1
Quisquis ad aeternae festinus praemia uitae,
perpetuanda magis quam peritura cupis,
quae caelum reseret, mortem fuget; aspera uitet,
felici currat tramite, disce uiam.
5
5 nam nos, et carnis uitiis et tempore uicti,
terrenum gradimur sine doloris iter:
solaque permixtis haec sunt modo gaudia uotis,
si, quod non facimus, saltem alii faciant,
ut quia nunc istud, quod protinus effugit, aeuum
10
10 infidis capti degimus inlecebris,
lasciuum miserum fallax breue mobile uanum,
† heu noxarum malus origo praecipitat,
omnibus his, raptim quae sunt moritura, relictis
tu forti teneas non moritura fide.
15
15 ergo, age, da pronas aures sensumque uacantem:
uita docenda mihi est, uita petenda tibi.
sed, quo sit melior nostri doctrina libelli,
et teneat rectas carminis ordo uias:
te, deus omnipotens, et corde et uoce rogare,
20
20 te sine nec linguam soluere, Christe, placet,
demere qui tenebras reuocato lumine caecis,
auditum surdis auribus inserere,
corporis et mentis saeuos depellere morbos,
soluere mutorum qui pius ora soles:
25
25 te penes officium nostri est et cordis et oris:
da sentire mihi, da mihi posse loqui,
nimirum ut nostram uegetent tua munera linguam,
ac per te de te sit tibi sermo placens,
mandato cum iussa tuo superauerit omnem
30
30 naturam nostra uoce loquens asina
atque sua stimulis subigentem terga Balaam
terruerit miro quadrupes alloquio,
qui magno trepidi regis crebroque rogatu,
dira super sanctum uerba parans populum,
35
35 non potuit proprie motam sibi subdere linguam,
ore aliud dicens, corde aliud cupiens.
nam male dicturus nimie benedicere coepit,
impendens aliis ora parata aliis.
ergo nisi eloquium, sensum nisi, Christe, ministres,
40
40 conatusque animae tu nisi, Christe, regas,
ora homines omnes et muta et bruta tenebunt
quodque etiam possunt, hoc quoque non poterunt.
principio geminam debes cognoscere uitam,
a domino indultam cum ratione homini,
45
45 ut, quoniam brutum terreno est pondere corpus,
ast anima afflatu est uiuificata dei,,
nullum sentirent animae dispendia finem,
esset in hoc fragili corpore uita breuis.
unam nascendi ratio prius omnibus affert,
50
50 hanc cura et propriis consequitor meritis.
nasci non nostrum, nec longum uiuere nostrum:
uitam quae sequitur uita parare potest.
et licet arbitrio domini sumamus utramque,
ac neutra obueniat, ni deus hoc iubeat,
55
55 prima tamen celeri fertur per prona rotatu,
quae sequitur totis est data temporibus.
in primam ignari nulla mercede uenimus,
altera de summo parta labore uenit.
nascimur ut dominum caeli terraeque marisque
60
60 quaeramus toto peruigiles studio.
quaerimus, ut qui sit, quantus uel qualis, agat quid,
uero possimus noscere iudicio.
noscimus, ut digna compertum laude colamus:
ut uitam tribuat perpetuam, colimus.
65
G5 et colimus non ture dato, non sanguine fuso,
non uino madidi, non epulis grauidi.
aurum uestis odor pecudes libamina gemmae,
et quae rara homines uel pretiosa putant,
ante deum, ut uiles terreno e pondere moles,
70
70 ut caenum, ut sordes, sic inhonora iacent.
omnia sunt eius, cuius nos esse fatemur.
nil proprium est nobis: ipse habet, ipse dedit.
ecce etenim sancto proclamat in ore prophetae:
nolo tuos hircos, nolo tuos uitulos.
