam de conculcatis satisfacit odiis, iam de subleuatis recipit fauores. Qui igitur tot phantasmata cordi imprimit, quid iste aliud quam somnium uigilans uidet? Quia ergo tot rerum causas quas fingit tolerat, nimirum intrinsecus natas ex desideriis turbas portat. « Quasi enim tyrannus quidam obsessam ciuitatem intercipit, cum mentem superbia irrumpit; et quo ditiorem quemque ceperit, eo in domino durior exsurgit, quia quo amplius res uirtutis sine humilitate agitur, eo latius ista dominatur. Quisquis uero eius in se tyrannidem captiua mente susceperit, hoc primum damnum patitur, quod clauso cordis oculo iudicii aequitatem perdit. Nam cuncta quae ab aliis uel bene geruntur displicent, et sola ei quae ipse uel praue egerit placent. Semper aliena opera despicit, semper miratur quod facit: quia et quidquid egerit, egisse se singulariter credit, atque in eo quod exhibet per gloriae cupiditatem, sibimetipsi fauet per cogitationem, et cum se in cunctis transcendere caeteros aestimat, per lata cogitationum spatia secum deambulans, laudes suas tacitus clamat. Nonnunquam uero ad tantam elationem mens ducitur, ut in eo quod tumet etiam per ostentationem locutionis effrenetur. Sed tanto facilis ruina sequitur, quanto apud se quisque imprudentius exaltatur. Hinc enim scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor . Hinc per Danielem dicitur: In aula Babylonis deambulabat rex; responditque et ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificaui in domum regni, in robore fortitudinis meae, in gloria decoris mei? Sed hunc tumorem quam concita uindicta represserit, illico adiungit, dicens: Cumque adhuc sermo esset in ore regis, uox de coelo ruit: Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transibit a te, et ab hominibus te eiicient, et cum bestiis et feris erit habitatio tua: fenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te . Ecce quia tumor mentis usque ad aperta uerba te protulit, patientia iudicis protinus usque ad sententiam erupit, tantoque hunc districtius perculit, quanto se eius superbia immoderatius erexit: et quia enumeranda bona duxit, in quibus sibi placuit, enumerata mala in quibus feriretur, audiuit. » Cunctis namque superba apud se cogitatione tumentibus inest clamor in locutione, amaritudo in silentio, dissolutio in hilaritate, furor in tristitia, inhonestas in actione, honestas in imagine, electio in incessu, rancor in responsione. Horum semper est uita ad irrogandas contumelias ualida, ad tolerandas infirma, ad obediendum pigra, ad lacessendos uero alios importuna, ad ea quae facere et debet et praeualet ignara, ad ea autem quae facere nec debet nec praeualet parata. Haec in eo quod sponte non appetit nullis exhortationibus flectitur, ad hoc autem quod latenter desiderat quaerit ut cogatur, quia dum metuit, ex desiderio suo uilescere, optat uim in sua uoluntate tolerare. « Sciendum uero est, quod ipsa haec de qua tractamus elatio alios rebus saecularibus, alios uero ex spiritalibus possidet. Alter namque intumescit auro, alter eloquio, alter infimis et terrenis rebus, alter summis coelestibusque uirtutibus: una tamen eademque res ante oculos Dei agitur, quamuis ad humana corda ueniens in eorum obtutibus diuerso amictu pallietur. Nam cum is qui de terrena prius gloria superbiebat, postmodum de sanctitate extollitur, nequaquam cor eius elatio deseruit, sed ad eum consueta ueniens, ut cognosci nequeat uestem mutauit. » Quibus dicitur: Quid superbit terra et cinis? « Duo quippe sunt uitia quae humano generi immaniter dominantur, unum uidelicet spiritus, atque aliud carnis: elatio namque spiritum erigit, luxuria carnem corrumpit. Antiquus itaque hostis humanum genus uel per elationem praecipue, uel per luxuriam premens, in secreto calami atque in locis humentibus dormit, quia damnatum hominem sub ditionibus suae damnationis aut per elationem spiritus aut per carnis corruptionem tenet. » Sicut scriptum est: Sanguisugae duae sunt filiae dicentes: Affer, affer . Sanguisuga est diabolus, qui siti peccandi ad peccata suadendo incessanter accenditur. Huic duae sunt filiae, quia duae specialiter humani generis illecebrae hunc antiqui hostis imitantes ardorem, luxuria uidelicet et philargyria. Nam et luxuriae quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur, et sicut quidam ait poetarum , Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit. Quosdam uero in his omnibus possidet, quia cum eos superbiae spiritus eleuat ad tumorem suae altitudinis, inuerecundae corruptioni inclinat, atque auaritiae insatiabilitati substernit. Perpendant igitur luxuriosi qualem inhabitatorem, scilicet diabolum, habeant, qui, sicut Scriptura dicit, in locis humentibus, id est in lasciuis et luxuria fetentibus cordibus, requiescit, quos secum ad aeterna tormenta per luxuriam praeparat. De quibus scriptum est: Uestimentum mistum sanguine erit in combustionem et cibus ignis : quia corpus quo uestitur anima, pollutum carnalibus operibus, nisi lacrymis lotum et dignis poenitentiae fructibus fuerit expiatum, in aeterni ignis combustione ardebit. Tales enim Scriptura denotat dicens: Computruerunt iumenta in stercore suo . « Iumenta computrescere in stercore suo est, carnales quosque in fetore luxuriae uitam finire. Quoties itaque carnalem mentem de suis peccatis praedicatores increpant, quoties ad eius memoriam uitia ante acta redeunt, quasi infructuosae arbori cophinum stercoris uersant, ut malorum quae egit memoriam recolat, et ad compunctionis gratiam quasi de fetore pinguescat, mittitur ergo cophinus stercoris ad radicem arboris, quando prauitatis suae conscientia tangitur memoria cogitationis, cumque se per poenitentiam ad lamenta mens excitat, cumque ad bonae operationis gratiam reformat, quasi per tactum stercoris redit ad fecunditatem operis radix cordis: plangit quod fecisse se meminit, displicet sibi qualem fuisse se recolit, intentionem contra se dirigit, atque ad meliora animum accendit. Ex fetore igitur ad fructum reuiuiscit arbor, quia de consideratione peccati ad bona se opera resuscitat animus, exaudiens Paulum dicentem: Fugite fornicationem ; et Salomonem: Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli ; id est, ne honorem, quo ad imaginem Dei creatus es, immundorum spirituum uoluptatibus subdas, neque accepta uiuendi spatia ad libitum aduersarii minutis expendas. Cuicunque enim sceleri quisque subiicitur, in hoc profecto dominatui malignorum spirituum mancipatur. Unde et dicitur: Ne forte impleantur extranei uiribus tuis, et labores tui sint in domo aliena ; id est, ne daemoniorum facta adiuues, si uel ingenium animi, uel corporis tui uires, ad patranda facinora contradas, domumque alienam, id est numerum perditorum te adiecto multiplices: et gemas in nouissimis, quando consumpseris carnes et corpus tuum, id est in poenis gemere cogaris, quando non solum carnales illecebrae transeunt, sed et ipso corpore derelicto, anima quae corpus gessit cuncta reddere compellitur. Considerent luxuriosi, quia cum Dominus carnis sceleribus seruientibus commissa punire decreuisset, in ipsa qualitate ultionis notauit maculam criminis, cum sulphur et ignem super eos pluit, sicut sacra prodit historia . Quid enim in sulphure, nisi fetor carnis, et quid per ignem nisi ardor desiderii carnalis exprimitur? Sulphur quippe fetorem habet, ignis ardorem. Qui itaque ad peruersa desideria ex carnis fetore arserant, dignum fuit ut simul cum sulphure et igne perirent: quatenus ex iusta poena discerent ex iniusto desiderio quid fecissent. Ex hac uindicta, quam in corpore positi luxuriosi sustinuerunt, perpendere debent luxuriantes quid in aeterno igne simul cum anima et corpore sustinebunt, ubi uermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur , nisi per dignos poenitentiae fructus, et per conuenientia lamenta deserentes mala, et facientes bona, maculas carnis simul et corda studuerint emundare. Uerum et in hac uita saepius contingit, ut qui in adolescentia luxuriose uiuendo habita disperserant, tempore senectutis inopia deficiant, et refrigescenti calore carnis, ac flore iuuentutis marcescente, rebus suis quas lasciue uendiderant alios uti conspiciant, gementesque sera poenitentia dicant quae sequuntur: Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquieuit cor meum? » « Nonnulla namque peccata animam polluunt, crimina uero exstinguunt. Unde beatus Iob crimen luxuriae definiens ait: Ignis est usque ad perditionem deuorans (Iob XXI, 12): quia nimirum reatus facinoris, non usque ad participationem maculat, sed usque ad perditionem deuorat. Et quia quaelibet alia fuerint bona opera, si luxuriae scelus non abluitur, immensitate huius criminis obruuntur, secutus adiunxit, et omnia eradicans genimina. Genimina quippe sunt operationes bonae animae. Cui tamen si peruerso ordine caro dominatur igne luxuriae, omnia bene prolata concremantur. Nulla quippe ante omnipotentis Dei oculos iustitiae pietatisque sunt opera, quae corruptionis contagio monstrantur immunda. » Et quia pro ordine membrorum distribuitur saepe ordo uitiorum. Nam uenter cibo et uino distentus facile despumat in libidines, sicut et fimus complutus facile uermes generat.
