pr.1
MULTAS uariasque res in hac uita nobis, Eustathi fili, natura conciliauit; sed nulla nos magis quam eorum qui e nobis essent procreati caritate deuinxit, eamque nostram in his educandis atque erudiendis curam esse uoluit, ut parentes, neque si id quod cuperent ex sententia cederet, tantum ulla alia ex re uoluptatis, neque si contra eueniret, tantum maeroris capere possint. Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis anfractibus anteponenda ducens moraeque omnis impatiens non opperior ut per haec sola promoueas quibus ediscendis nauiter ipse inuigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi —uel te iam in lucem edito uel antequam nascereris— in diuersis seu Graecae seu Romanae linguae uoluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex et quasi de quodam litterarum peno, siquando usus uenerit aut historiae quae in librorum strue latens clam uulgo est aut dicti factiue memorabilis reminiscendi, facile id tibi inuentu atque depromptu sit.
pr.2
Nec indigeste tamquam in aceruum congessimus digna memoratu, sed uariarum rerum disparilitas, auctoribus diuersa, confusa temporibus, ita in quoddam digesta corpus est, ut quae indistincte atque promiscue ad subsidium memoriae adnotaueramus, in ordinem instar membrorum cohaerentia conuenirent. Nec mihi uitio uertas, si res quas ex lectione uaria mutuabor ipsis saepe uerbis quibus ab ipsis auctoribus enarratae sunt explicabo, quia praesens opus non eloquentiae ostentationem sed noscendorum congeriem pollicetur; et boni consulas oportet, si notitiam uetustatis modo nostris non obscure, modo ipsis antiquorum fideliter uerbis recognoscas, prout quaeque se uel enarranda uel transferenda suggesserint.
pr.3
Apes enim quodammodo debemus imitari, quae uagantur et flores carpunt, deinde quicquid attulere disponunt ac per fauos diuidunt et sucum uarium in unum saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutant. Nos quoque quicquid diuersa lectione quaesiuimus committemus stilo, ut in ordinem eodem digerente coalescat. Nam et in animo melius distincta seruantur, et ipsa distinctio non sine quodam fermento, quo conditur uniuersitas, in unius saporis usum uaria libamenta confundit, ut etiam si quid apparuerit unde sumptum sit, aliud tamen ese quam unde sumptum noscetur appareat. Quod in corpore nostro uidemus sine ulla opera nostra facere naturam: alimenta quae accipimus, quamdiu in sua qualitate perseuerant et solida innatant, male stomacho oneri sunt; at cum ex eo quod erant mutata sunt, tum demum in uires et sanguinem transeunt. Idem in his quibus aluntur ingenia praestemus, ut quaecumque hausimus non patiamur integra esse, ne aliena sint, sed in quandam digeriem concoquantur: alioquin in memoriam ire possunt, non in ingenium.
pr.4
Ex omnibus colligamus unde unum fiat, sicut unus numerus fit ex singulis. Hoc faciat noster animus: omnia quibus est adiutus abscondat, ipsum tamen ostendat quod effecit, ut qui odora pigmenta conficiunt ante omnia curant ut nullius sint odoris proprii quae condientur, confusuri uidelicet omnium sucos in spiramentum unum. Uides quam multorum uocibus chorus constet, una tamen ex omnibus redditur. Aliqua est illic acuta, aliqua grauis, aliqua media, accedunt uiris feminae, interponitur fistula: ita singulorum illic latent uoces, omnium apparent, et fit concentus ex dissonis. Tale hoc praesens opus uolo: multae in illo artes, multa praecepta sint, multarum aetatium exempla, sed in unum conspirata. In quibus si neque ea quae iam tibi sunt cognita asperneris nec quae ignota sunt uites, inuenies plurima quae sit aut uoluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse. Nihil enim huic operi insertum puto aut cognitu inutile aut dificile perceptu, sed omnia quibus sit ingenium tuum uegetius, memoria adminiculatior, oratio sollertior, sermo incorruptior —ni sicubi nos, sub alio ortos caelo, Latinae linguae uena non adiuuet. Quod ab his, si tamen quibusdam forte nonnumquam tempus uoluntasque erit ista cognoscere, petitum impetratumque uolumus ut aequi bonique consulant, si in nostro sermone natiua Romani oris elegantia desideretur.
pr.5
Sed ne ego incautus sum, qui uenustatem reprehensionis incurri a M. quondam Catone profectae in A. Albinum qui cum L. Lucullo consul fuit. Is Albinus res Romanas oratione Graeca scriptitauit. In eius historiae primo scriptum est ad hanc sententiam: neminem succensere sibi conuenire, si quid in illis libris parum composite aut minus eleganter scriptum foret. «Nam sum», inquit, «homo Romanus natus in Latio, et eloquium Graecum a nobis alienissimum est.» Ideoque ueniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulauit. Ea cum legisset M. Cato, «ne tu», inquit, «Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa uacare. Nam petere ueniam solemus aut cum imprudentes errauimus aut cum noxam imperio compellentis admisimus. Te», inquit, «oro quis perpulit ut id committeres quod priusquam faceres, peteres ut ignosceretur?» Nunc argumentum quod huic operi dedimus uelut sub quodam prologi habitu dicemus.
1.1
Saturnalibus apud Uettium Praetextatum Romanae nobilitatis proceres doctique alii congregantur et tempus sollemniter feriatum deputant colloquio liberali, conuiuia quoque sibi mutua comitate praebentes nec discedentes a se nisi ad nocturnam quietem. Nam per omne spatium feriarum meliorem diei partem seriis disputationibus occupantes cenae tempore sermones conuiuiales agitant, ita ut nullum diei tempus docte aliquid uel lepide proferendi uacuum relinquatur, sed erit in mensa sermo iucundior, ut habeat uoluptatis amplius, seueritatis minus. Nam cum apud alios quibus sunt descripta conuiuia, tum in illo Platonis symposio non austeriore aliqua de re conuiuarum sermo, sed Cupidinis uaria et lepida descriptio est, in quo quidem Socrates non artioribus, ut solet, nodis urget atque implicat aduersarium sed eludendi magis quam decertandi modo adprehensis dat elabendi prope atque effugiendi locum. Oportet enim uersari in conuiuio sermones ut castitate integros, ita adpetibiles uenustate. Matutina uero erit robustior disputatio, quae uiros et doctos et praeclarissimos deceat. Neque enim Cottae, Laelii, Scipiones amplissimis de rebus, quoad Romanae litterae erunt, in ueterum libris disputabunt, Praetextatos uero, Flauianos, Albinos, Symmachos et Eustathios, quorum splendor similis et non inferior uirtus est, eodem modo loqui aliquid licitum non erit.
1.2
Nec mihi fraudi sit si uni aut alteri ex his quos coetus coegit matura aetas posterior saeculo Praetextati fuit, quod licito fieri Platonis dialogi testimonio sunt. Quippe Socrate ita Parmenides antiquior ut huius pueritia uix illius adprehenderit senectutem, et tamen inter illos de rebus arduis disputatur; inclitum dialogum Socrates habita cum Timaeo disputatione consumit, quos constat eodem saeculo non fuisse. Paralus uero et Xanthippus, quibus Pericles pater fuit, cum Protagora apud Platonem disserunt secundo aduentu Athenis morante, quos multo ante infamis illa pestilentia Atheniensis absumpserat. Annos ergo coeuntium mitti in digitos, exemplo Platonis nobis suffragante, non conuenit. Quo autem facilius quae ab omnibus dicta sunt apparere ac secerni possent, Decium de Postumiano quinam ille sermo aut inter quos fuisset sciscitantem fecimus. Et ne diutius lectori desideria moremur, iam Decii et Postumiani sermo palam faciet quae huius colloquii uel origo fuerit uel ordo processerit.
2.1
«Temptanti mihi, Postumiane, aditus tuos et mollissima consultandi tempora, commodo adsunt feriae quas indulget magna pars mensis Iano dicati. Ceteris enim ferme diebus qui perorandis causis opportuni sunt hora omnino reperiri nulla potest, quin tuorum clientum negotia uel defendas in foro uel domi discas. Nunc autem —scio te enim non ludo sed serio feriari— si est commodum respondere id quod rogatum uenio, tibi ipsi, quantum arbitror, non iniucundum, mihi uero gratissimum feceris. Requiro autem abs te id primum, interfuerisne conuiuio per complusculos dies continua comitate renouato eique sermoni quem praedicare in primis quemque apud omnes maximis ornare laudibus diceris? Quem quidem ego ex patre audissem, nisi post illa conuiuia Roma profectus Neapoli moraretur: aliis uero nuper interfui admirantibus memoriae tuae uires, uniuersa quae tunc dicta sunt per ordinem saepe referentis.»
2.2
«Hoc unum, Deci, nobis —ut et ipse, quantum tua sinit adulescentia, uidere et ex patre Albino audire potuisti— in omni uitae cursu optimum uisum est, ut quantum cessare a causarum defensione licuisset, tantum ad eruditorum hominum tuique similium congressum aliquem sermonemque conferrem. Neque enim recte institutus animus requiescere aut utilius aut honestius usquam potest quam in aliqua opportunitate docte ac liberaliter colloquendi interrogandique et respondendi comitate. Sed quodnam istud conuiuium? An uero dubitandum non est quin id dicas quod doctissimis procerum ceterisque nuper apud Uettium Praetextatum fuit et discurrens post inter reliquos grata uicissitudo uariauit?»
2.3
«De hoc ipso quaesitum uenio et explices uelim quale illud conuiuium fuerit, a quo te afuisse propter singularem omnium in te amicitiam non opinor.»
2.4
«Uoluissem equidem neque id illis, ut aestimo, ingratum fuisset; sed cum essent amicorum complures mihi causae illis diebus pernoscendae, ad cenam tum rogatus meditandi non edendi illud mihi tempus esse respondi hortatusque sum ut alium potius nullo inuolutum negotio atque a cura liberum quaererent. Itaque factum est. Nam facundum et eruditum uirum, Eusebium rhetorem inter Graecos praestantem omnibus idem nostra aetate professis, doctrinae Latiaris haud inscium, Praetextatus meum in locum inuitari imperauit.»
2.5
«Unde igitur illa tibi nota sunt quae tam iucunde et comiter ad instituendam uitam exemplis, ut audio, rerum copiosissimis et uariae doctrinae ubertate prolata digestaque sunt?»
2.6
«Cum solstitiali die, qui Saturnaliorum festa quibus illa conuiuia celebrata sunt consecutus est, forensi cura uacuus laetiore animo essem domi, eo Eusebius cum paucis e sectatoribus suis uenit statimque uultu renidens, "permagna me", inquit, "abs te, Postumiane, cum ex aliis tum hoc maxime gratia fateor obstrictum, quod a Praetextato ueniam postulando mihi in cena uacuefecisti locum. Itaque intellego non studium tantum tuum sed ipsam quoque, ut aliquid abs te mihi fiat commodi, consentire atque adspirare fortunam." "Uisne", inquam, "restituere id nobis quod debitum tam benigne ac tam libenter fateris nostrumque hoc otium, quo perfrui raro admodum licet, eo ducere ut his quibus tunc tu interfueris nunc nos interesse uideamur?" "Faciam", inquit, "ut uis. Narrabo autem tibi non cibum aut potum, tam etsi ea quoque ubertim casteque adfuerunt, sed et quae uel in conuiuiis uel maxime extra mensam ab isdem per tot dies dicta sunt, in quantum potero, animo repetam." Quae quidem ego cum audirem, ad eorum mihi uitam qui beati a sapientibus dicerentur accedere uidebar: nam et quae pridie quam adesset inter eos dicta sunt Auieno mihi insinuante comperta sunt, et omnia scripto mandaui, ne quid subtraheret obliuio. Quae si ex me audire gestis, caue aestimes diem unum referendis quae per tot dies sunt dicta sufficere.»
2.7
«Quemnam igitur et inter quos aut unde ortum sermonem, Postumiane, fuisse dicebat? Ita praesto sum indefessus auditor.» Tum ille:
2.8
DECLINANTE (inquit) in uesperum die quem Saturnale festum erat insecuturum, cum Uettius Praetextatus domi conuenire se gestientibus copiam faceret, eo uenerunt Aurelius Symmachus et Caecina Albinus, cum aetate tum etiam moribus ac studiis inter se coniunctissimi. Hos Seruius inter grammaticos doctorem recens professus, iuxta doctrina mirabilis et amabilis uerecundia, terram intuens et uelut latenti similis sequebatur. Quos cum aspexisset obuiamque processisset ac perblande salutauisset, conuersus ad Rufium Albinum, qui tum forte cum Auieno aderat: «uisne», ait «mi Albine, cum his quos aduenisse peropportune uides quosque iure ciuitatis nostrae lumina dixerimus eam rem de qua inter nos nasci coeperat sermo communicemus?» «Quidni maxime uelim?» Albinus inquit, «nec enim ulla alia de re quam de doctis quaestionibus colloqui aut nobis aut his potest esse iucundius.» Cumque consedissent, tum Caecina, «quidnam id sit, mi Praetextate, tam etsi adhuc nescio, dubitare tamen non debeo esse scitu optimum, cum et uobis ad colloquendum causam adtulerit et nos eius esse expertes non sinatis.» «Atqui scias oportet eum inter nos sermonem fuisse, [ut] quoniam dies crastinus festis Saturno dicatis initium dabit, quando Saturnalia incipere dicamus, id est quando crastinum diem initium sumere existimemus. Et inter nos quidem parua quaedam de hac disputatione libauimus; uerum quia te quidquid in libris latet inuestigare notius est quam ut per uerecundiam negare possis, pergas uolo in medium proferre quicquid de hoc quod quaerimus edoctum tibi comprehensumque est.»
3.1
Tum Caecina: «cum uobis qui me in hunc sermonem adducitis nihil ex omnibus quae ueteribus elaborata sunt aut ignoratio neget aut obliuio subtrahat, superfluum uideo inter scientes nota proferre. Sed ne quis me aestimet dignationem consultationis grauari, quidquid de hoc mihi tenuis memoria suggesserit paucis reuoluam.» Post haec, cum omnes paratos ad audiendum erectosque uidisset, ita exorsus est:
3.2
«M. Uarro in libro Rerum humanarum quem de diebus scripsit, "homines", inquit, "qui ex media nocte ad proximam mediam noctem his horis uiginti quattuor nati sunt uno die nati dicuntur." Quibus uerbis ita uidetur dierum obseruationem diuisisse ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, illo quem nox secuta est, contra uero qui in sex noctis horis posterioribus nascitur, eo die uideatur natus qui post eam noctem diluxerit. Athenienses autem aliter obseruare idem Uarro in eodem libro scripsit eosque a solis occasu ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere, Babylonios porro aliter —a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem id spatium unius diei nomine uocare— Umbros uero unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem. "Quod quidem", inquit Uarro, "nimis absurdum est. Nam qui Kalendis hora sexta apud Umbros natus est, dies eius natalis uideri debebit et Kalendarum dimidiatus et qui post Kalendas erit usque ad horam eius diei sextam."
