ptext.1
Uirgilius in operibus suis secutus est diuersos poetas, Homerum in Aeneidis, Theocritum in Bucolicis, Hesiodum in Georgicis. Et cum Georgica scriberet, traditur cotidie meditatus a mane plurimos uersus dictasse solitus ac per totum diem retractando ad paucissimos redigere.
ptext.2
Tres modi locutionum sunt, quos characteras Graeci uocant, ισχνος qui tenuis, μεσος qui moderatus, αδρος qui ualidus intellegitur.
ptext.3
Tribus modis carmen inducitur. Est enim modus dramaticos, est exegematicos, est mictos. Dramaticos est, in quo personae inducuntur, exegematicos qui et didascalicos dicitur, in quo poeta solus loquitur, mictos est ex utroque constans.
ptext.4
Uirgilius Maro Mantuanus parentibus modicis fuit ac praecipue patre tenui. Quidam opificem figulum, plures magistri, quidam uiatoris. Initio mercennarium et siluis colendis ac apibus recurandis operam dedisse tradiderunt. Natus est sub Gneio Pompeio et Marco Licinio Crasso consule, Iduum octauo die in pago qui Andes dicitur haut procul a Mantua. Praegnans autem mater eius somniauit enixam se laurum ilico in speciem maturae arboris refertaeque uariis pomis ac floribus transfiguratam, et cetera uidisse in somnis de eodem puero, quae hic non sunt.
ptext.5
Initia aetatis Cremonae transegit usque ad uirilem, quam septimo decimo anno a natali suo suscepit, euenitque, ut eo ipso die Lucretius poeta decederet. A Cremona ad Mediolanum et inde paulo post transiit ad urbem. Corporis statura fuit grandi, aquilino colore, ualitudine uaria. Nam plerumque a stomacho ac dolore capitis laborabat, sanguinem merum saepe reiecit neque minimae libidinis in pueros proprios, sed proni amoris, quorum alterum maxime dilexit Cebetem et Alexandrum, quem secunda Bucolicorum ecloga Alexin appellat donatum sibi ab Asinio Pollione. Cetera autem uita et animo et ore praeter auaritiam probus fuit. Unde et bona cuiusdam exsulantis offerente Augusto non sustinuerat accipere. Ac si quando Romae, quo rarissime coibat, uiseretur in publico, sectantes demonstrantesque fugiebat in proximum tectum. Habuitque domum Romae Esquiliis iuxta hortos Maecenatianos, quamquam secessu Campaniae Siciliaeque plurimum uteretur. Parentes iam grandis amisit, ex quibus patrem captum oculis et duos fratres germanos Silonem inpuberem, Flaccum iam adultum, cuius exitium sub nomine Daphnidis deflet. Inter cetera studia medicinae quoque et maxime mathematicae operam dedit, egit et causam apud iudices unam omnino, non amplius quam semel. Nam et in sermone tardissimus ac paene indoctus. Sed poeticam adhuc auspicatus in Ballistam, ludi magistrum, qui erat in Calabria, ob infamiam latrociniorum coopertum lapidibus distichon fecit. Distichon autem II uersuum clausula, quam in poemate breuem sententiam dicimus.
ptext.1·2
Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus:
ptext.2·2
Nocte die tutum carpe, uiator, iter.
ptext.6
Deinde catalepton et Priapea et epigrammata et diras, item Cirim Culicem, cum esset annorum XUI. Cuius materia talis est: Pastor fatigatus aestu cum sub arbore [pro calore] dormisset et serpens ad eum proreperet, e palude culex prouolauit atque inter duo tempora aculeum fixit pastori. At ille continuo culicem contriuit et serpentem interemit ac sepulcrum culici statuit et distichon fecit:
ptext.3·2
Parue culex, pecudum custos tibi tale merenti
ptext.4·2
Funeris officium uitae pro munere reddit.
ptext.7
Scripsitque Bucolica rogatu consulum quorundam, per quos in sedes suas et in agros rediit. Exorto enim ciuili bello inter Augustum et Cassium, Brutum et Antonium, cuius copias contra Augustum Cremonenses susceperunt, factum est, ut uictor Augustus in eorum agros ueteranos deduci iuberet milites et non sufficiente agro Cremonensium Mantuani quoque, in quibus erat poeta Uirgilius, maximam partem finium perdidissent eo, quod uicini Cremonensibus fuerunt, sed Uirgilius merito carminum fretus, amicitia quorundam potentium et fama carminum commendatus, ab Augusto amissos agros recepit et deinceps imperatoris familiari amore perfunctus est.