Nonnulli ordinem certaminis ignorantes edomare gulam negligunt, et iamiam ad spiritalia bella consurgunt. Qui aliquando multa etiam quae magnae sunt fortitudinis faciunt, sed, dominante gulae uitio, per carnis illecebram omne quod fortiter egerint perdunt: et dum uenter non restringitur, per carnis concupiscentiam simul cunctae uirtutes obruuntur. « Unde et Nabuchodonosor uincente scribitur : Princeps cocorum destruxit muros Ierusalem Princeps namque cocorum est uenter, cui cum magna cura obsequium a cocis impenditur, ut ipse delectabiliter cibis impleatur. Muri autem Ierusalem uirtutes sunt animae ad desiderium supernae pacis eleuatae. Cocorum igitur princeps muros Ierusalem deiicit, quia dum uenter ingluuie tenditur, uirtutes animae per luxuriam destruuntur. » Quo contra Dominus dicit in Euangelio: Attendite uobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula, et ebrietate, et curis huius saeculi? . Ubi utilis quoque pauor adiungitur: Et superueniat in uos dies illa repentina, tanquam laqueus enim superueniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. « Admonendi sunt gulae dediti, ne in eo quod escarum delectationi incumbunt, luxuriae se mucrone transfigant: quanta sibi per esum loquacitas, quanta mentis lenitas insidietur aspiciant, ne dum uentri molliter seruiunt, uitiorum laqueis crudeliter astringantur. » Quia enim gulae deditos leuitas protinus operis sequitur, auctoritas sacra testatur dicens: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere . Quos plerumque edacitas usque ad luxuriam pertrahit: quoniam dum satietate uenter extenditur, aculei libidinis excitantur. Unde et hosti callido, qui primi hominis sensum in concupiscentia pomi aperuit, sed in peccati laqueo constrinxit, diuina uoce dicitur: Pectore et uentre repes ; ac si ei aperte diceretur: Cogitatione et ingluuie super humana corda dominaberis. Tanto enim longius a secundo parente scilicet Christo receditur, quanto per immoderatum usum, dum manus ad cibum tenditur, parentis primi, id est Adae terreni, lapsus iteratur. Sciendum est etiam quia quinque nos modis uitium gulae tentat. Sed cur eosdem modos hic exponere debeam? cum non solum ex usu iam ebrietas apud multos teneatur, uerum etiam quidam miseri homines, quasi pro uirtute se iactent et glorientur, quia multum bibere et alios inebriare possint, non attendentes quod Dominus per prophetam comminatur dicens: Uae his qui potentes sunt ad bibendum uinum, et uiri fortes ad miscendam ebrietatem ; et per Apostolum praecipit: Nolite inebriari uino, in quo est luxuria , quia ebriosi regnum Dei non possidebunt ; et Salomon: Noli regibus, inquit, o Lamuel, noli regibus, id est omnibus in omni ordine ac sexu qui se et alios regere debent, dare uinum immoderate, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas, ne forte bibant et obliuiscantur iudiciorum iustorum, et mutent causam filiorum hominum . Et item sacra Scriptura dicit: Uinum in iucunditatem creatum est, et non in ebrietatem ab initio: exsultatio animae et cordis uinum moderate potatum: sanitas est et corporis et animi, sobrietas potus . Uigilia est enim et cholera uiro infrunito , et modestus ac temperatus cibus et carni et animae utilis est. Uinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit. Amaritudo animi uinum multum potatum. Ebrietatis animositas imprudentis offensio, minorans uirtutem et faciens uulnera. In conuiuio uini non arguas proximum, et non despicias eum in iucunditate illius: uerba improperii non dicas illi, et non premas . Operarius ebriosus non locupletabitur, uinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos, et qui se iungit fornicariis erit nequam, putredo et uermes haereditabunt illum .
« Alius se inuidiae dominio subiicit: cui necesse est considerare, quia quamuis per omne uitium quod perpetratur humanis cordibus antiqui hostis uirus infundatur, in hac tamen nequitia tota sua uiscera serpens concutit, et imprimendae malitiae peste mouet. De quo nimirum scriptum est: Inuidia diaboli mors intrauit in orbem terrarum . Nam cum deuictum cor liuoris putredo corruperit, ipsa quoque exteriora indicant quam grauiter animum uesania instigat. Color quippe pallore afficitur, oculi deprimuntur, mens accenditur, et membra frigescunt: fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor. Cumque in latebris cordis crescens absconditur odium, dolore caeco terebrat conscientiam uulnus inclusum. Nil laetum de propriis libet, quia tabescentem mentem sua poena sauciat, quam felicitas torquet aliena. Quantaque extranei operis in altum fabrica iacitur, tanto fundamentum mentis liuidae profundius suffoditur, ut quo alii ad meliora properant, eo ipsa deterius ruat. Qua ruina uidelicet etiam illud destruitur, quod in aliis actibus perfecto opere surrexisse putabatur. Nam inuidia cum mentem tabefecerit, cuncta quae inuenerit bene gesta consumit. Unde bene per Salomonem dicitur: Uita carnium sanitas cordis, putredo ossium inuidia . Quid enim per carnem, nisi infirma quaedam ac tenera, et quid per ossa, nisi fortia acta signantur? Et plerumque contingit, ut quidam cum uera cordis innocentia in nonnullis suis actibus infirmi uideantur, quidam uero iam quaedam ante humanos oculos robusta exerceant, sed tamen erga aliorum bona intus inuidiae pestilentia tabescant. Bene ergo dicitur: Uita carnium sanitas cordis, quia si mentis innocentia custoditur, etiam si qua foris infirma sint quandoque roborantur. Et recte subditur, Putredo ossium inuidia, quia per liuoris uitium ante Dei oculos pereunt etiam fortia acta uirtutum. Ossa quippe per inuidiam putrescere est, quaedam etiam robusta deperire. Sed cur haec de inuidia dicimus, si non etiam qualiter eruatur intimemus? Difficile namque est ut hoc alteri non inuideat, quod adipisci alter exoptat: quia quidquid temporale percipitur, tanto fit minus singulis, quanto diuiditur in multis: et idcirco desiderantis mentem liuor excruciat, quia hoc quod appetit, aut funditus alter accipiens adimit, aut a quantitate restringit. Qui ergo liuoris peste plene carere desiderat, illam haereditatem diligat, quam cohaeredum numerus non angustat: quae et omnibus una est, et singulis tota: quae tanto largior ostenditur, quanto ad hanc percipientium multitudo dilatatur. Imminutio ergo liuoris est affectus surgens internae dulcedinis, et plena mors eius est perfectus amor aeternitatis. Nam cum mens ab huius rei appetitu retrahitur, quae accipientium numero partitur, tanto magis proximum diligit, quanto minus ex profectu illius sua damna pertimescit: quae si perfecte in amorem coelestis patriae rapitur, plene etiam in proximi dilectione solidatur: quia cum nulla terrena desiderat, nihil est quod eius erga proximum charitati contradicat. Quae nimirum charitas quid est aliud quam mentis oculus, qui si terreni amoris puluere tangitur, ab internae lucis mox intuitu laesus reuerberatur? »