75
75 et species agri mecum est et gloria caeli:
orbis enim meus est, et quod in orbe meum.
debita soluantur sancto mihi pectore uota:
hostia me laudis puraque uox celebret.
ergo nihil noster poteris praetendere lector,
80
80 istis quod tibi sit difficile in monitis.
non longe positum, non est aliunde petendum,
non re, non sumptu, non opus est pretio.
sufficit ut dominum mundi rerumque parentem,
cuius in arbitrio uel bona uel mala sunt,
85
85 sensu maiori uincentem uerba loquentis,
unum, incorporeum, perpetuoque sacrum,
omnia complexum uel semper in omnibus unum,
corde pius credas, credulus ore roges.
sed quid sic nudis tantum sermonibus utor,
90
90 tamquam nulla dei sint super hoc monita?
nam primum ueteri cautum sub lege memento,
quae dudum in solidis scripta fuit tabulis,
quod nunc per dominum renouat data gratia Christum,
atque euangelii uox ueneranda sonat,
95
95 ut, quod saxa prius, modo pectora nostra tenerent,
esset et uberior bis repetita fides.
affectu toto dominum totisque medullis
atque tuum toto dilige corde deum.
et recte: quid enim poteris tu iustius umquam
100
100 obstrictus tantis soluere muneribus?
qui tibi, cum limus terrena in faece iaceres,
dempsit perpetui temporis esse Iutum:
qui tibi, quod membris constas, quod mente moneris,
quod lingua loqueris, quod ratione sapis,
105
105 quod manibus tangis, graderis pede, lumine sentis,
aure audis, sentis naribus, ore probas,
ante aliquod meritum propria pietate ministrat,
corporis atque animae sic pater ut dominus:
et non hoc solo contentus munere, quo te
110
110 instruxit membris, sensibus excoluit:
qui tribuit uitam, largitur commoda uitae,
omnibus ut tibi sit praedita deliciis.
ecce tibi caelum pendet, tibi terra recedit,
aera librantur, fluctuat oceanus:
115
115 noctes atque dies succedunt mensibus anni,
sol splendet, lucent sidera, luna rubet.
uer fundit blandos uario sub germine flores,
aestas iam grauida fructibus arua coquit,
autumnus musto madidus, praepinguis oliua est,
120
120 ignibus admotis frigora nescit hiemps.
imbribus arcendis confirmas pendula tecta;
ignoras uentos aedibus oppositis;
hirtaque lanigerae depectens terga bidentis
mollibus inuolucris algida membra tegis;
125
125 leuia nec desunt niuei uelamina lini; ,
sunt etiam Eois pallia uelleribus:
illa ferax iacto reddet tibi semine tellus,
haec carpent celsis Seres in arboribus.
denique per totum qui circumuoluitur annum,
130
130 quidquid habes, totum dat tibi cura dei.
campus messe uiret, uestitur palmite collis,
arbore diuersa mitia poma metis,
et studium impendens fecundo prouidus horto
utile quo libuit tempore sumis holus.
135
135 accendis pinguem quaecumque in lumina pinum,
nobilibus mensis cerea flamma micat.
nec modo terreno tantum seruire iubetur
per uarios usus subdita terra homini:
ipsa etiam quidquid fertur prope nubila, quidquid
140
140 alto subductum uoluitur in pelago:.
nunc fallente cibo, nunc texto in retia lino,
artibus innumeris inde uel inde petis.
et tibi nunc imo trahitur de gurgite piscis,
aere nunc summo decipiuntur aues.
145
145 a.gmina uenanti procumbunt densa ferarum
icta procul iaculis uel laqueata plagis.
prona petis ferro, canibus fugientia sistis,
contundis frenis ora ferocis equi.
ad iuga panda boues cogis, ad mulctra capellas:
150
150 destillant crispis dulcia mella fanis.
de saxis gemmas, aurum producis harenis,
lentaque de terris igne metalla coquis:
gramina discernis tristes medicantia morbos,
pellis letiferum sedulus arte malum.
155
155 quin etiam ut mercem peregrino a litore sumas,
et tua des aliis atque aliena petas,
flumina remigio percurres, aequora uelo:
ibis longinquas absque labore uias.
aut si formidas pelagus, carpenta mouebis,
160
160 seque tuis sternet terra notanda rotis.
tum si iactatum quaerit blanda otia corpus,
umida puluereum balnea suscipient;
atque cauo tota spoliatus ueste lauacro,
marcida perdomitis membra fouebis aquis.
165
165 tot tantisque bonis domini tibi munere partis
quid tandem dignum reddis amore pio?
aut quibus haec opibus, quibus et persoluere donis,
uel quanto poteris pendere seruitio?
nec tamen haec dominus, cuius sunt omnia, quaerit:
170
170 sufficit ut dominum seruus amatus ames.
haec quoque mandati succedit forma secundi,
proximus ut tibi sit sic, uelut ipse tibi es.
nosco salutiferam mansuro munere legem,
uno quae cunctis prospicit officio.