ptext.8
Uirgilius in operibus diuersos secutus est. In imitatione enim Theocriti, poetae Siculi et Syracusani, scripsit Bucolica in laudem Caesaris et principum ceterorum, per quos agri redditi sunt, Asini scilicet Pollionis Alphenique Uari et Corneli Galli. Scripsit Georgica in honorem Maecenatis, qui sibi mediocriter adhuc ignoto opem tulit. Nam cum ueterano centurioni resistere ausus esset Uirgilius, statim, ut miles, adprehendens gladium in fugam coegit poetam. Quin finis persequendi non fuit, priusquam in fluuium Uirgilius se coniecisset et in alteram ripam transnatasset. In Georgicis Hesiodum, qui de Ascra insula fuit. Nouissime scripsit Aeneida in honorem Caesaris, ut uirtutes Aeneae, ex cuius genere cupiebat esse, suo carmine ornaret, Homerum secutus.
ptext.9
Bucolica triennio scripsit, quae et eo successu edidit, ut in scena quoque per cantatores crebro recitarentur. Georgica septem annis, Aeneida undecim annis scripsit.
ptext.10
Obtrectatores Uirgilio numquam defuerunt nec mirum, nam nec Homero quidem, eo quod pleraque ab Homero sumpsit. Unde, cum quosdam uersus ad uerbum transtulisset, conpilator ueterum diceretur. Sed hoc ipsum crimen sic defendere consueuit: Cur non illi quoque eadem furta temptarent? Uerum intellecturos, facilius esse clauam Herculi extorquere de manu, quam Homero uersum subripere.
ptext.11
Uirgilius anno Augusti uicesimo quinto Brundisi moritur Sentio Saturnino et Lucretio Cinna consulibus. Ossa eius Neapolim translata in II ab urbe miliario sepeliuntur titulo eiusmodi superposito, quem ipse moriens dictauerat:
ptext.5·2
Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc
ptext.6·2
Parthenope: cecini pascua rura duces.
ptext.12
Uarius et Tucca Uirgilii et Horatii contubernales poetae habentur inlustres, qui Aeneidos postea libros emendauerunt, sub ea conditione, ut nihil delerent.
ptext.13
Quoniam de auctore diximus, de ipso carmine dicendum. Quamuis igitur multa alia inscriptione sub aliena sint prolata et Uarius sub nomine suo edidit, tamen Bucolica liquido Uirgilii esse minime dubitandum, praesertim cum ipse poeta tamquam hoc metuens principium huius operis et in alio carmine suum esse testatus sit dicendo:
ptext.7·2
Carmina qui lusi pastorum audaxque iuuenta,
ptext.8·2
Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.
ptext.14
Bucolica autem et dici et recte dici uel hoc indicio probari suffecerat, quod eodem nomine apud Theocritum censeantur. Uerum ratio quoque monstranda est.
ptext.15
Tria genera pastorum sunt, qui dignitatem in Bucolicis habent, quorum minimi caprarii, paulo honoratiores opiliones, honoratissimi bucolici. Unde igitur magis decuit pastorali carmini nomen inponi, nisi ab eo gradu, qui fere apud pastores excellentissimus est inuentus?
ptext.16
Quaeri solet, unde originem ducit bucolicum carmen. Nonnulli a Lacedaemoniis originem sumpsisse opinantur. Namque transgresso Xerxe in Graeciam [rege Persarum] , cum Spartanae uirgines sub hostili metu neque egredi urbem neque pompam chorumque colere potuerunt aramque Dianae de more exerceret urbe pastorum, ne sine religione praeterirent, eundem usum inconditis cantibus celebrauerunt appellaueruntque Bucolicum a bubus. Alii ab Oreste circa Siciliam uago id genus carminis Dianae redditum, sed ipsum atque pastores dicunt, quo tempore de Scythia Taurica cum sorore profugerat, subrepto numinis simulacro et lato in fasce lignorum. Unde et Fascelinam Dianam perhibent nuncupatam. Apud cuius aras Orestes per sacerdotem eiusdem numinis Iphigeniam, sororem suam, a parricidio fuerat expiatus. Alii Apollini νομιω, pastorali scilicet Deo, qua tempestate Admeti boues pauerat, alii Libero Nympharum et Satyrorum et id genus numinum principi, quibus placet rusticum carmen. Alii Mercurio, Daphnidis patri, pastorum omnium principis. Alii in honorem Panos peculiariter scribi putant. Plerique a Syracusanis primum conpositum. Quae cum omnia dicantur, illud erit probatissimum, Bucolicorum carmen originem ducere a priscis temporibus, quibus uita pastoralis exercebatur.
