pr1.1
Debitum, quod beatissimo papae Castori in eorum uoluminum praefatione promissum est, quae de institutis coenobiorum et de octo principalium uitiorum remediis duodecim libellis domino adiuaante digesta sunt, in quo tenuitas nostri suffecit ingenii, utcumque sarcitum est. uiderim sane quid super hoc uel illius uel uestri fuerit examinis aequitate perpensum, utrum in rebus tam profundis tamque sublimibus et quae in usum stili ut arbitror antea non uenerunt, dignum aliquid cognitione uestra omniumque sanctorum fratrum desiderio prompserimus.
pr1.2
nunc autem quia derelinquens nos pontifex supra dictus migrauit ad Christum, has interim decem conlationes summorum patrum, id est anachoretarum qui in heremo Sciti morabantur, quas ille ineonparabili flagrans studio sanctitatis simili sibi iusserat sermone conscribi, non expendens prae multitudine caritatis quanto infirmas ceruices pondere praegrauaret, uobis potissimum, o beatissime papa Leonti et sancte frater Halladi, credidi consecrandas.
pr1.3
alter siquidem uestrum memorato uiro et germanitatis affectu et sacerdotii dignitate et quod his maius est sancti studii feruore coniunctus hereditario fraternum debitam iure deposcit: alter anachoretarum instituta sublimia non ut quidam propria adgressus est praesumptione sectari, sed legitimum doctrinae tramitem sancto spiritu suggerente paene antequam disceret adprehendens non tam suis adinuentionibus quam illorum traditionibus maluit erudiri. in quibus mihi nunc in portu silentii constituto inmensum pelagus aperitur, ut scilicet de instituto atque doctrina tantorum uirorum quaedam tradere audeam memoriae litterarum.
pr1.4
tanto enim profundioris nauigationis periculis fragilis ingenii cumba iactanda est, quantum a coenobiis anachoresis et ab actuali uita, quae in congregationibus exercetur, contemplatio dei, cui illi inaestimabiles uiri semper intenti sunt, maior actuque sublimior est. uestrum igitur est conatus nostros piis orationibus adiuuare, ne aut tam sancta materia inperito quidem, sed fideli sermone promenda periclitetur in nobis aut rursum eiusdem materiae abyssis obruatur nostra rusticitas.
pr1.5
proinde ab exteriore ac uisibili monachorum cultu, quem prioribus digessimus libris, ad inuisibilem interioris hominis habitum transeamus, et de canonicarum orationum modo ad illius quam apostolus praecipit orationis perpetuae iugitatem ascendat eloquium, ut quisquis iam superioris operis lectione Iacob illius intellegibilis nomen carnalium uitiorum subplantatione promeruit, nunc etiam non tam mea quam patrum instituta suscipiens diuinae iam puritatis intuitu ad meritum et ut ita dixerim dignitatem transiens Israhelis, quid in hoc quoque perfectionis culmine debeat obseruare similiter instruatur.
pr1.6
obtineant itaque orationes uestrae ab eo qui dignos nos uel uisu eorum uel discipulatu uel consortio iudicauit, ut nobis earundem traditionum memoriam plenam et sermonem ad dicendum facilem conferre dignetur, quo tam sancte eas tamque integre quam ab ipsis accepimus explicantes ipsos quodammodo suis institutis incorpolatos et quod maius est Latino disputantes eloquio nobis exhibere possimus. hoc sane uolumus ante omnia tam harum conlationum quam superiorum uoluminum praemonitum esse lectorem, ut si qua forte in his pro status sui et propositi qualitate siue pro usu et conuersatione communi uel inpossibilia putauerit esse uel dura, non ea secundum suae facultatis modulum, sed secundum dignitatem et perfectionem loquentium metiatur, quorum prius studium atque propositum mente concipiat, quo uere mortui huic conuersationi mundanae nullis affectibus parentum carnalium, nullis actuum saecularium nexibus obligantur.
pr1.7
deinde locorum quoque in quibus commorantur consideret qualitatem, qua in solitudine uastissima constituti atque ab uniuersorum mortalium consortio separati et per hoc inluminationem sensuum possidentes contemplantur uel proloquuntur ea, quae inexpertis atque ineruditis pro condicione et mediocritate consuetudinis suae inpossibilia forsitan uidebuntur. de quibus tamen si quis uoluerit ueram proferre sententiam et utrum impleri queant desiderat experiri, festinet prius eorum propositum simili studio et conuersatione suscipere, et tunc demum ea, quae supra facultatem hominis uidebantur, non solum possibilia, uerum etiam suauissima deprehendet. sed nunc iam ad conlationes eorum et instituta properemus.
1.1.1
Cum in heremo Sciti, ubi monachorum probatissimi patres et omnis commorabatur perfectio, abbatem Moysen, qui inter illos egregios flores suauius non solum actuali, uerum etiam theoretica uirtute fragrabat, institutione eius fundari cupiens expetissem una cum sancto abbate Germano (cum quo mihi ab ipso tirocinio ac rudimentis militiae spiritalis ita indiuiduum deinceps contubernium tam in coenobio quam in heremo fuit, ut cuncti ad significandam sodalitatis ac propositi nostri parilitatem pronuntiarent unam mentem atque animam duobus inBe corporibus), pariterque ab eodem abbate aedificationis\' sermonem fusis lacrimis posceremus (quippe cuius hunc animi rigorem manifestissime noueramus, ut nisi fideliter desiderantibus et cum omni cordis contritione quaerentibus nequaquam adquiesceret ianuam perfectionis aperire, ne scilicet, si passim uel nolentibus eam uel tepide sitientibus exhiberet, res necessarias et quae solis perfectionem cupientibus debent esse conpertae, indignis et fastidiose suscipientibus pandens aut iactantiae uitium aut proditionis crimen uideretur incurrere), tandem fatigatus precibus nostris ita exorsus est.
1.2.1
Omnes, inquit, artes ac disciplinae scopon quendam, id est destinationem, et telos, hoc est finem proprium habent, ad quem respiciens uniuscuiusque artis industrius adpetitor cunctos labores et pericula atque dispendia aequanimiter libenterque sustentat. nam et agricola nunc torridos solis radios, nunc pruinas et glaciem non declinans terram infatigabiliter scindit et indomitas agri glaebas frequenti subigit uomere, dum scopon seruat, ut eam cunctis sentibus expurgatam uniuersisque graminibus absolutam in modum solubilis harenae exercendo comminuat, finem, id est perceptionem copiosarum frugum et exuberantiam segetum non alias adepturum se esse confidens, quo uel ipse deinceps uitam securus exigere uel suam possit amplificare substantiam.
1.2.2
refertI, etiam frugibus horrea libenter exhaurit easque putribus sulcis instanti labore commendat, praesentem deminutionem futurarum messium contemplatione non sentiens. illi etiam, qui negotiationum solent exercere commercia, non incertos pelagi timent casus, non ulla discrimina perhorrescunt, dum ad finem quaestus spe praepeti prouocantur. nec non etiam hi qui militiae mundialis ambitione flammantur, dum prospiciunt honorum ac potentiae finem, peregrinationum exitia ac pericula non sentiunt nec praesentibus aerumnis bellisque franguntur, dum propositum sibi dignitatis finem cupiunt obtinere.
1.2.3
habet ergo et nostra professio scopon proprium ac finem suum, pro quo labores cunctos non solum infatigabiliter, uerum etiam gratanter inpendimus, ob quem nos ieiuniorum inedia non fatigat, uigiliarum lassitudo delectat, lectio ac meditatio scripturarum continuata non satiat, labor etiam incessabilis nuditasque et omnium rerum priuatio, horror quoque huius uastissimae solitndinis non deterret. ob quem uos ipsi procul dubio parentum spreuistis affectum et patrium solum ac delicias mundi tot pertransitis regionibus despexistis, ut ad nos homines rusticos et idiotas atque in hoc heremi squalore degentes peruenire possetis. propter quod respondete, inquit, mihi quae sit destinatio uestra uel finis, qui ad haec omnia libentissime sustinenda nos prouocat.
1.3.1
Et cum persisteret nostram elicere super hac interrogatione sententiam, respondimus regni caelorum causa haec cuncta tolerari.
1.4.1
Ad quod ille: Bene, inquit: argute de fine dixistis. qui uero debeat esse scopos noster, id est destinatio, cui iugiter inhaerentes finem ualeamus adtingere, prae omnibus nosse debetis. et cum ignorationem confessi simpliciter fuissemus, adiecit: in omni ut dixi arte ac disciplina praecedit quidam seopos, id est animae destinatio siue incessabilis mentis intentio. quam nisi quis omni studio perseuerantiaque seruauerit, nec ad finem desiderati fructus poterit peruenire.
1.4.2
nam ut dixi agricola finem habens secure copioseque uiuendi in prouentu segetum fecundarum scopon, id est destinationem gerit agrum suum cunctis sentibus expurgare eumque uniuersis infructuosis uacuare graminibus, nec aliter se quieti finis opulentiam adepturum esse confidit, nisi id, quod usu obtinere desiderat, quadam prius operis ac spei suae ratione possideat. negotiator quoque conparandarum mercium desiderium non deponit, per quod possit quaestuosius diuitias congregare, quia frustra concupisceret lucrum, nisi uiam qua ad id tenderet elegisset. et qui certis quibusque dignitatibus Mundi huius cupiunt honorari, cui se officio uel ordini debeant mancipare ante proponunt, ut per legitimum spei tramitem finem quoque ualeant desideratae dignitatis adtingere.
1.4.3
itaque et uiae nostrae finis quidem est regnum dei. quid uero sit scopos debet diligenter inquiri: qui si nobis similiter conpertus non foent, frustra nitendo fatigabimur, quia sine uia. tendentibus labor est itineris, non profectus. ad quod obstupescentibus nobis senex intulit: finis quidem nostrae professionis ut diximus regnum dei seu regnum caelorum est, destinatio uero, id est scopos, puritas cordis, sine qua ad illum finem inpossibile est quempiam peruenire.
1.4.4
in hac ergo destinatione deiigentes nostrae directionis obtutus uelut ad certam lineam cursum rectissimum dirigemus, ac si paululum quid ab hac cogitatio nostra deflexerit, ad contemplationem eius ilico recurrentes rursus eam uelut ad quandam normam rectissime corrigemus, quae semper omnes conatus nostros ad unum hoc reuocans signum arguet statim, si a proposita directione mens nostra uel paululum deuiauerit.
1.5.1
Quemadmodum hi, quibus usus est bellica tela tractandi, cum ante regem mundi huius artis suae cupiunt peritiam demonstrare, in paruissima quaedam scutula, quae depicta in se continent praemia, iacula uel sagittas intorquere contendunt, certi quod non alias nisi destinationis suae linea ad finem possint desiderati praemii peruenire, quo tum demum utique potientur, cum propositum scopon ualuerint obtinere: qui si forte ab eorum fuerit subtractus intuitu, quantumlibet a recto tramite cassa imperitorum deerret intentio, excidisse se tamen ab illius disciplinatae lineae directione non sentient, quia nullum habent certum signum quod uel peritiam directionisprobet uel arguat prauitatem. et ideo cum inutiles in aera uacuumque fuderint iactus, in quo peccauerint quoue decepti sint diiudicare non possunt, quippe quos nullum accusat indicium quantum a directione discesserint, nec quo deinceps corrigere uel reuocare debeant lineam disciplinae docere potest passiuus obtutus.
1.5.2
ita igitur et nostri propositi finis quidem secundum apostolum uita aeterna est, ita eodem pronuntiante: habentes quidem fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam, scopos uero est puritas cordis, quam sanctificationem non inmerito nuncupauit, sine qua praedictus finis non poterit adprehendi, acsi dixisset aliis uerbis: habentes quidem scopon uestrum in cordis puri.. tate, finem uero uitam aeternam. de qua destinatione docens nos idem beatus apostolus ipsum nomen, id est scopon, significanter expressit ita dicens: quae posteriora sunt obliuiscens, ad ea uero quae in ante sunt extendens me, ad destinatum persequor, ad brauium supernae uocationis domini.
1.5.3
quod euidentius in Graeco ponitur zατα ϭϰοπον ϭιωϰω , id est secundum destinationem persequor, tamquam si dixisset: hac destinatione qua illa quae posteriora sunt obliuiscor, id est anterioris hominis uitia, ad finem brauii caelestis peruenire contendo. quidquid ergo nos ad hunc scopon, id est puritatem cordis potest dirigere, tota uirtute sectandum est, quidquid autem ab hac retrahit, ut perniciosum ac noxium deuitandum. pro hac enim uniuersa agimus atque toleramus, pro hac parentes, patria, dignitates, diuitiae, deliciae mundi huius et uoluptas uniuersa contemnitur, ut scilicet puritas cordis perpetua retentetur.
1.5.4
hac itaque nobis destinatione proaposita semper actus nostri et cogitationes ad eam obtinendam rectissime dirigentur. quae si prae oculis nostris iugiter statuta non fuerit, non solum cunctos labores nostros uacuos pariter atque instabiles reddens in cassum eos ac sine ullo emolumento conpellet effundi, sed etiam cogitationes omnes diuersas sibique contrarias suscitabit. necesse est enim mentem quo recurrat cuiue principaliter inhaereat non habentem per singulas horas atque momenta pro incursuum uarietate mutari atque ex his quae extrinsecus accedunt in illum statum continuo transformari qui sibi primus occurrerit.
1.6.1
Hinc namque est quod nonnullos mundi huius maximas facultates et non solum multa auri atque argenti talenta, uerum etiam praediorum magnificentiam contemnentes post haec uidimus pro scalpello, pro graphio, pro acu, pro calamo commoueri. qui si contemplationem cordis mundi fixam tenerent, numquam utique pro paruis rebus admitterent, quod ne pro magnis ac pretiosis incurrerent opibus, easdem penitus abicere maluerunt.
1.6.2
nam et plerumque nonnulli tanto zelo codicem seruant, ut eum ne leuiter quidem legi uel contingi ab aliquo sinant, et inde occasiones inpatientiae ac mortis incurrunt, unde monentur stipendia patientiae et caritatis adquirere, cumque omnes diuitias suas pro Christi amore disperserint, pristinum tamen cordis affectum in rebus minimis retentantes et pro ipsis nonnumquam mobiliter irascentes, ueluti qui nou habeant apostolicam caritatem, ex omnibus infructuosi sterilesque redduntur. quod in spiritu beatus apostolus praeuidens et si distribuero, inquit, in cibos pauperum omnes facultates meas et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest
1.6.3
unde liquido conprobatur perfectionem non statim nuditate nec priuatione omnium facultatum seu dignitatum abiectione contingi, nisi fuerit caritas illa cuius apostolus membra describit, quae in sola cordis puritate consistit. nam quid est aliud non aemulari, non inflari, non inritari, non agere perperam, non quaerere quae sua sunt, non super iniquitate gaudere, non cogitare malum et reliqua, nisi cor perfectum atque mundissimum deo semper offerre et intactum a cunctis perturbationibus custodire?
