Diu est quod quidam, occasione accepta de finalitate hymni, cuius auctor penitus ignoratur, in qua dicitur: Te trina Deitas, unaque poscimus, delectabiliter uocum nouitatibus ut innotescerent incumbentes, coeperunt contendere quod sicut trinus et unus Deus, ita trina et una Deitas et debeat et catholice ualeat dici, unde quique pro suo modulo scriptitarunt. Inter quos et Ratramnus, Corbeiae monasterii monachus, ex libris beatorum Hilarii et Augustini, dicta eorumdem detruncando, et ad prauum suum sensum incongrue inflectendo, sicut et Macarium Antiochenum episcopum de quamplurimis catholicorum libris fecisse in sexta synodo legimus, ex hoc uolumen quantitatis non modicae scribens ad Hildegarium Meldensem episcopum compilauit. Cuius peruersam intelligentiam ipsa eius collectio, scriptis authenticis collata, mendacio redarguit et reuincit, ueluti qui legerit apertissime peruidebit. Haec autem 414 audiens Gothescalcus, Orbacensis monasterii Rhemensis Ecclesiae pseudomonachus, tam inuidia mei, quem in Ecclesia cantari trinam deitatem uetuisse audierat, quam more suo, qui noua et antea inaudita, canaeque orthodoxorum intelligentiae contraria adinuenire, ac proferre ab ineunte aetate suae uitiosae indolis delectabiliter studuit, et in eodem studio permansit, inde plurima scribere, et ad quoscunque potuit, primum latenter, deinde quantum sibi licuit, aperte mittere procurauit. Nouissime diebus istis hanc subiunctam schedulam, quae ad nos communiter per complices ac satellites suos peruenit, inde conscripsit. De qua bonis uestris desideriis placuit, ut eam in hoc opere cum integritate ponerem, et post ad singula catholicorum sententiis responderem: ut dum ipsius sententiae fuerint de hac causa oribus catholicorum, gladio uidelicet spirituali, peremptae, caeterorum qui sensibus in illius currunt sententiam, muta fiant labia dolorosa, sicque cooperante Domino omnis iniquitas oppilet os suum. Proponentes mihi uerba beati Gregorii ex Homilia Euangelii qua dicit: Quid est, inquiens, quod uigilantibus pastoribus angelus apparet, eosque Dei claritas circumfulget, nisi quod illi prae caeteris uidere sublimia merentur, qui fidelibus gregibus praeesse solliciti sunt, dumque ipsi pie super gregem uigilant, diuina super eos gratia largius coruscat? et quod ex sententia canticorum Cantici explanat: Nasus tuus sicut turris Libani , quia uidelicet praepositorum discretio, et munita debet esse ex circumspectione, et altitudine uitae consistere, id est in ualle infirmi operis non iacere, et incursus malignorum spirituum longe prospicere, et commissas sibi animas per suam prouidentiam cautas reddere; ut iuxta beati Petri uocem Dominum Iesum Christum sanctificemus in cordibus nostris, et parati semper simus ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de ea quae in nobis est spe reddere . Quapropter ministerio dignatione diuina indignitati meae imposito, ad hanc sollicitudinis curam ac studium non modo uestris petitionibus sum inuitatus, uerum et tractus, et quantum ipsa deitas quae Trinitatis est unitas dederit, et occupatio multiplex, atque contumacia inertiaque sensus mei permiserit, exsequi ea quae petitis procurabo; ponens cum integritate sui in hoc opusculo nostrae seruitutis eiusdem Gothescalci schedulas, et per singulas sententias more ueterum obelum ÷, id est iacentem uirgulam eis opponemus, ut quasi sagitta falsa illius dicta confodiat, his his uero quae opponentur ex orthodoxorum dictis eius sententiis figuram ΧΡ, quae chresimon dicitur praenotabimus, ut per eam catholicorum testimonia, quae resistunt uenenosis eius sensibus, demonstrentur, et sana ac uere Christiana intelligentia, ut reuera a Christo contra antichristos tradita, euidenter simplicibus et deuotis mentibus ostendatur. Cum aliis pestiferis, magis autem mortiferis uenenis, quae Gothescalcus sanam doctrinam 415 non sustinentibus, uocumque nouitate delectantibus, et prurientes aures habentibus, qui iuxta uoluntatem suam magistros sibi coaceruare festinant, ut magistri demum erroris fiant, qui noluerunt fieri discipuli ueritatis, bibenda proponit, cogitans et loquens iniquitatem in excelsum, et ponens in coelum os suum, haec etiam dicit: