1
Induite uos armaturam dei, ut possitis stare aduersus insidias dyaboli, quoniam non est uobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem etc., Eph. UI
Militem strenuum et pugilem doctum oportet primo esse armis munitum, deinde ad hostes expugnandos promptum et paratum. Hoc sciens apostolus primo milites armat cum dicit: ‘Induite uos armatura dei. Deinde armatos ad pugnam animat, cum dicit ‘Ut possitis stare etc.’. Et quia beatus Georgius primo fuit miles mundi, deinde miles Christi, ideo supradicta uerba conuenienter sibi possunt aptari, in quibus uerbis describitur ab induitione armorum et ab impugnatione hostium. Primo describitur ab induitione armorum cum dicitur ‘Induite uos etc.’.
Circa quod sciendum quod ipse in se habuit quadruplicia genera armorum spiritualium, scilicet fidem, spem, caritatem et bonam operationem. Primo igitur habuit fidem tamquam scutum, quando scilicet in medium prosiliens exclamauit ‘Omnes dii gentium demonia, dominus autem celos fecit’, Eph. UI: ‘In omnibus sumentes scutum fidei etc.’. Secundo habuit spem tamquam galeam. Cum enim magna persecutio esset et multi fidem negarent ipse constantissime stetit et cruciatos propter deum non timuit. Habebat enim firmam spem dei, propter quem aduersa non timuit, inde dicitur Hebr. UI: ‘Confugimus ad tenendam propositam spem quam sicut anchoram habeamus anime tutam et firmam etc.’. Tertio habuit caritatem dei et proximi tamquam gladium. Cum enim sicut legitur de eo, tantam persecutionem et tantum in christianis timorem uideret propter nimiam iniuriam dei et nimiam perditionem populi, nimis fuit doloris gladius sauciato, ut posset dicere cum sponsa ‘Uulnerata caritate ego sum’, II Cor. XI: ‘Quis infirmatur et ego non infirmor, quis scandalizatur et ego non uror?’. Quarto habuit bonam operationem tamquam loricam. Illa sicut de eo legitur omnia deseruit et de seruitio et proximorum obsequio se totaliter mancipauit, Eph. UI: ‘Induti lorica iustitie’. Sicut enim lorica corpus induit et munit, sic bona opera ornat animam et defendit, Ro. XIII: ‘Induamur arma lucis’.
Bona enim opera et sunt arma in quantum animam muniunt et sunt lucis in quantum ipsam exornant. Secundo describitur ab expugnatione hostium cum dicitur ‘Ut possitis stare aduersus insidias dyaboli etc.’. 9Circa quod sciendum quod ipse quatuor hostes expugnauit et uicit, scilicet dyabolum, mundum, corpus proprium et in quodammodo deum, qui in tantum hostis noster dicitur, in quantum nostre sensualitatis aduersarius; de quo Mt. U: ‘ Esto consentiens aduersario tuo cito dum es in uia cum eo’. Primo igitur expugnauit et uicit dyabolum. Nam sicut de eo legitur quendam draconem maximum interfecit.
5
De quo quidem dracone tria dicuntur, scilicet quod in aqua habitabat, quod flatu suo aer inficiebat et quod homines deuorabat. Ille enim draco figurabat dyabolum, qui tribus modis homines insequitur, scilicet prauas suggestiones inmittendo, ad malum consensum inducendo et ad malum opus trahendo. Ipse quidem primo aquam malam proicit dum malas suggestiones inmittit, Apoc. XII: ‘Emisit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi ad flumen’.
Istum flumen dyabolice suggestionis sepe extinguit ignem domini amoris, Ecc. III: ‘Ignem ardentem extinguit diuina aqua’. Secundo flatu suo aerem inficit dum praua suggestione anime serenitatem ad consensum inducit. Tunc enim flatu inficit et igne adurit, Deut. UIII: ‘ Ibi erat serpens flatu adurens’. Tertio animam deuorat dum per operationem mortalis peccati eam sibi incorporat, I Pe. U: ‘Aduersarius noster dyabolus tamquam leo rugiens circuit’. Istum igitur triplicem draconem beatus Georgius triplici lancea interfecit, scilicet lancea deuote orationis, cum dicitur quia deo se recommendauit, Mc. IX: ‘Hoc genus demoniorum non eicitur nisi in oratione et ieiunio’. Lancea dominice sionis, unde dicitur quod se cruce muniuit, Eze. IX: ‘Omnem autem super quem uideritis thau ne occidatis’.
Et lancea caritatis, quia pro salute puelle motus se tradidit, Tob. UI: ‘Cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat etiam genus demoniorum’. Fumus exiens de corde cremato est motus egrediens de corde inflammato. Secundo expugnauit mundum. Ipse enim mundus contra ipsum pugnauit per prospera et aduersa. Per prospera quidem pugnauit tribus modis, primo scilicet per blandimenta uerborum, quando scilicet per blandicias eum aduertere est conatus, dicens: ‘Age dulcissime fili quod hortor etc.’, Prou. XXIX: ‘Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus suis’.
Secundo per promissiones denariorum, quia magnos honores et munera sibi promisit, que quidem multos decipere consueuerunt, Eccl. XX: ‘Xenia et dona excecant oculos iudicum’. Tertio per applausus gaudiorum, quia totam ciuitatem pre gaudio ornari fecit, ut per talem honorem et gaudium decipere eum posset, Sap. XIU: ‘Aut enim cum letantur insaniunt etc.’.
Sed ipse blanditias uerborum despexit, a quibus tamen blanditiis nec Samson fortissimus se custodire sciuit, Iud. XIU: ‘Blandire uerbo uiro tuo et suade ei etc.’. Dona contempsit dicens cum Daniele, Dan. U: ‘Munera tua tibi sint et dona domus tue alteri da’. Honores et gaudia mundi fallaces cognouit, Ecc. II: ‘Risum reputaui errorem et gaudio dixi quod frustra deciperis’. Secundo pugnauit mundus contra ipsum per aduersa, ipsum magnis et diuersis suppliciis insequendo. eius enim supplicia fuerunt magna numerositate acerbitate et diuturnitate. Numerositate, quia non unum, sed multa supplicia passus est, in corde per dolorem et compassionem, quando scilicet uidebat christianos deficere in tormentis, Gregorius: ‘Qui dolorem exhibet in aliena necessitate, crucem portat in mente’.
10
Passus est ex tribus: in corpore per adustione et incisione, passus est interiorum uiscerum effusione et cruciatione. Ideo poterat dicere id Ps.: ‘Super dolorem uulnerum meorum addiderunt’, Iob XUI: ‘Concidit me uulnere super uulnus’. Secundo fuerunt magna acerbitate. Inter ceteros autem martyres fuerunt qui acriora supplicia passi sunt, scilicet Uincentius, Laurentius et Katherina. Iste igitur cum Uincentio passus est eculei extensionem, totius cordis cum uirgulis laniationem, uiscerorum effusionem, ignis adustionem. Cum Laurentio subtus gratem ferream habuit ignem. Iste uero subtus sartaginem habuit ignem et in sartagine habuit plumbi liquorem ut cum tali oleo tamquam piscis dei domino assaretur.
Cum Katherina uero habuit rotam bis acutis gladiis undique circumseptam. Ideo poterat dicere id quod legitur II Mach. UI: ‘Domine qui habes sanctam scientiam tu scis quia cum a morte possim liberari, duros corporis sustineo dolores secundum animam uero propter tuum amorem libenter hec patior’. Tertio fuerunt magna diuturnitate. Non enim subito fuit percussus, sed longis et diuturnis suppliciis cruciatus. Qui enim in eculeo fuit crudeliter laniatus, qui in sartagine fuit assatus, qui per tantam ciuitatem cum fune ad collum fuit tractus, manifestum est quia non breues cruciatus sustinuit, sed longos dolores portauit. Ideo poterat dicere id Iob UII: ‘Replebo doloribus usque ad tenebras’. Ista autem supplicia tam numerosa, tam acerba, tam diuturna in exemplum excipere debemus, Iac. U: ‘Exemplum accipite fratres exitus mali’, id est penalis quantum ad acerbitatem, ‘prophetas qui locuti sunt in nomine domini’. Ista autem supplicia uicit per tria, scilicet per patientiam, constantiam et crucis efficaciam. Patientia talibus suppliciis necessaria est ne frangantur, Heb. X: ‘Patientia nobis necessaria est ut facientes uoluntatem dei reportemus repromissionem’.