1.7.1
Omnia igitur huius gratia gerenda adpetendaque sunt nobis. pro hac solitudo sectanda est, pro hac ieiunia, uigilias, labores, corporis nuditatem, lectionem ceterasque uirtutes debere nos suscipere nouerimus, ut scilicet per illas ab uniuersis passionibus noxiis inlaesum parare cor nostrum et conseruare possimus et ad perfectionem caritatis istis gradibus innitendo conscendere, et non propter has obseruantias, si forte honesta ac necessaria occupatione praeuenti sollemnitatem districtionis nostrae non potuerimus implere, incidamus in tristitiam uel iram siue indignationem, ob quae expugnanda illud quod praetermissum est fueramus acturi.
1.7.2
non enim tantum est lucrum ieiunii quantum irae dispendium nec tantus lectione capitur fructus quantum contemptu fratris incurritur detrimentum. ea igitur quae sequentia sunt, id est ieiunia, uigiliae, anachoresis, meditatio scripturarum, propter principalem scopon, id est puritatem cordis, quod est caritas, nos conuenit exercere et non propter illa principalem hanc proturbare uirtutem, qua in nobis integra inlaesaque durante nihil oberit, si aliquid eorum quae sequentia sunt pro necessitate fuerit praetermissum: siquidem nec proderit uniuersa fecisse adempta hac qua diximus principali causa, cuius obtentu sunt omnia peragenda.
1.7.3
ob hoc enim quis ferramenta cuiuslibet artis instituere sibimet ac praeparare festinat, non ut ea possideat otiosa nec ut emolumenti illius fructum qui speratur ex ipsis in nuda instrumentorum possessione constituat, sed ut eorum ministerio peritiam finemque illius disciplinae cuius haec adiumenta sunt efficaciter adprehendat. igitur ieiunia, uigiliae, meditatio scripturarum, nuditas ac priuatio omnium facultatum non perfectio, sed perfectionis instrumenta sunt, quia non in ipsis consistit disciplinae illius finis, sed per illa peruenitur ad finem.
1.7.4
in cassum igitur haec exercitia molietur, quisque his uelut summo bono contentus intentionem sui cordis huc usque defixerit et non ad capiendum finem, propter quem haec adpetenda sunt, omne studium uirtutis extenderit, habens quidem disciplinae illius instrumenta, finem uero, in quo omnis fructus consistit, ignorans. quidquid igitur potest istam mentis nostrae puritatem tranquillitatemque turbare, quamuis utile ac necessarium uideatur, ut noxium deuitandum est. hac enim norma et errorum peruagationumque omnium dispersiones poterimus euadere et desideratum finem linea certae directionis adtingere.
1.8.1
Hic ergo nobis principalis debet esse conatus, haec immobilis destinatio cordis iugiter adfectanda, ut diuinis rebus ac deo mens semper inhaereat. quidquid ab hac diuersum est, quamuis magnum, secundum tamen aut etiam infimum seu certe noxium iudicandum est. huius mentis uel actus figura etiam in euangelio per Martham et Mariam pulcherrime designatur. cum enim Martha sancto utique ministerio deseruiret, utpote quae ipsi domino eiusque discipulis ministrabat, et Maria spiritali tantummodo intenta doctrinae Iesu pedibus inhaereret, quos osculans bonae confessionis liniebat unguento, praefertur tamen a domino, quod et meliorem elegerit partem et eam quae ab ea non possit auferri.
1.8.2
nam cum laboraret Martha pia sollicitudine ac dispensatione distenta, solam se uidens ad tantum ministerium non posse sufficere adiutorium sororis a domino postulat dicens: non tibi sedet quia soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo ei ut me adiuuet. utique non ad uile opus, sed ad laudabile eam ministerium prouocabat. et tamen quid audit a domino? Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima: paucis uero opus est aut etiam uno. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. uidetis ergo principale bonum in theoria sola, id est in contemplatione diuina dominum posuisse.
1.8.3
unde ceteras uirtutes, licet necessarias et utiles bonasque pronuntiemus, secundo tamen gradu censendas esse decernimus, quia uniuersae huius unius patrantur obtentu. dicens enim dominus: sollicita es et turbaris erga multa, paucis uero opus est aut etiam uno, summum bonum non in actuali quamuis laudabili opere et multis fructibus abundanti, sed in sua contemplatione quae uere simplex et una est collocauit, paucis opus esse pronuntians ad perfectam beatitudinem, id est illa theoria quae prius in paucorum seruabatur consideratione sanctorum. a quorum contemplatione conscendens is qui adhuc in profectu positus est ad illud quoque quod unum dicitur, id est dei solius intuitum ipso adiuuante perueniet, ut scilicet etiam sanctorum actus ac ministeria mirifica supergressus solius dei iam pulchritudine scientiaque pascatur.
1.8.4
Maria ergo bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. et hoc diligentius intuendum est. nam cum dicit Maria bonam partem elegit, licet taceat de Martha et nequaquam eam uituperare uideatur, illam tamen laudans hanc inferiorem esse pronuntiat. rursum cum dicit quae non auferetur ab ea, ostendit quod ab hac sua portio possit auferri (nec enim ministerium corporale eam homine poterit iugiter permanere), illius uero studium nullo prorsus aeuo docet posse finiri.
1.9.1
Ad quod nos ualde permoti: Quid ergo? diximus : labor ieiuniorum, lectionis instantia, opera misericordiae, iustitiae, pietatis et humanitatis auferentur a nobis et non permanebunt com auctoribus suis, praesertim cum ipse dominus retributionem regni caelorum his operibus repromittat dicens: uenite benedicti patris mei, possidete paratum nobis regnum a constitutione mundi. esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere, et cetera? quomodo ergo auferentur haec quae introducunt factores suos in regnum caelorum ?.
1.10.1
MOUSES: Nec ego dixi mercedem boni operis auferendam dicente eodem domino: qui potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico nobis, non perdet mercedem suam, sed actionem dico, quam uel necessitas corporalis uel inpugnatio carnis seu mundi huius inaequalitas administrari exigit, auferendam. nam lectionis instantia uel ieiuniorum adflictio ad emundationem cordis et castigationem carnis in praesenti tantummodo utiliter exercentur, donec caro concupiscit aduersus spiritum. quae nonnumquam ab his, qui labore nimio seu aegritudine corporis senioue defessi sunt, etiam in praesenti uidemus auferri nec ab homine posse iugiter exerceri.
1.10.2
quanto magis ergo haec in futuro cessabunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem corpusque istud quod nunc animale est surrexerit spiritale et coeperit caro non esse iam talis ut aduersus spiritum concupiscat. de quibus etiam beatus apostolus manifeste pronuntiat corporalis, inquiens, exercitatio ad modicum utilis est: pietasautem (quae sine dubio caritas intellegitur) ad omnia utilis est, promissionem habens uitae quae nunc est et futurae. quae ergo dicitur ad modicum esse utilis, manifeste pronuntiatur nec per omne tempus exerceri nec summam perfectionis per se solam laboranti posse conferre.
1.10.3
modicam quippe ad utrumque referri potest, id est uel ad breuitatem temporis, quod scilicet homini tam in praesenti quam in futuro exercitatio corporalis coaeterna esse non possit, uel certe ad paruitatem utilitatis quae de carnali exercitatione conquiritur, eo quod adflictio corporalis initia quaedam profectus, non ipsam perfectionem pariat caritatis, quae promissionem habet uitae praesentis et futurae. et idcirco exercitia aeram praedictorum necessaria esse censemus, quia sine ipsis ad caritatis fastigia non possit ascendi.
1.10.4
haec etiam quae dicitis opera pietatis ac misericordiae necessaria sunt in hoc tempore, dum adhuc inaequalis diuersitas dominatur: quorum ne hic quidem expectaretur operatio, nisi inopum, indigentum infirmoramque pars maxima redundaret, quae iniquitate hominum facta est, eorum scilicet, qui ea quae omnibus a communi creatore concessa sunt in suos tantum occupata usus nec tamen utenda tenuerunt.
1.10.5
donec ergo in hoc mundo inaequalitas ista grassatur, erit haec actio necessaria et utilis exercenti, restituens quidem bono affectui et piae uoluntati retributionem hereditatis aeternae: ipsa uero in futuro saeculo parilitate regnante cessabit, cum iam non fuerit inaequalitas propter quam haec debeant exerceri, sed cuncti ab hac multiplici, id est actuali operatione ad caritatem dei et diuinarum rerum contemplationem perpetua cordis puritate transibunt. cui se hi, quibus cura est uel scientiae uel emundationi mentis insistere, iam in hoc saeculo constituti elegerunt omni conatu ac uiribus mancipare, illi scilicet semet ipsos officio adhuc in carne corrnptionis positi deputantes, in quo erunt corruptione deposita permansuri, peruenientes ad illam promissionem domini saluatoris qua dicitur: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt.
1.11.1
Et quid miramini si illa officia superius conprehensa transibunt, cum sanctus apostolus etiam sublimiora spiritus sancti charismata transitura describat, solam uero caritatem designet sine fine mansuram sine, inquiens, prophetiae. euacuabuntur: sine linguae, cessabunt: siue scientia, destruetur, de hac autem: caritas numquam
1.11.2
excidit omnia namque dona pro usu ac necessitate tribuuntur ad tempus, consummata dispensatione mox procul dubio transitura, caritas uero nullo intercipietur tempore. nen solum enim in praesenti mundo utiliter operatur in nobis, sed etiam in futuro sarcina corporeae necessitatis abiecta efficacior multo atque excellentior permanebit, nullo umquam corrumpenda defectu, sed per incorruptionem perpetuam flagrantius deo atque intentius adhaesura.
1.12.1
GEBMANUS: Quis ergo potest fragili carne circumdatus ita esse huic theoriae semper adfixus, ut numquam cogitet de fratris aduentu, de uisitatione infirmi, de opere manuum, certe de humanitate peregrinis uel aduenientibus exhibenda? postremo quis non interpelletur corporis ipsius prouisione uel cura? aut quemadmodum mens uel in quo illi inuisibili et inconprehensibili deo ualeat cohaerere, cupimus edoceri.
1.13.1
MOUSES: Inhaerere quidem deo iugiter et contemplationi eius quemadmodum dicitis inseparabiliter copulari inpossibile est homini ista carnis fragilitate circumdato. uerum oportet nos scire ubi nostrae mentis intentionem debeamus habere defixam et ad quam destinationem semper animae nostrae reuocemus intuitum: quam cum potuerit obtinere mens, gaudeat et a qua distractam se doleat atque suspiret totiensque se a summo bono sentiat reccidisse, quotiens se ab illo intuitu . deprehenderit separatam, fornicationem iudicans uel momentaneum a Christi contemplatione discessum.
1.13.2
a quo cum deuiaaerit paululum noster obtutus, rursus ad eum cordis oculos leiorquentes uelut rectissima linea mentis aciem reuocemus. totum namque in animae consistit recessu, unde expulso diar bolo ac nequaquam in ea iam regnantibus uitiis consequenter regnum dei fundatur in nobis dicente euangelista: regnum dei non ueniet cum obseruatione, neque dicent: ecce hic aut eeoe illic est: amen enim dico uobis quia regnum dei intra nos est. intra nos uero nihil aliud esse potest quam scientia, ant ignoratio ueritatis et uel uitiorum amicitia uel uirtutum, per quae aut diabolo aut Christo regnum paramus in corde.
1.13.3
cuins etiam regni qualitatem describit apostolus ita dicens: non enim regnum dei est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. itaque si regnum dei intra nos est et ipsum regnum dei iustitia et pax et gaudium est, ergo qui in istis commoratur sine dubio in regno dei est, et e contrario illi qui in iniustitia et discordia et tristitia mortem operante uersantur, in regno diaboli et in inferno ac morte sunt constituti. bia enim indiciis uel dei uel diaboli discernitur regnum. et re uera si sublimi mentis intuitu consideremus statum illum, in quo degunt caelestes supernaeque uirtutes quae uere in regno dei sunt, qui alius esse credendus est quam perpetua iugisque laetitia?
1.13.4
quid enim tam proprium uerae beatitudini tamque conueniens quam tranquillitas iugis et gaudium sempiternum ? et ut hoc ipsum quod dicimus ita esse non mea coniectura, sed ipsius domini auctoritate certius instruaris, audi eum qualitatem et statum mundi illius apertissime describentem: ecce, inquit, ego creo caelos nouos, et terram nonam: et non erunt in memoria priora, neque ascendent super cor. sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his, quae ego creo. etrursum: gaudium et laetitia inuenietur in ea, gratiarum actio et uox laudis. et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato. et iterum: gaudium et laetitiam obtinebunt, fugiet dolor et gemitus.
1.13.5
et si adhuc clarius de illa conuersatione et ciuitate sanctorum uultis agnoscere, adtendite quae ad ipsam Hierusalem uoce domini dirigantur: et ponam, inquit, uisitationem tuam pacem, et praepositos tuos iustitiam. non audietur ultra iniquitas in terra tua, uastitas et contritio in terminis tuis, etoccupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae inluminabit te: sed erit tibi dominus in lucem sempiternam, et deus tuus in gloriam tuam. non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur: sed erit dominus in lucem sempiternam, et conplebuntur dies luctus tui.
1.13.6
et idcirco beatus apostolus non generaliter neque simpliciter omne gaudium regnum dei esse pronuntiat, sed signanter ac specialiter illud solum quod in spiritu sancto est. nouit enim esse aliud quoque uituperabile gaudium, de quo dicitur: mundus iste gaudebit, et: uae uobis qui ridetis, quia plorabitis. regnum sane caelorum tripliciter accipiendum est: aut quod ngnatori sint caeli, id est sancti in aliis subditis secundum iIIud: esto tu super quinque ciuitates, et tu super decem, illudque quod dicitur ad discipulos: sedebitis super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel, ant quod ipsi caeli incipiant a Christo regnari, cum scilicet omnibus ei subiectis coeperit esse omnia in omnibus deus, uel certe quod sancti in caelis sint cum domino regnaturi.
1.14.1
Quamobrem in hoc corpore constitutus iam nouerit unusquisque illi se regioni uel ministerio deputandum, cuius in hac uita semet ipsum participem cultoremque praebuerit, illiusque se etiam in illo perenni saeculo consortem futurum esse non ambigat, cui nunc ministrum se sociumque maluerit exhibere, secundum sententiam domini ita dicentis: si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. nam quemadmodum diaboli regnum per coniuentiam suscipitur uitiorum, ita regnum dei per exercitationem uirtutum puritate cordis ac spiritali scientia possidetur.
1.14.2
ubi autem regnum dei est, ibi procul dubio et nita habetur aeterna, et ubi regnum diaboli est, ibi mortem atque infernum esse non dubium est. in quo qui fuerit, nec laudare dominum potest secundum prophetae sententiam dicentis: non mortui laudabunt te, domine: neque omnes, qui descendunt in infernum (sine dubio: peccati). sed nos, inquit, qui uiuimus (non uitiis scilicet nec mundo huic, sed deo), benedicamus dominum, ex hoc nunc et usque in saeculum. non enim est in morte qui memor est dei: in inferno autem (peccati) quis confitebitur domino P id est nemo. nullus enim, tametsi milies semet ipsum
1.14.3
uel Christianum esse profiteatur uel monachum, cum peccat confitetur deum, nullus admittens ea quae dominus execratur reminiscitur dei, nec seruum se ueraciter illius profitetur, cuius praecepta contumaci temeritate contemnit. in qua morte illam uiduam quae est in deliciis beatus apostolus esse pronuntiat uidua, inquiens, quae in deliciis est, uiuens mortua est. sunt ergo multi qui uiuentes in hoc corpore mortui sunt et in inferno iacentes deum laudare non possunt, et e contrario sunt qui cum mortui sint corpore, deum spiritu benedicunt atque conlaudant secundum illud: benedicite spiritus et animae iustorum dominum, et: omnis spiritus laudet dominum.
