1
I. ‹Prologus›. INCIPIUNT NOMINA ET UIRTUTES BALNEORUM SICUT IN LIBRO DECIMO ORIBASII UETUSTISSIMI MEDICI CONTINENTUR
Inter opes rerum Deus est laudandus in illis,
In quibus humanae deficit artis opus.
Res satis est dictu mirabilis, horrida uisu:
5
A tormentorum prouenit ede salus:
Nam quae defunctos aqua feruens punit in imis,
Haec eadem nobis missa ministrat opem.
Cetera cum rebus curantur regna syropis;
Balnea, quae curant, Terra Laboris habet.
10
Uos, igitur, quibus est nullius gutta metalli,
Querite, quae gratis auxiliantur, aquas.
Quarum uirtutes et nomina, maxime Cesar,
Presens pro uestra laude libellus habet.
II. DE BALNEO QUOD “SUDATORIUM” DICITUR
15
Absque liquore domus bene Sudatoria dicta:
Nam, solo patiens aere, sudat homo.
Ante domum lacus est ranis plenusque colubris:
Non fera, non pisces inueniuntur ibi.
Ingreditur siquis paruae testudinis umbram,
20
More niuis tactae corpora sole madent.
Euacuat chymos; leue corpus reddit; in ipso,
Quouis, apposito uase, calescit aqua.
Haec aqua languentes restaurat et ylia sanat.
Ulcera desiccat, sub cute siqua latent.
25
Hac te, Germanus, Capuae caput, ede repertum
Ad sacra, Pascasi, pascua thure tulit.
III. DE BALNEO QUOD “BULLA” DICITUR
Est aqua, quae bullit, et ob hoc bene Bulla uocatur.
Humani quantum Bulla timoris habet!
30
Ut rogus inspirat, saxis crepitantibus intus,
Sic locus ignito corda fragore mouet.
Quam metuenda magis, tanto magis utilis egris,
Si studeant in ea sepe lauare caput.
Et si forte caret, quo possint membra lauari,
35
Alterius curent sumere fontis aquam.
Haec uirtute loci prestat calefacta salutem:
Luminis antidotum seu medicina potens:
Haec caput emendat, matricem purgat et inguen
Liberat, et spleni congrua, purgat epar.
40
IU. DE BALNEO QUOD “ASTRUNIS” DICITUR
Dentibus Astrunis prodest, quos reuma relaxat.
Hoc redit ad solitum, si cadat uua, locum.
Faucibus apta satis brancos ex reumate passis,
Et lesis oculis haec aqua prestat opem.
45
Pulmonem recreat, quem tussis causa fatigat.
Inflammat corpus, cui dominatur aqua.
Incitat os dapibus, stomachi fastidia tollit;
Aufert in multis reumatis omne malum.
Pigritiam tollit membrorum, pectora lenit.
50
Uocis ad obsequium gutturis aptat iter.
Sepius unde solet multis occasio nasci,
Ne fluat a summo uertice flegma, uetat.
U. DE BALNEO QUOD “IUNCARA” DICITUR
Balnea Iuncarae, quae sunt in litore ponti,
55
Prosunt consumptis, ni sit adusta cutis;
Pectoris amissas reparant in corpore uires;
letificant animos; gaudia sumpta fouent.
Quae ueniunt per se, mentis suspiria tollunt,
Et faciunt alacres in muliere uiros.
60
Efficiunt Ueneris renes ad prelia fortes;
Confortant stomachum; lumina lesa iuuant.
Quarum hominum certus febres interpolat usus
Annichilat; nec non triste medetur epar.
Talibus usus aquis discrimina nulla timebit,
65
Quae quandoque solent extenuare cutim.
UI. DE BALNEO PLAGAE QUOD “BALNEOLUM” DICITUR
Inter aquas pelagi, prope litus sub pede rupis,
Magnus in effectu, fons breue nomen habet.
Balneolum dictum, tantae uirtutis amicum,
70
Ut patiens illic sentiat esse Deum.
De morbo quocumque doles, seu caumate quouis,
Lotus aqua tali, tempore liber abis.
Et caput et stomachum, renes et cetera membra
Confortat, tepidam si renouabis aquam.
75
Haec prodest oculis, oculorum nube fugata.
Consumptos reficit, quos tenet egra fames.
Materiam tritei consumit et amphimerinae.
Hoc gens plus aliis Parthenopensis amat.