175
175 nam cum aliena mihi mandatur cura, necesse est
ut mea mandetur sic quoque cura alii.
ecce pecus pecudem fecunda ad pabula ducit,
ammugit proprio bucula laeta gregi.
murmure respondent, qua possunt uoce loquuntur,
180
180 inque uicem docilis lambere lingua solet.
nec caret affectu quod fluctibus occulit aequor,
et uolucris uolucri est et fera blanda ferae.
tum si quando uenit quocumque ex agmine praedo,
fortior inualidos ungue uel ore premens,
185
185 seu uolucrum res est, siue est res illa ferarum,
undique collectis tenditur auxiliis,
captiuam comitem cursu grege uoce uolatu,
etsi non possunt, eripuisse uolunt.
cumque ita se solo naturae munere seruent,
190
190 quae nec consilio nec ratione uigent,
quid mirum domini si iussa uerenda secutum
mutua constringet cura hominis hominem,
atque usu ingenio rebus ratione peritus
ut sua quae tua sunt commoda frater agat?
195
195 hinc uenit illa placens merito sententia, nectens
humanum parili condicione genus:
ne facias aliis quidquid fieri tibi non uis,
idque aliis facias quod tibi uis fieri.
quod genus est hominum, qui ritus sexus et aetas,
200
200 quis neget hoc rectum, quis neget hoc facile?
quid non mandatum late conplectitur artum?
plenius hac tradi quid breuitate potest?
namque ea quae mala sunt, fieri modo sic mihi nolim,
ut rursum cupiam quae bona sunt fieri.
205
205 indice non opus est, doctor nec quaeritur ullus:
de nobis scimus quae bona, quae mala sunt.
gaudebis certe, si quis te nocte uiantem
blandus uicinum ducat in hospitium:
tu quoque sollicitus prouisis excipe tectis
210
210 illum, qui sera nocte uiator erit,
ueste tegi nudus, sitiens ad pocla uocari,
esuriens optas ut satiere cibis:
te quoque permoueat proprii par cura laboris,
diuide cum miseris pallia, pocla, cibos.
215
215 ecce manum poscis lapsus, solacia maestus,
auxilium trepidus, consilium dubius:
id maestis dubiis trepidis labentibus offer:
in simili causa fac ut ameris amans.
certe incusari te falso crimine non uis:
220
220 crimine falso alios insimulare time.
odisti furem: furtum fuge; perdere non uis
per uim quae tua sunt: nil uiolenter agas.
pacta tibi dubio non uis nutare paratu:
promissam certo pectore redde fidem.
225
225 quae tibi detraxit uelles succidere linguam:
cura sit ut nullum liuida uerba notent.
mutua cum poscis, uis sumere protinus aera:
mutua poscentem dextera prompta iuuet.
elatos fastu damnas: depone tumorem;
230
230 quod fugis in celsis nesciat inferior.
certe si soror est uel mater caraue coniunx,
quarum ne uitam fama grauis maculet,,
perpetui curam cauta pietate pudoris
-filius aut frater siue maritus agis:
235
235 haec ueneranda tibi si nomina temptet adulter,
ferrum in uindictam non satis esse putas.
nonne eadem poena reus es, si tu quoque furtim
aggrederis castos sollicitare toros?
hinc fuit, ut dominus prima sub lege iuberet
240
240 pensari paribus crimina suppliciis:
pro damno damnum, uulnus pro uulnere, dentem
dente lui raptum, lumina luminibus.
nec minus ut propriam sub iudice redderet audax
alterius cuperet qui rapuisse animam,
245
245 iudiciumque reus non posset dicere prauum,
prauis decreta est ultio criminibus.
et licet haec melius mutarit gratia Christi,
mitia quae potius quam uiolenta docet,
est tamen est rectum, quidquid iubet ista uel illa,
250
250 seu cito restituas, seu patienter agas.
hoc tamen est melior qui Christo uindice gaudet,
seruet si domino quod dedit ille sibi.
ergo piis uotis et sanctis perfice rebus,
uita quod haec praesens, quodque futura probet,
255
255 ut te, quem raptim fugiens commendat honestas,
perpes post obitum gloria suscipiat.
nam nostris certus monitis, mansura memento
omnia, nunc stulti quae peritura putant:
atque animas isdem membris redeuntibus ipsum
260
260 crede recepturas corporis inuolucrum.