1.14.4
etin Apooalypsi animae occisorum non solum laudare deum, sed etiam interpellare dicuntur. in euangelio quoque euidentius dominus ad Sadducaeos non legistis, inquit, quod dictum est a deo dicente uobis: ego sum deus Abra.ham et deus Isaac et deus Iacob? non est deus mortuorum sed uiuentium. omnes enim ei uiuunt. de quibus et apostolus propter quod, inquit, non confunditur deus uocari deus eorum: parauit enim illis ciuitatem. nam quia nec otiosae sint post separationem huius corporis neque nihil sentiant, etiam euangelii parabola quae de illo paupere Lazaro et diuite purpurato profertur ostendit, quorum unus beatissimam sedem, id est sinus Abrahae requiem promeretur, alius intolerabili ardore aeterni ignis exuritur.
1.14.5
si autem et illud quod dicitur ad latronem: kodie mecum eris in paradiso uoluerimus intendere, quid aliud manifeste significat quam perdurare in animabus non solum pristinos intellectus, sed etiam uicissitudine eas congrua pro meritorum actuamque suorum perfrui qualitate? hoc enim illi nequaquam dominus promisisset, si eius animam nosset, post separationem carnis uel priuandam sensu uel in nihilum resoitendam. non enim caro eius in paradiso, sed anima erat ingressura cum Christo.
1.14.6
cauenda sane, immo toto horrore est detestanda prauissima haereticorum illa distinctio, qui dum non credunt Christum potuisse eodem die quo in inferna descendit etiam in paradiso repperiri, ita distingunt amen dico tibi hodie, et interposita distinctione inferunt mecum eris in paradiso, ut scilicet haec promissio non statim post transitum uitae huius inpleta, sed post reeurrectionis aduentum intellegatur inplenda, non intellegentes illud quod ante resurrectionis suae diem protulit ad Iudaeos, qui eum ut semet ipsos credebant humanis angustiis et carnali infirmitate concludi: nemoascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominisqui est in caelo.
1.14.7
quibus manifeste probatur animas defunctorum non solum suis sensibus non priuari, sed ne istis quidem affectibus, id est spe atque tristitia, gaudio ac metu carere, et ei eis quae sibi in illo generali examine reseruantur quiddam eas iam incipere praegustare, nec secundum opinionem quorundam infidelium in nihilum eas resolui post huius commorationis excessum, sed uiuacius subsistere deique laudibus intentius inhaerere.
1.14.8
et re aera, ut sequestratis paulisper testimoniis scripturarum de ipsius animae natura secundum mediocritatem sensus nostri paneis aliqua disputemus, nonne ultra omnis ineptiae non dicam fatuitatem, sed insaniam est uel leuiter suspicari illam pretiosiorem hominis portionem, in qua etiam imago dei secundum beatum apostolum ac similitudo consistit, deposita hac qua retunditur in praesenti sarcina corporali insensibilem fieri, quae omnem rationis uim in se continens etiam mutam atque insensibilem materiam carnis participatione sui facit esse sensibilem, cum utique consequens sit et hoc rationis ipsius ordo contineat, ut exuta mens ista carnali qua nunc hebetatur pinguedine intellectuales uirtutes suas in melius reparet et puriores eas ac subtiliores recipiat potius quam amittat.
1.14.9
in tantum autem hoc quod dicimus beatus apostolus uerum esse cognoscit, ut etiam optet ab hac carne discedere, ut separatione eius enixius ualeat domino copulari, dicens: desiderium habeo dissolui et cum Christo esse, multo enim melius, quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a domino. et idcirco audemus et bonam uoluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad dominum. propter quod etiam contendimus siue absentes siue praesentes placere illi, commorationem scilicet animae quae in hac carne est peregrinationem a domino atque absentiam a Christo esse pronuntians eiusque ab hac carne separationem atque discessum praesentiam esse ad Christum tota credulitate confidens.
1.14.10
et euidentius iterum super hoc ipso uiuacissimo animarum statu idem apostolus sed accessistis, inquit, ad Sion montem et ciuitatem dei uiuentis, Hierusalem caelestem, et ad multorum milium angelorum frequentiam, et ecclesiam primitiuorum qui conscripti sunt in caelis, et spiritus iustorum perfectorum. de quibus spiritibus in alio loco deinde patres, inquit, carnis nostrae habuimus eruditores et reuerebamur: non multo magis subiciemur patri spirituum et uiuemus?
1.15.1
Contemplatio uero dei multifarie concipitur. nam deus non sola inconprehensibilis illius substantiae suae admiratione cognoscitur, quod tamen adhuc in spe promissionis absconditum est, sed etiam creaturarum suarum magnitudine uel aequitatis suae consideratione uel cotidianae dispensationis auxilio pernidetur: quando scilicet quae cum sanctis suis per singulas generationes egerit mente purissima perlustramus, cum potentiam ipsius qua uniuersa gubernat, moderatur ac regit, cum inmensitatem scientiae eius et oculum quem secreta cordium latere non possunt tremente corde miramur, cum harenam maris undarumque numerum dimensum ei et cognitum cogitamus, cum pluuiarum guttas, cum saeculorum dies et horas, cum praeterita futuraue uniuersa obstupescentes scientiae eius adsistere contemplamur:
1.15.2
cum ineffabilem clementiam eius, qua innumera flagitia, quae singulis quibusque momentis sub ipsius committuntur aspectu, indefessa longanimitate sustentat, cum uocationem, qua nos nullis praecedentibus meritis gratia suae miserationis adsciuit, cum denique quot occasiones salutis tribuit adoptandis cum quodam admirationis intuemur excessu: quod ita nos nasci praecepit, ut ab ipsis cunabulis gratia nobis legisque suae notitia traderetur, quod ipse aduersarium uincens in nobis pro solo bonae uoluntatis adsensu aeterna beatitudine ac perpetuis nos praemiis muneratur, cum postremo dispensationem incarnationis suae pro nostra salute suscepit ac mirabilia mysteriorum suorum in cunctis gentibus dilatauit.
1.15.3
sunt autem aliae quoque huiusmodi innumerae contemplationes, quae pro qualitate uitae ac puritate cordis in nostris sensibus oriuntur, quibus deus uel uidetur mundis obtutibus uel tenetur. quas profecto nullus perpetuo retentabit, in quo adhuc aliquid carnalium uiuit affectuum, quia non poteris, ait dominus, uidere faciem meam: non enim uidebit me homo et uiuet, scilicet mundo huic affectibusque terrenis.
1.16.1
GERMANUS : Quid ergo est quod etiam nolentibus, immo uero etiam nescientibus nobis ita superfluae cogitationes subtiliter ac latenter inrepunt, ut non solum eas expellere, uerum etiam intellegere ac deprehendere difficultatis inmodicae sit P potest ergo mens aliquando ab istis uacua repperiri et numquam huiuscemodi inlusionibus incursari?
1.17.1
MOUSES: Mentem quidem non interpellari cogitationibus inpossibile est, suscipere uero eas siue respuere omni studenti possibile est. quemadmodum igitur ortus earum non omnimodis pendet a nobis, ita reprobatio uel electio consistit in nobis. nec tamen ex eo quod diximus inpossibile esse mentem cogitationibus non adiri, totum uel incursui uel illis spiritibus tribuendum est qui eas nobis nituntur ingerere. alioquin nec liberum in homine maneret arbitrium nec in nobis staret nostrae correctionis industria.
1.17.2
sed est, inquam, nostrum magna ex parte, ut cogitationum qualitas emendetur et uel sanctae ac spiritales in cordibus nostris uel terrenae carnalesque concrescant. ideo namque frequens lectio et iugis adhibetur meditatio scripturarum, ut exinde nobis spiritalis memoriae praebeatur occasio, idcirco decantatio crebra psalmorum, ut adsidua nobis exinde conpunctio ministretur, idcirco uigiliarum ac ieiuniorum orationumque sedulitas adhibetur, ut extenuata mens non terrena sapiat, sed caelestia contempletur. quibus rursum neglegentia inrepente cessantibus necesse est ut mens uitiorum squalore concreta in carnalem partem mox inclinetur et eonruat.
1.18.1
Quod exercitium cordis non incongrue molarum similitudini conparatur, quas meatus aquarum praeceps impetu rotante prouoluit. quae nullatenus quidem cessare possunt ab opere suo aquarum inpulsibus circumactae: in eius uero qui praeest situm est potestate, utrumnam triticum malit an hordeum loliumue comminui. illud quippe est procul dubio conmolendum, quod ingestum ab illo fuerit cui operis illius cura commissa est.
1.18.2
ita igitur etiam mens per uitae praesentis incursus undique ingruentibus temptationum torrentibus circumacta uacua quidem cogitationum aestibus esse non poterit: quales uero uel amittere uel parare sibi debeat, studii ae diligentiae suae prouidebit industria. si enim ut diximus ad sanctarum scripturarum meditationem iugiter recurramus ac memoriam nostram ad recordationem spiritalium rerum et desiderium perfectionis spemque futurae beatitudinis erigamus, necesse est ut ortae cogitationes exinde spiritales in his quae meditati sumus mentem faciant inmorari.
1.18.3
sin uero desidia seu neglegentia superati uitiis et otiosis confabulationibus occupemur seu curis mundanis et superfluis sollicitudinibus inpIieemur, consequenter exinde uelut quaedam zizaniorum species generata operationem quoque nostro cordi noxiam ministrabit, et secundum sententiam domini saluatoris ubi fuerit thesaurus operum seu intentionis nostrae, ibi et cor nostrum necessario permanebit.
1.19.1
IIIud sane prae omnibus nosse debemus tria cogitationum nostrarum esse principia, id est ex deo, ex diabolo et ex nobis. et ex deo quidem sunt, cum spiritus sancti inlustratione nos uisitare dignatur, erigens nos ad sublimiorem profectum, et in quibus uel minus adquisiuimus uel desidiose agentes superati sumus saluberrima conpunctione castigat, uel cum reserat nobis caelestia sacramenta et propositum nostrum ad meliores actus uoluntatemque conuertit. ut ibi cum rex Asuerus castigatus a domino libros annales instigatur inquirere, quibus Mardochaei beneficia recordatus summi eum gradu honoris exaltat ac protinus crudelissimam super nece gentis Iudaeae sententiam reuocat.
1.19.2
uel cum propheta commemorat: audiam quid loquatur in me dominus deus. alius quoque et dixit, inquit, angelus, qui loquebatur in me. uel cum dei filius uenturum se una. cum patre et mansionem apud nos facturum esse promittit. et: non estis uos qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. et uas electionis: experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi.
1.19.3
ex diabolo uero cogitationum nascitur series, cum subuertere nos tam uitiorum oblectatione quam etiam occultis conatur insidiis, subtilissima calliditate mala pro bonis fraudulenter ostentans et transfigurans se nobis in angelum lucis. uel cum euangeiista refert: et cena facta cum diabolus iam misisset in corde Iudae Simonis Scariotae ut traderet dominum. et iterum post buccellam, inquit, introiuit in illum Satanas. Petrus quoque ad Annaniam quare, ait, temptauit Satanas cor tuum, mentiri te spiritu sancto. et illud quod in euangelio multo ante per Ecclesiasten praedictum legimus: si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimittas.
1.19.4
illud quoque quod dicitur ad deum contra Achab in tertio Regnorum libro ex persona spiritus inmundi: egrediar et sero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. ex nobis autem oriuntur, cum eorum quae gerimus uel gessimus uel audiuimus naturaliter recordamur. de quibus beatus Dauid cogitaui, inquit, dies antiquos, et annos aeternos in mente habui, et meditatus sum, nocte cum corde meo exercitabar, et scobebam spiritum meum. et iterum: dominus scit cogitationes hominum, quoniam uanae sunt, et: cogitationes iustorum iudicia. in euangelio quoque dominus ad Pharisaeos: quid cogitatis mala in cordibus uestris?
1.20.1
Hanc igitur tripertitam rationem oportet nos iugiter obseruare et uniuersas cogitationes quae emergunt in corde nostro sagaci discretione discutere, origines earum et causas auctoresque primitus indagantes, ut quales nos eis praebere debeamus ex illorum merito qui eas suggerunt considerare possimus, ut efficiamur secundum praeceptum domini probabiles trapezitae. quorum summa peritia est ac disciplina probare quodnam sit aurum purissimum et ut uulgo dicitur obrizum quodue sit minus purgatione ignis excoctum, aereo quoque uilique denario, si pretiosum nomisma sub colore auri fulgentis imitetur, prudentissima discretione non falli, et non solum nomismata tyrannorum uultus exprimentia sapienter agnoscere, sed etiam illa, quae sunt ueri quidem regis imagine, sed non legitime figurata, peritia sagaciore discernere, deinde ne quid illis a legitimo pondere deminutum sit censura trutinae diligenter inquirere.
1.20.2
quae omnia nos quoque spiritaliter obsernare debere euangelicus sermo sub huius nominis demonstrat exemplo: primum ut quidquid cordibus inrepserit aostris uel si quod nobis dogma fuerit intromissum, utrumne sit diuino illo et caelesti spiritus sancti igne purgatum an ad Iudaicam superstitionem pertinens seu de saecularis philosophiae tumore descendens in superficie tantum praeferat pietatem, diligentissime perscrutemur. quod ita poterimus implere, si illud apostolicum fecerimus: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritas si ex deo sint.
1.20.3
qao genere illi quoque decepti sunt, qui post professionem monachi nitore sermonis et quibusdam sunt philosophorum dogmatibus inlecti, quae prima fronte piis quibusdam sensibus ac religioni consonis audientes uelut auri fulgore fallentia, quos semel superficie inlexerant, uelut noaismatibus aereis falsisque deceptos perpetuo nudos ac miseros reddiderunt, uel ad saeculi eos strepitum reuocantes uel ad haereticos errores ac praesumptiones tumidas pertrahentes. quod etiam Achor in libro Iesu Naue legimus fuisse perpessum, qui de castris ALiophylorum ligulam auream concupiscens atque furatus anathemate percuti atque aeterna meruit morte damnari.
1.20.4
secundo sollicite nos explorare conueniet, ne auro purissimo scripturarum praua interpretatio coaptata metalli pretiositate nos fallat. in quo etiam domino saluatori callidissimus diabolus uelut homini simplici temptauit inponere, dum ea, quae generaliter sunt super omnium iustorum intellegenda personis, maliuola interpretatione conrumpens +++ sperialiter huie qui angelorum custodia non egebat conatur aptare dicens: quia angelis suis mandabit de te, ut enstodiant te in omnibus uiis tuis: et in manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum: pretiosa scilicet eloquia scripturarum callida adsumptione conuertens et ad contrarium sensum noxiumque detorquens, et imaginem tyrannici uultus sab colore nobis auri fallentis obiciat. siue cum paracharaximis nos conatur inludere, quoddam scilicet pietatis opus admonens adfeetandum, quod non delegitima seniorum procedens moneta sub praetextu uirtutum ducit ad uitia, uel inmoderatis inconpetentibusque ieiuniis seu uigiliis nimiis uel orationibus inordinatis uel incongrua lectione decipiens ad noxium pertrahit finem.