15
Alius irae se dominio strauit: ecquid in corde nisi iurgia etiam quae desunt peragit? Hic saepe praesentes non uidet, absentibus contradicit, inter semetipsum contumelias profert et recipit: receptis autem durius respondet, et cum qui obuiet nullus adsit, magnis clamoribus rixas in corde componit. Turbam itaque hic intus sustinet, quem pondus uehemens inflammatae cogitationis premit. Quanta sit ergo iracundiae culpa pensemus, per quam mansuetudo amittitur, supernae imaginis similitudo uitiatur. Per iram sapientia perditur, ut quid quoue ordine agendum sit omnino nesciatur, sicut scriptum est, Ira in sinu stulti requiescit , quia nimirum intelligentiae lucem subtrahit, cum mentem promouendo confundit. Per iram uita amittitur, etsi sapientia teneri uideatur, sicut scriptum est: Ira perdit etiam prudentes, quia scilicet confusus animus nequaquam explet, etiam si quid intelligere prudenter ualet. Per iram iustitia relinquitur, sicut scriptum est: Ira uiri iustitiam Dei non operatur (Iac. I, 20), quia dum turbata mens iudicium suae rationis exasperat, omne quod fortiter suggerit, rectum putat. Per iram gratia uitae socialis amittitur, sicut scriptum est: Noli esse assiduus cum homine iracundo, ne discas semitas eius, et sumas scandalum animae tuae : quia qui se ex humana ratione non temperat, necesse est ut bestialiter solus uiuat. Per iram concordia rumpitur, sicut scriptum est: Uir animosus parit rixas, et uir iracundus effundit peccata . Iracundus quippe peccata effundit, quia etiam malos quos incaute ad discordiam prouocat peiores facit. Per iram lux ueritatis amittitur, sicut scriptum est: Sol non occidat super iracundiam uestram : quia cum iracundia menti confusionis tenebras incutit, huic Deus radium suae cognitionis abscondit. Per iram sancti Spiritus splendor excluditur: quo contra, iuxta uetustam translationem, scriptum est: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones suos? Cum enim humilem diceret, quietum protinus adiunxit. Si ergo ira quietem mentis subtrahit, suam sancto Spiritui habitationem claudit: cuius recessione animus uacuus ad apertam mox insaniam ducitur, et usque ad superficiem ab intimo cogitationum fundamento dissipatur. Nam irae suae stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se praepedit, facies ignescit, exasperantur oculi, et nequaquam recognoscuntur noti. Ore quidem clamorem format, sed sensus quid loquitur ignorat. In quo itaque iste ab arreptitiis longe est, qui actionis suae conscius non est? Unde fit plerumque, ut usque ad manus ira prosiliat, et quo ratio longius recedit, audacior exsurgat: seque ipsum retinere animus non ualet, quia factus est potestatis alienae, et eo furor membra foras in ictibus exerit, quo intus ipsam membrorum dominam mentem captiuam tenet. Aliquando autem manus non exerit, sed in maledictionis iaculum linguam uertit. Fratris namque interitum precibus exposcit, et hoc Deum perpetrare expetit, quod ipse peruersus homo facere uel metuit, uel erubescit. Fitque ut uoto et uoce homicidium peragat, etiam cum a laesione proximi manibus cessat. Aliquando ira perturbato animo quasi ex iudicio silentium indicit, et quo se foras per linguam non exprimit, intus deterior ignescit, ut iratus quisque collocutionem suam proximo subtrahat, et nihil dicendo quam sit auersus dicat. Et nonnunquam haec silentii seueritas disciplinae dispensationem gerit, si tamen sollicite in intimis discretionibus forma teneatur. Nonnunquam uero, dum accensus animus a consueta locutione restringitur, per accessum temporis penitus a proximi dilectione separatur, et acriores stimuli ad mentem ueniunt, causae quoque quae grauius exasperant oriuntur, atque in irati oculo festuca in trabem uertitur, dum ira in odium permutatur. Plerumque ira per silentium clausa intra mentem uehementius aestuat, et clamosas tacita uoces format. Uerba sibi quibus exasperatur obiicit, et quasi in causae examine posita, durius exasperata respondet, quod Salomon breuiter insinuat dicens: Praestolatio impiorum furor . Sicque fit ut perturbatus animus maiorem strepitum in suo silentio sentiat, cum eum grauius clausa flamma consumit. Unde bene ante nos quidam sapiens dixit: Cogitationes iracundi uipereae sunt generationes, mentem comedunt matrem suam. Sciendum uero est quod nonnullos ira citius accendit, facilius deserit: nonnullos uero tarde quidem commouet, sed durius tenet. Alii namque, accensis calamis similes, dum uocibus perstrepunt, quasi quosdam accensionis suae sonitus reddunt: citius quidem flammam faciunt, sed protinus in fauillam frigescunt. Alii autem, lignis grauioribus durioribusque non dispares, accensionem tardi suscipiunt, sed accensi semel difficilius exstinguuntur, et quia se tardius in asperitatem concitant, furoris sui durius ignem seruant. Alii autem, quod est nequius, et citius iracundiae flammas accipiunt, et tardius deponunt. Nonnulli uero has et tarde suscipiunt, et citius amittunt. In quibus nimirum quatuor modis liquido lector agnoscit, quia et ad tranquillitatis bonum ultimus plus quam primus appropinquat, et in malo quidem secundum tertius superat. Sed quid prodest quod iracundia quomodo mentem teneat dicimus, si non etiam qualiter compesci debeat exprimamus? Duobus etenim modis fracta possidere animum ira desuescit. Primus quippe est, ut mens sollicita, antequam agere quidlibet incipiat, omnes sibi quas pati potest contumelias proponat, quatenus Redemptoris sui probra cogitans, ad aduersa toleranda se praeparet. Quae nimirum uenientia tanto fortius excipit, quanto se cautius ex praescientia armauit. Qui enim improuidus ab aduersitate deprehenditur, quasi ab hoste dormiens inuenitur, eumque citius inimicus necat, quia non repugnantem perforat. Nam qui mala imminentia per sollicitudinem praenotat, hostiles incursus quasi in insidiis uigilans exspectat, et inde ad uictoriam ualenter accingitur, unde nesciens deprehendi putabatur. Solerter ergo animus ante actionis suae primordia cuncta debet aduersa meditari, ut semper haec cogitans, semper contra haec thorace patientiae munitus, et quidquid accesserit prouidus superet, et quidquid non accesserit lucrum putet. Secundus autem seruandae mansuetudinis modus est, ut cum alienos excessus aspicimus, nostra quibus in aliis excessimus delicta cogitemus. Considerata quippe infirmitas propria mala nobis excusat aliena. Patienter namque illatam iniuriam tolerat, qui meminit quod fortasse adhuc habeat in quo debeat ipse tolerari. Et quasi aqua ignis exstinguitur, cum surgente furore animi sua cuique ad mentem culpa reuocatur, quia erubescit peccato non parcere, qui uel Deo uel proximo saepe recolit parcenda peccasse.