ora color sanguis uenae cutis ossa capilli,
ut nunc labuntur, sic iterum uenient,
non modo quae tumulis bene condita saxa reseruant,
aut Arabum solidans puluis odorque tegit:
265
265 sed dicto citius, formanda in membra redibit
portio de tumulis, portio de fluuiis.
quod uentus flatu minuit, quod bestia morsu,
flamma quod exussit, quodque ruina premit,
totum aderit, totum diuersa ex parte coibit,
270
270 pars uolucri aut pisci, pars laniata feris,
et quod nunc aetas sensim longaeua resoluit,
id raptim domini bucina restituet.
ut pro factorum meritis in corpore eodem,
in quo gesserunt seu bona siue mala,
275
275 scilicet ad motus animarum carne reuersa,
poena reos, iustos gloria suscipiat.
cur autem dubites, cum praecedentia monstrent
ut tibi uenturi sit manifesta fides?
respice nudatas brumali frigore siluas
280
280 iam desperatis luxuriare comis.
quae stabat maerens decusso palmite uitis
uestitur foliis, fructibus induitur.
spiceus (at) densis calamus flauescit aristis,
in terra granum quod modo putre fuit,
285
285 et quae nunc tristi squalebant arua ueterno,
laeta nouo rident germine, flore rubent.
ipse etiam uariis conclusus mensibus annus
tempore mutato mortis habet speciem,
cum uer autumno, frigus depellitur aestu,
290
290 utque hominum res est, hoc uenit, illud abit.
hoc tamen aeterno, donec deus annuit, usu
inque uicem alterno uoluitur officio:
et dum se longi sequitur rota mobilis anni,
nascitur et moritur, succidit atque redit.
295
295 nam finem noster finis non accipit, et mors
qua primum morimur, perpetuo moritur.
uictro semper motu sensuque manente,
omnis perpetuo tempore uiuet homo.
uiuet homo: fletus ast hic mea uerba sequuntur;
300
300 nam puto sic hominis sors melior fuerat,
cum sensu uitae sensum deponere poenae
et natum innatis consimilem fieri,
quam nunc, peccatis toto dominantibus aeuo,
extingui uitae, uiuere suppliciis.
305
305 nam rogo ne credas dirae ad conpendia poenae.,
quod raptim insontes debita flamma uoret.
ignibus aeternis inmersos respice colles
iugiter amburi, non tamen inminui:
et gelidos fontes et caerula flumina cerne
310
310 fundere semper aquas, semper habere tamen.
sic miseros uindex semper populabitur ignis,
ut semper seruet pabula laeta sibi.
haec si falsa putas, merito post uera probabis:
at falsa effugies, si modo uera times.
315
315 quare post mortem sequitur si uita perennis,
laetificans iustos discruciansque reos,
uiribus et totis et totis nitere uotis,
quae rectum ducunt continuare uias.
contere calcatum mortis cum principe mundum
320
320 et fuge lasciuis credere deliciis.
praecipue semper famosos despice uultus
iudiciumque tuis eripe luminibus.
nemo feret rutilos intactis uestibus ignes,
nemo inter lituos non trahet aure sonum.
325
325 nemo inter flores blandorum ambitus odorum
naribus assiduam non metet ungue rosam.
nemo diu sitiens et multo sole perustus
incumbet gelidis nec potietur aquis.
nemo uias pedibus brumali tempore carpens
330
330 conspersus pluuia nec madefactus erit.
nemo, licet mediis muris, sub tempore belli
uel bene securus uel bene tutus agit.
congressus praestat uisum, mox lumina uisu
concipiunt flammas, parturiuntque nefas.
335
335 dum ueluti iacto piscantis fraudibus hamo
primo animus capitur, post etiam moritur. –
prima mali labes heu femina! te dolus anguis,
atque hominem per te reppulit a domino. 4
erepti tu causa boni, tu ianua mortis,
340
340 tu decepta cito, tu cito decipiens.
ergo age, qui nullo maculari pectora naeuo
et purus puro niteris esse animo,
ut laqueos ignis gladios et acuta uenena
– cernere laudatam sic fugies faciem.
345
345 non ego nunc repetam per tot iam saecula quantos
feminei uultus perdiderint populos.
praetereo clades Spartanas, Troica bella,
et raptu excidium quam prope, Roma, tuum,
cum gentes nulla domini sub lege nec ullis
350
350 sanctorum ad uitam perdomitas monitis,
qua furor impulerat, lasciuus duceret auctor,
esset et hoc licitum quod fuerat libitum.
de sacris, inquam, de sacris percipe libris,
obprobrio quantis turpis amor fuerit.