3.3
Populum autem Romanum ita uti Uarro dixit dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam multis argumentis ostenditur. Sacra sunt enim Romana partim diurna, alia nocturna, et ea quae diurna sunt … ab hora sexta noctis sequentis nocturnis sacris tempus impenditur. Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse obseruationem docet. Nam magistratus, quando uno die eis et auspicandum est et id agendum super quo praecessit auspicium, post mediam noctem auspicantur et post exortum solem agunt auspicatique et eodem egisse die dicuntur. Praeterea tribuni plebis, quos nullum diem integrum abesse Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam noctem sequentem reuertuntur, non uidentur afuisse diem, quoniam ante horam noctis sextam regressi partem aliquam illius in urbe consumunt.
3.4
Quintum quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi non esse usurpatam mulierem quae, cum Kalendis Ianuariis apud uirum matrimonii causa esse coepisset, a. d. IIII Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset: non enim posse impleri trinoctium quo abesse a uiro usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posteriores sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis.
3.5
Uergilius quoque id ipsum ostendit, ut hominem decuit poeticas res agentem, recondita atque operta ueteris ritus significatione. "Torquet", inquit,
3.1·2
medios nox umida cursus
3.2·2
et me saeuus equis oriens adflauit anhelis.
3.6
His enim uerbis diem quem Romani ciuilem appellauerunt a sexta noctis hora oriri admonet. Idem poeta quando nox quoque incipiat expressit in sexto. Cum enim dixisset,
3.3·2
hac uice sermonum roseis Aurora quadrigis
3.4·2
iam medium aetherio cursu traiecerat axem,
3.5·2
nox ruit, Aenea: nos flendo ducimus horas.
3.9
Ita obseruantissimus ciuilium definitionum diei et noctis initia descripsit.
3.10
Qui dies ita diuiditur: primum tempus diei dicitur mediae noctis inclinatio; deinde gallicinium, inde conticuum, cum et galli conticescunt et homines etiam tum quiescent; deinde diluculum, id est cum incipit dinosci dies; inde mane, cum dies clarus est. Mane autem dictum aut quod ab inferioribus locis, id est a Manibus, exordium lucis emergat aut —quod uerius mihi uidetur— ab omine boni nominis. Nam et Lanuuini mane pro bono dicunt, sicut apud nos quoque contrarium est immane, ut immanis belua uel immane facinus et hoc genus cetera, pro non bono. Deinde a mane ad meridiem, hoc est ad medium diei, inde iam supra uocatur tempus occiduum et mox suprema tempestas, hoc est diei nouissimum tempus, sicut expressum est in duodecim tabulis: "solis occasus suprema tempestas esto." Deinde uespera, quod a Graecis tractum est: illi enim εσπεραν a stella Hespero dicunt, unde et Hesperia Italia quod occasui subiecta sit nominatur. Ab hoc tempore prima fax dicitur, deinde concubia, et inde intempesta, quae non habet idoneum tempus rebus gerendis. Haec est diei ciuilis a Romanis obseruata diuisio. Ergo noctu futura, cum media esse coeperit, auspicium Saturnaliorum erit, quibus die crastini most inchoandi est.»
4.1
Hic cum omnes quasi uetustatis promptuarium Albini memoriam laudauissent, Praetextatus Auienum uidens Rufio insusurrantem, «quidnam hoc est, mi Auiene», inquit, «quod uni Albino indicatum, clam ceteris esse uelis?» Tum ille: «moueor quidem auctoritate Caecinae, nec ignoro errorem in tantam non cadere doctrinam. Aures tamen meas ista uerborum nouitas perculit, cum "noctu futura" et "die crastini" magis quam "futura nocte" et "die crastino" dicere, ut regulis placet, maluit. Nam "noctu" non appellatio sed aduerbium est. Porro "futura", quod nomen est, non potest cum aduerbio conuenire, nec dubium est hoc inter se esse "noctu" et "nocte" quod "diu" et "die". Et rursus "die" et "crastini" non de eodem casu sunt, et nisi casus idem nomina in huiusmodi elocutione non iungit. "Saturnaliorum" deinde cur malimus quam "Saturnalium" dicere opto dinoscere.» Ad haec cum Caecina renidens taceret et Seruius a Symmacho rogatus esset quidnam de his existimaret, «licet», inquit, «in hoc coetu non minus doctrina quam nobilitate reuerendo magis mihi discendum sit quam docendum, famulabor tamen arbitrio iubentis et insinuabo primum de Saturnalibus, post de ceteris, unde sit sic eloquendi non nouitas.
4.2
Qui "Saturnalium" dicit regula innititur: nomina enim quae datiuum pluralem in "bus" mittunt numquam genetiuum eiusdem numeri syllaba creuisse patiuntur, sed aut totidem habet, ut "monilibus monilium" "sedilibus sedilium", aut una syllaba minus est, ut "carminibus carminum" "liminibus liminum": sic ergo "Saturnalibus" rectius "Saturnalium" quam "Saturnaliorum". Sed qui "Saturnaliorum" dicunt auctoritate magnorum muniuntur uirorum. Nam et Sallustius in tertia "Bacchanaliorum" ait, et Masurius Fastorum secundo, "Uinaliorum dies", inquit, "Ioui sacer est, non, ut quidam putant, Ueneri." Et ut ipsos quoque grammaticos in testimonium citem, Uerrius Flaccus in eo libello qui Saturnus inscribitur, "Saturnaliorum", inquit, "dies apud Graecos quoque festi habentur", et in eodem libro "dilucide me", inquit, "de constitutione Saturnaliorum scripsisse arbitror." Item Iulius Modestus de feriis, "Saturnaliorum", inquit, "feriae"; et in eodem libro, "Antias", inquit, "Agonaliorum repertorem Numam Pompilium refert."
4.3
Haec tamen, inquies, auctoritas quaero an possit aliqua ratione defendi. Plane quatenus alienum non est committi grammaticum cum sua analogia, temptabo suspicionibus eruere quid sit quod eos a solita enuntiatione detorserit, ut mallent "Saturnaliorum" quam "Saturnalium" dicere. Ac primum aestimo quod haec nomina quae sunt festorum dierum neutralia carentque numero singulari diuersae condicionis esse uoluerunt ab his nominibus quae utroque numero figurantur. "Compitalia" enim et "Bacchanalia" et "Agonalia" "Uinaliaque" et reliqua his similia festorum dierum nomina sunt nec singulariter nominantur; aut si singulari numero dixeris, non idem significabis nisi adieceris "festum", ut "Bacchanale festum", "Agonale festum" et reliqua, ut iam non positiuum sit, sed adiectiuum, quod Graeci επιθετον uocant. Animati sunt ergo ad faciendam discretionem in genetiuo casu ut ex hac declinatione exprimerent nomen sollemnis diei, scientes in nonnullis saepe nominibus datiuo in "bus" exeunte nihilo minus genetiuum in "rum" finiri, ut "domibus domorum" "duobus duorum" "ambobus amborum".
4.4
Ita et "uiridia" cum αντι επιθετου accipiuntur, genetiuum in "um" faciunt, ut "uiridia prata, uiridium pratorum": cum uero ipsam loci uiriditatem significare uolumus, "uiridiorum" dicimus, ut cum dicitur "formosa facies uiridiorum": tunc enim uiridia quasi positiuum ponitur, non accidens. Tanta autem apud ueteres fuit licentia huius genetiui, ut Asinius Pollio "uectigaliorum" frequenter usurpet, cum "uectigal" non minus dicatur quam "uectigalia". Sed et cum legamus,
4.6
laeuaque ancile gerebat,
4.6·2
tamen et "anciliorum" relatum est. Uidendum ergo ne magis uarietas ueteres delectauerit quam ut adamussim uerum sit festorum dierum nomina sic uocata. Ecce enim et praeter sollemnium dierum uocabula alia quoque sic declinata reperimus, ut praecedens sermo patefecit, "uiridiorum" et "uectigaliorum" et "anciliorum".
4.7
Sed et ipsa festorum nomina secundum regulam declinata apud ueteres reperio, siquidem Uarro "Feralium" diem ait a ferendis in sepulchra epulis dici. Non dixit "Feraliorum", et alibi "Floralium", non "Floraliorum" ait, cum idem non ludos Florales illic, sed ipsum festum Floralia significaret. Masurius etiam secundo Fastorum "Liberalium dies", inquit, "a pontificibus agonium Martiale appellatur," et in eodem libro, "eam noctem deincepsque insequentem diem, qui est Lucarium", non dixit "Lucariorum". Itemque "Liberalium" multi dixerunt, non "Liberaliorum". Unde pronuntiandum est ueteres indulsisse copiae per uarietatem, ut dicebant "exanimos" et "exanimes" "inermes" et "inermos", tum "hilaros" atque "hilares", et ideo certum est licito et "Saturnalium" et "Saturnaliorum" dici, cum alterum regula cum auctoritate, alterum etsi sola sed multorum defendit auctoritas.
4.8
Reliqua autem uerba quae Auieno nostro noua uisa sunt ueterum nobis sunt testimoniis adserenda. Ennius enim —nisi cui uidetur inter nostrae aetatis politiores munditias respuendus— "noctu concubia" dixit his uersibus:
4.7·2
qua Galli furtim noctu summa arcis adorti
4.8·2
moenia concubia uigilesque repente cruentant.
4.9
Quo in loco animaduertendum est non solum quod "noctu concubia" sed quod etiam "qua noctu" dixerit. Et hoc posuit in Annalium septimo, in quorum tertio clarius idem dixit:
4.9·2
hac noctu filo pendebit Etruria tota.
4.11
Claudius etiam Quadrigarius Annali tertio: "Senatus autem de nocte conuenire, noctu multa domum dimitti." Non esse ab re puto hoc in loco id quoque admonere, quod decemuiri in duodecim tabulis inusitatissime "nox" pro "noctu" dixerunt. Uerba haec sunt: "si nox furtum faxit, si im occisit, iure caesus esto." In quibus uerbis id etiam notandum est, quod ab eo quod est "is" non '"eum" casu accusatiuo sed "im" dixerunt.
4.12
Sed nec "diecrastini" a doctissimo uiro sine ueterum auctoritate prolatum est, quibus mos erat modo "diequinti", modo "diequinte" pro aduerbio copulate dicere: cuius indicium est quod syllaba secunda corripitur, quae natura producitur cum solum dicitur "die". Quod autem diximus extremam istius uocis syllabam tum per "e" tum per "i" scribi, consuetum id ueteribus fuit ut his litteris plerumque in fine indifferenter uterentur, sicuti "praefiscine" et "praefiscini", "procliue" et "procliui". Uenit ecce illius uersus Pomponiani in mentem, qui est ex Atellania quae Maeuia inscribitur:
4.10
dies hic sextus, cum nihil egi: diequarte moriar fame.
4.14
"Diepristine" eodem modo dicebatur, quod significabat die pristino, id est priore, quod nunc "pridie" dicitur, conuerso compositionis ordine, quasi "pristino die". Nec infitias eo lectum apud ueteres "die quarto": sed inuenitur hoc de transacto, non de futuro positum. Nam Cn. Mattius, homo impense doctus, in Mimiambis pro eo dicit quod "nudius quartus" nos dicimus in his uersibus
4.11·2
nuper —die quarto, ut recordor, et certe—
4.12·2
aquarium urceum unicum domi fregit.
4.15
Hoc igitur intererit, ut "die quarto" quidem de praeterito dicamus, "diequarte" autem de futuro. Uerum ne de "diecrastini" nihil rettulisse uideamur, suppetit Coelianum illud ex libro Historiarum secundo: "si uis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae in Capitolio curabo tibi cenam coctam."» Hic Symmachus, «Coelius tuus», inquit, «et historiam et uerbum ex Originibus M. Catonis accepit, apud quem ita scriptum est: "Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: 'mitte mecum Romam equitatum: diequinti in Capitolio tibi cena cocta erit' "». Et Praetextatus: «aestimo nonnihil ad demonstrandam consuetudinem ueterum etiam praetoris uerba conferre quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia. Ea uerba haec sunt: "dienoni populo Romano Quiritibus Compitalia erunt."»
5.1
Tum Auienus aspiciens Seruium, «Curius», inquit, «et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi uiri, uel etiam his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse in Italia dicuntur, sed aetatis suae uerbis loquebantur. Tu autem, proinde quasi cum matre Euandri nunc loquare, uis nobis uerba multis iam saeculis oblitterata reuocare, ad quorum congeriem praestantes quoque uiros, quorum memoriam continuus legendi usus instruit, incitasti. Sed antiquitatem uobis placere iactatis quod honesta et sobria et modesta sit: uiuamus ergo moribus praeteritis, praesentibus uerbis loquamur. Ego enim id quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae uiro, in primo analogiae libro scriptum est habeo semper in memoria atque in pectore, ut "tamquam scopulum, sic fugiam infrequens atque insolens uerbum." Mille denique uerborum talium est quae cum in ore priscae auctoritatis crebro fuerint, exauctorata tamen a sequenti aetate repudiataque sunt. Horum copiam proferre nunc possem, ni tempus noctis iam propinquantis necessariae discessionis nos admoneret.»
5.2
«Bona uerba quaeso», Praetextatus morali ut adsolet grauitate subiecit, «nec insolenter parentis artium antiquitatis reuerentiam uerberemus, cuius amorem tu quoque dum dissimulas magis prodis. Cum enim dicis "mille uerborum est", quid aliud sermo tuus nisi ipsam redolet uetustatem? Nam licet M. Cicero in oratione quam pro Milone concepit ita scriptum reliquerit, "ante fundum Clodii, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum uersabatur ualentium" —non "uersabantur", quod in libris minus accurate scriptis reperiri solet— et in sexta in Antonium, "qui umquam in illo iano inuentus est qui Antonio mille nummum ferret expensum?," licet Uarro quoque, eiusdem saeculi homo, in septimo decimo Humanarum dixerit "plus mille et centum annorum est," tamen fiduciam sic componendi non nisi ex antecedentium auctoritate sumpserunt. Nam Quadrigarius in tertio Annalium ita scripsit, "ibi occiditur mille hominum"; et Lucilius in tertio Saturarum:
5.13
portam mille a porta est, sex inde Salernum.
5.4
Alibi uero etiam declinationem huius nominis exsecutus est: nam in libro quinto decimo ita dicit,
5.14
hunc milli passum qui uicerit atque duobus
5.15
Campanus sonipes subcursor nullus sequetur
5.16
maiore ⟨in⟩ spatio ac diuersus uidebitur ire;
5.17
tu milli nummum potes uno quaerere centum.
