1
NOTGERUS, quem, etsi indignum, Sanctae Mariae Sanctique Lamberti mancipium praedicant tamen episcopum, WERINFRIDO uenerabili in Christo patri et consacerdoti salutis aeternae subsidium.
Omnis antiquitas, ut ait oratorum maximus, quo propius aberat ab ortu et diuina progenie, hoc melius ea fortasse, quae erant uera, cernebat. Uerum, angelo Danieli narrante, nouimus quia pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia: in antiquis utique uigente ratione, ueritatis indagatrice, et perspicacia futurorum: in modernis uero fide credulitatis quamprimum pollente, cum plurima scientia praeteritorum. Illis diuturnitas uitae uetustatis obducens callum, cognitionem praestitit omnium rerum: nobis contra, quos calidus sanguis, quos rerum inscitia uersat, utinam non auolet ob breuem uitam et curam sollicitudinum, antiquorum memorare inuenta uirorum! Uixere fortes ante Agamemnona multi: sed omnes illacrymabiles ignotique urgentur longa nocte, carent quia uate sacro. Haec, ut credo, perpendens, abbatum reuerendissime, et quia necesse est quanto iuniores tanto esse perspicaciores: obtulisti libellum de uita tam nostri quam uestri specialis patroni, domini scilicet Remacli, conquestus, propter incuriam tamen praedecessorum uestrorum, breuius quam ut res postularet, pro magnitudine gestorum eius, esse eruditam [ fort. editam]. Simulque uisus es, ut ne dicam precari, sed potius exhortari, ut eam non modo exemplari, uerum aliquanto lepidius mandarem poliri: tum quod gestorum illius aliunde sumptorum suppetat copia; tum quod temporum, quorum diuersitas nunc maxime scitu opus est, ex chartulario uestro non desit notitia. Sed ad haec dum te cum tuis omnium artium praesulem esse constaret, illudque Pierium animo occurreret: « In siluam ne ligna feras! » et in mare,: « Quid aquas in flumina mittis? » suspensam inter ea librare silentia mentem coeperant, cum ecce memoriam offendebat, quia uires, quas imperitia denegat, charitas ministrat, et quia incoepto tantum opus est, caetera res expediet. Igitur adorsus sum, et ut uerbis cuiusdam sapientis utar, et ex illo, quantum res poscit, aceruo tollam, exhortatione tua, quae et praesentis honestate propositi, et futurae aetatis utilitate coniuncta est, nihil antiquius existimaui, et ne auctoritatem diffugere uiderer, ei muneri libenter acquieui. Praesumenti enim auctoritatis datur, cum credit praestari posse quod petitur; et parere scire, est aequalis gloria cum imperante.
Fecerant hoc idem iamdudum aetate uenerabiles uiri, Hilduinus abbas in Passione S. Dionysii, Hincmarus archiepiscopus in Uita S. Remigii: et alii quamplurimi in non paucorum compilandis gestis sanctorum, quibus auctoribus obtinere possumus optimis, quod in omnibus causis, et solet, et debet ualere plurimum. Nam nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad uitam fuit, quin res, aetas, usus, semper aliquid apportet noui. Et ne hic labor, qui te adhortante susceptus est, inferaciter fiat, non eius modo cuius meminimus, sancti scilicet Remacli, uerum caeterorum nostrae sedis pontificum tempora et gesta, quae undecunque potuere corradi, ad nostra usque tempora collegi, et cuius potissimum anhelabas desiderio, Uitam inde excerptam uotis tuis porrexi. Longe quidem mea sententia ab oratoris primi excellentia me ratus differre, qui plurima paucis absoluere, pauca plurimis protelare, uel magna extenuare, maxima e minimis efficere, lata anguste, angusta late, uulgata decenter, decentia intellectualiter, noua usitate, usitata noue, et id genus plurima ualeat delibare. Cui et a poeta praecipitur: « Aut famam sequere, aut sibi conuenientia finge. » Nec ut scholares posito themate, quibus uerbis uti potuit, qui iniuriam passus est: uel ille, qui intulit, aliquid finximus friuolum, imo nec creperum. Quod etsi eloquentissimum quemdam dicentem: Quod si haec, inquit, uterque non dixit, tamen in uoto habuit, et in actu ostendit, sectari contenderem, nullius utique iudicium extimescerem, uerum haec alias. Misi, inquam, charitati tuae munus, quod minus quidem efficentiae securitate, maxime autem susceptum est amicitiae praesumptione. Magnas etenim in difficillimi operis cursu uires, amicitiae contemplatio supplet, et placere cupientibus multa saepe rerum copia suppeditat. Unde licet uerear ne, dum imperato muneri par esse nequeam, deficientis culpa in adhortantis cedat iniuriam, tamen cum tuam specto beneuolentiam, fit omne pronum et facile, et (ut ita dicam) uoluntarium, quod in tuae iucunditatis impenditur praescriptum. Hoc autem munere impenso, sollicitum te reddere cupio: quia si quid operum tuorum quandoque expostulauero, iniurius mihi fueris, si negabis. Quisquis magna dedit, uoluit sibi magna remitti. Sed non arroganter magna, quippe tuis meritis et nostris uotis imparia. Quapropter oblatrantis morsus timeo inuidiae, quia difficili re solet liuor praeiudicium importare. Denique non omnes eadem mirantur amantque. Ergo non istic obliquo oculo mea famina quisquam limet, non odio obscuro morsuque uenenet. Sed tu, pater beatissime, mei laboris tuaeque adhortationis assertor, caueas securum me peractum reddat officium, cum tibi pudor amici dignius possit conuenire, si displicet. Uale. Quod nec uota pati, nec fingere somnia possunt, Gaudens semper habe: gaudent pro nomine molles Auriculae: tibi me uirtus tua fecit amicum.