355
355 te Dinae species nimio sub amore ruentem
exstincxit, Sichem, cum patre, cum patria.
nam male compressam fratrum pia cura sororem
promittit thalamo, uindicat in gladio.
hunc quoque laudatum psalmorum carmine Dauid
360
360 forma placens celso deposuit solio,
cum male lasciuum comperto crimine corpus
sacco contegeret, contereret cinere.
Thamar forma duos sub eodem tempore fratres
incesti et ferri perpulit in facinus.
365
365 unus corrumpit, corruptam ulciscitur alter:
ultio quae iusta est, desinit esse pia.
ipse etiam Salomon, cuius sapientia prisco
tempore et (in) toto nobilis orbe fuit,
ducitur in facinus uetito laqueatus amore, –
370
370 femineo subdens turpia colla iugo,
et domini inmemorem merito praeconia laudum,
quae iuuenem ornarant, destituere senem.
forma placens regi leto te tradidit, Aman:\'
forma tuum rapuit, dux Oloferne, caput.
375
375 illum mirifico famosum robore Samson
forma decens saeuis tradidit allophylis.
sanctus (is) et uictor per tot modo proelia miles,
heu male femineis subditur arte choris,
ut iam pollutus, pariunt quia crimina poenam,
380
380 oscula uirginibus, terga daret gladiis.
tu quoque Leuitis tantum dilecta nec uxor,
insano iuuenum subdita nocte toro,
uindictae studio totas in bella dedisti
perdere contentas siue perire tribus,
385
385 ut membris lacero dispersis funere Gabaat
efficeret diris ignibus usta rogum.
non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
expediam quantum forma placens noceat.
lasciuo clamat benedictus apostolus orbi,
390
390 dans etiam licitis iura seuera toris;
coniuge possessus, contempta coniuge liber
non similem causam relligionis habent.
coniugis implicitum detentat cura maritum:
solum uult caelebs emeruisse deum.
395
395 sed quia nonnumquam succumbunt lumina et omne
ancipiti rectum labitur in biuio,
si purum maculare animum parat impius hostis,
semper ouans castam sollicitare fidem,
accipe tela, quibus cordis pia moenia serues:
400
400 crux tibi sit clipeus, crux tibi sit gladius.
supplicibus lacrimis gemitu prece pectore tunso,
quaere salutiferum nocte dieque deum.
ac ne paulatim facilem spes palpet amorem,
lapsum a praecipiti perge referre pedem.
405
405 non ignarus enim miseris succurrere tempto,
omnia perpessus, quae fugienda loquor.
respicis ad formam? sed saeuas respice poenas,
respice quid laudes, respice quid timeas,
internisque oculis et uero lumine cerne
410
410 de terra ad caelum deque homine ad dominum.
hic breuis est fine exiguo claudenda uoluptas:
illic perpetuo sulphure flamma uorax.
audi clamantem celsa cum uoce propheten,
seu mandata legas pristina, siue noua:
415
415 \'quae laus in uultu est? faenum omnem credite carnem,
quippe ut flos faeni gloria carnis erit.\'
nam ueluti flores ictus metit, atterit aestus,
confundunt imbres, fortior aura rapit,
sic uultum quicumque placet, consumere tempus
420
420 et tumor et liuor despoliare potest.
atque ipsam ut taceam, quae conterit omnia, mortem,
quanta licent morbis febribus ulceribus?
hi modo qui canent albo sordente c.apilIi,
conlatas olim non timuere pices.
425
425 pendula quae maerent rugis deformibus ora,
praetulerant uanum conspicienda decus.
qui nunc in laxa tremulus pes pelle uacillat,
uix dederat tenui signa notata solo.
ceruix colla manus et quod nunc omnibus horret,
430
430 heu miseris quondam causa furoris erant.
lumina, quae madidus deformia subluit umor,
stellarum rutilae ceu micuere taces.
respice quod paucis floret nec permanet annis,
et tamen aeternis culpa manet lacrimis.