5.7
"Milli passum" dixit pro "mille passibus" et "milli nummum" pro "mille nummis" aperteque ostendit "mille" et uocabulum esse et singulari numero dici et casum etiam capere ablatiuum eiusque pluratiuum esse "milia". "Mille" enim non ex eo ponitur quod Graece χιλια dicuntur sed quod χιλιας, et sicut una χιλιας et duae χιλιαδες, ita "unum mille" et "duo milia" ueteres certa atque directa ratione dicebant. Et heus tu hisne tam doctis uiris, quorum M. Cicero et Uarro imitatores se gloriantur, adimere uis in uerborum comitiis ius suffragandi et tamquam sexagenarios maiores de ponte deicies? Plura de hoc dissereremus, ni uos inuitos ab inuito discedere hora cogeret. Sed uultisne diem sequentem, quem plerique omnes abaco et latrunculis conterunt, nos istis sobriis fabulis a primo lucis in cenae tempus, ipsam quoque cenam non obrutam poculis non lasciuientem ferculis sed quaestionibus doctis pudicam et mutuis ex lecto relationibus exigamus? Sic enim ferias prae omni negotio fetas commodi senserimus, non animum, ut dicitur, remittentes —nam "remittere", inquit Musonius, "animum quasi amittere est"— sed demulcentes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque sermonum inlectationibus. Quod si ita decernitis, dis Penatibus meis huc conueniendo gratissimum feceritis.»
5.8
Tum Symmachus: «Nullus qui quidem se dignum hoc conuentu meminerit sodalitatem hanc uel ipsum conuentus regem repudiabit; sed ne quid ad perfectionem coetus desideretur, inuitandos ad eundem congressum conuictumque censeo Flauianum —qui quantum sit mirando uiro Uenusto patre praestantior, non minus ornatu morum grauitateque uitae quam copia profundae eruditionis adseruit— simulque Postumianum, qui forum defensionum dignatione nobilitat, et Eustathium, qui tantus in omni genere philosophiae est ut solus nobis repraesentet ingenia trium philosophorum de quibus nostra antiquitas gloriata est— illos dico quos Athenienses quondam ad senatum legauerant impetratum uti multam remitteret quam ciuitati eorum fecerat propter Oropi uastationem. Ea multa fuerat talentum fere quingentum. Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus, Critolaus Peripateticus, quos ferunt seorsum quemque ostentandi gratia per celeberrima urbis loca magno conuentu hominum dissertauisse. Fuit, ut relatum est, facundia Carneades uiolenta et rapida, scita et tereti Critolaus, modesta Diogenes et sobria; sed in senatum introducti interprete usi sunt Caelio senatore. At hic noster cum sectas omnes adsecutus sed probabiliorem secutus sit omniaque haec inter Graecos genera dicendi solus impleat, inter nos tamen ita sui locuples interpres est ut nescias qua lingua facilius uel ornatius expleat operam disserendi.» Probauere omnes Q. Aurelii iudicium, quo edecumatos elegit sodales atque his ita constitutis primum a Praetextato simul, deinde a se discedentes domum quisque suam regressi sunt.
6.1
Postero die ad aedes Uettii matutini omnes inter quos pridie conuenerat adfuerunt. Quibus Praetextatus in bibliothecam receptis, in qua eos opperiebatur, «praeclarum», inquit, «diem mihi fore uideo cum et uos adestis et adfuturos se illi quos ad conuentus nostri societatem rogari placuit spoponderunt. Soli Postumiano antiquior uisa est instruendarum cura defensionum; in cuius abnuentis locum Eusebium Graia et doctrina et facundia clarum rhetorem subrogaui, insinuatumque omnibus ut ab exorto die se nobis indulgerent, quando quidem nullis hodie officiis publicis occupari fas esset: togatus certe uel trabeatus paludatusue seu praetextatus hac die uidetur nullus.» Tum Auienus —ut ei interpellandi mos erat— «cum sacrum mihi», ait, «ac rei publicae nomen, Praetextate, tuum inter uocabula diuersi habitus refers, admoneor non ludicrae, ut aestimo, quaestionis. Cum enim uestitus togae uel trabeae seu paludamenti nullum de se proprii nominis usum fecerit, quaero abs te, cur hoc de solo praetextae habitu usurpauerit uetustas aut huic nomini quae origo contigerit?» Inter haec Auieni dicta Flauianus et Eustathius, par insigne amicitiae, ac minimo post Eusebius ingressi alacriorem fecere coetum acceptaque ac reddita salutatione consederunt, percontantes quidnam offenderint sermocinationis. Tum Uettius, «peropportune adfuistis», inquit, «adsertorem quaerenti. Mouet enim mihi Auienus noster nominis quaestionem et ita originem eius efflagitat tamquam fides ab eo generis exigenda sit! Nam cum nullus sit qui appelletur suo nomine uel togatus uel trabeatus uel paludatus, cur praetextatus nomen habeatur postulat in medium proferri. Sed et cum posti inscriptum sit Delphici templi, et unius e numero septem sapientum eadem sit ista sententia γνωθι σεαυτον, quid in me scire aestimandus sim, si nomen ignoro? Cuius mihi nunc et origo et causa dicenda est.
6.2
Tullus Hostilius, rex Romanorum tertius, debellatis Etruscis sellam curulem lictoresque et togam pictam atque praetextam, quae insignia magistratuum Etruscorum erant, primus ut Romae haberentur instituit. Sed praetextam illo saeculo puerilis non usurpabat aetas: erat enim, ut cetera quae enumeraui, honoris habitus. Sed postea Tarquinius, Demarati exulis Corinthii filius, Priscus quem quidam Lucumonem uocitatum ferunt, rex tertius ab Hostilio, quintus a Romulo, de Sabinis egit triumphum. Quo bello filium suum annos quattuordecim natum, quod hostem manu percusserat, et pro contione laudauit et bulla aurea praetextaque donauit, insigniens puerum ultra annos fortem praemiis uirilitatis et honoris. Nam sicut praetexta magistratuum, ita bulla gestamen erat triumphantium, quam in triumpho prae se gerebant inclusis intra eam remediis quae crederent aduersus inuidiam ualentissima. Hinc deductus mos ut praetexta et bulla in usum puerorum nobilium usurparentur ad omen ac uota conciliandae uirtutis ei similis cui primis in annis munera ista cesserunt.
6.3
Alii putant eundem Priscum, cum is statum ciuium sollertia prouidi principis ordinaret, cultum quoque ingenuorum puerorum inter praecipua duxisse instituisseque ut patricii bulla aurea cum toga cui purpura praetexitur uterentur, dumtaxat illi quorum patres curulem gesserant magistratum. Ceteris autem ut praetexta tantum uterentur indultum, sed usque ad eos quorum parentes equo stipendia iusta meruissent. Libertinis uero nullo iure uti praetextis licebat ac multo minus peregrinis, quibus nulla esset cum Romanis necessitudo. Sed postea libertinorum quoque filiis praetexta concessa est ex causa tali, quam M. Laelius augur refert, qui bello Punico secundo duumuiros dicit ex senatus consulto propter multa prodigia libros Sibyllinos adisse et inspectis his nuntiasse in Capitolio supplicandum lectisterniumque ex collata stipe faciendum, ita ut libertinae quoque, quae longa ueste uterentur, in eam rem pecuniam subministrarent. Acta igitur obsecratio est pueris ingenuis itemque libertinis, sed et uirginibus patrimis matrimisque pronuntiantibus carmen: ex quo concessum ut libertinorum quoque filii, qui ex iusta dumtaxat matrefamilias nati fuissent, togam praetextam et lorum in collo pro bullae decore gestarent.
6.4
Uerrius Flaccus ait cum populus Romanus pestilentia laboraret essetque responsum id accidere quod di despicerentur, anxiam urbem fuisse, quia non intellegeretur oraculum, euenisseque ut Circensium die puer de cenaculo pompam superne despiceret et patri referret quo ordine secreta sacrorum in arca pilenti composita uidisset: qui cum rem gestam senatui nuntiasset, placuisse uelari loca ea qua pompa ueheretur, atque ita peste sedata puerum, qui ambiguitatem sortis absoluerat, togae praetextae usum munus impetrauisse.
6.5
Uetustatis peritissimi referunt in raptu Sabinarum unam mulierem nomine Hersiliam, dum adhaeret filiae, simul raptam: quam cum Romulus Hosto cuidam ex agro Latino, qui in asylum eius confugerat, uirtute conspicuo uxorem dedisset, natum ex ea puerum antequam alia ulla Sabinarum partum ederet: eum, quod primus esset in hostico procreatus, Hostum Hostilium a matre uocitatum et eundem a Romulo bulla aurea ac praetextae insignibus honoratum. Is enim cum raptas ad consolandum uocasset, spopondisse fertur se eius infanti quae prima sibi ciuem Romanum esset enixa inlustre munus daturum.
6.6
Nonnulli credunt ingenuis pueris attributum ut cordis figuram in bulla ante pectus adnecterent, quam inspicientes ita demum se homines cogitarent si corde praestarent, togamque praetextam his additam ut ex purpurae rubore ingenuitatis pudore regerentur.
6.7
Diximus unde praetexta, adiecimus et causas quibus aestimatur concessa pueritiae: nunc idem habitus quo argumento transierit in usum nominis paucis explicandum est. Mos antea senatoribus fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. Cum in senatu res maior quaepiam consultabatur eaque in diem posterum prolata est, placuit ut hanc rem super qua tractauissent ne quis enuntiaret priusquam decreta eset. Mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontatur filium quidnam in senatu egissent patres. Puer respondit tacendum esse neque id dici licere. Mulier fit audiendi cupidior: secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum euerberat, quaerit igitur compressius uiolentiusque. Tum puer, urgente matre, lepidi atque festiui mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit utrum uideretur utilius magisque e re publica esse unusne ut duas uxores haberet an ut una apud duos nupta eset. Hoc illa ubi audiuit, animo compauescit, domo trepidans egreditur, ad ceteras matronas adfert, postridieque ad senatum copiosae matrum familias cateruae confluunt. Lacrimantes atque obsecrantes orant una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae. Senatores ingredientes curiam quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec uellet mirabantur et ut non paruae rei prodigium illam uerecundi sexus impudicam insaniam pauescebant. Puer Papirius publicum metum demit. Nam in medium curiae progressus quid ipsi mater audire institisset, quid matri ipse simulasset sicuti fuerat enarrat. Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur consultumque facit uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant praeter illum unum Papirium, eique puero postea cognomentum honoris gratia decreto inditum Praetextatus ob tacendi loquendique in praetextata aetate prudentiam. Hoc cognomentum postea familiae nostrae in nomen haesit. Non aliter dicti Scipiones nisi quod Cornelius, qui cognominem patrem luminibus carentem pro baculo regebat, Scipio cognominatus nomen ex cognomine posteris dedit. Sic Messala tuus, Auiene, dictus a cognomento Ualerii Maximi qui postquam Messanam urbem Siciliae nobilissimam cepit Messala cognominatus est. Nec mirum si ex cognominibus nata sunt nomina, cum contra et cognomina ex propriis sint tracta nominibus, ut ab Aemilio Aemilianus, e Seruilio Seruilianus.»
6.8
Hic subiecit Eusebius: «Messala et Scipio, alter de pietate, de uirtute alter, ut refers, cognomina reppererunt. Sed Scrofa et Asina, quae uiris non mediocribus cognomenta sunt, uolo dicas unde contigerint, cum contumeliae quam honori propiora uideantur.»
6.9
Tum ille: «Nec honor nec iniuria sed casus fecit haec nomina. Nam Asinae cognomentum Corneliis datum est quoniam princeps Corneliae gentis, empto fundo seu filia data marito, cum sponsores ab eo sollemniter poscerentur, asinam cum pecuniae onere produxit in forum quasi pro sponsoribus praesens pignus. Tremellius uero Scrofa cognominatus est euentu tali. Is Tremellius cum familia atque liberis in uilla erat. Serui eius cum de uicino scrofa erraret, subreptam conficiunt: uicinus aduocatis custodibus omnia circumuenit nequa ecferri possit isque ad dominum appellat restitui sibi pecudem. Tremellius, qui ex uilico rem comperisset, scrofae cadauer sub centonibus collocat super quos uxor cubabat, quaestionem uicino permittit. Cum uentum est ad cubiculum, uerba iurationis concipit: nullam esse in uilla sua scrofam, "nisi istam", inquit, "quae in centonibus iacet," lectulum monstrat. Ea facetissima iuratio Tremellio Scrofae cognomentum dedit.»
7.1
Dum ista narrantur, unus a famulitio, cui prouincia erat admittere uolentes dominum conuenire, Euangelum adesse nuntiat cum Dysario, qui tunc Romae praestare uidebatur ceteris medendi artem professis. Conrugato indicauere uultu plerique de considentibus Euangeli interuentum otio suo inamoenum minusque placido conuentui congruentem. Erat enim amarulenta dicacitate et lingua proterue mordaci procax ac securus offensarum, quas sine dilectu cari uel non amici in se passim uerbis odia serentibus prouocabat. Sed Praetextatus, ut erat in omnes aeque placidus ac mitis, ut admitterentur missis obuiis imperauit. Quos Horus ingredientes commodum consecutus comitabatur, uir corpore atque animo iuxta ualidus, qui post innumeras inter pugiles palmas ad philosophiae studia migrauit sectamque Antisthenis et Cratetis atque ipsius Diogenis secutus inter Cynicos non incelebris habebatur. Sed Euangelus, postquam tantum coetum adsurgentem sibi ingressus offendit: «casusne», inquit, «hos omnes ad te, Praetextate, contraxit, an altius quiddam, cui remotis arbitris opus sit, cogitaturi ex disposito conuenistis? Quod si ita est, ut aestimo, abibo potius quam me uestris miscebo secretis, a quibus me amouebit uoluntas, licet fortuna fecisset inruere.» Tunc Uettius, quamuis ad omnem patientiam constanter animi tranquillitate firmus, nonnihil tamen consultatione tam proterua motus, «si aut me», inquit, «Euangele, aut haec innocentiae lumina cogitasses, nullum inter nos tale secretum opinarere quod non uel tibi uel etiam uulgo fieri dilucidum posset, quia neque ego sum immemor nec horum quemquam inscium credo sancti illius praecepti philosophiae, sic loquendum esse cum hominibus tamquam di audiant, sic loquendum cum dis tamquam homines audiant: cuius secunda pars sancit ne quid a dis petamus, quod uelle nos indecorum sit hominibus confiteri. Nos uero, ut et honorem sacris feriis haberemus et uitaremus tamen torporem feriandi atque otium in negotium utile uerteremus, conuenimus diem totum doctis fabulis uelut ex symbola conferendis daturi. Nam si per sacra sollemnia riuos deducere religio nulla prohibebit, si salubri fluuio mersare oues fas et iura permittunt, cur non religionis honor putetur dicare sacris diebus sacrum studium litterarum? Sed quia uos quoque deorum aliquis nobis additos uoluit, facite —si uolentibus uobis erit— diem communibus et fabulis et epulis exigamus, quibus ut omnes hodie qui praesentes sunt adquiescant impetratum teneo.» Tunc ille: «superuenire fabulis non euocatos haud equidem turpe existimatur, uerum sponte inruere in conuiuium aliis praeparatum nec Homero sine nota uel in fratre memoratum est —et uide ne nimium arroganter tres tibi uelis Menelaos contigisse, cum illi tanto regi unus euenerit.» Tum omnes Praetextatum iuuantes orare blandeque ad commune inuitare consortium, Euangelum quidem saepius et maxime sed nonnunquam et cum eo pariter ingressos.