ptext.17
Quaeritur, quo ordine Uirgilius sua carmina conposuerit. Et merito non aliunde coepit nisi ab ea uita, quae prima in terris fuit. Nam postea rura culta et postremum pro cultis terris bella suscepta, quod uidetur Uirgilius in ipso ordine operum suorum uoluisse monstrare, cum pastores primo, deinde agricolas canit et ad ultimum bellatores. Ergo incultam primum et pastoralem uitam hominibus fuisse Bucolicis indicat, post necessarias mortalibus fruges et usum agrorum inuentum Georgicis ostendit, perinde cupiditate possidendi extensione finium ad arma usque peruentum est.
ptext.18
Aut ⟨quia⟩ tres modi locutionum sunt, quos characteras Graeci uocant: tenuis, moderatus, ualidus, credibile erit Uirgilium, qui omni genere scientiae praeualeret, Bucolica ad primum modum, Georgica ad secundum, Aeneida ad tertium uoluisse conferre.
ptext.19
Intentio libelli, quem scopon Graeci uocant, in imitatione Theocriti poetae constituitur, qui Siculus ac Syracusanus fuit, et in laudem Caesaris et principum ceterorum, per quos, ut sopra diximus, in sedes suas atque agros rediit. Effectus finisque carminis et delectationem et utilitatem secundum praeceptum continet.
ptext.20
Quaeri solet, cur non ultra quam X eclogas scripsit. Quod nequaquam mirum uidebitur, qui considerauerit, uarietatem scaenarum pastoralium ultra hunc numerum non potuisse proferri; cum ipse poeta circumspectior Theocrito, ut ipsa res indicat, uideatur metuere, ne illa ecloga, quae Pollio inscribitur, minus rustica iudicetur, cum [non] id ipsum praestruit.
1
INCIPIT EXPOSITIO PRIMAE ECLOGAE.
Uirgilius sub nomine Tityri intellegitur, clari pastoris, quoniam hircum Siculi tityrum uocant, qui Caesarem laudat. Accusans eum plebs Gallorum, quae Meliboei nomine loquitur, quem Cornelium Gallum uocant. Hereditas ei rapta est et Uirgilio data est. Ideo Caesarem conlaudat et plebs dolet. Sic fingit eclogam istam.
1·2
FAGI idest profedo idest late idest excelse patentis et numquam claudi potest, quod significat Caesarem.
2·2
TENUI idest subtili. MEDITARIS idest laudas, imitaris in carmine. AUENA idest laudem scribis subtili carmine.
5
FORMONSAM idest patriam. AMARYLLIDA idest Roma. SILUAS idest consules.
Tityrus dicit. O ⟨MELIBOEE⟩ . Meliboeus idest qui bouum curam gerat. DEUS idest Caesar Augustus. OTIA idest securitatem.
ILLIUS ARAM idest Octauiani Caesaris.
INBUET idest frequentabit uel consecrabit. AGNUS TENER idest carmen tenue, licet inproprie, dicit, sed ad morem rusticorum carminum retulit.
ERRARE idest carpere herbas uel libere pascere. ET IPSUM idest me ipsum.
10
LUDERE idest scribere. CALAMO idest fistula, carmine agresti.
TURBAMUR idest eicimur. EN idest ecce. CAPELLAS idest diminutiuum a capro.
15
A idest huich, idest interiectio dolentis est.
AEGER idest anxius. AGO idest inpauch, idest mino, idest pasco. ⟨HANC⟩ idest uxorem uel uitam suam.
CORYLOS idest arbor nucis auellanae et rustice dicitur. GEMELLOS idest geminos.
15·2
SPEM GREGIS idest maxima spes gregis, cum binas tenet ab ipsa matre, idest significat carmina, quae secuntur. A interiectio dolentis uel exsecrantis. SILICE IN NUDA idest in sterili terra.
16.1
SAEPE MALUM idest bella ciuilia significat.
16.2
NON LAEUA idest stulta, quae contraria fuerunt.
DE CAELO TACTAS idest fulmine percussas. DE CAELO idest ira Iouis, quia quercus dedicata Ioui et, cum peccaret quis in Iouem, percutiebat quercum. Pulchre huius arboris mentionem facit, quae tacta fulgore domini caelum solet mutare. Per quercum ira Iouis, per Iouem ira Octauiani significatur.