435
435 ergo puellares uultus formasque decentes
aut uerso aut merso despicies capite.
atque ut sis penitus sic corde ut corpore purus,
ut nullum facias suspicione reum,
da studium curans et semper prouidus opta,
440
440 ut sit nulla tibi femina iuncta nimis.
amittet uires, si non sint obuia, uentus:
pabula si desint, irrtus ignis erit.
ac ne mandatis tantum pars una putetur
ad uitae rectas sollicitata uias,
445
445 si qua uiri discunt, credat sibi femina dici:
et meritum et poenas hic quoque sexus habet.
oderit ignotos audax attendere uultus
seque tamen notis abdere luminibus.
nam male permixto ludentia lumina risu
450
450 blandum saepe solent ore tacente loqui.
atque amor, ut lacrimae, quas fundi iniuria cogit,
ex oculis surgit, pectoris ima petit.
ergo qua iuuenes praecepti lege monentur,
hac fugiat cunctos femina casta uiros.
455
455 iam si corporeas calcaris corpore casto
inlecebras, reliquum discute cordis onus.
namque subire solet nigri de felle ueneni,
multiplicis mater criminis inuidia.
inuidia infelix mortem moritura parauit:
460
460 angelus hac celsi decidit arce poli,
dumque hominem properat caelesti pellere regno,
detrudi in tenebras ipse prior meruit.
hinc domini in cunctos uindex sententia uenit,
omnibus haec reliquis mortibus una rea est:
465
465 haec belli rabies, haec est discordia pacis,
plus sibi, quam cui uult saeua nocere, nocens.
haec Ioseph nimio fratrum sub crimine causa
primum seruitii, mox fuit imperii.
haec iusti fratris maculauit sanguine Kain,
470
470 haec Dauid mortis quam prope causa fuit,
cum, iam confecto solius robore bello,
extolli nollet laude socer generum.
hac primae cogente gemens operarius horae
uincere fossorem nititur undecimae.
475
475 haec postrema dedit crucis in ludibria Christum,
dum peragit liuor credulitatis opus,
et praeceps populus signa ac miracula rerum
obtutu cernit, pectore non recipit.
in tantum studiis furialibus improba cunctos
480
480 a uero in facinus uerterat inuidia,
ut non nescirent, sed nollent credere, quod tunc
esset per dominum glorificandus homo.
nec cura leuiore dehinc uitare memento
unius innumerum crimen auaritiae.
485
485 omnibus in terris, quas sol uidet, aequora claudunt,
quasque dies adeunt, quasque tegunt tenebrae,
ignoto nobis quidquid diffunditur orbe,
omnibus in regnis, omnibus in populis,
infectis morbo multorum mentibus haec est
490
490 radix causa caput fons et origo mali.
innocuos quidquid dominus formarat in usus,
haec male mutatis perdidit officiis.
quid quereris diros portus uentosque furentes,
tristia famosis aequora naufragiis?
495
495 tu caesam siluis annoso robore quercum,
si tignis non est utilis, adde focis.
contentusque tuo, submotum si qua per orbem
nascuntur, patiens crede negata tibi.
et pelagi motus et saeuas flare procellas
500
500 securus tuto litore prospicies.
usum naturae uitium fecistis, auari,
nata bona prauis usibus esse mala.
e terra genitum terrena in munera ferrum
falcibus incuruum, uomeribus rigidum,
505
505 in caedem et diras, bellorum crimina, mortes
armamus contis missilibus gladiis.
pelleret ut frigus uiolentum accepimus ignem,
pelleret ut tenebras discoqueretque dapes:
coepimus insani flammas inmittere tectis
510
510 atque exurendis subdere corporibus,
tamquam esset paruum praedandi in crimine crimen,
ni ferret sparsas sanguine raptor opes,
et miseros poenis uariis uis ultima cogat,.
cum quod habent perdant, dicere si qua latent.
515
515 fratribus inuisos fratres, uitamque parentum
exosam natis fecit auaritia.
de uero falsum, de falso fingere uerum
saeua per innumeras haec docet insidias.
hac faciente reus dum partem subtrahit auri,
520
520 in mortem totus transiit Ananias,
nec solus; sociam nam foedi in crimine falsi
coniunxit misero par quoque poena uiro.
haec miseros homines mortis sub tempore fecit
non bene postremis fidere iudiciis.
525
525 subduntur tabulae, conquiritur undique testis,
ore ferens falsum, pectore uera premens.
scalpuntur gemmae similes, manus improba discit
heu male mentitas assimulare manus,
ut pater alterius factus credatur et heres
530
530 non possit proprii filius esse patris.
hac duce custodes inter securus adulter
peruenit ad castos muneribus thalamos.
itur in omne nefas animis manibusque paratis,
aurum si pretium constituas sceleris.