7.2
Inter haec Euangelus petitu omnium temperatus, «M. Uarronis», inquit, «librum uobis arbitror non ignotum ex saturis Menippeis qui inscribitur "nescis quid uesper uehat", in quo conuiuarum numerum hac lege definit, ut neque minor quam Gratiarum sit neque quam Musarum numerosior. Hic uideo excepto rege conuiuii tot uos esse quot Musae sunt: quid ergo perfecto numero quaeritis adiciendos?» Et Uettius, «hoc», inquit, «nobis praesentia uestra praestabit, ut et Musas impleamus et Gratias, quas ad festum deorum omnium principis aequum est conuenire.»
7.3
Cum igitur consedissent, Horus Auienum intuens, quem familiarius frequentare solitus erat, «in huius», inquit, «Saturni cultu, quem deorum principem dicitis, ritus uester ab Aegyptiorum religiosissima gente dissentit. Nam illi neque Saturnum nec ipsum Sarapim receperant in arcana templorum usque ad Alexandri Macedonis occasum, post quem tyrannide Ptolemaeorum pressi hos quoque deos in cultum recipere Alexandrinorum more, apud quos praecipue colebantur, coacti sunt. Ita tamen imperio paruerunt ut non omnino religionis suae obseruata confunderent. Nam quia numquam fas fuit Aegyptiis pecudibus aut sanguine sed precibus et ture solo placare deos, his autem duobus aduenis hostiae erant ex more mactandae, fana eorum extra pomerium locauerunt, ut et illi sacrificii sollemnis sibi cruore colerentur nec tamen urbana templa morte pecudum polluerentur: nullum itaque Aegypti oppidum intra muros suos aut Saturni aut Sarapis fanum recepit. Horum alterum uix aegreque a uobis admissum audio, Saturnum uero uel maximo inter ceteros honore celebratis. Si ergo nihil est quod me hoc scire prohibeat, uolo in medium proferatur.» Hic Auienus in Praetextatum expectationem consulentis remittens, «licet omnes», ait, «qui adsunt pari doctrina polleant, sacrorum tamen omnium Uettius unice conscius potest tibi et originem cultus qui huic deo penditur et causam festi sollemnis aperire.» Quod cum Praetextatus in alios refundere temptasset, omnes ab eo impetrauerunt ut ipse dissereret. Tunc silentio facto ita exorsus est:
7.4
«Saturnaliorum originem illam mihi in medium proferre fas est, non quae ad arcanam diuinitatis naturam refertur, sed quae aut fabulosis admixta disseritur aut a physicis in uulgus aperitur. Nam occultas et manantes ex mero ueri fonte rationes ne in ipsis quidem sacris enarrare permittitur, sed si quis illas adsequitur, continere intra conscientiam tectas iubetur. Unde quae sciri fas est Horus noster licebit mecum recognoscat.
7.5
Regionem istam, quae nunc uocatur Italia, regno Ianus optinuit, qui —ut Hyginus Protarchum Trallianum secutus tradit— cum Camese aeque indigena terram hanc ita participata potentia possidebant, ut regio Camesene, oppidum Ianiculum uocitaretur. Post ad Ianum solum regnum redactum est, qui creditur geminam faciem praetulisse, ut quae ante quaeque post tergum essent intueretur: quod procul dubio ad prudentiam regis sollertiamque referendum est, qui et praeterita nosset et futura prospiceret, sicut Anteuorta et Postuorta, diuinitatis scilicet aptissimae comites, apud Romanos coluntur. Hic igitur Ianus, cum Saturnum classe peruectum excepisset hospitio, et ab eo edoctus peritiam ruris, ferum illum et rudem ante fruges cognitas uictum in melius redegisset, regni eum societate munerauit. Cum primus quoque aera signaret, seruauit et in hoc Saturni reuerentiam ut quoniam ille naui fuerat aduectus, ex una quidem parte sui capitis effigies, ex altera uero nauis exprimeretur, quo Saturni memoriam in posteros propagaret. Aes ita fuisse signatum hodieque intellegitur in aleae lusu, cum pueri denarios in sublime iactantes capita aut nauia lusu teste uetustatis exclamant. Hos una concordesque regnasse uicinaque oppida communi opera condidisse —praeter Maronem, qui refert,
7.18
Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen—
7.7
etiam ⟨ob⟩ illud in promptu est, quod posteri quoque duos eis continuos menses dicarunt, ut December sacrum Saturni, Ianuarius alterius uocabulum possideret. Cum inter haec subito Saturnus non comparuisset, excogitauit Ianus honorum eius augmenta ac primum terram omnem dicioni suae parentem Saturniam nominauit, aram deinde cum sacris tamquam deo condidit, quae Saturnalia nominauit: tot saeculis Saturnalia praecedunt Romanae urbis aetatem. Obseruari igitur eum iussit maiestate religionis quasi uitae melioris auctorem: simulacrum eius indicio est, cui falcem, insigne messis, adiecit. Huic deo insertiones surculorum pomorumque educationes et omnium cuiuscemodi fertilium tribuunt disciplinas. Cyrenenses etiam, cum rem diuinam ei faciunt, ficis recentibus coronantur placentasque mutuo missitant, mellis et fructuum repertorem Saturnum aestimantes. Hunc Romani etiam Sterculium uocant, quod primus stercore fecunditatem agris comparauerit. Regni eius tempora felicissima feruntur, cum propter rerum copiam tum et quod nondum quisquam seruitio uel libertate discriminabatur, quae res intellegi potest quod Saturnalibus tota seruis licentia permittitur.
7.8
Alia Saturnaliorum causa sic traditur. Qui erant ab Hercule in Italia relicti —ut quidam ferunt, irato quod incustoditum fuisset armentum, ut nonnulli aestimant, consulto eos reliquente ut aram suam atque aedem ab incursionibus tuerentur— hi ergo cum a latronibus infestarentur, occupato edito colle Saturnios se nominauerunt, quo ante nomine etiam idem collis uocabatur, et quia se huius dei senserunt nomine ac religione tutos, instituisse Saturnalia feruntur ut agrestes uicinorum animos ad maiorem sacri reuerentiam ipsa indicti festi obseruatio uocaret.
7.9
Nec illam causam quae Saturnalibus adsignatur ignoro, quod Pelasgi, sicut Uarro memorat, cum sedibus suis pulsi diuersas terras petissent, confluxerunt plerique Dodonam et incerti quibus haererent locis eiusmodi accepere responsum:
7.19
στειχετε μαιομενοι Σικελων Σατουρνιον αιαν
7.20
ηδ᾽ Αβοριγινεων, Κοτυλην, ου νασος οχειται,
7.21
οις αναμειχθεντες δεκατην εκπεμπετε Φοιβω
7.22
και κεφαλας Αιδη και τω πατρι πεμπετε φωτα.
7.10
Acceptaque sorte cum Latium post errores plurimos appulissent, in lacu Cutiliensi enatam insulam deprehenderunt. Amplissimus enim caespes, siue ille continens limus seu paludis fuit coacta compage, uirgultis et arboribus in siluae licentiam comptus, iactantibus perenne fluctibus uagabatur, ut fides ex hoc etiam Delo facta sit, quae celsa montibus, uasta campis, tamen per maria migrabat. Hoc igitur miraculo deprehenso, has sibi sedes praedictas esse didicerunt uastatisque Siciliensibus incolis occupauere regionem, decima praedae secundum responsum Apollini consecrata erectisque Diti sacello et Saturno ara, cuius festum Saturnalia nominarunt. Cumque diu humanis capitibus Ditem et uirorum uictimis Saturnum placare se crederent propter oraculum in quo erat,
7.23
και κεφαλας Αιδη και τω πατρι πεμπετε φωτα,
7.12
Herculem ferunt postea cum Geryonis pecore per Italiam reuertentem suasisse illorum posteris ut faustis sacrificiis infausta mutarent, inferentes Diti non hominum capita sed oscilla ad humanam effigiem arte simulata et aras Saturnias non mactando uiro sed accensis luminibus excolentes, quia non solum uirum sed et lumina φωτα significat. Inde mos per Saturnalia missitandis cereis coepit.
7.13
Alii cereos non ob aliud mitti putant quam quod hoc principe ab incomi et tenebrosa uita quasi ad lucem et bonarum artium scientiam editi sumus. Illud quoque in litteris inuenio, quod cum multi occasione Saturnaliorum per auaritiam a clientibus ambitiose munera exigerent idque onus tenuiores grauaret, Publicius tribunus plebi tulit non nisi cerei ditioribus missitarentur.»
7.14
Hic Albinus Caecina subiecit, «qualem nunc permutationem sacrificii, Praetextate, memorasti inuenio postea Compitalibus celebratam, cum ludi per urbem in compitis agitabantur, restituti scilicet a Tarquinio Superbo Laribus ac Maniae ex responso Apollinis, quo praeceptum est ut pro capitibus capitibus supplicaretur. Idque aliquamdiu obseruatum, ut pro familiarium sospitate pueri mactarentur Maniae deae, matri Larum. Quod sacrificii genus Iunius Brutus consul pulso Tarquinio aliter constituit celebrandum. Nam capitibus alii et papaueris supplicari iussit, ut responso Apollinis satis fieret de nomine capitum remoto scilicet scelere infaustae sacrificationis, factumque est ut effigies Maniae suspensae pro singulorum foribus periculum, si quod immineret familiis, expiarent, ludosque ipsos ex uiis compitorum in quibus agitabantur Compitalia appellitauerunt. Sed perge cetera.»
7.15
Et Praetextatus: «bene et opportune similis emendatio sacrificiorum relata est; sed ex his causis, quae de origine huius festi relatae sunt, apparet Saturnalia uetustiora esse urbe Roma, adeo ut ante Romam in Graecia hoc sollemne coepisse Accius in Annalibus suis referat his uersibus:
7.24
maxima pars Graium Saturno et maxime Athenae
7.25
conficiunt sacra, quae Cronia esse iterantur ab illis
7.26
eumque diem celebrant: per agros urbesque fere omnes
7.27
exercent epulas laeti famulosque procurant
7.28
quisque suos. Nostrisque itidem est mos traditus illinc
7.29
iste, ut cum dominis famuli epulentur ibidem.
8.1
Nunc de ipso dei templo pauca referenda sunt. Tullum Hostilium, cum bis de Albanis, de Sabinis tertio triumphasset, inuenio fanum Saturno ex uoto consecrauisse et Saturnalia tunc primum Romae instituta, quamuis Uarro libro sexto, qui est De sacris aedibus, scribat aedem Saturni ad forum faciendam locasse Tarquinium regem, Titum uero Larcium dictatorem Saturnalibus eam dedicasse. Nec me fugit Gellium scribere senatum decresse ut aedes Saturni fieret eique rei Furium tribunum militum praefuisse. Habet aram et ante Senaculum: illic Graeco ritu capite aperto res diuina fit, quia primum a Pelasgis, post ab Hercule ita eam a principio factitatam putant.
8.2
Aedem uero Saturni aerarium Romani esse uoluerunt, quod tempore quo incoluit Italiam fertur nullum in eius finibus furtum esse commissum aut quia sub illo nihil erat cuiusque priuatum:
8.30
nec signare solum aut partiri limite campum
8.31
fas erat: in medium quaerebant…
8.3
Ideo apud eum locaretur populi pecunia communis, sub quo fuissent cunctis uniuersa communia. Illud non omiserim, Tritonas cum bucinis fastigio Saturni aedis superpositos, quoniam ab eius commemoratione ad nostram aetatem historia clara et quasi uocalis est, ante uero muta et obscura et incognita, quod testantur caudae Tritonum humi mersae et absconditae. Cur autem Saturnus ipse in compedibus uisatur Uerrius Flaccus causam se ignorare dicit, uerum mihi Apollodori lectio sic suggerit: Saturnum Apollodorus alligari ait per annum laneo uinculo et solui ad diem sibi festum id est mense hoc Decembri, atque inde prouerbium ductum, deos laneos pedes habere; significari uero decimo mense semen in utero animatum in uitam grandescere, quod donec erumpat in lucem, mollibus naturae uinculis detinetur.
8.4
Est porro idem Κρονος και Χρονος. Saturnum enim in quantum mythici fictionibus distrahunt, in tantum physici ad quandam ueri similitudinem reuocant. Hunc aiunt abscidisse Caeli patris pudenda, quibus in mare deiectis Uenerem procreatam, quae a spuma unde coaluit Αφροδιτη nomen accepit. Ex quo intellegi uolunt, cum chaos esset, tempora non fuisse, siquidem tempus est certa dimensio quae ex caeli conuersione colligitur. [tempus coepit] Inde ab ipso natus putatur Κρονος qui, ut diximus, Χρονος est. Cumque semina rerum omnium post caelum gignendarum de caelo fluerent, et elementa uniuersa quae mundo plenitudinem facerent ex illis seminibus fundarentur, ubi mundus omnibus suis partibus membrisque perfectus est, certo iam tempore finis factus est producendi de caelo semina ad elementorum conceptionem, quae iam plena fuerant procreata. Animalium uero aeternam propagationem ad uenerem generandi facultas ex umore translata est, ut per coitum maris feminaeque cuncta deinceps gignerentur. Propter abscisorum pudendorum fabulam etiam nostri eum Saturnum uocitauerunt παρα την σαθην, quae membrum uirile declarat, ueluti Sathurnum: inde etiam satyros ueluti sathyros, quod sint in libidinem proni, appellatos opinantur. Falcem ei quidam aestimant attributam quod tempus omnia metat exsecet et incidat. Hunc aiunt filios suos solitum deuorare eosdemque rursus euomere, per quod similiter significatur eum tempus esse, a quo uicibus cuncta gignantur absumanturque et ex eo denuo renascantur. Eundem a filio pulsum quid aliud est quam tempora senescentia ab his quae post sunt nata depelli? Uinctum autem, quod certa lege naturae conexa sint tempora uel quod omnes fruges quibusdam uinculis nodisque alternentur. Nam et falcem uolunt fabulae in Siciliam decidisse, quod sit terra ista uel maxime fertilis.
9.1
Et quia Ianum cum Saturno regnasse memorauimus, de Saturno autem quid mythici, quid physici aestiment iam relatum est: de Iano quoque quid ab utrisque iactetur in medium proferemus. Mythici referunt regnante Iano omnium domos religione ac sanctitate fuisse munitas idcircoque ei diuinos honores esse decretos et ob merita introitus et exitus aedium eidem consecratos. Xenon quoque primo Italicon tradit Ianum in Italia primum dis templa fecisse et ritus instituisse sacrorum, ideo eum in sacrificis praefationem meruisse perpetuam. Quidam ideo eum dici bifrontem putant quod et praeterita sciuerit et futura prouiderit. Sed physici eum magnis consecrant argumentis diuinitatis. Nam sunt qui Ianum eundem esse atque Apollinem et Dianam dicant et in hoc uno utrumque exprimi numen adfirment. Etenim, sicut Nigidius quoque refert, apud Graecos Apollo colitur qui Θυραιος uocatur, eiusque aras ante fores suas celebrant, ipsum exitus et introitus demonstrantes potentem. Idem Apollo apud illos et Αγυιευς nuncupatur, quasi uiis praepositus urbanis; illi enim uias quae intra pomeria sunt αγυιας appellant, Dianae uero ut Triuiae uiarum omnium tribuunt potestatem. Sed apud nos Ianum omnibus praeesse ianuis nomen ostendit, quod est simile Θυραιω. Nam et cum claui ac uirga figuratur, quasi omnium et portarum custos et rector uiarum. Pronuntiauit Nigidius Apollinem Ianum esse Dianamque Ianam, adposita D littera, quae saepe I litterae causa decoris adponitur: "reditur" "redhibetur", "redintegratur" et similia.