Sed inter haec solerter sciendum est, quod alia est ira quam impatientia excitat, alia quam zelus format. Illa ex uitio, haec ex uirtute generatur. Si enim nulla ira ex uirtute surgeret, diuinae animaduersionis impetum Phinees per gladium non placasset. Hanc iram quia Heli non habuit, motum contra se implacabiliter supernae ultionis excitauit. Nam quo contra subditorum uitia tepuit, eo contra illum districtio aeterni rectoris exarsit. De hac ira per Psalmistam dicitur: Irascimini et nolite peccare . Quod nimirum non recte intelligunt, qui irasci nos nobis tantummodo, non etiam proximis delinquentibus uolunt. Si enim sic proximos ut nos amare praecipimur, restat ut sic eorum errantibus sicut nostris uitiis irascamur. De hac per Salomonem dicitur: Melior est ira risu , quia per tristitiam uultus corrigitur animus delinquentis. De hac iterum Psalmista ait: Turbatus est prae ira oculus meus . Ira quippe per uitium oculum mentis excaecat, ira autem per zelum turbat: quia quo saltem recti aemulatione concutitur, ea quae nisi tranquillo corde percipi non potest contemplatio dissipatur. Ipse namque zelus rectitudinis, quia inquietudine mentem agitat, eius mox aciem obscurat, ut altiora in commotione non uideat, quae bene prius tranquilla cernebat. Sed inde subtilius ad alta reducitur, unde ad tempus ne uideat reuerberatur. Nam ipsa recti aemulatio aeterna post paululum in tranquillitatem largius aperit, quae hic interim per commotionem claudit, et unde mens turbatur ne uideat, inde proficit ut ad uidendum uerius clarescat, sicut infirmanti oculo cum collyrium immittitur, lux penitus necatur, sed inde eam post paululum ueraciter recipit, unde hanc ad tempus salubriter amittit. Nunquam uero commotioni contemplatio iungitur, nec praeualet mens perturbata conspicere ad quod uix tranquilla ualet inhiare: quia nec solis radius cernitur, cum commotae nubes coeli faciem obducunt; nec turbatus fons respicientis imaginem reddit, quam tranquillus proprie ostendit, quia quo eius unda palpitat, eo in se speciem similitudinis obscurat. Sed cum per zelum animus mouetur, curandum summopere est, ne haec eadem, quae instrumento uirtutis assumitur, menti ira dominetur, ne quasi domina praeeat, sed uelut ancilla ad obsequium parata, a rationis tergo nunquam recedat. Tunc enim robustius contra uitia exigitur, cum subdita rationi famulatur. Nam quantumlibet ira ex zelo rectitudinis surgat, si immoderate mentem uicerit, rationi protinus seruire contemnit, et tanto se impudentius dilatat, quanto impatientiae uirus uirtutem putat. Unde necesse est ut hoc ante omnia qui zelo rectitudinis mouetur attendat, ne ira extra mentis dominium transeat; sed in ultione peccati tempus modumque considerans, surgentem animi perturbationem subtilius pertractando restringat, animositatem reprimat, et motus feruidos sub aequitate disponat, ut eo fiat iustior ultor alienus quo prius exstitit uictor suus: quatenus sic culpas delinquentium corrigat, ut ante ipse qui corrigit per patientiam crescat, ut feruorem suum transcendendo diiudicet, ne intemperanter excitatus, ipso zelo rectitudinis longe a rectitudine aberret. Quoniam qui semetipsum prius non iudicat, quid malum recte iudicet ignorat, et si nouit fortasse per auditum quod recte iudicare debeat, tamen iudicare aliena merita non ualet, cui conscientia innocentiae propriae nullam iudicii regulam praebet. Prius enim ipsi purgandi sunt, per quos aliorum culpae feriuntur, ut ipsi iam mundi per ultionem ueniant, qui aliorum uitia corrigere festinant, et cum contra nos ultio diuini examinis cessat, nostra se conscientia ipsa reprehendat, atque ad lamenta poenitentiae ipsa se contra semetipsam erigat, nec contra bonos elata, et sibi humilis, sed contra se rigida sit; bonis uero omnibus submissa. Summopere igitur haec uitia unicuique tendenti ad aeternam uitam cauenda sunt, per quae diabolus genus humanum ad aeterna supplicia trahere festinat, et hoc ab initio generis humani incoepit, et per omne tempus saeculi huius in hoc suum studium exercet. Superbiae quidem faciem menti Euae supposuit, cum hanc ad contemnenda uerba Dominicae iussionis instigauit. Inuidiae quoque flamma Cain animum succendit, cum de accepto fratris sacrificio doluit, et per hoc usque ad fratricidii facinus peruenit. Luxuriae facibus cor Salomonis exussit, quem tanto mulieribus amore subdidit, ut usque ad idolorum uenerationem deductus, dum carnis delectationem sequitur, Conditoris reuerentiae obliuisceretur. Auaritia quoque Achab animum concremauit, cum eum ad appetendam uineam alienam impatientibus desideriis impulit, et per hoc usque ad reatum homicidii pertraxit. Haec est enim amphora os apertum habens, quam uidit Zacharias propheta ferri a duabus mulieribus, quae habebant alas milui ad rapacitatem uolantes: in cuius amphorae medio sedebat mulier, quae proiecta est in medio amphorae, et missa est in os eius massa plumbea. Duae enim mulieres habentes alas quasi alas milui, duo sunt principalia uitia, superbia uidelicet et uana gloria ferentes amphoram os apertum habentem, id est auaritiam lucris inhiantem. In cuius medio sedit mulier, id est impietas, in cuius scilicet impietatis os massa plumbea mittitur: quae impietas auaritiae suae pondere grauatur, quia cuius mentem auaritia infecerit, ita grauem reddit, ut ad appetenda coelestia sublimia attolli nequaquam possit. Unde praecipit Dominus ut gibbum tolerans, id est terrenis inhians, non offerat panes Domino suo. Et superbia et uana gloria habent spiritum in alis miluinis: quoniam actiones illarum diabolo sunt proculdubio similes, qui insidiatur semper uitae paruulorum. Et leuant ipsam amphoram, scilicet cupiditatem, inter terram et coelum, quia superbia et uana gloria hoc proprium habent, ut eum quem infecerint in cogitatione sua super caeteros homines extollant, et modo per ambitum rerum, modo per desiderium dignitatum, quem semel captum tenuerunt quasi in honore altitudinis eleuant, et mentem per auaritiam ita eleuant, ut quoslibet proximos despicientes quasi deserant, et alta gloriantes expetant. Sed tales quique, dum superbiunt, et eos mente transeunt cum quibus sunt, et superioribus ciuibus minime iunguntur. Et ipsa amphora dicitur portari in terram Sennaar, quae interpretatur fetor eorum: quia radix est omnium malorum cupiditas, et quia quodlibet malum per auaritiam gignitur, dignum est ut domus auaritiae in fetore construatur, quae nonnullos cogit timoris uel amoris Dei obliuisci, et boni nominis opinionem relinquere, et sanctae religionis ac fidei odorem, unde scriptum est: Christi bonus odor sumus Deo .
CAPUT III. De iuramentis et periuriis; quod sine dolo iurandum, et fides etiam hosti seruanda sit; et de curiositate, detractione, peccatisque cogitationum.