UII. DE BALNEO QUOD “FORIS CRIPTAE” DICITUR
80
Lympha Foris Criptae, iuxta maris edita litus,
A stomacho pellit debilitatis honus,
Sed nocet ydropicis: cum sit dulcissima potu,
Uim consumendi non habet, unde nocet.
Leniter ignitos, assumpta, refrigerat artus.
85
Pulmonem lesum sanat et inde iecur.
Pectoris antidotum; tussis medicamen amicum.
Desiccata febris caumate membra rigat.
Ipsa per occultos telluris ducta meatus,
Subuenit egrotis, est quibus egra cutis.
90
Ut dicunt ueteres: satis est mirabile dictu.
Ipsa Foris Criptae Bulla ministrat aquam.
UIII. DE BALNEO QUOD DE “PETRA” DICITUR
Cui Petra dat nomen, mirum reor esse lauacrum.
Quod lapidem possit frangere nomen habet.
95
Et caput a multis absoluit triste querelis.
Auribus auditum prestat et addit opem;
Lumina detergit tunicis maculosa piatis.
Pectoris et cordis esse medela potest.
Uesicas aperit; a renibus urget arenam.
100
Huius aquae potus interiora lauat:
Quamplures uidi calidam potare petrosos,
In quibus urina post lapidosa fuit.
Uos igitur, quibus est durus cum pondere mictus,
Assiduus talis liberat usus aquae.
105
IX. DE BALNEO QUOD “CALATURA” DICITUR
Pulmoni prebet solitam Calatura quietem,
Inde fugat tussim quam graue reuma parit.
Haec stomachi uires reparat; uis crescit edendi;
Sepius assumptas decoquit illa dapes.
110
Declarat faciem; mentem corroborat; et cor
Letificat; turpes radit ab ore notas.
Formidat quicumque tisim cum tusse paratam,
Ut timor abscedat, sepius intret aquam.
Inueterata suis sicut radicibus arbor
115
Nequaquam poterit absque labore rapi,
Non aliter ueteris serpentia semina morbi
Possunt euelli qualibet arte semel.
X. DE BALNEO QUOD “SUBUENIT HOMINI” DICITUR
Ex re nomen habet lauacrum, quod subuenit egris:
120
Nominis effectum gaudet habere sui.
Purgat pulmonem; deponit pondera splenis;
Depurat tumidum certa medela iecur.
Tristitiae causam gelido de pectore tollit.
Humores uentris leniter unda lauat.
125
Defectum stomachi tollit, confortat et ipsum
Ut solito solitas appetat ore dapes.
Uocem sincerat; genus aufert omne doloris.
Talis amatores recreat unda suos:
Hic etiam deponit onus longeua podagra;
130
Hic datur articulis induciata quies.
XI. DE BALNEO QUOD “SANCTA ANASTASIA” DICITUR
Ascribunt homines tibi, Nastasia, lauacrum.
Usibus humanis commoda multa facit:
Corporis ingrati recreatos efficit artus,
135
Uirtutes etiam corporis unda nouat.
Res miranda quidem: quicumque cauabit arenam,
In medio fossae feruida manat aqua.
Illa, recens in fonte suo, sinthomata tollit,
Languidus ardorem si patiatur aquae.
140
Fonte relicta suo, nichil affert utilitatis:
Haec eadem prodest frigida facta parum.
Qui petit ergo suo bene de languore iuuari,
Sentiet auxilium, si renouabit aquam.
XII. DE BALNEO QUOD “CANTARELLUS” DICITUR
145
Inter aquas pelagi feruens aqua manat et ipsam,
Ne fluat in pontum, fictile claudit opus.
Cum mare feruescit, locus oppugnatur ab undis:
Uix aliquis poterit eger adire locum.
Cantarus humana fruitur uirtute medendi:
150
Nam plagas ueteres consolidatque nouas.
Ulcera, quae patitur cutis ex humoribus extra,
Cantarus abstergit; lumina clara facit.
Sanguinis obturat uenam quandoque fluentem.
Subuenit artheticis; fit medicina pedum.
155
Utilis ad febres et frigora, sed tamen huius
Usus aquae lateri continuatus obest.
XIII. DE BALNEO QUOD “PRATUM” DICITUR
Est aqua quam populi de Prato balnea dicunt;
Creditur a multis hoc Ciceronis opus.
160
Est uia difficilis, quae ducit ad inferiora
In quibus inueniet, quam petit, eger aquam.