9.2
Ianum quidam solem demonstrari uolunt et ideo geminum quasi utriusque ianuae caelestis potentem, qui exoriens aperiat diem, occidens claudat, inuocarique primum, cum alicui deo res diuina celebratur, ut per eum pateat ad illum cui immolatur accessus, quasi preces supplicum per portas suas ad deos ipse transmittat. Inde et simulacrum eius plerumque fingitur manu dextera trecentorum et sinistra sexaginta et quinque numerum tenens ad demonstrandam anni dimensionem, quae praecipua est solis potestas. Alii mundum id est caelum esse uoluerunt Ianumque ab eundo dictum, quod mundus semper eat dum in orbem uoluitur et ex se initium faciens in se refertur: unde et Cornificius Etymorum libro tertio, "Cicero", inquit, "non Ianum sed Eanum nominat, ab eundo." Hinc et Phoenices in sacris imaginem eius exprimentes draconem finxerunt in orbem redactum caudamque suam deuorantem, ut appareat mundum et ex se ipso ali et in se reuolui. Ideo et apud nos in quattuor partes spectat, ut demonstrat simulacrum eius Faleris aduectum. Gauius Bassus in eo libro quem de dis composuit Ianum bifrontem fingi ait quasi superum atque inferum ianitorem, eundem quadriformem quasi uniuersa climata maiestate complexum. Saliorum quoque antiquissimis carminibus "deorum deus" canitur. M. etiam Messala, Cn. Domitii in consulatu collega [53 AC] idemque per annos quinquaginta et quinque augur, de Iano ita incipit:
9.3
qui cuncta fingit eademque regit, aquae terraeque uim ac naturam grauem atque pronam in profundum dilabentem, ignis atque animae leuem in immensum sublime fugientem copulauit circumdato caelo: quae uis caeli maxima duas uis dispares colligauit.
9.4
In sacris quoque inuocamus "Ianum Geminum", "Ianum Patrem", "Ianum Iunonium", "Ianum Consiuium", "Ianum Quirinum", "Ianum Patulcium" et "Clusiuium". Cur Geminum inuocemus supra iam diximus, "Patrem" quasi deorum deum, "Iunonium" quasi non solum mensis Ianuarii sed mensium omnium ingressus tenentem; in dicione autem Iunonis sunt omnes Kalendae, unde et Uarro libro quinto rerum diuinarum scribit Iano duodecim aras pro totidem mensibus dedicatas; "Consiuium" a conserendo, id est a propagine generis humani, quae Iano auctore conseritur; "Quirinum" quasi bellorum potentem, ab hasta quam Sabini "curin" uocant; "Patulcium" et "Clusiuium" quia bello caulae eius patent, pace clauduntur. Huius autem rei haec causa narratur.
9.5
Cum bello Sabino, quod uirginum raptarum gratia commisum est, Romani portam quae sub radicibus collis Uiminalis erat (quae postea ex euentu Ianualis uocata est) claudere festinarent, quia in ipsam hostes ruebant, postquam est clausa, mox sponte patefacta est; cumque iterum ac tertio idem contigisset, armati plurimi pro limine, quia claudere nequibant, custodes steterunt, cumque ex alia parte acerrimo proelio certaretur, subito fama pertulit fusos a Tatio nostros. Quam ob causam Romani qui aditum tuebantur territi profugerunt cumque Sabini per portam patentem inrupturi essent, fertur ex aede Iani per hanc portam magnam uim torrentium undis scatentibus erupisse multasque perduellium cateruas aut exustas feruenti aut deuoratas rapida uoragine deperisse. Ea re placitum ut belli tempore, uelut ad urbis auxilium profecto deo, fores reserarentur. Haec de Iano.
10.1
Sed ut ad Saturnalia reuertamur, belum Saturnalibus sumere nefas habitum, poenas a nocente isdem diebus exigere piaculare est. Apud maiores nostros Saturnalia die uno finiebantur, qui erat a. d. quartum decimum Kalendas Ianuarias, sed postquam C. Caesar huic mensi duos addixit dies, sexto decimo coepta celebrari. Ea re factum est ut cum uulgus ignoraret certum Saturnaliorum diem, nonnullique a C. Caesare inserto die et alii uetere more celebrarent, plures dies Saturnalia numerarentur —licet et apud ueteres opinio fuerit septem diebus peragi Saturnalia, si opinio uocanda est quae idoneis firmatur auctoribus. Nouius enim Atellanarum probatissimus scriptor ait,
10.32
olim expectata ueniunt septem Saturnalia.
10.3
Mummius quoque, qui post Nouium et Pomponium diu iacentem artem Atellaniam suscitauit, "nostri", inquit, "maiores, uelut bene multa instituere, hoc optime: a frigore fecere summo dies septem Saturnalia." Sed Mallius ait eos qui se, ut supra diximus, Saturni nomine et religione defenderant per triduum festos instituisse dies et Saturnalia uocauisse, "unde et Augustus huius", inquit, "rei opinionem secutus in legibus iudiciariis triduo seruari ferias iussit."
10.4
Masurius et alii uno die, id est quarto decimo Kalendas Ianuarias, fuisse Saturnalia crediderunt, quorum sententiam Fenestella confirmat, dicens Aemiliam uirginem XU Kalendarum Ianuariarum esse damnatam, quo die si Saturnalia gererentur, nec causam omnino dixisset. Deinde adicit, "sequebantur eum diem Saturnalia." Mox ait "postero autem die, qui fuit XIII Kalendarum Ianuariarum, Liciniam uirginem ut causam diceret iussam," ex quo ostendit XIII Kalendarum profestum esse. Duodecimo uero feriae sunt diuae Angeroniae, cui pontifices in sacello Uolupiae sacrum faciunt. Quam Uerrius Flaccus Angeroniam dici ait quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat. Masurius adicit simulacrum huius deae ore obligato atque signato in ara Uolupiae propterea collocatum quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant perueniant patientiae beneficio ad maximam uoluptatem. Iulius Modestus ideo sacrificari huic deae dicit quod populus Romanus morbo qui angina dicitur praemisso uoto sit liberatus. Undecimo autem Kalendas feriae sunt Laribus dedicatae, quibus aedem bello Antiochi Aemilius Regillus praetor in campo Martio curandam uouit.
10.5
Decimo Kalendas feriae sunt Iouis quae apellantur Larentinalia, de quibus —quia fabulari libet— hae fere opiniones sunt. Ferunt enim regnante Anco aedituum Herculis per ferias otiantem deum tesseris prouocasse, ipso utriusque manum tuente, adiecta condicione ut uictus cena scortoque multaretur. Uictore itaque Hercule illum Accam Larentiam, nobilissimum id temporis scortum, intra aedem inclusisse cum cena eamque postero die distulisse rumorem quod post concubitum dei accepisset munus, ne commodum primae occasionis cum se domum reciperet offerendae aspernaretur. Euenisse itaque ut egressa templo mox a Carutio capto eius pulchritudine compellaretur. Cuius uoluntatem secuta adsumptaque nuptiis post obitum uiri omnium bonorum eius facta compos, cum decederet, populum Romanum nuncupauit heredem. Et ideo ab Anco in Uelabro, loco celeberrimo urbis, sepulta est ac sollemne sacrificium eidem constitutum, quo dis Manibus eius per flaminem sacrificaretur, Iouique feriae consecratae, quod aestimauerunt antiqui animas a Ioue dari et rursus post mortem eidem reddi. Cato ait Larentiam meretricio quaestu locupletatam post excessum suum populo Romano agros Turacem, Semurium, Lintirium et Solonium reliquisse et ideo sepulcri magnificentia et annuae parentationis honore dignatam. Macer Historiarum libro primo Faustuli coniugem Accam Larentiam Romuli et Remi nutricem fuisse confirmat, hanc regnante Romulo Carutio cuidam Tusco diuiti denuptam auctamque hereditate uiri, quam post Romulo, quem educasset, reliquit et ab eo parentalia diemque festum causa pietatis statutum.
10.6
Ex his ergo omnibus colligi potest et uno die Saturnalia fuisse et non nisi quarto decimo Kalendarum Ianuariarum celebrata. Quo solo die apud aedem Saturni conuiuio dissoluto Saturnalia clamitabantur, qui dies nunc Opalibus inter Saturnalia deputatur, cum primum Saturno pariter et Opi fuerit adscriptus. Hanc autem deam Opem Saturni coniugem crediderunt et ideo hoc mense Saturnalia itemque Opalia celebrari, quod Saturnus eiusque uxor tam frugum quam fructuum repertores esse credantur, itaque omni iam fetu agrorum coacto ab hominibus hos deos coli quasi uitae cultioris auctores. Quos etiam nonnullis caelum ac terram esse persuasum est Saturnumque a satu dictum, cuius causa de caelo est, et terram Opem, cuius ope humanae uitae alimenta quaeruntur, uel ab opere, per quod fructus frugesque nascuntur. Huic deae sedentes uota concipiunt terramque de industria tangunt, demonstrantes ipsam matrem terram esse mortalibus adpetendam. Philochorus Saturno et Opi primum in Attica statuisse aram Cecropem dicit eosque deos pro Ioue terraque coluisse instituisseque ut patres familiarum et frugibus et fructibus iam coactis passim cum seruis uescerentur, cum quibus patientiam laboris in colendo rure tolerauerant. Delectari enim deum honore seruorum, contemplatu laboris. Hinc est quod ex instituto peregrino huic deo sacrum aperto capite facimus.
10.7
Abunde iam probasse nos aestimo Saturnalia uno tantum die, id est quarto decimo Kalendas, solita celebrari, sed post in triduum propagata, primum ex adiectis a Caesare huic mensi diebus, deinde ex edicto Augusti quo trium dierum ferias Saturnalibus addixit, a sexto decimo igitur coepta in quartum decimum desinunt, quo solo fieri ante consueuerant. Sed Sigillariorum adiecta celebritas in septem dies discursum publicum et laetitiam religionis extendit.»
11.1
Tunc Euangelus, «hoc quidem», inquit, «iam fere non possum, quod Praetextatus noster in ingenii sui pompam et ostentationem loquendi uel paulo ante honori alicuius dei adsignari uoluit quod serui cum dominis uescerentur, quasi uero curent diuina de seruis aut sapiens quisquam domi suae contumeliam tam foedae societatis admittat, uel nunc Sigillaria, quae lusum reptanti adhuc infantiae oscillis fictilibus praebent, temptat officio religionis adscribere et quia princeps religiosorum putatur nonnulla iam et superstitionis admiscet; quasi uero nobis fas non sit Praetextato aliquando non credere.»
11.2
Hic cum omnes exhorruissent, Praetextatus renidens: «superstitiosum me, Euangele, nec dignum cui credatur existimes uolo, nisi utriusque tibi rei fidem ratio adserta monstrauerit. Et ut primum de seruis loquamur, iocone an serio putas esse hominum genus quod di immortales nec cura sua nec prouidentia dignentur? An forte seruos in hominum numero esse non pateris? Audi igitur quanta indignatio de serui supplicio caelum penetrauerit.
11.3
Anno enim post Romam conditam quadringentesimo septuagesimo quarto Autronius quidam Maximus seruum suum uerberatum patibuloque constrictum ante spectaculi commissionem per circum egit: ob quam causam indignatus Iuppiter Annio cuidam per quietem imperauit ut senatui nuntiaret non sibi placuisse plenum crudelitatis admissum. Quo dissimulante filium ipsius mors repentina consumpsit, ac post secundam denuntiationem ob eandem neglegentiam ipse quoque in subitam corporis debilitatem solutus est. Sic demum ex consilio amicorum lectica delatus senatui rettulit et uix consummato sermone, sine mora recuperata bona ualitudine, curia pedibus egressus est. Ex senatus itaque consulto et Maenia lege ad propitiandum Iouem additus est illis Circensibus dies, isque instauraticius dictus est non a patibulo, ut quidam putant, Graeco nomine απο του σταυρου, sed a redintegratione, ut Uarroni placet, qui instaurare ait esse instar nouare.
11.4
Uides quanta de seruo ad deorum summum cura peruenerit. Tibi autem unde in seruos tantum et tam inane fastidium, quasi non ex isdem tibi et constent et alantur elementis eundemque spiritum ab eodem principio carpant? Uis tu cogitare eos, quos ius tuos uocat, isdem seminibus ortos eodem frui caelo, aeque uiuere, aeque mori? Serui sunt: immo homines. Serui sunt: immo conserui, si cogitaueris tantundem in utrosque licere fortunae. Tam tu illum uidere liberum potes quam ille te seruum. Nescis qua aetate Hecuba seruire coeperit, qua Croesus, qua Darei mater, qua Diogenes, qua Platon ipse? Postremo quid ita nomen seruitutis horremus? Seruus est quidem, sed necessitate, sed fortasse libero animo. Seruus est: hoc illi nocebit, si ostenderis quis non sit. Alius libidini seruit, alius auaritiae, alius ambitioni, omnes spei, omnes timori; et certe nulla seruitus turpior quam uoluntaria. At nos iugo a Fortuna imposito subiacentem tamquam miserum uilemque calcamus, quod uero nos nostris ceruicibus inserimus non patimur reprehendi.
11.5
Inuenies inter seruos aliquem pecunia fortiorem, inuenies dominum spe lucri oscula alienorum seruorum manibus infigentem. Non ergo fortuna homines aestimabo sed moribus: sibi quisque dat mores, conditionem casus adsignat. Quemadmodum stultus est qui empturus equum non ipsum inspicit sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus est qui hominem aut ex ueste aut ex condicione quae nobis uestis modo circumdata est aestimandum putat.
11.6
Non est, mi Euangele, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras: si diligenter attenderis, inuenies et domi. Tu modo uiue cum seruo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum et nonnumquam in necessarium admitte consilium. Nam et maiores nostri omnem dominis inuidiam, omnem seruis contumeliam detrahentes, dominum patrem familias, seruos familiares appellauerunt. Colant ergo te potius serui tui, mihi crede, quam timeant. Dicet aliquis nunc me dominos de fastigio suo deicere et quodammodo ad pilleum seruos uocare, quos debere dixi magis colere quam timere. Hoc qui senserit, obliuiscetur id dominis parum non esse quod dis satis est. Deinde qui colitur etiam amatur: non potest amor cum timore misceri. Unde putas adrogantissimum illud manasse prouerbium quo iactatur totidem hostes nobis esse quot seruos? Non habemus illos hostes sed facimus, cum in illos superbissimi contumeliosissimi crudelissimi sumus, et ad rabiem nos cogunt peruenire deliciae, ut quicquid non ex uoluntate respondit iram furoremque euocet. Domi enim nobis animos induimus tyrannorum, et non quantum decet sed quantum licet exercere uolumus in seruos. Nam ut cetera crudelitatis genera praeteream, sunt qui, dum se mensae copiis et auiditate distendunt, circumstantibus seruis mouere labra nec in hoc quidem ut loquantur licere permittunt: uirga murmur omne compescitur, et ne fortuita quidem uerberibus excepta sunt; tussis, sternutamentum, singultus magno malo luitur. Sic fit ut isti de domino loquantur, quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum praesentibus dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere ceruicem et periculum imminens in caput suum uertere: in conuiuiis loquebantur sed in tormentis tacebant.