De iuramentis uitandis negligere, et saepe quosdam ad fallaciam, et ut ipsa fallacia abscondi possit, solent non solum ad iurationem, sed et interdum ad periurium impellere, praeter illam iurationem quae ex mala consuetudine hominum usibus inoleuit, cum Scriptura dicat: Uir multum iurans non iustificabitur . Consuetudo enim eius non est bona. Quantum uero temeritatem iurandi uitare debeamus, et ipse Euangelio Dominus, et Iacobus in epistola sua docet dicens: Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare, neque per coelum, neque per terram, neque per aliud quodcunque iuramentum; sit autem sermo uester, Est, est, Non, non, ut non sub iudicio decidatis : illo uidelicet iudicio, sub quo decidit Herodes, ut uel peierare, uel periurium cauendo aliud necesse haberet patrare flagitium. At si aliquid forte nos incautius iurasse contigerit, quod obseruatum scilicet peiorem uergat in exitum, consilio salubriori mutandum nouerimus. Non solum autem in iurando, sed in omni quod agimus, haec est moderatio solertius obseruanda, ut si talem forte lapsum uersuti hostis inciderimus insidiis, ex quo sine aliquo peccati surgere contagio non possimus, illum potius euadendi aditum petamus, in quo minus periculi nos perpessuros esse cernamus: et iuxta exemplum illorum, qui hostilibus clausi muris, dum euadere desiderant, sed portarum omnium accessum sibi interdictum considerant, ibi necesse est desiliendi locum eligant, ubi muro existente breuiore minimum periculi cadentes incurrant. Non tamen negligendum est cuiquam, quod aut necessitate cogente, aut ira impellente, aut cupiditate prouocante, in nomine Domini peierauit: sed secundum modum culpae necesse est ut subsequatur abstergens culpam poenitentia, Domino per Ezechielem prophetam de Sedechia rege terribiliter intonante: Uiuo ego, dicit Dominus Deus, quoniam cuius fecit irritum iuramentum, et soluit pactum quod habebat cum rege Babylonis, in medio Babylonis morietur. Spreuerat enim iuramentum ut solueret foedus, et cum omnia haec fecerit, non effugiet . Ex quo discimus etiam inter hostes seruandam fidem, et non considerandum cui, sed per quem iuraueris. Multo enim fidelior inuentus est ille qui propter nomen Dei tibi credidit et deceptus est, quam ille qui per occasionem diuinae maiestatis hosti tuo, imo iam amico, est molitus insidias. Ecce, inquit, dedit manum suam regi Aegypti, et tradidit se in manus eius, et periurio contra Dominum commisit sacrilegium. Sententia enim saecularis est : Dolus an uirtus quis in hoste requirat? Quam solent nobis opponere qui dicunt hostes fraude decipiendos. Cui ut acquiescamus, multo peius fecit Sedechias. Non enim hostem decepit, sed amicum cui foedere Domini fuerat copulatus. Ergo quandiu non iures, et pactum non ineas sub nomine Domini, prudentiae est et fortitudinis, uel decipere uel superare aduersarium utcunque potueris. Cum autem te constrinxeris iuramento, nequaquam aduersarius sed amicus est qui tibi credidit, et sub occasione iurisiurandi, id est Dei nuncupatione deceptus est. Propterea, Scriptura nunc dicit, iuramentum quod spreuit, et foedus quod praeuaricatus est, ponam in caput eius . Ac ne putaremus iuramentum et foedus et pactum regis esse Babylonii uel Sedechiae qui fecerat, sequitur in propheta: In praeuaricatione qua dexpexit me .
Ergo qui contemnit iuramentum, illum despicit per quem iurauit, illique facit iniuriam, cuius nomini credit aduersarius. Propter quam causam, Expandam, inquit Dominus, super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea, et adducam eum in Babylonem, et diiudicabo eum illic . Quidquid uero contra Sedechiam fecit Nabuchodonosor, non suis uiribus fecit, sed ira Dei, in cuius nomine fuerat periuratus. Legimus enim Sedechiam captum esse et ductum in Reblata, ibique interfectis filiis in oculis eius excaecatum, et instar ferae clausum cauea translatum in Babylonem. Et sunt nonnulli qui arte per dolum iurantes ut decipiant eum erga quem iurant, non se putant reos esse periurii, contradicente Dei spiritu per Prophetam: Quis ascendet in montem Domini, et stabit in loco sancto eius? Qui non iurauit in dolo proximo suo . Per dolum itaque iurat, quisquis aliter facturus est quam promittit, credens periurium non esse decepisse nequiter credentis errorem. Iurare enim dictum est quasi iure orare, id est iuste loqui. Tunc enim quispiam iuste loquitur, quando ea quae promittit implentur. Multi enim sunt qui dolose iurant ut decipiant proximum: quod abominatur Pater luminum Dominus, dicente Petro: Non es mentitus hominibus, sed Deo . Qua in re hoc quoque oportet intendi quod mendaces fabricatores mendacii dicuntur. Sicut enim aedificium lapidibus, ita mendacium sermonibus fabricatur: ubi enim non dolosa locutio, sed sensus est ueritatis, quasi munita moles non ex fabrica, sed ex natura consurgit. Unde scriptum est: Qui loquitur ueritatem in corde suo, et non egit dolum in lingua sua . Cauendum est igitur iuramentum, multo magis autem periurium. At si iurandi necessitas perurget et arctat, id puris uerbis et mente pia gerendum est. Nec iurans uerbi arte se putet fallere Dominum posse, cui nihil absconsum est, cui corda cuncta patent, qui non accipit sicut quis iurat, sed ut is cui iuratur iurasse putat. Per dolum ergo iurans utrique reus habetur, nempe Deo cuius nomen in uanum assumpsit, et fratri quem atra fraude parauit fallere atque decipere: et de utroque necesse est ut digna poenitentia subsequatur, uidelicet quia nomen Dei assumpsit in uanum, et quia contra Dei praeceptum dolo fefellit fratrem. Falsa enim agens, falsa loquens, quamuis animo trepidet ut pateat iaculis ueritatis, et si deprehensus fuerit gloriam perdat fauoris, et quamuis eum conscientia accuset quia scienter peccat, cupiditate tamen uincitur, et suppresso fauore audaciam de iniquitatibus sumit: et saepe etiam ultione menti proposita se contra Deum erigit, et quaelibet ab eo aduersa perpeti deliberat, dummodo hic dum ualet omne quod placet agat. Unde uelut Scriptura dicit: Sicut uirum sanguinum, ita et dolosum abominabitur Dominus ; et omnis Ecclesia imprecatur de his qui in corde et corde locuti sunt, ut disperdat Dominus uniuersa labia dolosa ; et item Scriptura dicit: Maledictus uir dolosus , et muta fiant labia dolosa .
20
Pertimescere igitur debent iurantes, imo periurantes dolosi in nomine Christi et sanctorum eius, quia abominabuntur a Domino ut uiri sanguinum, id est qui humano cruore polluuntur: quoniam sicut illi occidunt, ita et isti decipiunt uiuentes. Quam immane autem atque mortale peccatum sit homicidium, in quo et discretio solet esse, sicut et in peccatis caeteris, et ipsa natura, et sancta Scriptura, et diuina atque humana iudicia patenter ostendunt. Unde et in Leuitico dicitur: Qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur ; et Apostolus: Qui odit, inquit, fratrem suum homicida est, et scimus quia omnis homicida non habet uitam aeternam in semetipso manentem . Et talibus peccatoribus dolosi iunguntur. Multa enim periuria fiunt, quae propria uoluntate non agimus: dolosi autem scientes malum operantur alienum exitium; propterea merito ut sanguinarii a Domino abominantur, et sanctos qui pro ueritate usque ad mortem decertauerunt, in quorum periurant nomine, non adiutores, sed iudices et condemnatores in districto examine inuenient, quos socios in ueritatis atque iustitiae assertione habere contempserunt, et testificationi suae falsitatis testes ueritatis adhibuerunt, qui cum Domino ut uiros sanguinum, ita et dolosos abominantur, quia quorum animae intus omnipotentis Dei claritatem uident, nullo modo credendum est quia sit foris aliquid quod ignorent; et nihil in creatura agitur quod uidere non possint, et quae abominanda illustrante ueritate cognoscunt, eidem ueritati inhaerentes abominantur. Nec tamen earum beatitudinis claritatem fuscat aspecta iniquitas uel poena reproborum: sed potius hinc earum gaudium crescit, cum mala iniquorum conspiciunt, quod Dei misericordia euaserunt; et tanto maiores ereptori suo gratias referunt, quanto uident in aliis quod ipsi perpeti si essent relicti potuerunt, et praedicente ueritate: Testis falsus non erit impunitus ; uidelicet qui aut scienter contra ueritatem falsa testificatur, aut uera ut ueritatem peruertat, et studio impunitionis recitet iuxta, tales testes uelut ueritati concordantes exsultant. Et sunt quidam, qui non se laedi aut leuius laedi putant, si non ipsi per se falso uel dolose iurant, sed alios pro se sua uice iurare faciunt: et non attendunt quia in eo iure aut fallente diabolo decipiuntur, aut seipsos scienter ipsi ad deprecandum demergunt: de qualibus dicit Scriptura, Descendunt in infernum uiuentes , id est labuntur in peccatum scientes. Hi nimirum tanto grauius peccant, quanto non soli in peccato moriuntur, sed se et eos quos ad periurandum mittunt, nisi per poenitentiam corrigantur, in infernum dimergunt. Et licet illi in huiusmodi periurio peccent qui iurauerunt, illi tamen qui irrita faciunt iuramenta sua uice iurata, sicut Dominus ad Pilatum dixit, Maius peccatum habent , id est, qui alios peccare fecerunt, et pro tantis rei in conspectu Dei habentur, addita et animae suae culpa, quantos in periurium mittunt, et dicente Domino per prophetam , quia sicut oues de manu pastoris, ita et illos qui subiectioni suae obedientes eorum se factione periurant, uel alio quolibet scelere polluuntur, de manu illorum requiret, qui sibi commissos peccare fecerunt. Non enim soli pastores, episcopi, presbyteri, et diaconi, monasteriorum rectores sunt intelligendi, sed et omnes fideles qui uel paruulae suae domus custodiam gerunt pastores recte uocantur, in quantum suae domui sollicita uigilantia praesunt. Et quicunque saltem uni uel duobus fratribus quotidiano regimine praeest, pastoris eisdem debet officium, quia in quantum sufficit, pascere eos dapibus, et hortando, increpando, arguendo, corrigendo debet. Imo unusquisque, qui etiam priuatus uiuere creditur, pastoris officium tenet, et spiritalem pascit gregem, uigiliasque noctis custodit supra illum, sicut in Euangelio legimus de pastoribus quibus in natiuitate Saluatoris angelus apparuit si bonorum actum cogitationumque mundarum sibi aggregat multitudinem et iustorum moderamine gubernare, coelestibus Scripturarum paginis et bonorum operum exemplis nutrire, et uigili solertia contra immundorum spirituum insidias seruare contendit.
