Hoc opus Maximi monachi atque abbatis, quod sanctissimo atque beatissimo archiepiscopi Cyzici Ioanne postulante, de quorundam in sermonibus beatissimi Gregorii Theologi Ambiguorum, hoc est intellectu difficilium, explanationibus composuit, de Graeco in Latinum Uobis iubentibus edidi. Difficillimum prorsus, orthodoxissime Regum, seruulo uestro, imbecilli ualde etiam in Latinis, quanto magis in Graecis, laborem iniunxistis. Insuper etiam accelerare ueluti erudito utriusque linguae citoque perficere imperastis. Sed pro uiribus ingenioli mei et acceleraui, et diuina ducente ac largiente gratia ad finem usque perduxi. Fortassis autem qualicunque apologia defensus, non tam densas subierim caligines, nisi uiderem, praefatum beatissimum Maximum saepissime in processu sui operis obscurissimas sanctissimi theologi Dionysii Areopagitae sententias, cuius symbolicos theologicosque sensus nuper Uobis similiter iubentibus transtuli, introduxisse, mirabilique modo dilucidasse, in tantum, ut nullo modo dubitarem, diuinam clementiam, quae illuminat abscondita tenebrarum, sua ineffabili prouidentia hoc disposuisse, ut ea quidem, quae nobis maxime obstrusa in praedictis beati Dionysii libris, aut uix peruia, sensusque nostros fugere uidebantur, aperiret, sapientissimo praefato Maximo lucidissime explanante. Exempli gratia, ut pauca de pluribus dicam, quomodo causa omnium, quae Deus est, una sit simplex et multiplex: qualis sit processio, id est, multiplicatio diuinae bonitatis per omnia, quae sunt, a summo usque deorsum, per generalem omnium essentiam primo, deinceps per genera generalissima, deinde per genera generaliora, inde per species specialiores usque ad species specialissimas per differentias proprietatesque descendens. Et iterum, eiusdem, diuinae uidelicet, bonitatis qualis sit reuersio, id est, congregatio per eosdem gradus ab infinita eorum, quae sunt, uariaque multiplicatione usque ad simplicissimam omnium unitatem, quae in Deo est et Deus est; ita ut et Deus omnia sit, et omnia Deus sint. Et quomodo praedicta quidem diuina in omnia processio αναλυτικη dicitur, hoc est resolutio, reuersio uero θεωσις, hoc est deificatio. Et qua ratione, quae sunt maxima multiplicatione, minima sunt uirtute, quae uero minima multiplicatione, maxima uirtute. Quid καταφατικην et αποφατικην dicam θεολογιαν, in quibus maxime praedicti beati Dionysii Areopagitae profundissima diuinissimaque admiranda est disputatio? Quam clare pulchreque aperit, quomodo, cum inter se oppositae ualdeque contrariae uideantur, ad unum tamen consensum perueniunt, ut, dum una neget, altera confirmet, utrumque in utraque contineatur; ita fit, ut et καταφατικη non confirmet, quod αποφατικη abnegat, neque αποφατικη abneget, quod καταφατκη affirmat. Et non solum has duas maximas theologiae partes in Deo, sed etiam in omni creatura esse manifestissimis declarat exemplis; per eas namque ordines caelestium essentiarum et discernuntur et ordinantur. Et qua ratione Deus dicitur mouere et moueri, dum sit immutabilis. Et quod nec sensibilia per sensum Deus sentiat, nec intelligibilia per intellectum, nec sensibilia per intellectum, nec intelligibilia per sensum, sed omnia in aeternis suis rationibus contemplatur. De unitate quoque trium diuinarum substantiarum, deque tribus substantiis diuinae unitatis ueluti mysticissimo mirabiliter disputat senario: et multa alia, quae studiosus praesentis operis lector inueniet. Ευσεβεστατε igitur Regum, opus, quod ad communem catholicae fidei illuminationem iussistis fieri, altissimae auctoritatis Uestrae iudicio non respuatis roborari, et inter similia sanae doctrinae instrumenta recipi, cum ex praeclarissimis Graecorum fontibus non dubitetis deriuari. In quibus si quid incognitae adhuc nobis doctrinae inueniatur, auctoribus ipsis est deputandum, quia nemo aliud in hoc opere recte mihi debet tribuere, nisi solummodo simpliciter transtulisse.