1.20.5
uel cum interoessiones ac uisitationes pias persuadet inpendere, quibus nos a spiritalibas monasterii claustris et secreto amicae quietis excutiat, sollicitudines etiam curasque suscipere religiosarum ac destitutarum suggerit feminarum, ut huiusmodi laqueis monachum inextricabiliter inretitum perniciosarum sollicitudinum occupati.. one distendat. uel certe cum desiderare sanctum clericatus officium sub praetextu aedificationis multorum et amore lucri spiritalis instigat, per quod nos ab humilitate propositi huius ac districtione diuellat.
1.20.6
quae omnia oum sint nostrae salnti professionique contraria, tamen uelamine quodam misericordiae ac religionis obtecta facile inperitos incautosque decipiunt. imitantur enim nomismata ueri regis, quia uidentur ad prae9ens plena pietatis, sed non sunt a legitimis monetariis, id est probatis et catholicis patribus figurata nec de cardinali ac publica conlationis eorum prodeunt officina, sed furtim fraude daemonum fabricata non sine detrimento inperitis quibusque et ignorantibus ingeruntur. quae quamuis utilia ac necessaria uideantur ad praesens, tamen si soliditati professionis nostrae incipiant post haec esse contraria et totum quodammodo corpus nostri labefactare propositi, tamquam necessarium quidem, sed scandalizans membrum et quod dextrae manus uel pedis agere uideatur officium proici a nobis atque abscidi salubre est.
1.20.7
satius enim est absque unius praecepti membro, id est operatione uel fructu in ceteris sanum firmumque durare et tamquam debilem introire in regnum caelorum, quam cam soliditate mandati incidere in aliquod scandalum, quod perniciosa consuetudine separans nos a districtionis regula atque adrepti propositi disciplina inducat in tale dispendium, quod nequaquam futura detrimenta conpensans omnes praeteritos fructus totumque operationis nostrae corpus gehennae faciat ignibus concremari.
1.20.8
de his generibus inlnsionum etiam in Fronerbiis eleganter exprimitur: sunt uiae quae uidentur rectae esse uiro, nouissima autem earum uenient in profundum inferi, et iterum: malignus nocet cum se commiscuerit iusto, id est diabolus decipit cum fuerit colore sanctitatis obtectus. odit autem sonum tutelae, id est discretionis uim quae de seniorum uerbis ac monitione procedit.
1.21.1
In quo etiam -abbatem Iohannem, qui Lyci commoratur, nouimus nuper inlusum. nam cum exhausto corpore atque defecto perceptionem cibi biduano ieiunio distulisset, accedenti ei ad refectionem die postero ueniens diabolus in figura Aethiopis faetri atque ad eius genua prouolutus, indulge, inquit, mihi, quia ego tibi hunc laborem indixi. itaque ille uir tantus et in discretionis ratione perfectus sub colore continentiae incongraenter exercitae intellexit se ob hoc calliditate diaboli circumuentum talique distentum ieiunio, ut lassitudinem non necessariam, immo etiam spiritui nocituram fatigato corpori superponeret, paracharaximo scilicet inlusus nomismate, dum in illo ueri regis imaginem ueneratus parum discutit an esset legitime figuratum.
1.21.2
ultima uero obseruatio huius probabilis trapezitae, quam de inquisitione ponderis esse praediximus, taliter inplebitur, si quidquid gerendum cogitatio nostra suggesserit omni scrupulo retractantes atque in nostri pectoris trutina conlocantes aequilibratione iustissima perpendamus, an plenum sit \'honestate communi, an timore dei sit graue, an integrum sensu, an humana ostentatione aut aliqua nouitatis praesumptione sit lene, an meriti eius pondus inanis cenodoxiae non inminuerit uel adroserit gloria. et sic ea protinus ad examen publicum trutinantes, id est ad prophetarum et apostolorum actus ac testimonia conferentes uel tamquam integra atque perfecta et illis conpensantia teneamus, uel tamquam inperfecta atque damnosa nec illorum ponderi consonantia omni cautione ac diligentia refutemus.
1.22.1
Erit ergo hoc quadripertito quo diximus modo necessaria nobis ista discretio, id est ut primum materia nos auri ueri fucatiue non lateat, secundo ut has easdem cogitationes quae mentiuntur opera pietatis tamquam adulterina nomismata et paracharaxima reprobemus, utpote quae falsam imaginem regis non legitime signata contineant, uel illa, quae in auro pretiosissimo scripturarum uitioso et haeretico sensu non ueri regis, sed tyranni praeferunt uultum, similiter discernentes refutare possimus, siue illa, quorum pondus ac pretium aerugo uanitatis adrodens exagio seniorum non sinit adaequari, ut nomismata lenia atque damnosa minusque pensantia recusemus, ne in illud incidentes, quod obseruare tota uirtute praecepto domini commonemur, cunctis laborum nostrorum meritis stipendiisque fraudemur: nolite thesaurizare nobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur.
1.22.2
quidquid enim contemplatione humanae gloriae fecerimus, in terra nos thesaurizare secundum domini sententiam nouerimus, et consequenter illud tamquam humi reconditum in terramque defossum uel diuersis daemoniis depopulandum uel edaci cenodoxiae aerugine consumendum uel ita superbiae tineis deuorandum, ut ad nullam recondentis utilitatem emolumentumque respiciat. omnes igitur cordis nostri recessus iugiter perscrutandi sunt et ascendentium in eos uestigia indagatione sagacissima retractanda, ne qua forte intellectualis ibidem bestia, uel leo uel draco, pertransiens perniciosa uestigia latenter inpresserit, quibus accessus etiam ceteris in adyta pectoris nostri per cogitationum neglegentiam praebeatur. et ita per singulas horas atque momenta terram cordis nostri euangelico aratro, hoc est iugi dominicae crucis recordatione sulcantes uel noxiarum ex nobis ferarum cubilia uel uirulentorum serpentium exterminare latibula poterimus.
1.23.1
Ad haec obstupefactos nos intuens senex et ad uerba narrationis suae inexplebili ardore succensos, pro admiratione desiderii nostri paulisper sermone suspenso rursus adiecit: quoniam nos, o filii, ad disputationem tam longam uestra sedulitas prouocauit et ignis quidam conlationi nostrae feraentiores sensus pro uestro desiderio subministrat, ut ex hoc etiam ipso manifeste contempler in ueritate uos perfectionis sitire doctrinam, uolo uobis adhuc super discretionis eximietate uel gratia, quae inter cunctas uirtutes arcem ac primatum tenet, pauca disserere excellentiamque eius et utilitatem non solum cotidianis exemplis, sed etiam antiquis patrum consultationibus ac sententiis adprobare.
1.23.2
frequenter namque memini nonnullis huiusmodi sermonem cum gemitu lacrimisque poscentibus me quoque aliquid eis doctrinae conferre cupientem nullatenas potuisse et ita in me non solum sensus, uerum etiam ipsum eloquium defecisse, ut non inuenirem quemadmodum eos uel cum leui consolatione dimitterem. quibus indiciis euidenter agnoscitur domini gratiam pro merito ac desiderio audientium disputantibus adspirare sermonem. quem quia breuissimum istud quod superest noctis spatium non occurrit explere, indulgentes illud potius quieti corporeae, cui necesse est totum persolui, si id quod modicum est fuerit denegatum, plenum narrationis ordinem integro futuri diei seu noctis examini reseruemus.
1.23.3
decet namque diacretionis optimos consultores in hoc primum patefacere suae mentis industriam et utrum sint uel esse possint eius capaces hoc indicio ac patientia conprobare, ut de illa quae moderationis generatrix est uirtute tractantes nequaquam uitium quod ipsi contrarium est nimietatis incurrant, uim rationis ac naturae eius quam uerbis excolunt effectu atque opere uiolantes. in hoc ergo nobis discretionis bonum, de qua, quantum dominus ++ dederit, adhuc indagare disponimus, primitus prosit, ut nos de ipsius excellentia et mode ratione, quae prima eidem uirtus inesse cognoscitur, disserentes disputationis quoque uel temporis modum non permittat excedere.
1.23.4
His itaque beatus Moyses conlationi nostrae dans finem adhuc nos auidos ac de suo ore pendentes degustare somnum paulisper hortatus est, isdem ipsis quibus insidebamus psiathiis admonens incubare, embrimiis pariter capiti nostro ceruicaiium uice subpositis, quae crassioribus papyris in longos gracilesque fasciculos coactis sesquipedali interuallo pariter conligata nunc quidem humillimum sedile ad scabilli uicem fratribus in synaxi considentibus praestant, nunc uero subiecta ceruicibus dormientium praebent capiti non nimie durum, sed tractabile aptumque fulmentum.
1.23.5
ad quos monachorum usus haec idcirco uel maxime oportuna habentur et congrua, quod non solum sint aliquatenus mollia paruoque et opere praeparentur et pretio, utpote passim papyro per ripas Nili fluminis emergente, sed etiam quod ad remouendum seu cum necesse fuerit admouendum habilis materiae leuisque naturae sint. atque ita praecepto senis tandem sumus ad degustationem somni onerosa quiete conpositi, tam digestae conlationis inflammati gaudio quam repromissae disputationis expectatione suspensi.
2.1.1
Degustato itaque matutino sopore cum ortum lucis tandem nobis claruisse gaudentes repromissam narrationem reposcere coepissemus, beatus Moyses ita exorsus est: cum uideam uos tanto desiderii ardore ftammatoB, ut ne ipsum quidem paruissimum quietis momentum, quod spiritali conlationi subtrahens refectioni carnis malueram deputare, ad requiem credam uestri corporis profecisse, mihi quoque hunc uestrum consideranti feruorem sollicitudo maior incumbit. necesse est enim etiam me in persoluendo debito tanto maiorem deuotionis curam gerere, quanto uos id adtentius uideo postulare, secundum illam sententiam: si sederis cenare ad mensam potentis, sapienter intellege quae adponuntur tibi, et inmitte manum tuam, sciens quia talia te oportet praeparare.
2.1.2
quamobrem de bono discretionis eiusque uirtute dicturi, in quam sermo nocturnae conlationis ingressus finem nostrae disputationi dedit, congruum credimus excellentiam eius patrum primo consignare sententiis, ut cum patuerit quid de illa senserint uel pronuntiauerint maiores nostri, tum prolatis tam antiquis quam recentibus ruinis et casibus diuersorum, qui pro eo quod minus eam fuerant adsecuti pernicioso deiecti sunt lapsu, in quantum possumus utilitates eius et commoda retractemus: quibus discussis quemadmodum expetere eam atque excolere debeamus efficacius instruamur, considerantes meriti eius et gratiae dignitatem.
2.1.3
est enim non mediocris quaedam uirtus nec quae humana passim ualeat industria conprehendi, nisi diuina fuerit largitate conlata, siquidem inter nobilissima spiritus sancti dona hanc quoque ita legamus ab apostolo numerari: alii datur perspiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, et post pauca: alii discretio spirituum. deinde conpleto omni catalogo spiritalium charismatum suMit: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens unicuique prout uult.
2.1.4
uidetis ergo non terrenum nee paruum esse discrationis munus, sed diuinae gratiae maximum praemium. quam nisi monachus omni intentione fuerit adsecutus et ascendentium in sese spirituum discretionem certa ratione possederit, necesse eat eum uelut in nocte caeca taetrisque tenebris obeorrntem non solum perniciosis foueis ae praeruptis incidere, sed etiam in planis ae directis frequenter offendere. I
2.2.1
Memini igitur quondam in annis adhuc pueritiae constitutus in partibus Thebaidos, ubi beatus Antonius morabatur, seniores ad eum perfectionis inquirendae gratia conuenisse. cumque a uespertinis horis usque ad lucem fuisset protracta conlatio, quaestionem hanc maximum noctis spatium consumpsisse. nam diutissime quaerebatur quaenam uirtus uel obseruantia monachum possit a diaboli laqueis ac deceptionibus custodire semper inlaesum uel certe recto tramite firmoque gressu ad perfectionis culmen euehere.
2.2.2
cumuque pro captu mentis suae proferret unusquisque sententiam et alii quidem hoc in ieiuniorum uigiliarumque studio eonlocarent, quod his uidelicet extenuata mens ac puritatem cordis et corporis adsecuta deo facilius uniretur, alii in contemptu uniuersarum rerum, quibus mens si penitus nudaretur, tamquam nullis deinceps retinentibus laqueis ad deum expeditior perueniret, alii anachoresin necessariam, id est remotionem et heremi secreta censerent, in qua commanens quis familiarius interpellare deum eique possit peculiarius inhaerere, nonnulli sectanda caritatis, id est humanitatis officia definirent, quod bis regna caelorum daturum se dominus in euangelio uelut specialius repromittat dicens: uenite benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione nundi. esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere et cetera.:, cumque in hoc modum diuersis uirtutibu» aditum certiorem ad deum panri posse decernerent essetque noctis mazinuim tempus hac inquisitione consumptum, intulit demum beatus Antonius:
2.2.3
omnia quidem haec quae dixistis necessaria sont et utilia sitientibus deum atque ad eum cupientibus peruenire. sed his principalem tribuere gratiam nequaquam nos innumeri multorum. casus et experimenta permittunt. nam saepenumero acerrime ieiuniis seu uigiliis incubantes ae mirifice in solitudine Mcedentes, priuationem quoque omnium facultatum ita sectantes, ut ex ipeis ne unius quidem diei motam sibimet unumue denarium superesse paterentur, humanitatis etiam studia tota deuotione conplentes ita uidimus repente deceptos, ut arreptum opus non potuerint congruo exitu terminare summumque feruorem et conuersationem laudabilem detestabili fine concluserint. quamobrem quid principaliter ducat ad deum manifeste poterimus agnoscere, si ruinae ac deceptionis illorum causa diligentius a nobis fuerit indagata.
2.2.4
in illis namque oum exuberarent praedietarum opera uirtutum, discretio sola deficiens usque ad finem ea durare non sinit. nec enim alia lapsus eorum causa deprehenditur, nisi quod minus a senioribus instituti nequaquam potuerunt rationem discretionis adipisci, quae praetermittens utramque nimietatem uia regia monachum docet semper incedere et nec dextra uirtutum permittit extolli, id est feruoris excessu iustae continentiae modum inepta praesumptione transcendere, nec oblectatum remissione deflectere ad uitia sinistra concedit, hoc est sub praetextu gubernandi corporis contrario spiritus tepore lentescere.
2.2.5
haeo namqae est discretio, quae oculus et lucerna corporis in euangelio nuncupatur secundum illam sententiam saluatoris: lucerna corporis tui est oculus tuus: quodsi oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit, eo quod ipsa cogitationes hominis uniuersas actusque discernens cuncta quae gerenda sunt peruideat atque perlustret:
2.2.6
quae si in homine nequam fuerit, id est non uero iudicio et scientia communita seu quolibet errore ac praesumptione decepta, totum corpus nostrum faciat tenebrosum, hoc est omnem aciem mentis actusque nostros reddat obscuros, caecitate scilicet uitiorum et perturbationum tenebris inuolutos. si enim inquit lumen quod in te est tenebrae sunt, tenebrae ipsae quantae erunt! nulli namque dubium est errante iudicio cordis nostri et ignorationis nocte possesso cogitationes quoque et opera nostra, quae ex discretionis deliberatione descendunt, maioribus peccatorum tenebris inplicari.