535
535 dic, rogo, quid (miserum) tantus furor t laxat habenas,
ut tibi non sat sit, quod tibi iam satis est?
inmensis properas terris coniungere terras,
claudendus parui marmore sarcophagi?
alterius damno fieri locupletior ambis?
540
540 quod rapis ex aliis, mox erit alterius.
et cursu celeri sic post amissa dolebis,
ut doluere illi qui tenuere prius.
ceu non casuras inmensum construis arces,
ipse tamen raptim qui moriturus eris?
545
545 comitur in somnos tenuato lucida uitro
marmoribus uariis lubrica cella tibi:
tamquam non adeat lignis coeuntia tecta
in bene securo pectore tuta quies.
certe non aliter sitientia proluit ora,
550
550 quem palmae obtulerint, quem caua gemma liquor:
et sic suscipient rabidi ieiunia uentris
quos crystalla dabunt quosque patella cibos.
an non pellendo glacialis frigora brumae
hirta tibi melius pallia praebet ouis,
555
555 quam quae, lentato per lubrica fila metallo,
alternos frangit uestis onusta gradus?
quo tibi perlucens habitus, qui tegmine raro
offerat ignotis membra tegenda oculis?
argentum atque auri moles et gemma coruscans
560
560 e mundo et mundi est: hinc uenit, hic residet.
uenisti in uitam nudus, nudusque redibis:
nil tecum attuleras, ferre nihil poteris.
ferre tamen poteris contempta hic munera mundi:
mitte secuturus, quae duplicentur, opes.
565
565 nam seruata nimis quae mox bona non tua fient,
si tibi non serues, sic erit ut tua sint.
munera quae donat moriens, haec munera non sunt:
donat enim quod iam desinit esse suum.
qui sanus metuensque nihil, qui mente quieta,
570
570 qui sibi dum uiuit dempserit, ille dedit.
quodque sibi dempsit, melius reparabitur illi:
integra mox capiet, qui peritura dabit.
condita nam caelo non fur, non auferet hostis,
non tinea aut pluuiae flammaque carpet edax:
575
575 caelo autem condes quidquid pro nomine Christi,
Christum respiciens, pauperibus tribues.
qui post assumptae carnis mysteria dicit:
uestior in nudis, subleuor in miseris,
uisitor in clausis, curor confotus in aegris,
580
580 adiuuor in paruis, protegor in uiduis,
et quodcumque facis misero uel non facis, illud
crede mihi fieri, uel mihi non fieri.
ac ne pauperiem pauper praetendere possis,
ut color iniustae detur auaritiae,
585
585 si tibi non fuerint sumptus quos quaerit egenus,
non cibus aut calida est qua foueatur aqua,
cum poscit sitiens, gelidus sub nomine Christi
oblatus poterit praemia ferre calix.
hoc, quo quisque potes, miserum solare rogantem,
590
590 et si defuerint munera, uota dabis.
ipsa etenim ante deum non est peritura uoluntas,
si bene non poterit, quae bene uel cupiet.
hinc fuit ut dominus monitis felicibus omnes
\'coniungi uellet pacis amore homines,
595
595 et quae per sanctos laudauerat ante prophetas,
discipulis proprio traderet ore suis,
dum nihil iniustum, nil durum, nil uiolentum,
nil leue, nil cupidum, nil graue, nil uarium,
uel facere in rebus, uel uerbis dicere posset
600
600 casto seruatus pectore pacis amor.
hinc cohibet totum pacis concordia mundum,
quae brutis etiam cum ratione datur.
et cum flammiferis frigentia, mollia duris,
siccis cum pugnent umida, lenta citis,
605
605 omne per ignotas tacito moderamine causas
uno consociat foedere pacis opus.
sic, modo si paruis cupias componere magna,
corporeum frenat pacis amor populum,
ut sub terreno sociatus principe discat
610
610 regi caelorum soluere uota simul.
ergo mei similis peccator, me minor imo —
omnes criminibus namque ego uinco meis —
pacem placatus, pacem quoque laesus amato:
pax in uisceribus, pax sit in ore tuo.
615
615 pelle odium, contemne minas, depone tumorem,
offensam teneant tempora nulla tuam,
ut te sol blandae seruantem uincula pacis
deserat abscedens, inueniat rediens.