1
Ego iam pridem confessus sum, cum sub auo tuo Maximiano persecutio grassaretur, quod si tu quoque me persequare, etiamnum ad quiduis potius tolerandum paratus sum, quam ut innoxium effundam sanguinem ueritatemque prodam: teque eo modo scribentem ac interminantem minime approbo. Desine itaque talia scribere, ac cum Ario ne sentias, nec Orientales audias, neu Ursacio et Ualenti habeas fidem. Nam quae effutiunt illi, non Athanasii causa, sed haeresis suae gratia loquuntur. Crede mihi, Constanti, qui per aetatem auus tuus esse possim: Sardicensi interfui synodo, quo tempore tuque ac beatae uir memoriae frater tuus Constans, nos omnes conuocastis. Ipseque inimicos Athanasii prouocaui, cum in Ecclesiam ubi commorabar ego, aduenissent; ut si quid in Athanasio culpandum haberent, id renuntiarent. Fidem dedi securitatemque promisi, ut nihil nisi rectum in omnibus iudicium exspectarent. Id non semel tantum, sed et bis praestiti, hortatus, si nollent coram tota synodo, mihi saltem soli rem deferrent. Id quoque pollicitus sum: Si reus deprehendatur homo, a nobis plane abiicietur; sin innoxius, uosque sycophantas probarit, si nihilominus illum recusaueritis, Athanasio persuadebo, ut mecum in Hispanias proficiscatur. Hisque conditionibus citra repugnantiam obtemperabat Athanasius. Illi uero rebus omnino suis diffisi, aeque id abnuerunt. Iterumque ubi Athanasius ad tuum exercitum se contulit; cum tu illum litteris tuis acciuisti, inimicos ille suos qui tum ibi, Antiochiae uidelicet, uersabantur, uel omnes una uel singulos aduocari rogauit, ut aut se conuincerent, aut conuincerentur ipsi; et se uel coram qualem esse dicebant comprobarent, uel absentem non calumniarentur. Uerum nec tu haec dicenti morem gessisti, immo illi abnuerunt. Cur itaque etiamnum obtrectatores eius audis? Cur Ursacium Ualentemque toleras, tametsi illi poenitentiam egerunt, calumniamque suam scripto confessi sunt? Confessi sunt, inquam, non ui coacti, ut obtendunt illi: non urgentibus militibus, non conscio fratre tuo: non talia quippe sub illo, qualia his temporibus, agebantur, absit: sed ultro ipsi Romam profecti, coram episcopo et presbyteris haec scripsere, cum antea amicam et pacificam epistolam ad Athanasium misissent. Quod si uim sibi illatam obtendunt, quam illicitam agnoscant: sique uim tu non approbes, desine uim inferre, nec litteras, nec comites miseris; sed exsules remitte, ne cum tu uim redarguas, maiorem illi uim exerceant. Quidnam eiusmodi a Constante actum est? quis episcopus exsulauit? quandonam ille ecclesiasticis iudiciis medius interfuit? quis sub illo Palatinus contra quem subscribere coegit, ut Ualens cum socio talia effutiat? Desine, quaeso te, et memento te mortalem hominem esse: time iudicii diem, teque ipse innoxium ad eam diem custodias. Ne te rebus misceas ecclesiasticis: neu nobis his de rebus praecepta mandes; sed a nobis potius haec ediscas. Tibi Deus imperium tradidit, nobis ecclesiastica concredidit. Ac quemadmodum qui tibi imperium subripit, Deo ordinanti repugnat; ita metue ne si ad te ecclesiastica pertrahas, magni criminis reus fias. Reddite, scriptum est, quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo. Neque nobis igitur terrae imperare licet, neque tu imperator adolendi habes potestatem. Haec quod tuam curem salutem, scribo: quod uero res spectat de quibus scripsisti, ecce meam sententiam: Arianis minime adiungor, immo eam haeresim ferio anathemate: nec contra Athanasium scribo, quam nos et romana ecclesia, immo tota synodus insontem declarauit. Nam tu haec cum perspecta haberes, hominem acciuisti ac concessisti, ut cum honore in patriam ille et in ecclesiam suam remigraret. Quaenam exstitit tantae mutationis causa? Iidem enim ipsi sunt eius inimici qui iam ante fuere: et quae iam susurrant (non enim ea coram illo proferunt) haec prius etiam quam Athanasium accires, obloquebantur: haec cum ad synodum aduenissent obmurmurabant: meque, uti supra dixi, probationes postulante, proferre ipsi nequiuere; nam si habuissent, non ita turpiter aufugissent. Quis te induxit, ut post tantum temporis, litterarum iuxta ac uerborum tuorum obliuiscerere? Cohibe te, quaeso, et ne improbis hominibus morem geras, ut ne mutui commodi causa te ipse reum constituas. Quod enim iam illis indulges, de hoc in die iudicii solus rationem es redditurus. Aduersarium illi suum auspiciis tuis laedere optant, teque uolunt esse malitiae suae ministrum, ut tua ope exsecrandam haeresim in Ecclesia disseminent. Non est prudentis, ob aliorum libidinem sese in manifestum coniicere periculum. Desine, quaeso te, et mihi obtempera, Constanti. Haec enim et me decet scribere, et te non uilipendere.