2.3.1
Denique ille, qui primus iudicio dei regnum populi Israhelis emeruit, quia hunc discretionis oculum nequaquam habuit, uelut toto corpore tenebrosus etiam ipso deiectus est regno, dum lucernae huius tenebris atque errore deceptus acceptabiliora deo sacrificia sua quam praecepti Samuhelis oboedientiam iudicauit atque ex illa magis parte causam offensionis incurrit, ex qua repropitiandam sibi diuinam sperauerat maiestatem.
2.3.2
huius, inquam, discretionis ignoratio Achab regem Israhel post illum sublimissimae uictoriae triumphum, qui ei fuerat dei fauore concessus, conpulit credere meliorem esse misericordiam suam quam diuini seuerissimam exsecutionem praecepti et quemadmodum ipsi uidebatur crudelis imperii. qua consideratione mollitus dum mauult cruentam uictoriam clementia temperare, ob indiscretam misericordiam uelut; toto corpore redditus tenebrosus inreuocabili morte damnatur.
2.4.1
Haec est discretio, quae non solum lucerna corporis, sed etiam sol ab apostolo nuncupatur secundum illud: so1 non occidat super ir\'acundiam uestram. haec etiam uitae nostrae dicitur gubernatio secundum illud: quibus non est gubernatio, cadunt ut folia. haec consilium rectissime nominatur, sine quo nihil agere omnino scripturae auctoritate permittimur, ita ut ne ipsum quidem spiritale uinum, quod laetificat cor hominis, sine ipsius sinamur moderatione percipere secundum illud: cum consilio omnia fac, cum consilio uinum bibe, et iterum: sicut ciuitas muris diruta et non circumdata, sic est uir qui non cum consilio aliquid agit.
2.4.2
cuius priuatio quam perniciosa sit monacho, testimonii huius exemplum ac figura declarat, dirutae eum ac sine muris comparans ciuitati. in hac sapientia, in hac intellectus sensusque consistit, sine quibus nec interior nostra aedificari domus nec spiritales poterunt diuitiae congregari secundum illud: cum sapientia aedificatur domus, et cum intellectu iterum erigitur: cum sensuinplentur cellaria omnibus diuitiis pretiosis et bonis.
2.4.3
haec, inquam, est solidus cibus, qui nisi a perfectis tantum ac robustis non potest sumi secundum illud: perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali. quae in tantum utilis nobis ac necessaria conprobatur, ut etiam uerbo dei eiusque uirtutibus coaptetur secundum illud: uiuus est enim sermo dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisionem animae ae spiritus, conpagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
2.4.4
quibus manifestissime declaratur nnUam sine discretionis gratia perfecte posse uel perfici uel stare uirtutem. et ita tam beati Antoni quam uniuersorum sententia definitum est discretionem esse, quae fixo gradu intrepidum monachum perducat ad deum praedictasque uirtutes iugiter conseruet inlaesas, cum qua ad consummationis excelsa fastigia minore possit fatigatione conscendi et sine qua multi etiam propensius laborantes perfectionis nequiuerint culmen adtingere. omnium namque uirtutum generatrix, custos moderatrixque discretio est.
2.5.1
Et ut hanc eandem definitionem antiquitus a sancto Antonio et ceteris patribus promulgatam recens quoque sicut promisimus confirmet exemplum, recolite id quod nuper gestum oculorum uestrorum uidistis obtutibus, senem uidelicet Heronem ante paucos admodum dies inlusione diaboli a summis ad ima deiectum, quem quinquaginta annis in hac heremo conmoratom singulari districtione rigorem continentiae tenuisse meminimus et solitudinis secreta ultra omnes hic commorantes miro feruore sectatum.
2.5.2
hic igitur. quo pacto quaue ratione post tantoe labores ab insidiatore delusus grauissimo conruens lapsu cunctos in hac heremo constitutos luctuoso dolore percussit ? nonne quia minus discretionis uirtute possessa suis definitionibus regi quam consiliis uel conlationibus fratrum atque institutis maiorum maluit oboedire? siquidem tanto rigore inmutabilem ieiunii continentiam semper exercuit et solitudinis cellaeque ita iugiter secreta sectatus est, ut ab eo participationem ineundi cum fraternitate conuiuii ne ueneratio quidem diei paschalis aliquando potuerit obtinere.
2.5.3
in qua fratribus cunctis pro anniuersaria sollemnitate in ecclesia retentatis solus non poterat adgregari, ne quantulumcumque perceptione leguminis psrni a suo uideretur proposito relaxasse. qua praesumptione deceptus angelum Satanae uelut angelum lucis cum summa ueneratione suscipiens eiusque praeceptis prono oboediens famulatu semet ipsum in puteum, cuius profunditatem oculorum non adtingit intuitus, praecipitem dedit, de angeli uidelicet sui sponsione non dubitans, qui eum pro merito uirtutum ae laborum suorum nequaquam posse firmauerat ulli iam discrimini subiacere.
2.5.4
cuins rei fidem ut experimento suae sospitatis euidentissime conprobaret, supra dicto ee puteo nocte intempesta inlusus iniecit, magnum scilicet uirtutis suae meritum probaturus, cum inde exisset inlaesus. de quo cum paene iam exsanguis ingenti fratrum labore fuisset extractus, uitam die tertia finiturus, quod his deterius est, ita in deceptionis suae obstinatione permansit, ut ei ne experimento quidem mortis suae potuerit persuaderi, quod fuisset daemonum calliditate delusus.
2.5.5
quamobrem pro meritis laborum tantorum et annorum numerositate qua in heremo perdurauit hoc miseratione et humanitate summa ab his qui eius conpatiebantur exitio uix a presbytero abbate Pafnutio potuit obtineri, ut non inter biothanatos reputatus etiam memoria et oblatione pausantiQm iudicaretur indignus.
2.6.1
Quid dicam de illis duobus fratribus, qui cum ultra illam heremum Thebaidos, ubi quondam fuerat beatus Antonius, habitarent, minus cauta discretione permoti euntes per extentam solitudinis uastitatem nullam escam penitus sumere decreuerunt, nisi quam per semet ipsum illis dominus praestitisset.
2.6.2
Gumque errantes eos per deserta et defioientes iam fame a longe Mazices conspexissent (quae gens cunctis paene nationibus feris inmanior atque crudelior est: non enim eos ad effusionem sanguinis, ut nonnullas gentes, desiderium praedae, sed sola ferocitas mentis instigat) eisque contra naturam feritatis suae cum panibus occurrissent, unus ex eis subueniente discretione uelut a domino sibi porrectos cum gaudio et gratiarum actione suscepit, reputans escam sibi diuinitus ministrari nec sine deo factum, ut hi qui semper hominum cruore gauderent deficientibus iam ac tabescentibus uitae substantiam largirentu:, alius uero recusans cibum uelut ab homine sibi oblatum inediae defectione consumptus est.
2.6.3
quorum lioet initia ex reprehensibili persuasione descenderint, unus tamen subueniente discretione id quod temere incauteque conceperat emendauit, alius autem in stulta praesumptione perdurans ac penitus discretionis ignarus mortem quam dominus auertere uoluit sibi ipse consciuit, nequaquam credens instinctu factum diuino, quod inmites barbari propriae feritatis obliti panes eis pro gladiis obtulissent.
2.7.1
Quid etiam de illo commemorem, cuius nominis quia adhuc superest nolumus facere mentionem, qui dum longo tempore daemonem in angeli suscipit claritate, reuelationibus eius innumeris saepe deceptus credidit nuntium esse iustitiae ? nam exceptis his etiam per omnes noctes in cella eius lumen absque ullius lucernae praebebat officio. ad extremum iubetur a daemone, ut deo filium suum qui cum eo pariter in monasterio commanebat offerret, ut scilicet hoc sacrificio Abrahae patriarchae meritis aequaretur.
2.7.2
cuius in tantum est persnasione seductus, ut parricidium opere perfecisset, nisi eum uidens puer cultrum extra consuetudinem acuendo praeparare et uincula quibus eum uelut oblaturus ad immolandum constringere disponebat inquirere, praesagio sceleris futuri perterritus aufugisset.
2.8.1
Longum est deceptionem illius quoque monachi Mesopotameni narrando percurrere, qui in illa prouincia perpaucis imitabilem continentiam tenens, quam per annos multos singulariter in cella retrusus exegerat, ita est ad extremum diabolicis reuelationibus somniisque delusus, ut post tantos labores atque uirtutes, quibus excesserat omnes monachos ibidem residentes, ad Iudaismum et circumcisionem carnis lapsu miserabili uolueretur.
2.8.2
nam cum nolens eum consuetudine uisionum ad credulitatem futurae deceptionis inlicere uerissima quaeque multo tempore diabolus uelut ueritatis nuntius reuelasset, ad extremum ostendit Christianum populum una cum principibus religionis ac fidei nostrae, apostolis scilicet atque martyribus, tenebrosum ac taetrum omnique macie tabidum atque deformem et e contra Iudaeorum plebem cum Moysi, patriarchis, prophetis summa tripudiantem laetitia et splendidissimo lumine coruscantem, suadens ut, si mallet meriti ac beatitudinis illorum particeps fieri, circumcisionem quoque suscipere festinaret. horum itaque profecto nullus tam lugubriter fuisset inlusus, si rationem discretionis huius adsequi laborassent. quamobrem in quantis perniciosum sit discretionis gratiam non habere, multorum casus et experimenta declarant.
2.9.1
Ad haec GERHANUS: Et nouellis exemplis et definitionibus antiquorum satis abundeque perpatuit discretionem fontem quodammodo radicemque cunctarum esse uirtutum. quomodo ergo adquiri debeat cupimus edoceri, aut quemadmodum utrum uera et ex deo, an falsa et diabolica sit possit agnosci, ut secundum illam euangelicam quam superiore tractatu disseruisti parabolam, qua iubemur fieri probabiles trapezitae, nomismati inpressam ueri regis imaginem peruidentes deprehendere ualeamus quod non sit in moneta legitima figuratum, atque illud, sicut uulgari usus uerbo hesterna conlatione dixisti, tamquam paracharaximum reprobemus, illa instructi peritia, quam satis copiose et integre prosecutus spiritali atque euangelico trapezitae inesse debere signasti. quid enim proderit uirtutis eius et gratiae merita cognouisse, si quemadmodum expetenda uel adquirenda sit nesciamus P
2.10.1
Tum MOUSES: Uera, inquit, discretio non nisi uera humilitate conquiritur. cuius humilitatis haec erit prima probatio, si uniuersa non solum quae agenda sunt, sed etiam quae cogitantur, seniorum reseruentur examini, ut nihil suo quis iudicio credens illorum per omnia definitionibus adquiescat et quid bonum uel malum debeat iudicare eorum traditione cognoscat.
2.10.2
quae institutio non solum per ueram discretionis uiam iuuenem recto tramite docebit incedere, uerum etiam a cunctis fraudibus et insidiis inimici seruabit inlaesum. nullatenus enim decipi poterit, quisque non suo iudicio, sed maiorum uiuit exemplo, nec ualebit ignorationi eius callidus hostis inludere, qui uniuersas cogitationes in corde nascentes perniciosa uerecundia nescit obtegere, sed eas maturo examine seniorum uel reprobat uel admittit.
2.10.3
ilico namque ut patefacta fuerit cogitatio maligna marcescit, et antequam discretionis iudicium proferatur, serpens taeterrimus uelut e tenebroso ac snbterranoo specu uirtute confessionis protractus ad lucem et traductus quodammodo ac dehonestatus abscedit. tamdiu enim suggeetiones eius noxiae dominantur in nobis, quamdiu celantur in corde. et ut uirtutem sententiae huius efficacius colligatis, referam uobis abbatis Sarapionis factum, quod ille iuuenioribus frequentissime instructionis gratia proponebat.\'
2.11.1
Cam adhuc, inquit, essem puerulus et cum abbate Theone conmanerem, haec mihi inimici inpugnatione ingesta fuerat consuetudo, ut postquam refecissem hora nona cum sene, unum pazamatium cotidie in sinu meo latenter absconderem, quod sero ignorante illo occulte edebam. quod furtum licet coniuentia uoluntatis et inoliti semel desiderii incontinentia sine cessatione conmitterem, expleta tamen concupiscentia fraudulenta ad memet ipsum reuertens grauius super admisso furti crimine cruciabar quam super esu eius fueram iucundatus.
2.11.2
cumque istud molestissimum opus uelut ab exactoribus mihi Pharaonis indictum uice laterum singulis diebus explere non sine cordis mei dolore conpelierer nec tamen eruere me possem ab hac eorum saeuissima tyrannide et clandestinum furtum seni manifestare confunderer, contigit dei nutu de hoc me captiuitatis iugo uolentis eripere, ut quidam fratres cellam seius obtentu aedificationis expeterent.
2.11.3
cumque refectione transacta conlatio spiritalis coepisset agitari respondensque senex propositis interrogationibus eorum de gastrimargiae uitio et occultarum cogitationum dominatione dissereret earumque naturam et atrocissimam uim, quam haberent donec celarentur, exponeret, ego conlationis huius uirtute conpunctus et conscientia redarguente perterritus, uelut qui crederem ob hoc ea fuisse prolata, quod seni dominus secreta mei pectoris reuelasset, in occultos primum gemitus excitatus, dein cordis mei conpunctione crescente in apertos singultus lacrimaaque prorumpens paxamatium, quod consuetudine uitiosa subtraxeram clancule comedendum, de sinu furti mei conscio ac susceptore produxi, eumque in medium proferens, quemadmodum cotidie latenter ederem, prostratus in terram cum ueniae postulatione confessus sum, et ubertim profusis lacrimis ut absolutionem dirissimae captiuitatis a domino poscerent inploraui.
2.11.4
tum senex: confide, ait, o puer. absoluit te ab hac captiuitate etiam me tacente confessio tua. uictorem namque aduersarium tuum hodie triumphasti, ualidius eum tua confessione prosternens quam ipse fueras ab eo tua taciturnitate deiectus. quem utique nequaquam uel tua uel alterius responsione confutans in te nunc usque permiseras dominari secundum illam Salomonis sententiam: quia non fit contradictio ab his qui faciunt malum cito, ideo repletum est cor filiorum hominis in ipsis ut faciant mala. et idcirco iam te post hanc publicationem suam iste nequissimus spiritus inquietare non poterit nec in te latibulum sibi taeterrimus serpens deinceps usurpabit, de tenebris cordis tui salutari confessione protractus ad lucem.