Et sunt quidam qui etiam curiositatis uitium inter grauiora peccata non computant, sed falluntur. Graue namque est curiositatis uitium, quae dum cuiuslibet mentem ad inuestigandam uitam proximi exterius ducit, semper ei sua intima abscondit, ut aliena sciens se nesciat, et curiosi animus, quanto peritus fuerit alieni meriti, tanto fiet ignarus sui: et saepe dum curiosus quisque quae sunt aliena inuestigat, suam molestiam excitat, sicut canis apri uel cerui sagaciter uestigia insequens, consecuti dente uel cornu perit. Unde bene quoque per Salomonem dicitur: Cunctis sermonibus quae dicuntur ne accommodes cor tuum, ne forte audias seruum tuum maledicentem tibi. Scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis . Dum enim pensamus quales erga alios fuimus, esse circa nos tales alios minus dolemus, quia aliena iniustitia in nobis uindicat quod in se nostra conscientia accusat. Probet autem seipsum curiosus homo, et sic in se tantum gloriam habebit, et non in altero, cuius uitam exquirit et merita. Nam sunt qui se praepotentes putant esse in saeculo, et non intelligunt quam sint uilia mancipia uitio curiositatis seruientia. De quorum impotenti potentia quidam catholicus et sapientiae ac scientiae multae philosophus, in quodam suo libro, unicuique fallaciter potenti et ueraciter impotenti dicit : Etenim licet Indica longe Tellus tua iura tremiscat, Et seruiat ultima Thule, Tamen atras pellere curas, Miserasque fugare querelas Non posse, potentia non est.
: « Et sunt nonnulli qui non attendunt quam multipliciter peccent, qui seminando discordiam inter fratres, charitatem, quae nimirum uirtutum est omnium mater, exstingunt. Quoniam autem nihil est pretiosius Deo uirtute dilectionis, nihil desiderabilius est diabolo exstinctione charitatis, quisquis igitur seminando iurgia dilectionem proximorum perimit, hosti Dei familiarius seruit, quoniam qua ille amissa cecidit, hanc iste uulneratis cordibus subtrahens, eis iter ascensionis abscidit. » Et sunt nonnulli qui male dulcoratis detractionibus sunt assueti, non attendentes quod Dominus dicit, Detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar . Unde et Salomon dicit: Noli esse in conuiuiis potatorum, neque in commessationibus eorum qui carnes ad uescendum conferunt . Carnes ad uescendum conferre est, in collocutione derogationis uicissim proximorum uitia dicere. De quorum poena mox subditur: Quia uacantes potibus et dantes symbola consumentur, et uestietur pannis dormitatio . Symbolum Graecum nomen est, et interpretatur collatio. Est autem collatio sermonum, sicut in conuiuiis solet esse pecuniarum, siue aliarum rerum, ut et praesens locus docet. Potibus ergo uacant, qui de opprobrio alienae uitae inebriant. Symbolum uero dare est, sicut unusquisque solet pro parte cibos ad uescendum, ita in confabulatione detractionis uerba conferre. Sed uacantes potibus et dantes symbolum consumentur, quia scriptum est: Omnis detractor eradicabitur . Uestietur autem pannis dormitatio, quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua inueniet, quem hic ad alienae uitae exquirenda crimina detractionis suae languor occupauit. » Alius eleemosynis uacat, propria distribuit: sed dum multis iniustitiis seruit, uel fortasse linguam in detractionibus exerit, fit plerumque ut is, qui misericors fuerat, iuxta uitae suae terminum rapacitatis et et crudelitatis stimulis inardescat. Quod ualde iudicio iusto agitur, ut perdat et ante homines unde hominibus placuit, qui hoc unde Deo displicuit corrigere nunquam curauit. Duae autem sunt causae in quibus licet alicui dicere et retractare aliena mala. Si quando necesse est consilium haberi cum caeteris, qui in hoc ipso uidentur assumi, quomodo corrigatur is qui peccauit uel male aliquid egit. Et rursum, si quando necesse est praeueniri aliquem, et commoneri, ne forte incurrat in consortium alicuius mali, dum eum putat esse bonum, quia dicit Apostolus: Nolite commisceri cum huiuscemodi . Et Salomon: Noli manere cum homine iracundo, ne forte sumas laqueum animae tuae . Quod et ipsum Apostolum fecisse inuenimus per hoc quod scribit ad Timotheum dicens: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit, quem et tu deuita, ualde enim restitit uerbis nostris . Praeter huiusmodi autem necessitates, qui dicit aduersus alium, ut uel deroget ei uel obtrectet, istud est detrahere, etiamsi uera uideantur esse quae dicit. Et sunt qui quamuis in minimis, sed tamen frequenter excedunt ut nequaquam considerent qualia sed quanta committunt. Si enim facta sua despiciunt, timere cum pensant debent, formidare cum numerant, quia minuta sunt quae erumpunt membris, per scabiem uulnera, sed cum multitudo eorum innumerabiliter occupat, sic uitam corporis sicut unum graue inflictum pectori uulnus necat. Hinc uidelicet scriptum est: Qui modica spernit paulatim decidet . Qui enim peccata minuta flere ac deuitare negligit, ab statu iustitiae non quidem repente, sed partibus totus cadit.
Et dicente Domino, Ego opera et cogitationes eorum uenio ut congregem, necesse est ut quisque non solum peccata operum, sed etiam peccata defleat cogitationum. Et non solum mensura peccati consideranda est quod perpetratur in opere, uerum etiam et in eo quod perpetratur cogitatione, quatenus iuxta ruinae modum, quam in semetipso quisque introrsus sentit, etiam mensura lamentationis erigatur, ne si cogitata mala minus cruciant, usque ad perpetranda opera perducant. Quapropter contra omnia uitia et peccata quisque solerter inuigilet, et qui peccata deplorat, ploranda minime committat, et qui plangit uitia, perpetrare uitia pertimescat. Nam cogitandum summopere est, ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere: quatenus per hoc Conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debeat etiam concessa, et se reprehendat in minimis, quem meminit in maximis deliquisse. Nimia sunt quae loquor, si haec ex sacri eloquii testimonio non affirmo. Lex certe. Ueteris Testamenti alienam uxorem concupisci prohibet, a rege uero fortia iuberi militibus, uel desiderari aquam, non poenaliter uetat. Et cuncti nouimus quod Dauid, concupiscentiae mucrone transfixus, alienam coniugem et appetiuit et abstulit: cuius culpam digna uerbera sunt secuta, et malum quod perpetrauit per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sederet, aquam bibere ex eorum cisterna ex desiderio uoluit: cuius electi milites, inter cateruas aduersantium medias irrumpentes, aquam quam rex desiderauit illaesi detulerunt. Sed uir flagellis eruditus, semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libauit, sicut illic scriptum est: Libauit eam Domino . In sacrificium quippe Domini effusa aqua conuersa est, quia culpam concupiscentiae mactauit per poenitentiam remissionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam coniugem nequaquam timuit, post etiam quia aquam concupiuit expauit. Quia enim se illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum iam rigidus et a licitis abstinebat. Sic sic agimus poenitentiam, si ea quae commisimus perfecte deploremus.
CAPUT IU. De operibus misericordiae, et de poenitentia qualis esse debeat, quodque dum licet minime negligenda sit; de iudicio item ultimo, et de poenis inferni.
25
Inter haec autem sciendum est quantum opera misericordiae ualeant, cum ad fructus dignos poenitentiae ipsa prae caeteris praecipiuntur. Hinc enim per semetipsam Ueritas dicit: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt uobis . Hinc rursus ait: Date et dabitur uobis . Hinc etiam scriptum est: Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis . Hinc iterum dicit: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit. . Hinc bonus pater innocentem filium admonet dicens: Si multum fuerit tibi, abundanter tribue: si exiguum fuerit, tamen exiguum libenter impertiri stude . Ut autem quanta esset uirtus in continentia et susceptione indigentium Redemptor noster ostenderet, dixit: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet, et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet . In quibus uerbis notandum est, quia non ait mercedem de propheta, uel mercedem de iusto, sed mercedem prophetae, uel mercedem iusti accipiet. Aliud est enim merces de propheta, aliud merces prophetae, atque aliud merces de iusto, aliud merces iusti. Quid est enim dicere: mercedem prophetae accipiet, nisi quia is qui prophetam sua largitate sustentat, quamuis ipse prophetiam non habeat, apud omnipotentem tamen Dominum prophetiae praemia habebit. Iste enim fortasse iustus est, et quanto in hoc mundo nihil possidet, tanto loquendi pro iustitia fiduciam maiorem habet. Hunc dum ille sustentat qui in hoc mundo aliquid possidet, et fortasse adhuc pro iustitia loqui libere non praesumit, iustitiae illius libertatem sibi participem facit, et cum eo pariter iustitiae praemia recipiet, quem sustentando adiuuit, quatenus eamdem iustitiam libere loqui potuisset. Ille prophetiae spiritu plenus est, sed tamen corporeo eget alimento, et si corpus non reficitur, certum est quod uox subtrahatur. Qui igitur alimentum prophetae propter hoc quod propheta est tribuit, prophetiae illius uires ad loquendum dedit. Cum propheta ergo mercedem prophetae accipiet, quia etsi spiritu prophetiae plenus non fuit, hoc tamen ante oculos Dei exhibuit quod adiuuit. Hinc est quod de quibusdam peregrinantibus Gaio per Ioannem dicitur: Pro nomine enim Christi profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus. Nos ergo debemus suscipere eiusmodi, ut cooperatores simus ueritatis . Qui enim spiritualia bona habentibus temporalia subsidia tribuit, in ipsis bonis spiritualibus cooperator existit. Nam cum pauci sint qui spiritualia dona percipiunt, et multi qui rebus corporalibus abundant, per hoc se diuites uirtutibus pauperum inserunt, quod eisdem sanctis pauperibus de suis diuitiis solatiantur. Unde scriptum est: Qui habet duas tunicas det non habenti, et qui habet escas similiter faciat . Per hoc quod tunica plus est necessaria usui nostro quam pallium, ad fructum poenitentiae pertinet, ut non solum exteriora quaeque et minus necessaria, sed ipsa ualde nobis necessaria diuidere cum proximis debeamus, scilicet uel escam qua carnaliter uiuimus, uel tunicam qua uestimur. Quia enim in lege scriptum est: Diliges proximum tuum sicut teipsum , minus amare proximum conuincitur, qui non cum eo in necessitate illius etiam ea quae sibi sunt necessaria partitur. Idcirco de diuidendis cum proximo duabus tunicis datur praeceptum, quia hoc de una dici non potuit: quoniam si una diuiditur, nemo uestitur. In dimidia quippe tunica et nudus remanet qui accepit, et nudus qui dedit.
Qui enim uestem innocentiae, quam in baptismo accepimus, peccando perdidimus, necesse est ut per misericordiae opera, et per sacrificium spiritus contribulati lacrymis loti reindui laboremus. Sacrificium, inquit, Deo est spiritus contribulatus . Peccata enim nostra praeterita in baptismatis perceptione nobis donata sunt, et tamen post baptisma multa commisimus, sed lauari iterum baptismatis aqua non possumus. Quia ergo et post baptisma nos inquinauimus, baptizemus lacrymis conscientiam. Fortasse enim in fide lapsus est aliquis, aspiciat Petrum qui amare fleuit quod timide negauerat. Alius contra proximum suum in malitia crudelitatis exarsit, aspiciat latronem, qui et in ipso mortis articulo ad uitae praemia poenitendo peruenit. Alius auaritiae aestibus anhelans aliena diripuit, aspiciat Zachaeum, qui si quid alicui abstulit quadruplum reddidit. Alius libidinis igne succensus carnis munditiam perdidit, aspiciat Mariam, quae in se amorem carnis igne diuini amoris excoxit. Ecce omnipotens Deus ubique oculis nostris quod imitari debeamus obiicit, ubique exempla suae misericordiae opponit. Mala ergo iam displiceant uel experta. Libenter obliuiscitur omnipotens Deus quod nocentes fuimus: paratus est poenitentiam nostram nobis ad innocentiam deputare. Inquinati post aquas salutis renascamur ex lacrymis. A feruore etenim mentis, uel inter spiritales inimicos, uel inter carnales quoque proximos, aliquo modo uiuendi usu ueterescimus, et assumptae nouitatis speciem fuscamus. Unde Psalmista dicit: Inueteraui inter omnes inimicos meos . « A qua tamen uetustate quotidie, si studia circumspectionis inuigilent, orando, legendo, bene uiuendo renouamur, quia uita nostra, cum lacrymis lauatur, bonis operibus exercetur, sanctis meditationibus tenditur, ad nouitatem suam sine cessatione reparatur. » Nescit quippe mens per corpus ueterescere, quae studet per desiderium semper inchoare. Hinc namque per Paulum dicitur: Renouamini spiritu mentis uestrae . Et item: Et exterior noster homo corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem . Hinc Psalmista, qui ad perfectionis iam culmen peruenerat, quasi inchoans dicebat: Dixi: Nunc coepi . Quia uidelicet si lassescere ab inchoatis bonis nolumus, necesse est ut inchoare nos quotidie credamus. : « Sed sunt qui admissa plangunt, nec tamen deserunt. Admonendi sunt enim qui admissa plangunt nec tamen deserunt, ut considerare sollicite