URBEM idest Romam idest poetae uox, per metonymiam idest inuentum per inuentorem et inuentorem per inuentum. Roma et ante Romulum fuit et ab ea sibi nomen adquisisse Marianus Lupercanorum poeta sic ostendit: Sed de flauo et cano ita Roma Aesculapi filia nouum nomen Latio facit, quod conditricis nomine ab ipso omnes Romam uocant.
20
HUIC SIMILEM PUTAUI idest pastor stuporem inponit et, quantum Mantua differt a Roma, non conparando ostendit. Non dicit se errasse in conparando, sed metuisse. QUO idest sicuti.
DEPELLERE idest uenales agere, alias a lacte remouere.
NORAM idest pro noueram. CONPONERE idest conparare.
25
LENTA idest mollia et flexibilia. UIBURNA idest genus uirgulti simile cupressi humilis. CUPRESSI mutato genere et forma.
ET QUAE TANTA CAUSA idest cupiditas. Sub persona Tityri se uult intellegi. Nam Bucolica iuuenis scripsit. Libtertatem autem, idest receptionem agrorum suorum, ab Augusto se dicit consecutum.
SERA idest inmaili uel alecht.
CANDIDIOR idest pro candida.
30
AMARYLLIS idest allegorice pro Roma dicit. GALATEA idest Gallia, donec in Gallia augmentum patrimonii paupertas premebat. Profecto duarum amicarum inducta sunt nomina in eodem agro atque in eadem uicinitate uiuentum. Galatea, quam primum habuerit Tityrus, Amaryllis, quam postea.
NEC SPES LIBERTATIS ERAT. Bene se quoque quasi seruum dixit. NEC CURA ⟨PECULI⟩ . Peculium dicitur facultas serui, quae a pecore.
QUAMUIS MULTA UICTIMA idest amailchetri. UICTIMA hostia dicta quasi ui icta cadat. ⟨SAEPTIS⟩ agris.
INGRATAE URBI idest aut quia nihil gratum et suaue rusticus in ciuitate patitur, cuius labore uiuitur, uel quia parua aestimant, quae rusticis magna constant.
35
NON UMQUAM idest numquam. AERE idest dono uel tributo.
QUID UOCARES idest Uirgilii personae conuenit. MAESTA AMARYLLI idest tibi, quia nemine laetabatur poeta.
CUI PENDERE idest Dii laudari a te non meruerunt.
TITYRUS . . . . . TE PINUS idest Roma.
FONTES idest senatores. ARBUSTA idest frutecta idest scholastici. UOCABANT idest interrogatio.
40
SERUITIO. Seruitium idest conditionis indicium. LICEBAT idest nec deesse officio poteram.
IUUENEM idest Caesarem dicit Octauianum Augustum. Decreuerat enim senatus, ne quis eum puerum diceret, ne maiestas tanti imperii minueretur.
DIES idest principia mensium uel Idus omnium mensium. FUMANT idest sacrificant.
RESPONSUM PRIMUS DEDIT idest permisit libere uiuere. PRIMUS idest ante quem nullus sit.
45
PASCITE idest ut ante eratis pueri, sic et modo pascite in pace.
FORTUNATE SENEX idest non ad aetatem Uirgilii refert, sed ad fortunam futuram praesago usus uerbo.
ET TIBI MAGNA SATIS idest ordo: magna satis pascua. QUAMUIS LAPIS idest quamuis mons sit et lacus. Nam a monte usque ad lacum et inde usque ad arborem quandam fuerat terra donata.
46·2
TUA ⟨idest⟩ possessio.
PALUS idest chechor idest aequor. OBDUCAT idest tegat. IUNCO idest faeno uel fluuio. Flumen Mincii.
GRAUIS idest accusatiuus pluralis quasi graues.
INTER FLUMINA idest Padum et Mincium.
FRIGUS idest quod aestiuo tempore sub umbra fit frigus. OPACUM idest auras prosperas uel pro nemore. ⟨FONTES SACROS⟩ quia omnibus aquis Nymphae sunt praesidentes. OPACUM utrum ⟨pro⟩ opacis locis, incertum, an pro ualde frigidum. Frigus hieme ⟨alterum⟩ , alterum, quo refrigemus aestate.
AB LIMITE idest limes agri terminus. SAEPES idest fiat.