2.11.5
necdum senex haec uerba conpleuerat et ecce lampas accensa de meo sinu procedens ita cellam repleuit odore sulpureo, ut uehementia foetoris ipsius uix in ea nos residere permitteret. resumensque af monitionem senex, ecce, inquit, dominus tibi ueritatem sermonum meorum uisibiliter adprobauit, ut passionis illius incentorem de corde tuo atabri confeesione depnlsum oculis peruideres, patefactumque hostem nequaquam locum in te ulterius habiturum aperta eius expelsione cognosceres. itaque secundum sententiam senis ita est, inquit, in me confessionis huius uirtute dominatio diabolicae illius tyrannidis extincta atque in perpetuum consopita, ut numquam mihi ne memoriam quidem concupiscentiae hBins ulterius temptauerit inimicus ingerere nec me post haec aliquando pulsatum furtiui illius desiderii instigatione persenserim.
2.11.6
quem sensum in Ecclesiaste quoque pulcherrime legimns figuratum. si momorderit, inquit, serpens non in sibilo, non est abundantia incantatori, taciti serpentis morsum perniciosum esse designans, id est: si per confessionem suggestio seu cogitatio diabolica incantatori cuiquam, spiritali scilicet uiro, qui carminibus scripturarum mederi protinus uulneri et extrahere de corde consueuit noxia uenena serpentis, patefacta non fuerit, succurrere periclitanti perituroue non poterit. hoc igitur modo ad scientiam discretionis uerae peruenire facillime poterimus, ut seniorum uestigia subsequentes neque agere quicquam noui neque discernere nostro iudicio praesumamus, sed quemadmodum nos uel illorum traditio uel uitae probitas informarit, in omnibus gradiamur.
2.11.7
qua institutione firmstus non modo ad perfectam discretionis rationem quisque perueniet, nerom etiam a cunctis insidiis inimici tutissimus permanebit. BnlIo namque alio uitio tam praecipitem diabolus monachum pertrahit ac perducit ad mortem, quam cum eum neglectis consiliis seniorum suo iudicio persuaserit definitionique confidere. etenim eum omnes artes ac disciplinae humano ingenio repertae et quae nihil amplius quam uitae huius temporariae conmodis prosunt, licet manu palpari queant et oculis peruideri, recte tamen a quoquam sine instituentis doctrina nequeant conprehendi, quam ineptum est credere hanc solam non egere doctore, quae et inuisibilis et occulta est et quae non nisi corde purissimo peruidetur, cuius error non temporale damnum nec quod facile reparetur, sed animae perditionem parit mortemque perpetuam.
2.11.8
habet enim non adnergns uisibiles, sed innisibiles atque inmites hostes diurnum nocturnumque conflictum nec contra unum seu duos, sed contra innumerabiles caternuas spiritale certamen, cuius casus tanto perniciosior cunctis, quanto et infestior inimicus et congressus occultior. et ideo semper seniorum summa cautione sunt sectanda uestigia atque ad eos cuncta quae in nostris cordibus oriuntur sublato confusionis uelamine deferenda.
2.12.1
GERMANUS: Occasionem nobis perniciosae uerecundiae, qua cogitationes malas stadeamus obtegere, illa praecipue creat causa, qua nouimus quendam in Syriae partibus, ut credebatur, praecipuum seniorum cuidam fratri cogitationes suas simplici confessione prodenti postmodum quadam indignatione commotum easdem grauiter exprobrasse. unde fit, ut dum eas in nobis premimae ac senioribus erubescimus publicare, curationum remedia consequi nequeamus.
2.13.1
MOUSES: Sicut non sunt omnes iuuenes pari modo uel feruentes spiritu uel disciplinis ac moribus optimis instituti, ita nec Senes quidem cuncti uno modo uel perfecti possunt uel probatissimi repperiri. diuitiae enim senum non sunt canitie capitis, sed industria iuuentatis ac praeteritorum laborum stipendiis metiendae. quae enim non congregasti inquit in iuuentute, quomodo inuenies in senecta tua? senectus namque honorabilis non diuturna, ate numero annorum conputata: cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis uita inmaculata.
2.13.2
et idcirco non omnium seniorum, quorum capita canities tegit quosque uitae longaeuitas sola commendat, nobis sunt sectanda uestigia seu traditiones ac monita suscipienda, sed eorum, quos laudabiliter uitam suam ac probatissime conperimus in iuuentute signasse nec praesumptionibus propriis, sed maiorum traditionibus institutos. sunt enim nonnulli, quorum etiam, quod est lugubrius, maior est multitudo, qui in tepore sto quem ab adulescentia conceperunt atque ignauia senescentes auctoritatem sibi non maturitate morum, sed annorum numerosi- tate conquirunt.
2.13.3
de quibus exprobratio illa domini proprie satis dirigitur per prophetam: et comederunt alieni robur eius, et ipse nesciuit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoranit. hos, inquam, in exemplum iunioribus non uitae probitas nec ulla propositi huius laudabilis atque imitanda districtio, sed annositas sola prouexit. quorum canitiem callidissimus inimicus ad deceptionem iuniorum in praeiudicata auctoritate proponens etiam illos, qui ad uiam perfectionis uel suis uel aliorum potuerunt monitis incitari, subuertere ae decipere exemplis eorum fraudulenta subtilitate festinat, uel in teporem eos scilicet nonum uel in letalem desperationem doctrinis eorum institutisque perducens.
2.13.4
cuius rei uolens nobis exempla proferre, auctoris nomine praetermisso, ne nos quoque illms, qui patefacta sibi fratris uitia publicauit, simile aliquid admittamus, rem tantum gestam, quae instructionem necessariam uobis conferre possit, exponam. cum igitur ad senem. quendam nobis optime cognitum quidam non ignauissimorum innenom profectus sui et curationis gratia perrexisset et carnalibus incentiuis ac fornicationis spiritu semet ipsum inquietari simpliciter prodidisset, consolationem credens laboribus suis oratione senis et remedia inflictis uulneribus reperturum, ille amarissimis eum increpans uerbis miserabilemque et indignum nec monachi nomine censendum esse pronuntians, qui potuerit huiusmodi uitio et concupiscentia titillari, ita suis e contrario correptionibus uulnerauit, ut eam summa desperatione deiectum ac letali tristitia consternatum e sua dimitteret cella.
2.13.5
cumque ei tali maerore depresso nec iam de remedio passionis, sed de expletione conceptae concupiscentiae profunda cogitatione tractanti abbas Apollo seniorum probatissimus occurrisset laboremque et obpugnationis uehementiam, quae in corde eius tacite uoluebantur, de contemplatione uultus et deiectione coniectans cantam tantae perturbationis inquireret, atque ille molliter se conpellanti seni ne responsum quidem ullum posset referre, magis ac magis eum sentiens senex non inaniter causam tantae tristitiae silentio uelle contegere, quam ne uultu quidem dissimulare praeualeret, intentius ab eo causas occulti doloris coepit inquirere.
2.13.6
quibus ille constrictus pergere se confitetur ad uicum, ut quia secundum sententiam illius senis monachus esse non posset nec refrenare stimulos carnis et inpugnationis remedia consequi iam ualeret, uxorem duceret ac relicto monasterio reuerteretur ad saeculum. quem senex blanda consolatione demulcens seseque adserens isdem cotidie incentiuorum stimulis atque aestibus agitari, et idcirco non debere eum prorsus desperatione concidere nec mirari super iapngnatioms ardore, qui non tam laboris studio quam misericordia domini et gratia uinceretur, unius tantum diei ab eodem poposcit indutias, et ut reuerteretur ad suam cellulam deprecatus ad monasterium praedicti senis tota festinatione perrexit.
2.13.7
comqae eidem proximasset, expansis manibus orationem cum lacrimis fundens, conuerte, ait, domine, qui occultarum uirium et infirmitatis humanae solus arbiter pius ac secretus es medicus, inpagaationem iuuenis illius in senem istum, ut condescendere infirmitatibus laborantum et conpati fragilitati iuniorum uel in senectute doceatur. cumque ille hanc precem cum gemitu conclusisset, cernit Aethiopem taetrum contra illius cellulam stantem atque ignita aduersus eam iacula dirigentem. quibus cum fuisset ille protinus sauciatus et progressus e cella huc illucque uelut amens et ebrius cursitaret, atque egrediens et ingrediens iam se in ea continere non posset, eadem uia pergere concitus coepit, qua iuuenis ille discesserat.
2.13.8
quem abbas Apollo uelut amentem factum quibusdam furiis conspiciens agitari intellexit ignitum diaboli quod uiderat telum in corde eius fuisse defixum illamque in eo confusionem mentis ac perturbationem sensuum. intolerandis aestibus operari, accedensque ad eum, quo, inquit, properas aut quaenam te causae senilis illius grauitatis oblitum ita pueriliter inquietant ac mobiliter cursitare conpellunt ?
2.13.9
cumque ille pro conscientiae suae reatu ac turpi exagitatione confusus crederet ardorem sui pectoris deprehensam ac retectis seni sui cordis arcanis nullam responsionem percontanti reddere prorsus auderet, reuertere, inquit, ad cellam tandemque te intellege uel ignoratum hactenus a diabolo uel despectum nec in eorum numero reputatum, quibus ille cotidie confligere et conluctari profectibus eonun ac studiis instigatur, qui unum eius in te directum iaculum post tantam annorum seriem, quam in hac professione triuisti, non dicam respuere, sed ne uno quidem die differre potuisti. quo te idcirco dominus passus est sauciari, ut saltim in senecta disceres conpati infirmitatibus alienis et fragilitati condescendere iuniorum tuis exemplis atque experientia docereris, qui suscipiens iuuenem infestatione diabolica laborantem non modo nulla consolatione fouisti, sed etiam perniciosa desperatione deiectum inimici manibus tradidisti, quantum in te est ab eodem lugubriter deuorandum.
2.13.10
quem sine dubio nequaquam tam uebementi conflictu fuisset adgressus, quo te nunc usque est adpetere dedignatus, nisi futuro profectui eius inuidens inimicus illam uirtutem, quam animis eius inesse cernebat, anticipare ac praeuertere suis ignitis iaculis festinasset, procul dubio intellegens fortiorem, cui tanta uehementia confligere operae pretium iudicauit disce itaque tuis exemplis laborantibus conpati et periclitantes nequaquam perniciosa desperatione terrere nec durissimis sermonibus asperare, sed potius leni blandaque consolatione reficere, et secundum praeceptum sapientissimi Salomonis eruere eos qui ducuntur ad mortem et redimere eos qui interficiuntur ne parcas, nostrique saluatoris exemplo harundinem quassatam non conterere et linum fumigans non extinguere atque illam a domino gratiam poscere, qua ipse quoque fiducialiter ualeas opere ac uirtute cantare: dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est uerbo.
2.13.11
nullus etenim sufferre inimici posset insidias seu carnales aestus naturali quodammodo igne flagrantes uel extinguere uel reprimere, nisi dei gratia uel iuuaret fragilitatem nostram uel protegeret ac muniret et idcirco salutaris huius dispensationis ratione finita, qua uel illum iuuenem perniciosis aestibus dominus liberare uel de inpugnationis uehementia et conpatiendi affectu te uoluit erudire, communibus eum precibus inploremus, quo flagellum istud, quod utilitatis gratia tibi dominus inferre dignatus est, iubeat amoueri (ipse enim dolere facit et rursum medetur: percutit et manus eius sanauerunt ipse humiliat et exaltat, ipse occidit et uiuificat, deducit ad inferum et reducit) et ignita diaboli iacula, quae me arbitro tibi permisit infligi, redundante spiritus sui rore restinguat.
2.13.12
quam temptationem licet eadem celeritate qua mfem dominus passus est ad unam sems orationem rursus abstulerit, euidenti tamen experimento docuit non modo non exprobrari patefacta cuiusque uitia, sed ne leuiter quidem laborantis dolorem debere contemni. et idcirco nequaquam uos unius senis siue paucorum uel inperitia uel leuitas ab illa salutari qua praediximus uia et traditione maiorum deterreat et excludat, quorum canitie ad deceptionem iuniorum callidissimus abutitur inimicus: sed absque ullo confusionis operimento omnia debent senioribus reuelari atque? ab eis uel remedia uulnerum uel exempla conuersationis ac uitae fiducialiter sumi. in quibus parem opem et similem experiemur effectum, si nihil penitus affectare nostro iudicio ac praesumpti- 1 one temptemus.
2.14.1
Denique in tantum placita deo haec sententia conprobatur, at etiam scripturis sanctis hanc eandem institutionem non otiose repperiamus insertam, ita ut puerum Samuhelem iudicio praelectum sao nollet per semet ipsum diuini conloquii disciplina dominus erudire, sed recurrere semel et iterum pateretur ad senem, eumque ad suum quem uocabat adloquium etiam illius qui offenderat deum, dummodo senioris, doctrina uellet institui, et quem sua uocatione dignissimum iudicarat, senioris mallet institutione formari, ut scilicet et illius qui ad diuinum ministerium uocabatur probaretur humilitas et iunioribus forma subiectionis huius proponeretur exemplo.
2.15.1
Paulum quoque per semet ipsum uocans et adloquens (Christus, cum posset ei perfectionis uiam reserare confestim, dirigere ad Annaniam mauult et ab eo iubet uiam ueritatis agnoscere dicens: surge et ingredere ciuitatem, etibi tibi dicetur quid te oporteat facere. mittit itaque et hnno ad seniorem eumque illius potius doctrina quam sua censet institui, ne scilicet, quod recte gestum fuisset in Paulo, posteris malum praesumptionis praeberet exemplum, dum unusquisque sibimet persuaderet simili modo se quoque debere dei solius magisterio atque doctrina potius quam seniorum institutione formari.
2.15.2
quam praesumptionem etiam ipse apostolns non solum litteris, sed etiam opere atque exemplo docet omnimodis detestandam, ob hoc solummodo se adserens Hierosolymam congcendisse, ut euangelium, quod comitante gratia spiritus sancti cum potestate signorum et prodigiorum gentibus praedicabat, cum suis coapostolis et antecessoribus priuata quodammodo ac domestica examinatione conferret, et contuli, inquiens, cum illis euangelium quod praedico inter gentes, ne forte in uacuum currerem aut cucurrissem.
2.15.3
quis ergo tam praesumptor et caecus sit, quise audeat suo iudicio discretionique conmittere, cum uas electionis indiguisse se coapostolorum suorum conlatione testetur? unde manifestissime conprobatur nulli a domino uiam perfectionis ostendi, qui habens unde ualeat erudiri doctrinam seniorum uel instituta contempserit, parui pendens illud eloquium quod oportet diligentissime custodiri: interroga patrem tuum, et adnuntiabit tibi: seniores tuos, et dicent tibi.
2.16.1
Omni igitur conatu debet discretionis bonum uirtute humilitatis adquiri, quae nos inlaesos ab utraque potest nimietate seruare. uetus namque sententia est: αxροτητδς ισοτητδς, id est nimietates aequales sunt. ad unum enim finem nimietas ieiunii ac uoracitas peruenit, eodemque dispendio uigiliarum inmoderata continuatio monachum quo somni grauissimi torpor inuoluit. nam per excessum continentiae debilitatum quemque ad illum statum reuocari necesse est, in quo neglegens quisque per incuriam detinetur, ita ut frequenter quos per gastrimargiam decipi non potuisse conspeximus, per inmoderationem ieiuniorum uiderimus fuisse deiectos atque ad eandem quam uicerant passionem infirmitatis occasione conlapsos.