sciant, quia flendo inaniter se mundant, qui uiuendo se nequiter inquinant, cum idcirco se lacrymis lauant, ut mundi ad sordes redeant. Hinc enim scriptum est: Canis reuersus ad uomitum suum, et sus lota in uolutabro luti . Canis quippe cum uomit, profecto cibum qui pectus deprimebat proiicit; sed cum ad uomitum reuertitur, unde leuigatus fuerat rursus oneratur: qui admissa plangunt, profecto nequitiam, de qua male satiati fuerant, et quae mentis intima deprimebat, confitendo proiiciunt, quam post confessionem dum repetunt resumunt. Sus uero in uolutabro luti cum lauatur sordidior redditur. Et qui admissum plangit, nec tamen deserit, tanto grauior culpae se subiicit, quanto et ipsam quam flendo impetrare potuit ueniam contemnit, et quasi in lutosa aqua semetipsum uoluit, quoniam dum fletibus suis uitae munditiam subtrahit, ante Dei oculos sordidas etiam ipsas lacrymas facit. Hinc rursus scriptum est: Ne iteres uerbum in oratione tua . Uerbum namque in oratione iterare est, post fletum committere quod rursus necesse est flere. Hinc per Isaiam dicitur: Lauamini, mundi estote . Post lauacrum enim mundus esse negligit quisquis post lacrymas uitae innocentiam non custodit. Et lauantur ergo et nequaquam mundi sunt, qui commissa flere non desinunt, sed rursus flenda committunt. Hinc per quemdam sapientem dicitur: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lauatio eius ? Baptizatur quippe a mortuo, qui mundatur fletibus a peccato: sed post baptisma mortuum tangit, qui culpam post lacrymas repetit. At contra admonendi sunt qui admissa deserunt, nec tamen plangunt, ne iam relaxatas aestiment culpas, quas etsi agendo non multiplicant, nullis tamen fletibus emundant. Neque enim scriptor, si ab scriptione, quoniam alia non addidit, etiam illa quae scripserat deleuit, neque qui contumelias irrogat si solummodo tacuerit, satisfecit, cum profecto necesse est ut uerba praemissae superbiae uerbis subiunctae humilitatis impugnet: nec debitor absolutus est, quoniam alia non multiplicat, nisi et illa quae ligauerat soluat. Ita et cum Domino delinquimus, nequaquam satisfacimus si ab iniquitate cessamus, nisi uoluptates quoque quas dileximus e contrario appositis lamentis insequamur, et qui uoluptatibus delectati discessimus, fletibus amaricati redeamus, et qui per illicita defluendo cecidimus, etiam a licitis nosmetipsos restringendo surgamus, et cor, quod insana laetitia infuderat, salubris tristitia exurat, et quod uulnerauerat elatio superbiae, curet abiectio humilis uitae. Hinc enim scriptum est: Dixi iniquis: Nolite inique agere; et delinquentibus: Nolite exsultare cornu . Cornu quippe delinquentes exaltant, qui nequaquam se ad poenitentiam ex cognitione suae iniquitatis humiliant. Hinc rursus dicitur: Cor contritum, et humiliatum Deus non spernit . Quisquis enim peccata plangit, nec tamen deserit, cor quidem conterit, sed humiliare contemnit: quisquis uero peccata sua iam deserit, nec tamen plangit, iam quidem humiliat, sed tamen conterere cor recusat. Hinc Paulus ait: Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis . Quia nimirum illos emendatior uita sanctificat, quos per poenitentiam abluens afflictio fletuum mundat. Hinc Petrus, cum quosdam territos malorum suorum consideratione conspiceret, admonuit dicens: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque uestrum . Dicturus baptisma praemisit poenitentiae lamenta, ut prius se aqua suae afflictionis infunderent, et postmodum sacramento baptismatis lauarent. Qui igitur transactas culpas flere negligunt, non uiuunt securi de uenia, quando ipse summus pastor Ecclesiae, huic etiam sacramento addendam poenitentiam credidit, quod peccata principaliter exstinguit. » Quomodo enim unusquisque nostrum securus esse poterit de uenia, qui culpas suas flere negligit, cum prius Redemptor etiam ciuitatem peccatricem fleuerit, sicut scriptum est: Uidens Iesus ciuitatem, fleuit super illam dicens: Quia si cognouisses et tu ? Hoc semel egit, cum perituram ciuitatem esse nuntiauit: hoc quotidie Redemptor noster per electos suos agere nullatenus cessat, cum quosdam ex bona uita ad mores reprobos peruenisse considerat. Plangit enim eos qui nesciunt cur plangantur, qui, iuxta Salomonis uerba, Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis . Qui si damnationem suam, quae eis imminet, agnouissent, semetipsos cum lacrymis delictorum plangerent. » « Peruersa quippe anima, rebus praesentibus dedita, in terrena uoluptatibus resoluta, abscondit sibi mala sequentia, quia praeuidere futura refugit, quae praesentem laetitiam perturbent, dumque in praesentis uitae oblectatione se deserit, quid aliud quam clausis oculis ad ignem uadit? Cui dicitur: Quia uenient dies in te, et circumdabunt te inimici tui uallo . Qui, inquam, sunt humanae animae maiores inimici quam maligni spiritus, qui hanc a corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fouent? Quam uallo circumdant, quia ante mentis oculos reductis iniquitatibus quas perpetrauit, hanc ad societatem suae damnationis contrahentes arctant, ut in ipsa iam extremitate uitae deprehensa, et a quibus hostibus circumclausa sit uideat, et tamen euadendi aditum inuenire non possit, quia operari bona iam non licet, quae cum licuit agere contempsit. Prauam quippe animam omnipotens Dominus modis multis uisitare consueuit. Nam assidue hanc uisitat praecepto, aliquando autem flagello, aliquando uero miraculo, ut et uera quae nesciebat audiat, et tamen adhuc superbiens atque contemnens, aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis deuicta malum quod fecit erubescat. Sed quia uisitationis suae tempus minime cognouit, illis in extremo uitae inimicis tradetur, cum quibus in aeterno iudicio damnationis perpetuae societate colligatur. Quae per malignos spiritus in inferno retruditur, quousque iudicii dies ueniat, ex quo iam in inferni ignibus simul et ipsa crucietur. »
Ad quod diei iudicium ueniet ille, qui aduentu suo elementa concutit, in cuius conspectu coelum cum terra contremiscit: unde et per prophetam dicitur: Adhuc semel, et ego mouebo non solum terram, sed etiam coelum . Ad cuius examen omne humanum genus deducitur. Cui ad uindictam malorum, remunerationemque bonorum, angeli, archangeli, throni, principatus et dominationes obsequuntur. Pensate, fratres charissimi, ante conspectum tanti iudicis qui in illo die terror erit, quando iam in poena remedium non erit. Quae illa confusio, cui reatu suo exigente contingit in conuentu omnium hominum angelorumque erubescere: qui pauor eum, quem et tranquillum mens humana capere non ualet, etiam iratum uidere. Quem diem bene intuens propheta ait: Dies illa, dies irae, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris . Pensate, fratres charissimi, extremi diem iudicii super corda reproborum qua asperitate propheta uidit amarescere, quem tot appellationibus non ualet explicare. Quanta uero tunc erit electorum laetitia, qui de eius uisione merentur gaudere, de cuius conspectu uident et elementa contremiscere: cum eo simul ad nuptias intrare, qui in sponsi nuptiis gaudent, et tamen ipsi sunt sponsa, quia in illo aeterni regni thalamo, uisioni nostrae Deus coniungitur: quae scilicet uisio nunquam iam in perpetuum ab amoris sui amplexibus euellatur. Tunc regni ianua lugentibus clauditur, quae modo quotidie poenitentibus aperitur. Erit namque tunc poenitentia, sed fructuosa iam non erit, quia nequaquam tunc ueniam inuenit, qui modo aptum ueniae tempus perdit. Hinc enim Paulus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis . Hinc propheta ait: Quaerite Dominum dum inueniri potest, inuocate eum dum prope est . Cautum igitur ac sollicitum se uere ostendit, qui praesentis considerans, non eius usum sed terminum conspicit, ut ex fine colligat nihil esse quod transiens delectat. Hinc namque per Salomonem dicitur: Si annis multis uixerit homo, et his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum; qui, cum uenerint, uanitatis arguentur praeterita . Hinc rursus scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua, et in aeternum non peccabis .