HYBLAEIS idest Hybla, quae postea Megara, oppidum Siciliae, uel locus in Attica, ubi optimum mel nascitur. DEPASTA idest depascere. SALICTI idest uirgulti genus eo, quod salit et surgit cito. Hic uocat rusticum ad dulcia, quae sunt in rebus, quibus delectatur.
FRONDATOR idest rusticus uel quod de floribus nascitur. Nam tria genera sunt frondatorum; frondator, qui arbores amputat, et, ⟨qui⟩ frondibus manipulos facit hiemis tempore animalibus ad pastum offerendos, et, qui manibus uitium folia auellit, quo ardor solis uuam maturiorem reddat. AD AURAS idest in die.
RAUCAE idest brongidi. PALUMBES idest colmain idest columbae, quas uulgus tetas uocat, et non dicuntur Latine, sed multorum auctoritas Latinum fecit. Cicero in elegia, quae Talamasta inscribitur: Iam mare Tyrrhenum longe penitusque palumbes reliquit.
GEMERE idest canere, proprie tamen de turture. TURTUR declinatur et feminino et masculino genere, ut ‘aeria turtur cessabit’, et Plautus: Tibi obiustos turtures. AB ULMO idest lignum, quod sub uinea fit.
IN AETHERE CERUI idest auium ante cerui uolabunt more.
60
ET PISCES ⟨idest⟩ sine aqua. Hoc est: ante rerum natura mutabitur, quam nos Caesarem poterimus obliuisci. FRETA idest maria. DESTITUENT idest derelinquent.
PERERRATIS errore confusis. AMBORUM idest Germanis et Persis dicit. EXUL idest Caesar.
AUT ARARIM, quod duce Caesare Germanis et Persis uictis milites Ararim, Germaniae flumen, biberunt.
ILLIUS idest Iulii Caesaris. LABATUR idest respuatur uel obliuioni tradatur.
62·2
ARARIM idest Arar, fluuius Galliae, fluens in flumen Rodanum. TIGRIS idest Armeniae fluuius, influens in Persicum sinum. Itaque Tigris uult diuersissima inter se loca significare. Dicit prius Parthum ex Arare bibiturum, Germanum ex Tigride, quam sibi obliuionem futuram non diuisi agri Caesaris beneficio.
SITIENTIS IBIMUS AFROS idest tropus synecdoche. Ab Afris enim Libyam interiorem, quae aqua eget, intellegi uult.
65
SCYTHIAM idest regio septemtrionalis est. ET RAPIDUM CRETAE OAXEN hoc est lutosum, quod rapit cretam. Cretam terram albam dixit. Nam Oaxis fluuius Mesopotamiae et uelocitate utitur, qui rapiens albam terram turbulentus efficitur, uel Oaxis fluuius Scythiae: in Creta insula non est, sed aqua cretacei coloris est. OAXEN. Philisthenes ait: Apollinis et Anchialae filius; hunc Oaxen in Creta oppidum condidisse, quod suo nomine nominauit. Ut Uarro ait: Quos magnos Tantale partus adducta dolore et geminis cupiens dolorem Oaxida palmis scindere dicta.
PENITUS subripuit. DIUISOS idest quia olim iuncta fuit orbi terrarum Britannia. Est enim insula reposita in Oceano septemtrionali et a poetis alter orbis terrarum dicitur.
EN idest ecce. UMQUAM idest aliquando. EN UMQUAM. Uirgilius alio loco diuidit umquam interposito ⟨uerbo⟩ , alio loco ⟨con⟩ ponit, ut infra in ipso libro: En erit umquam ille dies, quod significat umquamne, aliquando.
TUGURI idest a tegendo dictum. CESPITE idest terra cum propria herba reuulsa. CULMEN idest eo, quod culmo tegitur. Nam physica rusticanorum est in paleis et in messibus.
POST ALIQUOT idest tempora idest quasi rusticus per aristas numerat annos. MEA REGNA idest, ubi dominatus sum, uel senem se dicit agros suos recepturum.
70
IMPIUS MILES idest iratus Meliboeus milites dicit, seu quod agrum suum teneant, seu quod ciuile gesserint bellum. ⟨IMPIUS⟩ qui pro Antonio arma portauit, quia bella ciuilia gessit idest desiderat. Hic Uirgilius Octauianum Augustum ⟨laesit⟩ , tamen secutus est ueritatem dum miles portando uincendo alios. NOUALIA idest noua, quae per singulos annos nouantur per semina. HABEBIT idest in spe ponitur.
INSERE idest semet imperat.