Secundo necessaria est constantia ne superentur, Hebr. XI: ‘Fortes facti sunt in bello’. Tertio crucis efficacia ne a dyabolo ledantur, Eze. IX: ‘Omnem autem super quem uideritis thau ne occidatis’, Apoc. UII: ‘Nolite nocere terre et mari neque arboribus quo ad usque signemus seruos dei nostri in frontibus eorum’. Tertio expugnauit corpus proprium. Corpus enim tria appetit, scilicet uoluptuosam epulationem, carnalem delectationem et omnis molestie uitationem. Ipse enim e contrario corpus per abstinentiam macerauit, ut posset dicere cum apostolo, I Cor. IX: ‘Castigo corpus meum et in seruitute redigo’.
Immo etiam amarissimum cibum sumpsit: maleficus enim quidam bis sibi uenenum fortissimum propinauit quod ipse premisso signo crucis sine lesione aliqua totum bibit, Mc. ult.: ‘Mortiferum quid biberint non eis nocebit’. Secundo carnales uoluptates aborruit. Ipse enim omnem puritatem et munditiam habuit et sine omni macula semper fuit nimirum quia ipse erat minister dei, Ps. ‘Ambulans in uia immaculata hic mihi ministrabat’. Ipse futurus erat hostia Christi, Num. XIX: ‘Precipit filiis Israel ut adducant ad te uaccam rufam etatis integre in qua nulla sit macula nec portauerit iugum’ postea subditur quod domino immoletur.
Beatus namque Georgius fuit rufus per sanguinis effusionem, fuit etatis integre per constantiam et iuuentutem, nulla fuit in eo macula impuritatis nec portauit iugum, scilicet alicuius criminis. Ipse enim futurus erat habitator celi, Ps. ‘Domine quis habitabit in tabernaculo tuo, innocens manibus et mundo cordi?’.
15
Tertio molestias corales propter deum non recusauit, unde poterat dicere cum apostolo, II Cor. XI: ‘In labore et erumpna, in uigiliis multis, in fame et siti, et ieiuniis multis in frigore et nuditate etc.’. Quarto quodammodo expugnauit et uicit deum; licet enim deus sit omnipotens, tamen a tribus uincitur et superatur. Primo a sua pietate uiscerosa, Ier. XXXI: ‘Si filius mihi Efraim, si puer delicatus! Quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor eius et idcirco conturbata sunt uiscera mea super eum, miserans, miserebor eius’, Osee XI: ‘Conuersum est in me cor meum, pariter conturbata est penitudo mea non faciam furorem ire mee’. Secundo uincitur a nostra oratione lacrimosa, unde Gen. XXXII quod cum angelus qui dei potentiam gerebat cum Iacob luctaretur et Iacob ab eo superari non posset, ait: ‘Si contra deum fortis fuisti quanto magis aduersus homines preualebis’.
Qualiter autem contra deum fortis fuerit determinatur Osee XII, ubi loquens de Iacob ait: ‘Inualuit ad angelum et confortatus est’, per quod autem inualuit ostendit cum subdit: ‘Fleuit et rogauit eum’.
Tertio uincitur a morte sanctorum uictoriosa, Mt. XI: ‘Requiem celorum uim patitur et uiolenti rapiunt illud’. Regnum namque celorum est ipse Christus sicut dicitur Luc. XUII: ‘Regnum dei intra uos est’.
Istud regnum celorum uiolenti rapiunt dum sancti uiri sensualitatem sue carnis uincentes propter deum mortem suscipiunt. Hiis tribus modis beatus Georgius quodammodo deum uicit. Primo uictus est a sua uiscerosa pietate. Uidens enim beatum Georgium tam crudeliter in eculeo laceratum pietate autem et compassione permotus ad eum cum multo lumine uenit et ipsum dulciter confortauit. Cuius melliflua uisione et allocutione sic confortatus est ut pro nichilo duceret cruciatus, ita ut posset dicere illud Dan. X: ‘Loquere domine quia confortasti me’.
Secundo uicit eum sua deuota et humili oratione. Orauit namque imminente sua passione ut quicumque suum imploraret auxilium exaudiri a domino meretur. Et ecce uox ad eum uenit quod sic fieret ut orauit, Ys. LUIII: ‘Inuocabis et dominus exaudiet, clamabis et dicet “Ecce adsum” ’, quia misericors sum dominus deus tuus, Ps. ‘Inuocabit me et ego exaudiam eum. Tertio uicit eum sua uictoriosa passione. Postquam multa supplicia passus est, tamen capitis detruncatione martirium consummauit.
20
Ideo mors sanctorum pretiosa, Ps.: ‘Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius’, quia scilicet pretio sanguinis dominum placauerunt et regnum celorum sibi emerunt.