Haec bene uisceribus fertur conferre molestis;
Alleuiat corpus, quod grauat humor inhers.
Dicitur et duros mire mollire lacertos,
165
Et caput et scapulas ad sua iura trahit.
Lipposos oculos declarat et ulcera tergit,
In toto pariter corpore prestat opem.
In sudore madens fugiat pro tempore frigus;
Nec potum sumat, dum sua membra calent.
170
XIU. DE BALNEO QUOD “TRIPERGULA” DICITUR
Est lacus Ostrara, quo portas Christus Auerni
Fregit et eduxit mortuos inde suos.
Haec domus est duplex de iure Tripergula dicta:
Una capit uestes, altera seruat aquam.
175
Utilis unda satis multum sudantibus aufert
Defectum mentis, cum grauitate pedum;
Haec stomachi uarias facit absentare querelas;
Flebile de toto corpore tollit honus.
Debilis atque piger, quibus est non multa facultas,
180
Consulimus, tali sepe fruatur aqua.
Huius amator aquae sinthomata nulla timebit,
Incolumi semper corpore letus erit.
XU. DE BALNEO QUOD “ARCUS” DICITUR
Dulce satis lauacrum, quod nomen sumit ab arcu,
185
Uirtutem magnae commoditatis habet.
Haec aqua consumptos restaurat corporis artus;
Dat stomacho uires; arida membra rigat.
Siquis in extremis patitur, festinet ad undam:
Omnia, ne dubitet, inferiora iuuat.
190
Non tamen his prodest, tumidi quos sarcina uentris
Aggrauat atque dolet splene tumente iecur.
Rem loquor expertam, proprio quam lumine uidi,
Teste michi populo, quae scio certa, loquor:
Uidi consumptum tantum cum pelle relictum,
195
Tempore non longo restituisse cutim.
XUI. DE BALNEO QUOD “RAYNERIUS” DICITUR
Balnea Raynerii, quae corpora putrida radunt,
Est quorum salsi flegmatis hostis aqua,
Siqua cicatricat corpus serpigo uel erpes,
200
A scabie quauis exteriora lauant.
Infectam mundare cutim quicumque laboras,
Utere Raynerio, de cute sanus eris.
Ne tamen incurras iterum discrimina morbi,
terribiles Trituli sanus adibis aquas.
205
Uidi quamplures hoc fastidire lauacrum.
Fecerat hoc hominum pingue putredo putens.
Raynerii refrenat aquas aqua turgida stagni.
Felix, qui pingues euacuabit aquas.
XUII. DE BALNEO QUOD “FERRUM” DICITUR
210
Ante domum Uatis lacus est, ubi dictus Auerni,
Grande ruinosum preminet artis opus.
Hoc lauacrum Ferri, quod habet ferruginis instar,
Dicitur, umbrosa sed caret unda domo.
Siquis emigraneum patitur quandoque dolorem
215
Siue supercilii, sepius intret aquam;
Cum uitio capitis nubem caliginis aufert;
Tollitur ex oculis sanguis, ab aure sonus.
Siquis aquae talis uires cognosceret eger,
Collirio numquam lesus haberet opus.
220
Pannosos oculos sincerat et ephetat aures.
Congaudet capiti cellula trina suo.
XUIII. INCIPIUNT BALNEA DE AQUIS SALSIS IUXTA MARIS RIPAM EXISTENTIA. DE BALNEO QUOD “SILUIANA” DICITUR
Siluia diua parens inuenit forte lauacrum,
De proprio tribuit nomine nomen aquae.
225
Haec aqua matrices quouis humore grauatas
Mundat et has steriles fructificare facit.
Menstrua, si fugiant forsan, inuita redibunt,
Et facit hoc lauacrum, ne sine lege fluant;
Quas patitur matrix, causas obtemperat egras:
230
Unde queri possit femina, causa perit.
Uos, igitur, steriles, moueat si gratia prolis,
Ni uetet annosi temporis egra dies,
tam uir quam mulier te, Siluiana, frequentent:
tam uir quam mulier frigidus esse potest.
235
XIX. DE BALNEO QUOD “CULMA” DICITUR
Inter aquas alias mirabile Culma lauacrum,
Cuius ad accessum non uia recta patet,
Immo per obliquum medicis acceditur undis:
Monstrat iter dubium preuia flamma tibi.
240
Unda, latens intus, sudorem prouocat intus
Et facit ad neruos, quos graue flegma grauat.