11.7
Uis exercitas in seruili pectore uirtutes recenseamus? Primus tibi Urbinus occurrat: qui cum iussus occidi in Reatino lateret, latebris proditis unus ex seruis anulo eius et ueste insignitus in cubiculo ad quod inruebant qui persequebantur pro domino iacuit militibusque ingredientibus ceruicem praebuit et ictum tamquam Urbinus excepit. Urbinus postea restitutus monumentum ei fecit titulo scriptionis qui tantum meritum loqueretur adiecto.
11.8
Aesopus libertus Demosthenis, conscius adulterii quod cum Iulia patronus admiserat, tortus diutissime perseuerauit non prodere patronum, donec aliis coarguentibus consciis Demosthenes ipse fateretur. Et ne aestimes ab uno facile celari posse secretum, Labienum ope libertorum latentem ut indicarent liberti nullo tormentorum genere compulsi sunt.
11.9
Ac ne quis libertos dicat hanc fidem beneficio potius libertatis acceptae quam ingenio debuisse, accipe serui in dominum benignitatem cum ipse a domino puniretur. Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem, diripientibus bona eius aliis, seruus compeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae imputandam esse, non domino, abditumque ministerio suo aluit. Cum deinde persequentes adesse sensisset, senem quem casus obtulit iugulauit et in constructam pyram coniecit. Qua accensa occurrit eis qui Restionem quaerebant, dicens damnatum sibi poenas luisse, multo acrius a se uexatum quam ipse uexarat, et fide habita Restio liberatus est.
11.10
Caepionem quoque qui in Augusti necem fuerat animatus, postquam detecto scelere damnatus est, seruus ad Tiberim in cista detulit peruectumque Ostiam inde in agrum Laurentem ad patris uillam nocturno itinere perduxit. Comes deinde nauigationis naufragio una expulsum dominum Neapoli dissimulanter occuluit exceptusque a centurione nec pretio nec minis ut dominum proderet potuit adduci. Asinio etiam Pollione acerbe cogente Patauinos ut pecuniam et arma conferrent dominisque ob hoc latentibus, praemio seruis cum libertate proposito qui dominos suos proderent, constat seruorum nullum uictum praemio dominum prodidisse.
11.11
Audi in seruis non fidem tantum sed et fecundum bonae inuentionis ingenium. Cum premeret obsidio Grumentum, serui relicta domina ad hostes transfugerunt. Capto deinde oppido impetum in domum habita conspiratione fecerunt et extraxerunt dominam uultu poenam minante ac uoce obuiis adserente, quod tandem sibi data esset copia crudelem dominam puniendi raptamque quasi ad supplicium obsequiis plenis pietate tutati sunt.
11.12
Uide in hac fortuna etiam magnanimitatem exitum mortis ludibrio praeferentem. Uettium Paelignum Italicensem, comprehensum a cohortibus suis ut Pompeio traderetur, seruus eius occidit ac se, ne domino superstes fieret, interemit. Gracchum ex Auentino fugientem Euporus seruus uel, ut quidam tradunt, Philocrates, dum aliqua spes salutis erat, indiuulsus comes qua potuit ratione tutatus est, super occisum deinde animam scissis proprio uulnere uisceribus effudit. Ipsum P. Scipionem Africani patrem, postquam cum Hannibale conflixerat, saucium in equum seruus imposuit et ceteris deserentibus solus in castra perduxit.
11.13
Parum fuerit dominis praestitisse uiuentibus: quid quod in his quoque exigendae uindictae reperitur animositas? Nam Seleuci regis seruus, cum seruiret amico eius a quo dominus fuerat interemptus, cenantem in ultionem domini confodit. Quid quod duas uirtutes, quae inter nobiles quoque unice clarae sunt, in uno uideo fuisse mancipio, imperium regendi peritiam et imperium contemnendi magnanimitatem? Anaxilaus enim Messenius, qui Messanam in Sicilia condidit, fuit Rheginorum tyrannus. Is cum paruos relinqueret liberos, Micytho seruo suo commendasse contentus est. Is tutelam sancte gessit imperiumque tam clementer obtinuit ut Rhegini a seruo regi non dedignarentur. Perductis deinde in aetatem pueris et bona et imperium tradidit, ipse paruo uiatico sumpto profectus est et Olympiae cum summa tranquillitate consenuit.
11.14
Quid etiam in commune seruilis fortuna profuerit non paucis docetur. Bello Punico cum deessent qui scriberentur, serui pro dominis pugnaturos se polliciti in ciuitatem recepti sunt et uolones, quia sponte hoc uoluerunt, appellati. Ad Cannas quoque uictis Romanis octo milia seruorum empta militauerunt cumque minoris captiui redimi possent, maluit se res publica seruis in tanta tempestate committere. Sed et post calamitatem apud Trasimenum notae cladis acceptam libertini quoque in sacramentum uocati sunt. Bello sociali cohortium duodecim ex libertinis conscriptarum opera memorabilis uirtutis apparuit. C. Caesarem, cum milites in amissorum locum substitueret, seruos quoque ab amicis accepisse et eorum forti opera usum esse comperimus. Caesar Augustus in Germania et Illyrico cohortes libertinorum complures legit, quas uoluntarias appellauit.
11.15
Ac ne putes haec in nostra tantum contigisse re publica, Borysthenitae obpugnante Zopyrione seruis liberatis dataque ciuitate peregrinis et factis tabulis nouis hostem sustinere potuerunt. Cleomenes Lacedaemonius, cum mille et quingenti soli Lacedaemonii qui arma ferre possent superfuissent, ex seruis manu missis bellatorum nouem milia conscripsit. Athenienses quoque consumptis publicis opibus seruis libertatem dederunt.
11.16
Ac ne in solo uirili sexu aestimes inter seruos extitisse uirtutes, accipe ancillarum factum non minus memorabile nec quo utilius reipublicae in ulla nobilitate reperias. Nonis Iuliis diem festum esse ancillarum tam uulgo notum est ut nec origo et causa celebritatis ignota sit. Iunoni enim Caprotinae die illo liberae pariter ancillaeque sacrificant sub arbore caprifico in memoriam benignae uirtutis, quae in ancilllarum animis pro conseruatione publicae dignitatis apparuit. Nam post urbem captam cum sedatus esset Gallicus motus, res publica uero esset ad tenue deducta, finitimi opportunitatem inuadendi Romani nominis aucupati praefecerunt sibi Postumium Liuium, Fidenatium dictatorem, qui mandatis ad senatum missis postulauit ut si uellent reliquias suae ciuitatis manere, matres familiae sibi et uirgines dederentur. Cumque patres essent in ancipiti deliberatione suspensi, ancilla nomine Tutela seu Philotis pollicita est se cum ceteris ancillis sub nomine dominarum ad hostes ituram, habituque matrum familias et uirginum sumpto hostibus cum prosequentium lacrimis ad fidem doloris ingestae sunt. Quae cum a Liuio in castris distributae fuissent, uiros plurimo uino prouocauerunt, diem festum apud se esse simulantes. Quibus soporatis ex arbore caprifico quae castris erat proxima signum Romanis dederunt. Qui cum repentina incursione superassent, memor beneficii senatus omnes ancillas manu iussit emitti dotemque iis ex publico fecit et ornatum quo tunc erant usae gestare concessit diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupauit ab illa caprifico ex qua signum uictoriae ceperunt sacrificiumque statuit annua sollemnitate celebrandum, cui lac quod ex caprifico manat propter memoriam facti praecedentis adhibetur.
11.17
Sed nec ad philosophandum ineptum uel impar seruile ingenium fuit. Phaedon ex cohorte Socratica Socratique et Platoni perfamiliaris, adeo ut Plato eius nomini librum illum diuinum de immortalitate animae dicaret, seruus fuit forma atque ingenio liberali. Hunc Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis, atque is postea philosophus inlustris emersit sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur.
11.18
Alii quoque non pauci serui fuerunt qui post philosophi clari extiterunt. Ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros M. Uarro in saturis aemulatus est, quas alii Cynicas, ipse appellat Menippeas.
11.19
Sed et Philostrati Peripatetici seruus Pompylus et Zenonis Stoici seruus qui Perseus uocatus est et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres illa aetate uixerunt. Diogenes etiam Cynicus, licet ex libertate, in seruitutem uenum ierat. Quem cum emere uellet Xeniades Corinthius, ecquid artificii nouisset percontatus est: "noui", inquit Diogenes, "hominibus liberis imperare." Tunc Xeniades responsum eius demiratus e ⟨mit et e⟩ misit manu filiosque suos ei tradens, "accipe", inquit, "liberos meos quibus imperes."
11.20
De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque seruus fuit, recentior est memoria quam ut possit inter oblitterata nesciri. Cuius etiam de se scripti duo uersus feruntur, ex quibus illud latenter intellegas, non omni modo dis exosos esse qui in hac uita cum aerumnarum uarietate luctantur, sed esse arcanas causas ad quas paucorum potuit peruenire curiositas:
11.33
δουλος Επικτητος γενομην και σωμ᾽ αναπηρος,
11.34
και πενιην Ιρος και φιλος αθανατοις.
11.21
Habes, ut opinor, adsertum non esse fastidio despiciendum seruile nomen, cum et Iouem tetigerit cura de seruo et multos ex his fideles prouidos fortes, philosophos etiam extitisse constiterit. Nunc de Sigillaribus, ne ridenda me potius aestimes quam sancta dixisse, paucis recensendum est.
11.22
Epicadus refert Herculem occiso Geryone cum uictor per Italiam armenta duxisset, ponte qui nunc Sublicius dicitur ad tempus instructo, hominum simulacra pro numero sociorum quos casu peregrinationis amiserat in fluuium demisisse, ut aqua secunda in mare aduecta pro corporibus defunctorum ueluti patriis sedibus redderentur et inde usum talia simulacra fingendi inter sacra mansisse. Sed mihi huius rei illa origo uerior aestimatur quam paulo ante memini rettulisse: Pelasgos, postquam felicior interpretatio capita non uiuentium sed fictilia, et φωτος aestimationem non solum hominem sed etiam lumen significare docuisset, coepisse Saturno cereos potius accendere et in sacellum Ditis arae Saturni cohaerens oscilla quaedam pro suis capitibus ferre. Ex illo traditum ut cerei Saturnalibus missitarentur et sigilla arte fictili fingerentur ac uenalia pararentur quae homines pro se atque suis piaculum pro Dite Saturno facerent. Ideo Saturnalibus talium commerciorum coepta celebritas septem occupat dies, quos tantum feriatos facit esse, non festos omnes. Nam medio id est tertio decimo Kalendas fastum probauimus et aliis hoc adsertionibus ab his probatum est qui rationem anni mensium dierumque et ordinationem a C. Caesare digestam plenius retulerunt.»
12.1
Cumque hic facere uellet finem loquendi, subiecit Aurelius Symmachus: «pergin Praetextate eloquio tam dulci de anno quoque edissertare, antequam experiaris molestiam consulentis, si quis forte de praesentibus ignorat quo ordine uel apud priscos fuerit uel certioribus postea regulis innouatus sit? Ad quod discendum ipse mihi uideris audientum animos incitase de diebus mensi additis disserendo.» Tum ille eodem ductu orandi reliqua contexuit:
12.2
«Anni certus modus apud solos semper Aegyptios fuit, aliarum gentium dispari numero, pari errore nutabat; et ut contentus sim referendo paucarum morem regionum, Arcades annum suum tribus mensibus explicabant, Acarnanes sex, Graeci reliqui trecentis quinquaginta quattuor diebus annum proprium computabant. Non igitur mirum in hac uarietate Romanos quoque olim auctore Romulo annum suum decem habuisse mensibus ordinatum, qui annus incipiebat a Martio et conficiebatur diebus trecentis quattuor, ut sex quidem menses, id est Aprilis Iunius Sextilis September Nouember December, tricenum essent dierum, quattuor uero, Martius Maius Quintilis October, tricenis et singulis expedirentur, qui hodieque septimanas habent Nonas, ceteri quintanas. Septimanas autem habentibus ab Idibus reuertebantur Kalendae ad diem septimum decimum, uerum habentibus quintanas ad octauum decimum remeabat initium Kalendarum.
12.3
Haec fuit Romuli ordinatio, qui primum anni mensem genitori suo Marti dicauit. Quem mensem anni primum fuisse uel ex hoc maxime probatur, quod ab ipso Quintilis quintus est et deinceps pro numero nominabantur. Huius etiam prima die ignem nouum Uestae aris accendebant, ut incipiente anno cura denuo seruandi nouati ignis inciperet. Eodem quoque ingrediente mense tam in regia curiisque atque flaminum domibus laureae ueteres nouis laureis mutabantur; eodem quoque mense et publice et priuatim ad Annam Perennam sacrificatum itur, ut annare perennareque commode liceat. Hoc mense mercedes exsoluebant magistris quas completus annus deberi fecit, comitia auspicabantur, uectigalia locabant, et seruis cenas adponebant matronae, ut domini Saturnalibus: illae ut principio anni ad promptum obsequium honore seruos inuitarent, hi quasi gratiam perfecti operis exsoluerent.
12.4
Secundum mensem nominauit Aprilem, ut quidam putant, cum adspiratione quasi Aphrilem, a spuma quam Graeci αφρον uocant, unde orta Uenus creditur. Et hanc Romuli asserunt fuisse rationem, ut primum quidem mensem a patre suo Marte, secundum ab Aeneae matre Uenere nominaret, et hi potissimum anni principia seruarent a quibus esset Romani nominis origo, cum hodieque in sacris Martem patrem, Uenerem genetricem uocemus. Alii putant Romulum uel altiore prudentia uel certi numinis prouidentia ita primos ordinasse menses ut cum praecedens Marti esset dicatus, deo plerumque hominum necatori —ut Homerus naturae conscius ait,
12.35
Αρες Αρες βροτολοιγε, μιαιφονε, τειχεσιβλητα—
12.6
secundus Ueneri dicaretur, quae uim eius quasi benefica leniret. Nam et in duodecim zodiaci signis, quorum certa certorum numinum domicilia creduntur, cum primum signum Aries Marti adsignatus sit, sequens mox Uenerem, id est Taurus, accepit; et rursus e regione Scorpius ita diuisus est ut deo esset utrique communis. Nec aestimatur ratione caelesti carere ipsa diuisio, siquidem aculeo uelut potentissimo telo pars armata posterior domicilium Martis est, priorem uero partem, cui Ζυγος apud Graecos nomen est, nos Libram uocamus, Uenus accepit, quae uelut iugo concordi iungit matrimonia amicitiasque componit. Sed Cingius in eo libro quem de fastis reliquit ait imperite quosdam opinari Aprilem mensem antiquos a Uenere dixisse, cum nullus dies festus nullumque sacrificium insigne Ueneri per hunc mensem a maioribus institutum sit, sed ne in carminibus quidem Saliorum Ueneris ulla ut ceterorum caelestium laus celebretur. Cingio etiam Uarro consentit, adfirmans nomen Ueneris ne sub regibus quidem apud Romanos uel Latinum uel Graecum fuisse, et ideo non potuisse mensem a Uenere nominari. Sed cum fere ante aequinoctium uernum triste sit caelum et nubibus obductum, sed et mare nauigantibus clausum, terrae etiam ipsae aut aqua aut pruina aut niuibus contegantur eaque omnia uerno id est hoc mense aperiantur, arbores quoque nec minus cetera quae continet terra aperire se in germen incipiant: ab his omnibus mensem Aprilem dici merito credendum est quasi Aperilem, sicut apud Athenienses ανθεστηριων idem mensis uocatur ab eo quod hoc tempore cuncta florescant. Non tamen negat Uerrius Flaccus hoc die postea constitutum ut matronae Ueneri sacrum facerent, cuius rei causam, quia huic loco non conuenit, praetereundum est.