2.16.2
uigiliae quoque et pernoctationes inrationabiles deiecerunt quos somnus superare non potuit. quapropter secundum apostolum per arma iustitiae quae a dextris sunt et a sinistris recto moderamine transeundum est et ita inter utrasque nimietates discretione moderante gradiendum, ut nec a tradito continentiae tramite nos adquiescamus abduci nec rursum remissione noxia in gulae nentrisque desideria concidamus.
2.17.1
Etenim memini me frequenter ita adpetitum cibi penitus respuisse, ut duobus diebus ac tribus refectione dilata ne memoria quidem ullius edulii meam interpellauerit mentem, et rnrsam ab oculis meis ita somnum diaboli inpugnatione subtractum.. at plures noctes ac dies paululum quid somni meis oculis a domino precarer infundi, grauiusque me periclitatum somni cibique fastidio quam soporis et eaatrimargiae conlactatione persensi.
2.17.2
itane sicot festinandam nobis est, ne adpetitu corporeae uoluptatis in dissolutionem noxiam delabamur et ante praestitutum tempus uel cibo indulgere uel modum eius excedere praesumamus, ita et escae somnique refectio hora legitima, etiam si horreat, ingerenda. utrumque enim bellum aduersarii factione consurgit et perniciosius continentia inmoderata quam saturitas remissa subplantat. ab hac namque ad mensuram districtionis intercedente salutari conpunctione conscendi potest, ab illa non potest.
2.18.1
GERMANUS: Quis igitur est continentiae modus, quem aequo moderamine retinentes inter utramque nimietatem inlaesi transire possimus ?
2.19.1
MOUSES : Super hac re inter maiores nostros frequenter nouimus habitum fuisse tractatum. nam discutientes continentias diuersorum, qui uel solis leguminibus uel holeribus tantum uel pomis uitam iugiter exigebant, praeposuere cunctis illis refectionem solius panis, enins aequissimum modum in duobus paxamatiis statuerunt, quos paruulos panes uix librae unius pondus habere certissimum est.\'
2.20.1
Quod nos gratanter amplexi respondimus hanc modum nos minime pro continentia reputare, quippe qui integrum eum nequaquam possemus insumere.
2.21.1
MOUSES: Si uultis experiri uim statuti huius, modum istum iugiter retinete, nullum extrinsecus coctionis pulmentum die dominico uel sabbati neque sub aliqua aduenientium fratrum occasione sumentes. nam his refecta caro non solum minore quantitate diebus residuis poterit sustentari, uerum etiam totam refectionem sine labore differre, illorum scilicet ciborum quos extrinsecus sumpserit adiectione suffulta.
2.21.2
quod nullo modo facere nec refectionem panis differre in diem posterum praeualebit, quisque fuerit semper praedictae mensurae quantitate contentus. etenim memini seniores nostros, quod nos quoque retineo frequenter fuisse perpessos, cum tanto labore ac difficultate hanc parsimoniam sustentasse tantaque ni atque inedia praedictam custodisse mensuram, ut inuiti quodammodo nec sine gemitu atque tristitia hunc finem sibi refectionis inponerent.
2.22.1
Generalis tamen hic continentiae modus est, ut secundum capacitatem uirium uel corporis uel aetatis tantum sibimet cibi unusquisque concedat, quantum sustentatio carnis, non quantum desiderium saturitatis exposcit. in utraque enim parte sustinebit maximum detrimentum, quisquis inaequalitatem tenens nunc uentrem ieiuniorum ariditate constringit, nunc escarum nimietate distendit.
2.22.2
nt enim mens cibi inanitate lassata perdit orationum uigorem, dum carnis lassitudine nimia praegrauata condormitare conpellitur, ita rursum nimietate aoracitatis oppressa emittere ad deum preces puras leuesque non poterit. sed nec castimoniae quidem ipsius puritatem indisrupta ualebit iugitate seruare, dum ei etiam diebus illis, quibus carnem acriore uidetur continentia castigare, praeterita. cibi materia ignem carnalis concupiscentiae subministrat.
2.23.1
Nam quod semel per escarum abundantiam concretum fuerit in medullis, necesse est egeri atque ab ipsa naturae lege propelli, quae exuberantiam cuiuslibet umoris superflui uelut noxiam sibi atque contrariam in semet ipsa residere non patitur. ideoque rationabili semper et aequali est corpus nostrum parsimonia castigandum, ut si naturali hac necessitate conmorantes in carne omnimodis carere non possumus, saltim rarius nos et non amplius quam trina uice ista conluuione respersos totius anni cursus inueniat. quod tamen sine ullo pruritu quietus egerat sopor, non fallax imago index occultae uoluptatis eliciat.
2.23.2
quamobrem haec est temperata quam diximus continentiae aequalitas atque mensura, quae patrum quoque iudicio conprobatur, ut cotidianam panis refectionem cotidiana comitetur esuries, in uno eodemque statu animam pariter corpusque conseruans, nec ieiunii fatigatione concidere nec grauari mentem saturitate permittens. tanta namque frugalitate finitur, ut interdum se post uesperam nec sentiat aut meminerit refecisse.
2.24.1
Et in tantum hoc non sine labore perficitur, ut malint hi qui perfectionem discretionis ignorant etiam biduo protelare ieiunia idque quod hodie sumpturi fuerant in crastinum reseruare, dummodo ad refectionem peruenientes desiderata satietate potiantur. quod nuper Beniamin ciuem uestrum pertinaciter tenuisse cognoscitis, qui ne cotidie paxaniatia duo percipiens aequali castigatione continuam parcitatem iugiter retentaret, maluit biduana semper continuare ieiunia, dummodo ad refectionem ueniens duplicata mensura repleret uentris ingluuiem, id est ut quattuor paxamatia comedens desiderata saturitate frueretur et expletionem uentris sui biduano ieiunio quodammodo conpararet.
2.24.2
qui obstinatione et pertinaoia mentis suae definitionibus potius propriis quam seniorum traditionibus adquiescens quali fine suum propositum terminarit, procul dubio meministis, siquidem relicta heremo rursus ad inanem philosophiam mundi huius ac uanitatem saeculi deuolutus praedictam sententiam seniorum sui casus signet exemplo ruinaque sua cunctos doceat neminem definitionibus suis uel proprio iudicio confidentem perfectionis culmen aliquando posse conscendere, sed ne diaboli quidem perniciosa inlusione non; decipi.
2.25.1
GERMANUS: Quomodo igitur a nobis hic modus indisrupte poterit custodiri? nam nonnumquam hora nona soluta iam statione ieiunii superuenientibus fratribus necesse eet eorum obtentu aut adici aliquid ad statutam solitamque mensuram aut certe humanitatem, quam iubemur omnibus exhibere, penitus euitari.
2.26.1
MOUSES: Utraque uno modo ac sollicitudine pari conuenit obseruari. nam et mensuram cibi causa continentiae ac puritatis cum omni scrupulo custodire debemus et humanitatem atque adhortationem aduenientibus fratribus caritatis obtentu similiter exhibere, quia satis absurdum est, ut fratri, immo Christo mensam offerens non cum eo cibum pariter sumas aut ab eius refectione te facias alienum.
2.26.2
itaque in neutra parte reprehensibiles inueniemur, si haec a nobis consuetudo teneatur, ut hora nona de duobus paxamatiis, quae nobis canonica mensura iure debentur, uno paxamatio praelibato aliud huius expectationis gratia in uesperam reseruemus, quem si superuenerit quispiam fratrum cum ipso pariter insumamus, nihil consuetudini solitae amplius adiungentes. et hac dispensatione nequaquam nos fratris contristabit aduentus, qui nobis debet esse gratissimus. siquidem ita ei exhibebimus humanitatis obsequia, ut nihil a rigore continentiae relaxemus. si uero nullus aduenerit, hunc quoque uelut de canonico modo debitum nobis libere praesumemus.
2.26.8
qua parcitate nec stomachus uespere poterit adgrauari, quippe hora nona uno paxamatio iam praemisso: quod plerumque his, qui districtiorem abstinentiam se tenere credentes totam refectionem ad uesperam differunt, euenire consueuit. nam recens escae perceptio tam in uespertinis quam in nocturnis orationibus tenuem leuemque sensum non sinit inueniri. ideoque commodum satis et utile hora nona refectionis tempus indultum est, in quo reficiens monachus non solum in nocturnis uigiliis leuis ac uacuus, uerum etiam in ipsis uespertinis sollemnitatibus digesto iam cibo inuenietur aptissimus. Talibus nos sanctus Moyses geminae institutionis epulis4 saginauit, non solum discretionis gratiam atque uirtutem praesenti eruditione uerborum, sed etiam abrenuntiandi rationem et destinationem finemque propositi ante acta disputatione demonstrans, ut quod ante feruore tantum spiritus ac zelo dei clusis quodammodo oculis sectabamur, luce clarius aperiret faceretque sentire quantum a puritate cordis et directionis linea fuissemus id temporis euagati, quippe cum etiam omnium uisibilium in hoc saeculo artium disciplina absque destinationis ratione subsistere ac sine contemplatione certi finis adtingi omnino non possit.
3.1.1
In illo sanctorum choro, qui uelut astra purissima in nocte mundi istius refulgebant, uidimus sanctum Pafnutium uice luminaris magni claritate scientiae coruscantem. hic namque presbyter congregationis nostrae, id est illius quae in heremo Scitii morabatur fuit, in qua ita ad extremam durauit aetatem, ut numquam e cella quam iunior coeperat habitare quaeque ab ecclesia milibus quinque distabat, saltim ad uiciniora migrauerit, ne fessus annis die sabbati uel dominico uenturus ad ecclesiam tanti itineris spatio uexaretur. sed ne uacuus quidem reuerti exinde contentus uas aquae, quam per totam erat ebdomadam sumpturus, suis ceruicibus superponens reportabat ad cellam, cumque nonagenariam excessisset aetatem,.
3.1.2
numqaam passus est eam iuniorum sibi labore deferri. hic itaque ab adulescentia sua scolis coenobiorum tanto ardore se tradidit, ut in eis paruo tempore conmoratus tam subiectionis bono quam uniuersarum uirtutum scientia pariter ditaretur. humilitatis namque et oboedientiae disciplina omnes suas mOrtificans uoluntates et per hanc extinctis uniuersis uitiis cunctisque uirtutibus consummatis, quas monasteriorum instituta uel antiquissimorum patrum doctrina fundauit, sublimioris profectus ardore succensus heremi festinauit penetrare secreta, ut domino, cui inter fratrum turbas positus sitiebat inseparabiliter inhaerere, nullo deinceps humano consortio retrahente facilius uniretur.
3.1.3
ubi rursum tanto feruore etiam ipsorum anachoretarum uirtutes superans desiderio et intentione iugis ac diuinae illius theoriae cunctorum deuitabat aspectus, uastiora et inaccessibilia solitudinis penetrans loca multoque in eis tempore delitescens, ut ab ipsis quoque anachoretis difficulter ac rarissime deprehensus angelorum cotidiano consortio delectari ac perfrui crederetur, atque ei merito uirtutis huius ab ipsis inditum fuerit Bubali cognomentum.
3.2.1
Huius igitur magisterio institui cupientes, cogitationum etiam stimulis agitati ad cellam eius iam die aduesperante peruenimus. qui habito aliquantisper silentio cum propositum nostrum praedicare coepisset, quod scilicet patriam relinquentes tot prouinciis pro amore domini perlustratis egestatem ac uastitatem heremi tolerare et imitari rigorem conuersationis illorum tanto opere niteremur, quem uix ipsi qui in eadem necessitate atque inopia nati educatique sunt sustinerent,
3.2.2
respondimus nos ob id ad eius doctrinam ac magisterium tetendisse, ut inbui aliquatenus tanti uiri institutionibus ac perfectione possemus, quam innumeris documentis inesse eidem senseramus, non ut nullis quae tamen in nobis non essent laudibus grauaremur aut elatione animi, qua in nostris quoque cellulis nonnumquam suggestione titillabamur inimici, ipsius quoque sermonibus inflaremur. quamobrem illa nobis potius precabamur infundi, quibus conpungi uel humiliari, non quibus nobismet ipsis blandiri extollique possemus.
3.3.1
Tum beatus PAFNUTIUS: Tres, inquit, uocationum sunt ordines, tres quoque renuntiationes monacho in quocumque uocationis ordine constituto necessarias nouerimus. et primam quidem causam qua tres esse uocationum ordines diximus oportet nos diligenter inquirere, ut cum agnouerimus nos ad dei cnltntn primo gradu uocationis adscitos, secundum eius sublimitatem conuersationis quoque nostrae congruentiam temperemus. nihil enim proderit sublimiter inchoasse, si similem principiis non exhibuerimus et finem.
3.3.2
quodsi etiam ultimo ordine nos a conuersatione saeculi extractos fuisse cognoscimus, quanto minus probabili ad religionem principio uidemur inniti, tanto acrius nosmet ipsos ad meliorem finem spiritali feruore incitare curemus. secundam quoque catiskm trinae abrenuntiationis omnimodis nosse nos conuenit, quia nullo modo perfectionem poterimus adtingere, si eam uel ignorauerimus uel scientes non contenderimus opere consummare.
3.4.1
Ut igitur tres hi uoeationum modi speciali distinctione pandantur, primus ex deo est, secundus per hominem, tertius ex necessitate. et ex deo quidem est, quotiens inspiratio quaedam inmissa in cor nostrum nonnumquam etiam dormientes ngs ad desiderium aeternae uitae ac salutis exsuscitat deumque sequi et eius inhaerere praeceptis conpunctione saluberrima cohortatur: ut in scripturis sanctis Abraham uoce dominica de genitali solo et totius cognationis affectibus patrisque domo legimus euocatum dicente domino: exi de terra t u a, et de cognatione tua, et de domo patris tui.
3.4.2
quo etiam modo beatum Antonium accitum esse cognouimus, qui occasionem suae conuersionis a sola diuinitate percepit. ingressus namque ecclesiam ibique audiens in euangelio dominum praedicantem: qui non odit patrem et matrem et filios et uxorem et agros, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus, et: si uis perfectus esse, uade, uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni, sequere me, praeceptum hoc domini uelut specialiter ad se directum cum summa cordis conpunctione suscepit confestimque renuntians cunctis secutus est Christum, nulla exhortatione neque doctrina hominum prouocatus. secundus uocationis
3.4.3
modus est quem fieri per hominem diximus, cum uel exemplis quorundam sanctorum uel monitis instigati ad desiderium salutis accendimur. quo nos quoque per gratiam domini retinemus adscitos, qui praedicti uiri monitis ac uirtutibus incitati huic nos studio professionique tradidimus. quo ordine etiam in scripturis sanctis per Moysen filios Israhel de adflictione i iegypti legimus liberatos.
3.4.4
tertius uero uocationis modus est qui ex necessitate descendit, cum diuitiis mundi huius uel uoluptatibus obligati ingruentibus repente temptationibus, quae uel mortis pericula conminantur uel amissione bonorum ac proscriptione percutiunt uel carorum morte conpungunt, ad deum, quem sequi in rerum prosperitate contempsimus, saltim inniti properare conpellimur.