Luminibus lumen reddit, uestigia claudis,
Passio ni fuerit inueterata diu.
Rem loquimur certam, non est incognita multis:
245
Culma nocet sanis, morbida membra iuuat;
Hanc igitur caueat, qui non eget arte medendi;
Quam qui forte petit, uitet in amne moram.
XX. DE BALNEO QUOD “TRITULI” DICITUR
Est locus antiqua testudine ductus in aluum.
250
Rupe sub ingenti celsa cauata domus,
Plena figuratis morborum conscia formis:
Ad quid aquae ualeant, quaeque figura notat.
Res miranda satis, satis est horrendaque uisu.
Hic, ueniente die, mittitur unda semel:
255
Haec eadem partim primum petit equora, partim,
Extenuata fluens, refluit unde uenit.
Plus hic quam dudum Bessayda, quae semel anno
Uni prestabat mota salutis opem,
Hic aqua cotidie quam multos mota medetur.
260
Reuma fugat; stomachum roborat atque caput;
Liberat ydropicos; hic omnis gutta fugatur.
Flegmaticis prodest, febricitare uetat.
XXI. DE BALNEO QUOD “ARCULUS” DICITUR
Qui breue nomen habet, magnae uirtutis habetur.
265
Arculus a flammis, quod calet, arcet epar.
Reumatis et stomachi uitium de corpore tollit;
Liberat a multa frigiditate caput;
Lintheis oculis obtalmia sana ministrat.
Deficit Arculea triste papauer aqua,
270
Et si forte fugit uigilantia lumina sompnus,
Arculus adducto membra sopore fouet.
Balnea quae Trituli lympha quoque Culma ministrat,
Arculus in multis hoc operatur idem.
Quamuis inter aquas Trituli sit gratior unda,
275
Consulo, ne dubites hoc breuiore frui.
XXII. DE BALNEO QUOD “PALUMBARA” DICITUR
Cripta Palumbarae fuerit quia grata palumbis,
Uel quia, quod lumbis fertur obesse parum.
Unda Palumbarae lesos cum uertice renes
280
Sanat et urinae sumpta recludit iter.
Ex oculis nebulas et ab auribus excutit Euros.
Cardiacam tollit, artheticamque fugat.
Et maiora facit, si scis seruare dietam:
A salsis caueas, frigida quaeque fuge.
285
Algentis uitabis aquae consuescere potum:
Utere lymphato, quod parit uua, mero.
Crede michi, quod aquae faciunt quodcumque syropi,
Si bene seruetur, sola dieta facit.
XXIII. DE BALNEO QUOD “PUGILLUS” DICITUR
290
Cum maris unda tumet, tanti uacat unda Pugilli:
Pro statione loci tam breue nomen habet.
Est iter obliquum, paruam quod ducit ad undam;
Uix hominum septem creditur illa capax.
Ani tollit onus; uentrem cessare solutum
295
Cogit et ydropicos attenuare potest.
Si patitur cum splene caput, cum frigore corpus
Febrierit, certam sentiet eger opem.
Quid de te referam, nimis ammirande Pugille?
Quod proprio uidi lumine, testor ego:
300
Aridus, usus aqua, baculis adiutus amicis,
Discessit sanus non ope uectis egens.
XXIU. DE BALNEO QUOD “SANCTUS GEORGIUS” DICITUR
Est aqua, quae poterit de iure Georgica dici:
Abdita telluris uena ministrat aquam.
305
Qua nullus poterit flamma non indice fungi:
Nam uia sub terris plena timore latet.
Quantum mens hominis timet ingrediendo lauacrum,
Mirificam tantum leta relinquit aquam.
Haec lapidem frangit; urinam soluit ad usum;
310
In multis prohibet articulare malum.
Si scia, si crura, si pes, si brachia, si frons
Egrotant, sanctis his releuantur aquis.
Hoc bene contestor: quidam cum mingere uellet,
Euomuit lapides uirga coacta duos.
315
XXU. DE BALNEO QUOD “OLEUM PETROLEUM” DICITUR
Non procul a Culma locus est, qui fundit oliuum:
Quod lauacrum multum commoditatis habet.
Hoc uitium leprae, genus hoc serpiginis omne,
Tollit et a stomacho flegmata salsa fugat.
320
Extinguit coleram; grossos subtiliat artus;
Exhilarat tristes; cor bene reddit ouans.
Noxia de gelidis depellit frigora membris:
Omnia letantur membra uigore suo.