12.7
Maium Romulus tertium posuit, de cuius nomine inter auctores lata dissensio est. Nam Fuluius Nobilior in fastis quos in aede Herculis Musarum posuit Romulum dicit postquam populum in maiores iunioresque diuisit, ut altera pars consilio altera armis rem publicam tueretur, in honorem utriusque partis hunc Maium, sequentem Iunium mensem uocasse. Sunt qui hunc mensem ad nostros fastos a Tusculanis transisse commemorent, apud quos nunc quoque uocatur deus Maius, qui est Iuppiter, a magnitudine scilicet ac maiestate dictus. Cingius mensem nominatum putat a Maia quam Uulcani dicit uxorem argumentoque utitur quod flamen Uulcanalis Kalendis Maiis huic deae rem diuinam facit. Sed Piso uxorem Uulcani Maiestam, non Maiam dicit uocari. Contendunt alii Maiam Mercurii matrem mensi nomen dedisse, hinc maxime probantes quod hoc mense mercatores omnes Maiae pariter Mercurioque sacrificant. Adfirmant quidam, quibus Cornelius Labeo consentit, hanc Maiam cui mense Maio res diuina celebratur terram esse, hoc adeptam nomen a magnitudine, sicut et Mater Magna in sacris uocatur, adsertionemque aestimationis suae etiam hinc colligunt quod sus praegnans ei mactatur, quae hostia propria est terrae. Et Mercurium ideo illi in sacris adiungi dicunt quia uox nascenti homini terrae contactu datur, scimus autem Mercurium uocis et sermonis potentem. Auctor est Cornelius Labeo huic Maiae, id est terrae, aedem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bonae Deae et eandem esse Bonam Deam et terram ex ipso ritu occultiore sacrorum doceri posse confirmat: hanc eandem Bonam Faunamque, Opem et Fatuam pontificum libris indigitari, Bonam quod omnium nobis ad uictum bonorum causa est, Faunam quod omni usui animantium fauet, Opem quod ipsius auxilio uita constat, Fatuam a fando quod, ut supra diximus, infantes partu editi non prius uocem edunt quam attigerint terram. Sunt qui dicant hanc deam potentiam habere Iunonis ideoque regale sceptrum in sinistra manu ei additum. Eandem alii Proserpinam credunt porcaque ei rem diuinam fieri quia segetem quam Ceres mortalibus tribuit porca depasta est. Alii Χθονιαν Εκατην, Boeoti Semelam credunt.
12.8
Nec non eandem Fauni filiam dicunt obsititisseque uoluntati patris in amorem suum lapsi, ut et uirga myrtea ab eo uerberaretur cum desiderio patris nec uino ab eodem pressa cessisset. Transfigurasse se tamen in serpentem pater creditur et coisse cum filia. Horum omnium haec proferuntur indicia: quod uirgam myrteam in templo haberi nefas sit; quod super caput eius extendatur uitis qua maxime eam pater decipere temptauit; quod uinum in templum eius non suo nomine soleat inferri sed uas in quo uinum inditum est mellarium nominetur et uinum lac nuncupetur; serpentesque in templo eius nec terrentes nec timentes indifferenter appareant. Quidam Medeam putant, quod in aede eius omne genus herbarum sit ex quibus antistites dant plerumque medicinas, et quod templum eius uirum introire non liceat propter iniuriam quam ab ingrato uiro Iasone perpessa est. Haec apud Graecos θεος γυναικεια dicitur, quam Uarro Fauni filiam tradit adeo pudicam ut extra γυναικωνιτιν numquam sit egressa, nec nomen eius in publico fuerit auditum, nec uirum umquam uiderit uel a uiro uisa sit, propter quod nec uir templum eius ingreditur. Unde et mulieres in Italia sacro Herculis non licet interesse, quod Herculi, cum boues Geryonis per agros Italiae duceret, sitienti respondit mulier aquam se non posse praestare, quod feminarum deae celebraretur dies, nec ex eo apparatu uiris gustare fas esset. Propter quod Hercules facturus sacrum detestatus est praesentiam feminarum et Potitio ac Pinario sacrorum custodibus iussit ne mulierem interesse permitterent. Ecce occasio nominis, quo Maiam eandem esse et terram et Bonam Deam diximus, coegit nos de Bona Dea quaecumque comperimus protulisse!
12.9
Iunius Maium sequitur aut ex parte populi, ut supra diximus, nominatus aut, ut Cingius arbitratur quod Iunonius apud Latinos ante uocitatus diuque apud Aricinos Praenestinosque hac appellatione in fastos relatus sit, adeo ut (sicut Nisus in commentariis fastorum dicit) apud maiores quoque nostros haec appellatio mensis diu manserit, sed post detritis quibusdam litteris ex Iunonio Iunius dictus sit. Nam et aedes Iunoni Monetae Kalendis Iuniis dedicata est. Nonnulli putauerunt Iunium mensem a Iunio Bruto qui primus Romae consul factus est nominatum, quod hoc mense, id est Kalendis Iuniis, pulso Tarquinio sacrum Carnae deae in Caelio monte uoti reus fecerit. Hanc deam uitalibus humanis praeesse credunt. Ab ea denique petitur ut iecinora et corda quaeque sunt intrinsecus uiscera salua conseruet, et quia cordis beneficio, cuius dissimulatione brutus habebatur, idoneus emendationi publici status extitit, hanc deam quae uitalibus praeest templo sacrauit. Cui pulte fabaria et larido sacrificatur, quod his maxime rebus uires corporis roborentur. Nam et Kalendae Iuniae fabariae uulgo uocantur, quia hoc mense adultae fabae diuinis rebus adhibentur.
12.10
Sequitur Iulius qui, cum secundum Romuli ordinationem Martio anni tenente principium Quintilis a numero uocaretur, nihilo minus tamen etiam post praepositos a Numa Ianuarium ac Februarium retinuit nomen, cum non uideretur iam quintus esse sed septimus. Sed postea in honorem Iulii Caesaris dictatoris legem ferente M. Antonio M. filio consule Iulius appellatus est, quod hoc mense a. d. quartum Idus Quintiles Iulius procreatus sit. Augustus deinde est, qui Sextilis antea uocabatur donec honori Augusti daretur ex senatus consulto cuius uerba subieci:
12.11
cum Imperator Caesar Augustus mense Sextili et primum consulatum inierit et triumphos tres in urbem intulerit et ex Ianiculo legiones deductae secutaeque sint eius auspicia ac fidem, sed et Aegyptus hoc mense in potestatem populi Romani redacta sit finisque hoc mense bellis ciuilibus impositus sit atque ob has causas hic mensis huic imperius felicissimus sit ac fuerit, placere senatui ut hic mensis Augustus appelletur.
12.12
Item plebiscitum factum ob eandem rem Sexto Pacuuio tribuno plebem rogante.
12.13
Mensis September principalem sui retinet appellationem: quem Germanici appellatione Octobrem uero suo nomine Domitianus inuaserat. Sed ubi infaustum uocabulum ex omni aere uel saxo placuit eradi, menses quoque usurpatione tyrannicae appellationis exuti sunt: cautio postea principum ceterorum diri ominis infausta uitantium mensibus a Septembri usque ad Decembrem prisca nomina reseruauit.
12.14
Haec fuit a Romulo annua ordinata dimensio, qui, sicut supra iam diximus, annum decem mensium, dierum uero quattuor et trecentorum habendum esse constituit mensesque ita disposuit ut quattuor ex his tricenos singulos, sex uero tricenos haberent dies. Sed cum is numerus neque solis cursui neque lunae rationibus conueniret, nonnumquam usu ueniebat ut frigus anni aestiuis mensibus et contra calor hiemalibus proueniret, quod ubi contigisset, tantum dierum sine ullo mensis nomine patiebantur absumi quantum ad id anni tempus adduceret quo caeli habitus instanti mensi aptus inueniretur.
13.1
Sed secutus Numa, quantum saeculo rudi et adhuc impolito solo ingenio magistro comprehendere potuit, uel quia Graecorum obseruatione forsan instructus est, quinquaginta dies addidit, ut in trecentos quinquaginta et quattuor dies quibus duodecim lunae cursus confici credidit annus extenderetur. Atque his quinquaginta diebus a se additis adiecit alios sex retractos illis sex mensibus qui triginta habebant dies, id est de singulis singulos, factosque quinquaginta et sex dies in duos nouos menses pari ratione diuisit. Ac de duobus priorem Ianuarium nuncupauit primumque anni esse uoluit, tamquam bicipitis dei mensem, respicientem ac prospicientem transacti anni finem futurique principia; secundum dicauit Februo deo, qui lustrationum potens creditur. Lustrari autem eo mense ciuitatem necesse erat, quo statuit ut iusta dis Manibus soluerentur.
13.2
Numae ordinationem finitimi mox secuti totidem diebus totidemque mensibus ut Pompilio placuit annum suum computare coeperunt; sed hoc solo discrepabant, quod menses undetricenum tricenumque numero alternauerunt. Paulo post Numa in honorem imparis numeri, secretum hoc et ante Pythagoram parturiente natura, unum adiecit diem quem Ianuario dedit, ut tam in anno quam in mensibus singulis praeter unum Februarium impar numerus seruaretur. Nam quia duodecim menses, si singuli aut pari aut impari numero putarentur, consummationem parem facerent, unus pari numero institutus uniuersam putationem imparem fecit. Ianuarius igitur Aprilis Iunius Sextilis September Nouember December undetricenis censebantur diebus et quintanas Nonas habebant, ac post Idus in omnibus a. d. septimum decimum Kalendas computabatur. Martius uero Maius Quintilis et October dies tricenos singulos possidebant. Nonae in his septimanae erant similiterque post Idus decem septem dies in singulis usque ad sequentes Kalendas putabantur, sed solus Februarius uiginti et octo retinuit dies quasi inferis et deminutio et par numerus conueniret.
13.3
Cum ergo Romani ex hac distributione Pompilii ad lunae cursum sicut Graeci annum proprium computarent, necessario et intercalarem mensem instituerunt more Graecorum. Nam et Graeci, cum animaduerterent temere se trecentis quinquaginta quattuor diebus ordinasse annum, quoniam appareret de solis cursu, qui trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo undecim dies et quadrantem, intercalares stata ratione commenti sunt, ita ut octauo quoque anno nonaginta dies, ex quibus tres menses tricenum dierum composuerunt, intercalarent. Id Graeci fecerunt, quoniam operosum erat atque difficile omnibus annis undecim dies et quadrantem intercalare. Itaque maluerunt hunc numerum octies multiplicare et nonaginta dies, qui nascuntur si quadrans cum diebus undecim octies componatur, inserere in tres menses, ut diximus, distribuendos. Hos dies υπερβαινοντας, menses uero εμβολιμους appellitabant. Hunc ergo ordinem Romanis quoque imitari placuit, sed frustra, quippe fugit eos diem unum, sicut supra admonuimus, additum a se ad Graecum numerum in honorem imparis numeri. Ea re per octennium conuenire numerus atque ordo non poterat. Sed nondum hoc errore comperto per octo annos nonaginta quasi superfundendos Graecorum exemplo computabant dies alternisque annis binos et uicenos, alternis ternos uicenosque intercalantes expensabant intercalationibus quattuor. Sed octauo quoque anno intercalares octo adfluebant dies ex singulis quibus uertentis anni numerum apud Romanos super Graecum abundasse iam diximus. Hoc quoque errore iam cognito haec species emendationis inducta est. Tertio quoque octennio ita intercalandos dispensabant dies ut non nonaginta sed sexaginta sex intercalarent, compensatis uiginti et quattuor diebus pro illis qui per totidem annos supra Graecorum numerum creuerant.
13.4
Omni autem intercalationi mensis Februarius deputatus est quoniam is ultimus anni erat, quod etiam ipsum de Graecorum imitatione faciebant. Nam et illi ultimo anni sui mensi superfluos interserebant dies, ut refert Glaucippus, qui de sacris Atheniensium scripsit. Uerum una re a Graecis differebant. Nam illi confecto ultimo mense, Romani non confecto Februario sed post uicesimum et tertium diem eius intercalabant, Terminalibus scilicet iam peractis. Deinde reliquos Februarii mensis dies, qui erant quinque, post intercalationem subiungebant, credo uetere religionis suae more, ut Februarium omni modo Martius consequeretur.
13.5
Sed cum saepe eueniret ut nundinae modo in anni principem diem, modo in Nonas caderent —utrumque autem perniciosum rei publicae putabatur— remedium quo hoc auerteretur excogitatum est, quod aperiemus si prius ostenderimus cur nundinae uel primis Kalendis uel Nonis omnibus cauebantur. Nam quotiens incipiente anno dies coepit qui addictus est nundinis, omnis ille annus infaustis casibus luctuosus fuit, maximeque Lepidiano tumultu opinio ista firmata est. Nonis autem conuentus uniuersae multitudinis uitandus existimabatur quoniam populus Romanus exactis etiam regibus diem hunc Nonarum maxime celebrabat quem natalem Seruii Tullii existimabat; quia cum incertum esset quo mense Seruius Tullius natus fuisset, Nonis tamen natum esse constaret, omnes nonas celebri notitia frequentabant, ueritos ergo qui diebus praeerant ne quid nundinis collecta uniuersitas ob desiderium regis nouaret, cauisse ut nonae a nundinis segregarentur. Unde dies ille quo abundare annum diximus eorum est permissus arbitrio qui fastis praeerant, uti cum uellent intercalaretur, dum modo eum in medio Terminaliorum uel mensis intercalaris ita locarent, ut a suspecto die celebritatem auerteret nundinarum. Atque hoc est quod quidam ueterum rettulerunt non solum mensem apud Romanos uerum etiam diem intercalarem fuisse.