3.4.5
cuius uocationis neceesitatem in scripturis quoque saepissime repperimus, cum filios Israhel ob menta peccatorum legimus a domino traditos hostibus suis, ob quorum dominationem crudelitatemque saeuissimam rursum conuersos ad dominum proclamasse. et misit eis, inquit, dominus saluatorem Aoth, filium Gera, filium Iemini, qui utraque manu utebatur pro dextera. et rursum clamauerunt, inquit, ad dominum: qui suscitauit eis saluatorem, et liberauit eos, Othonihel filium Cenez, fratrem Caleb iuniorem.
3.4.6
et de talibus in psalmo dicitur: cum occideret eos, tunc quaerebant eum: et reuertebantur, et diluculo ueniebant ad deum. et recordati sunt quia deus adiutor eorum est: et deus excelsus redemptor eorum est. rursumque: et clamauerunt ad dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberauit eos.
3.5.1
Ex his itaque tribus modis licet priores duo melioribus inniti principiis uideantur, nonnumquam tamen inuenimus etiam de tertio gradu, qui infimus uidetur ac tepidus, perfectos uiros ac spiritu feruentissimos extitisse illisque consimiles, qui optimo principio adgressi domini famulatum reliquam quoque uitam laudabili feruore spiritus exegerunt, et iterum de illo superiore gradu plurimos tepeftotos ad uituperabilem fiaem saepissime reccidisse. ae perinde sicut illis nihil obfuit quod non suouiiientor arbitrio, sed necessitatis eonpnlsione conuersi, quippe quibus hanc ipsam occasionem qua conpungerentur domini benignitas procurauit, ita etiam istis omnino nil profuit sublimiora conuersionis habuisse principia, quia non studuerunt reliquam uitam fine congruo terminare.
3.5.2
neo enim abbati Moysi, qui habitauit in loco ifltins heremi qui Calamus nuncupatur, quicquam defuit ad perfectae beatitudinis meritum, quod metu mortis quae ei propter homicidii crimen intentabatur inpulsus ad monasterium decucurrit. qui ita necessitatem conuersionis adripuit, ut eam in uoluntatem prompta animi uirtute conuertens ad perfectionis fastigia summa peruenerit. siont etiam s contrario plurimis, quos nominatim memorare non debeo, nihil profuit: domini seruitutem meliore adripuisse principio, qui deinceps cordis ignauia ac duritia subsequente in teporem noxium ac profnndum mortis barathrum conciderunt.
3.5.3
qukm rem in apostolorom quoque uocatione uidemus euidenter expressam. quid enim profuit Iudae apostolatus snblimissimam gradum eodem ordine quo Petrus ceterique apostoli adsciti sunt uoluntarie suscepisse, qui uocationis suae praeclara principia cupiditatis ac filargyriae pestifero fine consummans usque ad traditionem domini crudelissimus parricida prorupit?
3.5.4
aut quid obfuit Paulo quod repente caecatus ad uiam salutis uelut inuitus uidetur adtractus, qui postea dominum toto animi feruore sectatus initium necessitatis uoluntaria deuotione consummans gloriosam tantis uirtutibus uitam inconparabili fine conclusit? totum ergo in fine censistit, in quo potest quis et optimae conuersionis initiis dedicatus inferior per neglegentiam repperiri et necessitate adtractus ad nomen monachi profitendum effici per timorem dei diligentiamqueperfectus.
3.6.1
Ntmc de abrenuntiationibus disserendum est, quas tres esse patrum traditio et scripturarum sanctarum demonstrat auctoritas, quasque unumquemque nostrum omni studio oportet inplere. prima est qua corporaliter uniuersas diuitias mundi facultatesque contemnimus, secunda qua mores ac uitia affectusque pristinos animi carnisque respuimus, tertia qua mentem. nostram de praesentibus uniuersis ac uisibilibus euocantes futura tantummodo contemplamur et ea quae sunt inuisibilia concupiscimus.
3.6.2
quae tria ut simul perficiantur etiam Abrahae legimus dominum praecepisse, eum dicit ad eum: exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. primum dixit de terra tua, id est de facultatibus mundi huius opibusque terrenis: secundo de cognatione tua, id est de conuersatione et moribus uitiisque prioribus, quae nobis a nostra natiuitate cohaerentia uelut adfinitate quadam et consanguinitate cognata sunt: tertio de domo patris tui, id est omni memoria mundi huius quae oculorum occurrit obtutibus.
3.6.3
de duobus enim patribus, id est aiue de illo qui deserendus siue de eo qui expetendus est, ita per Dauid ex persona dei canitur: audi, fBia, et uide, et inclina aurem tuam: et obliuiscere populum tuum, et domum patris tui. nam qui dicit audi, filia, pater utique est, et illum, cuius domum uel populum obliuioni tradi debere persuadet, patrem nihilominus suae filiae fuisse testatur. quod ita fit, cum mortificati cum Christo ab elementis huius mundi contemplamur secundum apostolum iam non eaquae uidentur sed quae non uidentur: quae enim uidentur, temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna, et exeuntes corde de hac temporali ac uisibili domo in illam in qua sumus iugiter permansuri nostros oculos mentemque dirigimus.
3.6.4
quod tunc inplebimus, cum in carne ambulantes non secundum carnem militare domino coeperimus, illam beati apostoli sententiam opere ac uirtute clamantes: noster autem municipatus in caelis est. his tribus abrenuntiationibus proprie tres libri Salomonis aptantur. nam Prouerbia primae abrenuntiationi conueniunt, quibus concupiscentia carnalium rerum ac terrena uitia resecantur, secundae abrenuntiationi Ecclesiastes, ubi uniuersa quae aguntur sub sole uanitas pronuntiantur, tertiae Canticum Canticorum, in quo mens uisibilia cuncta transcendens uerbo iam dei caelestium rerum contemplatione coniungitur.
3.7.1
Quapropter non multum proderit primam nos abrenuntiationem cum summa deuotione fidei suscepisse, si secundam non eodem studio atque eodem impleuerimus ardore. et ita cum etiam hanc fuerimus indepti, ad illam quoque tertiam peruenire poterimus, qua de domo prioris nostri parentis egressi, quem ab exordio natiuitatis nostrae secundum ueterem hominem, quando eramus natura filii irae sicut etceteri, patrem nobis fuisse meminimus, omnem mentis intuitum ad caelestia deflectemus.
3.7.2
de quo etiam patre ad Hierusalem quae uerum patrem deum contempserat dicitur: pater tuus Amorraeus, et mater tua Chettaea, et in euangelio: uos ex patre diabolo estis, et desideria patris uestri uultis facere. quem cum dimiserimus, de uisibilibus ad inuisibilia transmigrantes cum apostolo dicere poterimus: scimus autem quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, quod habitationem habeamus ex deo, domum non manu factam aeternam in caelo, et illud quod paulo ante commemorauimus: noster autem municipatus in caelis est, unde et saluatorem expectamus dominum Iesum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori claritatis suae, et illud beati Dauid: quia incola ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei, ut secundum domini uocem tales efficiamur quales illi de quibus haec dominus ad patrem in euangelio loquebatur: de mundo hoc non sunt, sicut et ego non sum de hoc mundo, et rursum ad ipsos apostolos: si de hoc mundo essetis, mundus quod suum est utique diligeret: sed quia de hoc mundo non estis, sed ego elegi uos de hoc mundo, propterea odit uos mundus.
3.7.3
huius ergo rennntiationis tertiae ueram perfectionem tunc merebimur obtinere, quando mens nostra nullo carneae pinguedinis hebetata contagio, sed peritissimis elimationibus expolita ab omni affectu et qualitate terrena per indesinentem diuinarum rerum meditationem spiritalesque theorias ad illa quae inuisibilia sunt eo usque transierit, ut circumdatam se fragilitate carnis ac situ corporis supernis et incorporeis intenta non sentiat atque in huiusmodi rapiatur excessus, ut non solum nullas uoces auditu recipiat corporali nec in intuendis praetereuntium imaginibus occupetur, sed ne adiacentes quidem moles et ingentes materias obiectas oculis carnis aspiciat.
3.7.4
cuius rei fidem atque uirtutem nemo nisi is capiet, qui haec quae dicuntur experientia magidtrante perceperit: cuius uidelicet ita dominus oculos cordis de uniuersis praesentibus auocarit, ut ea non tamquam transitura, sed quasi transacta iam reputet et uelut inanem fumum in nihilum resoluta conspiciat, ambulansque ut Enoch cum deo ac de humana conuersatione moribusque translatus non inueniatur in praesentis saeculi uanitate. quod in illo etiam corporaliter factum lectio Geneeeos ita commemorat: ambulauitque Enoch cum deo, et non inueniebatur: quia transtulit illum deus. apostolus quoque: fide Enoch translatus est, ut non uideret mortem. . de qua morte dominus in euangelio qui uiuit, inquit, et credit in me, non morietur ia aeternum.
3.7.5
quapropter festinare debemus, si perfectionem ueram desideramus adtingere, ut quemadmodum corpore parentes, patriam, diuitias mundi uoluptatesque despeximus, ita etiam corde haec omnia relinquentes nulla rursus ad haec quae dimisimus concupiscentia reuertamur, sicut illi qui educti per Moysen, cum utique corpore non redissent, corde tamen reuersi dicuntur in Aegyptum, relicto scilicet deo qui eos eduxerat cum tanta uirtute signorum idola Aegypti quae–contempserant uanerantes, sicut scriptura commemorat: et reuersi sunt cordibus suis in Aegyptum, dicentes ad Aaron: fac nobis deos qui praecedant nos: cam illis etiam pariter condemnemur, qui in heremo conmorantes post escam mannae caetestis desiderauerunt uitiorum fketidoe ac sordidae uilitatis cibos, uosque cum eis similiter murmurare uideamur: bene nobis erat in Aegypto, ubi sedebamus super ollas carnium, et comedebamus caepas e.t alia et cucumeres et pepones.
3.7.6
quae figura licet in illo praeoesserit populo, tamen nunc quoque eam cotidie in nostro ordine ac professione uidemus impleri. omnis enim quicumque post renuntiationem. mundi huius a4 antiqua reuertitur studia et ad pristina desideria reuocatur, haec, eadem cum illis opue ac mente proclamat dicens: bene mihi erat in Aegypto. quorum uereor ne tanta inuenienda sit multitudo, quantas tunc sub Moyse praeuaricantium turbas legimus extitisse. nam cum sexcenta tria milia armatorum de Aegypto diaumerentur egressa, ex his non sunt amplius quam duo tantum terram repromissionis ingressi.
3.7.7
uq4e festinandum nobis est ut a paucis ac rarissimis sumamus exempla uirtutum, quia secundum illam quam diximus figuram in euangelio quoque multi uocati, pauci autem dicuntur electi. nihil ergo nobis proderit abrenuntiatio corporalis et localis quodammodo ex Aegypto transmigratio, si renuntiationem cordis quae sublimior et utilior est non ualneriinus similiter obtinere. de illa enim qua diximus abrenuntiatione corporali ita pronuntiauit apostolus: si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum., et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
3.7.8
quod beatus apostolus. numquam dixisset, nisi quia futurum spiritu praeuidebat, ut aliqui facultatibus uniuersis in pauperum alimenta dispersis ad perfectionem euangelicam et caritatis arduum culmen peruenire non possent, quia scilicet pristina uitia morumque incontinentiam uel superbia uel inpatientia dominante in suis cordibus retinentes nequaquam se ab illis expurgare curarent et ob id ad caritatem dei quae numquam cadit minime peruenirent.
3.7.9
qui utique inferiores effecti hoc secundo renuntiationis gradu multo minus illum tertium qui procul dubio est sublimior adprehendunt. diligentius tamen etiam hoc mente perpendite, quod non simpliciter dixerit csi distribuero facultates meas\'. uideretur enim de illo forte dixisse, qui necdum euangelicum implens mandatum adhuc sibi ex eis, sicut nonnulli tepidorum faciunt, aliquid reseruasset. sed si distribuero, inquit, omnes facultates meas in cibos pauperum, id est etiamsi perfecte abrenuntiauero diuitiis istis terrenis.
3.7.10
huic quoque renuntiationi aliud maius adiunxit: et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatemis uero non habuero, nihil sum, ac si aliis uerbis dixisset: si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas secundum euangelicum illud mandatum quo dicitur: si uis perfectus esse, uade, uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, ita scilicet abrenuntians, ut ex his nihil penitus mihi reseruem, et huic erogationi martyrium exustione meae carnis adiunxero, ita ut corpus meum tradam pro Christo, et tamen uel inpatiens uel iracundus uel inuidus uel superbus sim uel aliorum inflammer iniuriis uel quaeram quae mea sunt uel ea quae mala sunt cogitem uel uniuersa quae mihi possunt inferri
3.7.11
non patienter libenterque sustineam, nihil mihi proderit eiterioris hominis abrenuntiatio atque conbustio interiore adhuc nitiis pristinis inuoluto, eo quod simplicem substantiam mundi huius primae conuersionis feruore contemnens, quae nec bona esse nec mala, sed media definitur, uitiosi cordis noxias facultates similiter abicere non curarim nec adtingi dominicam caritatem, quae patiens, quae benigna eet, quae non aemulatur, non inflatur, non inritatur, non agit perperam, non quaerit quae sua sunt, non cogitat malum, quae omnia suffert, omnia sustinet, postremo quae sectatorem suum numquam cadere sinit subplantatione peccati.
3.8.1
Festinare igitur omni debemus instantia, ut interior quoque noster homo uitiorum suorum diuitias quas in anteriore conuersatione contraxit uniuersas abiciat atque dispergat. quae corpori atque animae iugiter cohaerentes propriae nostrae sunt, ac nisi adhuc in hoc corpore constitutis nobis abiectae fuerint et abscisae, post excessum nos non desinent comitari. ut enim Mutes uel ipsa caritas, quae earum fons est, in hoc saeculo conquisita post finem quoque huius uitae pulchrum ac splendidum amatorem suum reddit, ita uitia ad illam perennem commorationem obfuscatam mentem quodammodo coloribus taetris infectamque transmittunt.
3.8.2
pulchritudo enim uel deformitas animae uirtutum seu uitiorum gignitur qualitate, ex quibus quidam adtractus color aut ita eam splendidam reddit, ut a propheta mereatur audire: et concupiscet rex decorem tuum, aut certe atram, faetidam atque deformem, ita ut faetorem propriae turpitudinis ipsa confiteatur et dicat: conputruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae, et ipse dominus ad eam quare, inquit, non est obducta cicatrix filiae populi mei?
3.8.3
et idcirco hae sunt, propriae nostrae diuitiae, quae com anima iugiter conmoranturt quas nobis nullus rerum, nullus hostium nec conferre poterit nec auferre. hae sunt propriae diuitiae nostrae, quas ne ipsa quidem mors ualebit ab anima separare, quibus uel renuntiantes ad perfectionem. possumus peruenire uel inligati aeterna morte multari.
3.9.1
Tripertito enim modo in scripturis sanctis intelleguntur diuitiae, id est malae, bonae, mediae. et malae quidem sunt de quibus dicitur: diuites eguerunt et esurierunt, et: uae uobis, diuites, quia recepistis consolationemnestranoL quas etiam diuitias abiecisse summa perfectio est. ad quarum distinctionem pauperes illi sunt qui in euaogelio domini uoce laudantur: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et in psalmo: iste pauper clamauit, et dominus exaudiuit eum, et iterum: pauper et inops laudabunt nomen tuum.