Cuiuscumque genas nigra si morphea notabit,
325
Haec aqua rugosas delet ab ore notas.
Uirtutem lauacri demonstrat nomen Oliui:
Hoc oleum prestat, quod petra sudat, aquis.
XXUI. DE BALNEO IMPERATORIS QUOD “SOL ET LUNA” DICITUR
Cesaris est lauacrum, quod Sol et Luna uocatur:
330
Sicut sol stellis preualet istud aquis.
Omne genus guttae tollit, genus omne doloris,
Fistula ni uiolet uiribus ossa suis.
Subuenit antiquae lauacrum regale podagrae,
Ni faciat fractos inueterata pedes.
335
Sed tamen ignorant, ubi sit tam nobilis unda:
Obruit antiquum forte ruina locum.
Uos igitur, quos longa dies fastidit et etas,
Quos tam longeuos nutrit auersa senes,
Demonstrate locum, qui Sol et Luna uocatur:
340
Utilis, a multis edificandus erit.
XXUII. DE BALNEO QUOD “FONS EPISCOPI” DICITUR
Nomine fons tali fruitur, quod episcopat egris,
Uel quia pontificis cura refecit opus.
Artheticis prodest; tollit genus omne podagrae.
345
Hunc habet expertum pontificale genus:
Et quia prelatis requies nocet atque parapsis,
In se deficiunt sepe dolore pedum.
Cum constipantur, Nothus includitur intus.
Unde dolent uentres, ylia densa crepant:
350
Pontifices, fontem perquirite pontificalem.
Utilis est uobis pontificalis aqua!
Indulgete cibis, ne digestiua fatigent,
Quae morbi causa sepius esse solent.
XXUIII. DE BALNEO QUOD “BRACCULA” DICITUR
355
Faucibus antidotum bene confert Braccula grossis;
Et uox si fuerit rauca, fit apta sono.
Si patitur capitis puppis uel prora dolorem,
Si dolet oppressum splene tumente iecur,
Si caligo diem, noctis germana, minorat,
360
Omnibus his uitiis Braccula prestat opem.
Quartanam perimit; nec non necat amphimerinam.
Hic intermissae febris origo perit.
Uos igitur, quibus est odiosa planetica febris,
Huius, si sapitis, querite fontis opem!
365
Non opus est intrare semel: nam balnea quanto
Quis magis ingreditur, tam magis ipsa iuuant.
XXIX. DE BALNEO QUOD “GIMBOROSUS” DICITUR
Est aqua mirandi nimium noua dicta lauacri
De Gimborosi nomine nomen habens.
370
Pene per octo gradus patiens descendit ad undam,
Circinat intus aquas per latus omne gradus.
Ylia componit; uetat in matrice dolorem;
Sanguineos fluxus in muliere uetat:
A superis exire cruor prohibetur et idem,
375
Ne fluat insolitus, inferiora fugit.
Uesicam curat quotiens urina negatur:
Nulla patet melior renibus esse salus.
Si lapidesue pilos, seu si patiantur arenam,
Quolibet a morbo membra grauata iuuat.
380
XXX. DE BALNEO QUOD “SPELUNCA” DICITUR
Ultima termarum laudem Spelunca meretur,
Cuius aqua poterit simplice nemo frui:
Ingenio faciente modum capit unda caloris,
Sic intrabit aquas ingeniosus homo.
385
Cuiuscumque uelis, perimit sinthomata guttae;
Hic fugit ydropisis; tussis iniqua perit.
Ut Galienus ait, si dragmas quinque calentis
Quisquam cotidie sumere curet aquae,
Et super et subter quae sunt, diafragma medetur.
390
Reumatis excludit, quod nocet, omne genus.
Non domus erroris, non est spelunca latronum,
Cripta salutarem continet intus aquam.
Suscipe, Sol mundi, tibi quem presento libellum.
395
De tribus ad dominum tertius iste uenit.
Primus habet patrios ciuili Marte triumphos;
Mira Frederici gesta secundus habet;
Tam loca, quam uires, quam nomina pene sepulta,
Tertius Euboicis iste reformat aquis.
400
Cesaris ad laudem tres scripsimus ecce libellos:
Firmius est uerbum, quod stat in ore trium.
Si placet, annales ueterum lege, Cesar, auorum:
Pauper in Augusto nemo poeta fuit.
Ebolei uatis, Cesar, reminiscere uestri,
405
Ut possit nati scribere facta tui.