13.6
Quando autem primum intercalatum sit uarie refertur. Et Macer quidem Licinius eius rei originem Romulo adsignat; Antias libro secundo Numam Pompilium sacrorum causa id inuenisse contendit; Iunius Seruium Tullium regem primum intercalasse commemorat, a quo et nundinas institutas Uarroni placet. Tuditanus refert libro tertio magistratuum decemuiros qui decem tabulis duas addiderunt de intercalando populum rogasse. Cassius eosdem scribit auctores, Fuluius autem id egisse M'. Acilium consulem dicit ab urbe condita anno quingentesimo sexagesimo secundo, inito mox bello Aetolico. Sed hoc arguit Uarro scribendo antiquissimam legem fuisse incisam in columna aerea a L. Pinario et ⟨P.⟩ Furio consulibus, cui mensis intercalaris ascribitur. Haec de intercalandi principio satis relata sint.
14.1
Uerum fuit tempus cum propter superstitionem intercalatio omnis omissa est, nonnumquam uero per gratiam sacerdotum, qui publicanis proferri uel imminui consulto anni dies uolebant, modo auctio, modo retractio dierum proueniebat et sub specie obseruationis emergebat maior confusionis occasio. Sed postea C. Caesar omnem hanc inconstantiam temporum uagam adhuc et incertam in ordinem statae definitionis coegit, adnitente sibi M. Flauio scriba, qui scriptos dies singulos ita ad dictatorem retulit ut et ordo eorum inueniri facillime posset et inuento certus status perseueraret. Ergo C. Caesar exordium nouae ordinationis initurus dies omnes qui adhuc confusionem poterant facere consumpsit, eaque re factum est ut annus confusionis ultimus in quadringentos quadraginta tres dies protenderetur. Post hoc imitatus Aegyptios, solos diuinarum rerum omnium conscios, ad numerum solis, qui diebus trecentis sexaginta quinque et quadrante cursum conficit, annum dirigere contendit. Nam sicut lunaris annus mensis est, quia luna paulo minus quam mensem in zodiaci circumitione consumit, ita solis annus hoc dierum numero colligendus est quem peragit dum ad id signum se denuo uertit ex quo digressus est, unde annus uertens uocatur et habetur magnus, cum lunae annus breuis putetur. Horum Uergilius utrumque complexus est:
14.36
Interea magnum sol circumuoluitur annum.
14.3
Hinc et Ateius Capito annum a circuitu temporis putat dictum, quia ueteres "an" pro "circum" ponere solebant, ut Cato in Originibus: "arator an terminum", id est circum terminum, et "ambire" dicitur pro "circumire".
14.4
Iulius igitur Caesar decem dies obseruationi ueteri superadiecit, ut annum trecenti sexaginta quinque dies quibus sol zodiacum lustrat efficerent, et ne quadrans deesset, statuit ut quarto quoque anno sacerdotes qui curabant mensibus ac diebus unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco quo etiam apud ueteres mensis intercalabatur, id est ante quinque ultimos Februarii mensis dies, idque bissextum censuit nominandum. Dies autem decem quos ab eo additos diximus hac ordinatione distribuit. In Ianuarium et Sextilem et Decembrem binos dies inseruit, in Aprilem autem Iunium Septembrem Nouembrem singulos; sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio immutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri seruauit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque. Ideo et septimanas habent Nonas, sicut Numa constituit, quia nihil in his Iulius mutauit: sed Ianuarius Sextilis December, quibus Caesar binos dies addidit, licet tricenos singulos habere post Caesarem coeperint, quintanas tamen habent Nonas, et ab Idibus illis sequentes Kalendae ad undeuicesimum reuertuntur, quia Caesar quos addidit dies neque ante Nonas neque ante Idus inserere uoluit, ne Nonarum aut Iduum religionem, quae stato erat die, nouella comperendinatione corrumperet. Sed nec post Idus mox uoluit inserere, ne feriarum quarumque uiolaretur indictio, sed peractis cuiusque mensis feriis locum diebus aduenis fecit. Et Ianuario quidem dies quos dicimus quartum et tertium Kalendas Februarias dedit, Aprili sextum Kalendas Maias, Iunio tertium Kalendas Iulias, Augusto quartum et tertium Kalendas Septembres, Septembri tertium Kalendas Octobres, Nouembri tertium Kalendas Decembres, Decembri uero quartum et tertium Kalendas Ianuarias.
14.5
Ita factum est ut cum omnes hi menses quibus dies addidit ante hanc ordinationem habuissent mensis sequentis Kalendas ad septimum decimum reuertentes, postea ex augmento additorum dierum hi qui duos acceperunt ad nonum decimum, qui uero unum, ad octauum decimum haberent reditum Kalendarum. Feriarum tamen cuiusque mensis ordo seruatus est. Nam si cui fere tertius ab Idibus dies festus aut feriatus fuit et tunc a. d. sextum decimum dicebatur, etiam post augmentum dierum eadem religio seruata est, ut tertio ab Idibus die celebraretur, licet ab incremento non iam a. d. sextum decimum Kalendas sed a. d. septimum decimum, si unus, aut a. d. octauum decimum, si duo sunt additi, diceretur. Nam ideo nouos dies circa finem cuiusque mensis inseruit, ubi finem omnium quae in mense erant repperit feriarum, adiectosque omnes a se dies fastos notauit, ut maiorem daret actionibus libertatem, et non solum nullum nefastum sed nec comitialem quemquam de adiectis diebus instituit, ne ambitionem magistratuum augeret adiectio. Sic annum ciuilem Caesar habitis ad limam dimensionibus constitutum edicto palam posito publicauit, et [error] hucusque stare potuisset, ni sacerdotes sibi errorem nouum ex ipsa emendatione fecissent. Nam cum oporteret diem qui ex quadrantibus confit quarto quoque anno confecto antequam quintus inciperet intercalare, illi quarto non peracto sed incipiente intercalabant. Hic error sex et triginta annis permansit, quibus annis intercalati sunt dies duodecim cum debuerint intercalari nouem. Sed hunc quoque errorem sero deprehensum correxit Augustus, qui annos duodecim sine intercalari die transigi iussit, ut illi tres dies qui per annos triginta et sex uitio sacerdotalis festinationis excreuerant sequentibus annis duodecim nullo die intercalato deuorarentur. Post hoc unum diem secundum ordinationem Caesaris quinto quoque incipiente anno intercalari iussit et omnem hunc ordinem aereae tabulae ad aeternam custodiam incisione mandauit.»
15.1
Tunc Horus, «dies quidem hic», inquit, «intercalaris antequam quintus annus incipiat inserendus cum Aegypti matris artium ratione consentit. Sed nihil in illorum mensibus explicandis uidetur operosum, quos tricenum dierum omnes habent, eoque explicitis duodecim mensibus id est trecentis sexaginta diebus exactis tunc inter Augustum atque Septembrem reliquos quinque dies anno suo reddunt, adnectentes quarto quoque anno exacto intercalarem, qui ex quadrantibus confit. At hic non a primo in ultimum mensis diem ad incrementum continuum numerus accedit, sed post Kalendas dirigitur in Nonas, inde ad quasdam Idus deflecti audio, post rursus ni fallor, immo ut nunc quoque rettulisti, in sequentes Kalendas. Quae omnia quid sibi uelint scire equidem uellem. Nam illud nec consequi posse me spero, ut uocabula comprehendam quae singulis apud uos diebus adduntur, dum alios fastos, ⟨alios nefastos⟩ uariisque alios nominibus nuncupatis. Nundinas quoque uestras nescire me fateor, de quibus obseruatio tam diligens, tam cauta narratur. Haec nec mihi erubescendum est ignorare peregrino, a te uero, Praetextate, discere nec ciuem puderet.»
15.2
Tunc Praetextatus «non solum tibi», inquit, «Hore, cum sis Aegypto oriundus, sed ne nobis quidem quibus origo Romana est erubescendum puto quaerere quod quaesitu dignum omnes ueteres putauerunt. Nam de Kalendis Nonis et Idibus deque feriarum uariis obseruationibus innumeros auctores cura quaestionis exercuit, et ideo nos quae de his ab omnibus dicta sunt in unum breuiter colligimus. Romulus cum ingenio acri quidem sed agresti statum proprii ordinaret imperii, initium cuiusque mensis ex illo sumebat die quo nouam lunam contigisset uideri. Quia non continuo euenit ut eodem die semper appareat, sed modo tardius, modo celerius ex certis causis uideri solet, contigit ut, cum tardius apparuit, praecedenti mensi plures dies, aut cum celerius, pauciores darentur, et singulis quibusque mensibus perpetuam numeri legem primus casus addixit. Sic factum est ut alii triginta et unum, alii undetriginta sortirentur dies. Omnibus tamen mensibus ex die Nonarum Idus nono die repraesentari placuit, et inter Idus ac sequentes Kalendas constitutum est sedecim dies esse numerandos. Ideo mensis uberior duos illos quibus augebatur dies inter Kalendas suas et Nonas habebat. Hinc aliis quintus a Kalendis dies, aliis septimus Nonas facit. Caesar tamen, ut supra diximus, stata sacra custodiens nec in illis mensibus quibus binos adiecit dies ordinem uoluit mutare Nonarum, quia peractis totius mensis feriis dies suos rei diuinae cautus inseruit. Priscis ergo temporibus, antequam fasti a Cn. Flauio scriba inuitis patribus in omnium notitiam proderentur, pontifici minori haec prouincia delegabatur, ut nouae lunae primum obseruaret aspectum uisamque regi sacrificulo nuntiaret. Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato idem pontifex calata, id est uocata, in Capitolium plebe iuxta curiam Calabram, quae casae Romuli proxima est, quot numero dies a Kalendis ad Nonas superessent pronuntiabat, et quintanas quidem dicto quinquies uerbo calo, septimanas repetito septies praedicabat. Uerbum autem calo Graecum est, id est uoco, et hunc diem, qui ex his diebus qui calarentur primus esset, placuit Kalendas uocari. Hinc et ipsi curiae ad quam uocabantur Calabrae nomen datum est, et classi, quod omnis in eam populus uocaretur. Ideo autem minor pontifex numerum dierum qui ad Nonas superessent calando prodebat, quod post nouam lunam oportebat Nonarum die populares qui in agris essent confluere in urbem accepturos causas feriarum a rege sacrorum sciturosque quid esset eo mense faciendum. Unde quidam hinc Nonas aestimant dictas quasi nouae initium obseruationis, uel quod ab eo die semper ad Idus nouem dies putentur, sicut apud Tuscos Nonae plures habebantur, quod hi nono quoque die regem suum salutabant et de propriis negotiis consulebant.
15.3
Iduum porro nomen a Tuscis, apud quos is dies Itis uocatur, sumptum est; Item autem illi interpretantur Iouis fiduciam. Nam, cum Iouem accipiamus lucis auctorem (unde et Lucetium Salii in carminibus canunt) et Cretenses Δια την ημεραν uocant, ipsi quoque Romani Diespitrem appellant ut diei patrem, iure hic dies Iouis fiducia uocatur, cuius lux non finitur cum solis occasu sed splendorem diei et nocte continuat inlustrante luna, quod semper in plenilunio id est medio mense fieri solet. Diem igitur, qui uel nocturnis caret tenebris, Iouis fiduciam Tusco nomine uocauerunt, unde et omnes Idus Iouis ferias obseruandas sanxit antiquitas. Alii putant Idus, quod ea die plena luna uideatur, a uidendo "uidus" appellatas, mox litteram U detractam, sicut contra, quod Graeci ιδειν dicunt, nos U littera addita "uidere" dicimus. Nonnullis placet Idus dictas uocabulo Graeco, οιον απο του ειδους, quod eo die plenam speciem luna demonstret. Sunt qui aestiment Idus ab oue iduli dictas, quam hoc nomine uocant Tusci et omnibus Idibus Ioui immolatur a flamine. Nobis illa ratio nominis uero propior aestimatur, ut Idus uocemus diem qui diuidit mensem. "Iduare" enim Etrusca lingua "diuidere" est, unde "uidua" quasi "ualde idua", id est "ualde diuisa", aut "uidua", id est "a uiro diuisa". Ut autem Idus omnes Ioui, ita omnes Kalendas Iunoni tributas et Uarronis et pontificalis adfirmat auctoritas. Quod etiam Laurentes patriis religionibus seruant, qui et cognomen deae ex caerimoniis addiderunt, Kalendarem Iunonem uocantes, sed et omnibus Kalendis a mense Martio ad Decembrem huic deae [Kalendarum die] supplicant. Romae quoque Kalendis omnibus, praeter quod pontifex minor in curia Calabra rem diuinam Iunoni facit, etiam regina sacrorum, id est regis uxor, porcam uel agnam in regia Iunoni immolat. A qua etiam Ianum Iunonium cognominatum diximus, quod illi deo omnis ingressus, huic deae cuncti Kalendarum dies uidentur adscripti. Cum enim initia mensium maiores nostri ab exortu lunae seruauerint, iure Iunoni addixerunt Kalendas, lunam ac Iunonem eandem putantes: uel quia luna per aerem meat, unde et Graeci lunam Artemin nuncuparunt id est αεροτομιν, quod aera secat, Iuno autem aeris arbitra est, merito initia mensium, id est Kalendas, huic deae consecrauerunt.
15.4
Nec hoc praetermiserim, quod nuptiis copulandis Kalendas Nonas et Idus religiosas, id est deuitandas, censuerunt. Hi enim dies praeter Nonas feriati sunt, feriis autem uim cuiquam fieri piaculare est: ideo tunc uitantur nuptiae, in quibus uis fieri uirgini uidetur. Sed Uerrium Flaccum iuris pontificii peritissimum dicere solitum refert Uarro quia feriis tergere ueteres fossas liceret, nouas facere ius non esset, ideo magis uiduis quam uirginibus idoneas esse ferias ad nubendum. Subiciet aliquis: cur ergo Nonis, si feriatus dies non est, prohibetur celebritas nuptiarum? Huius quoque rei in aperto causa est. Nam quia primus nuptiarum dies uerecundiae datur, postridie autem nuptam in domo uiri dominium incipere oportet adipisci et rem facere diuinam, omnes autem postriduani dies seu post Kalendas siue post Nonas Idusue ex aequo atri sunt, ideo et Nonas inhabiles nuptiis esse dixerunt, ne nupta aut postero die libertatem auspicaretur uxoriam aut atro immolaret, quo nefas est sacra celebrari.
16.1
Sed quia nos ad commemorationem dierum ordo deduxit, de hoc quoque quod Hori nostri consultatio continet pauca dicenda sunt. Numa ut in menses annum, ita in dies mensem quemque distribuit, diesque omnes aut festos aut profestos aut intercisos uocauit. Festi dis dicati sunt, profesti hominibus ob administrandam rem priuatam publicamque concessi, intercisi deorum hominumque communes sunt. Festis insunt sacrificia epulae ludi feriae, profestis fasti comitiales comperendini stati proeliares. Intercisi in se non in alia diuiduntur: illorum enim dierum quibusdam horis fas est, quibusdam fas non est ius dicere. Nam cum hostia caeditur fari nefas est, inter caesa et porrecta fari licet, rursus cum adoletur non licet. Ergo de diuisione festorum et profestorum dierum latius disserendum est.