FELIX quasi iam diu ego felix fui aliquando in finibus uestris. Hic uidet se pastor exclusum esse et inuidet se non habere illud, quo taurus utitur.
DUMOSA idest drisidi, quod ⟨capra⟩ , cum pascitur, spinosa pendet.
CARMINA idest quia non libet aristum canere sua carenti possessione.
CYTISUM idest genus fruticis uel herba, quae nascitur inter campos et siluas. In Cytisa ciuitate nascitur amara hominibus, non capris. AMARAS idest ad nostrum saporem; nam capris dulces sunt.
80
MITIA idest matura, quae non remordent, cum mordentur.
CASTANEAE idest mala ⟨secundum⟩ antiquiores. MOLLES idest maturae. ET PRESSI idest caseum. LACTIS idest lactis emulcti aut casei.
FUMANT idest ad uespertinam caenam praeparandum.
83.1
MAIORES idest duplicantur, teguntur. UMBRAE idest nox inminet.
1·3
Corydonis in persona Uirgilius intellegitur, Caesar Alexis in persona inducitur.
1·4
ARDEBAT idest inpatienter diligebat et alebat et laudabat. ALEXIN, quem dicunt Alexandrum, fuit seruus Asinii Pollionis. Uirgilius, rogatus ad prandium, cum uidisset in ministerio nimium pulcherrimum, dilexit eumque dono accepit. Caesarem quidam acceperunt, formonsum in operibus et gloria. Alii puerum Caesaris, quem si laudasset, gratam rem Caesari fecisset. Nam Uirgilius dicitur in pueros habuisse alii amore. Nec enim turpiter eum diligebat. Alii Corydona, Asinii Pollionis puerum, adamatum a Uirgilio ferunt eumque a domino datum. Corydona a Uirgilio ficto nomine uideri ex genere auis, quae corydalis dicitur, dulce canens. Alexin uero puerum quasi sine responsione ac superbum. Hunc autem dilectum fuisse Pollionis et gratum se futurum existimasse, si eum laudaret, cuius forma Pollio delectabatur, qui eo tempore Transpadanam Italiae partem tenebat et agris praeerat diuidendis.
2·3
QUID SPERARET idest nec spem potiendi habebat.
4·2
ADSIDUE idest saepius. INCONDITA. idest inconposita, subito dicta, agrestia uel insanientis uerba uel incondita inconscripta, ut Sallustius in: At illi quibus uires aderant, ruere cuncti ad portas, incondita tempnere.
5·2
MONTIBUS idest quod amorem ei praestabat. IACTABAT idest fundebat incassum. INANI idest pro nihil sibi procurans contra absentem loquebatur.
6·2
CRUDELIS inexorabilis, qui non flecteris meis scriptis et non das ereptos agros. ALEXI idest Caesar.
7·2
MORI idest prae contemptu.
8·2
FRIGORA idest aprica loca aestate aestiua lacerti captant.
9·2
LACERTOS idest genus serpentis.
10·2
THESTYLIS idest nomen rusticae mulieris, quae messoribus aestu fatigatis diuersa genera herbarum contundens pulmentarium his parat. Uel concubina Corydonis. Uel Testilis idest fictilis, rusticum nomen et ab eo, ⟨quod⟩ ponat cibos rusticis. FESSIS idest feruentibus, uehementi ardore fatigatis.
11·2
ALLIA et SERPILLUM idest nomina herbarum. Serpillum Latine conula, Graece nomen proprium herbae uel caepae. OLENTIS idest accusatiuus.
13·2
ARBUSTA idest uirgulta. CICADIS cauig, cuculum fugant cantando in lignis, similiter istas cerui expellunt.
14·2
SATIUS idest nonne sufficit? ⟨TRISTES⟩ quae tristem faciunt. AMARYLLIDIS IRAS idest quidam hoc a Uirgilio ideo dictum putant, quod magis Antoni, quam Augusti amicitia accipienda fuisset.
15·3
FASTIDIA idest contemptus uel ditiones. MENALCAN idest Antonium dicit uel alumnos eius.
CANDIDUS idest quia Caesar Romanos, Antonius Aegyptios habuit in bello.
17·2
FORMONSE PUER idest non debet te praesens rerum successus inmitem facere; aeque enim laeta rerum natura mutantur.
18·2
LIGUSTRA idest meligabur idest flores uel herba. UACCINIA idest derceroig, uiolae purpureae, uel subicriib, quia usui sunt, uel genus floris crocei coloris, uel nigrae. LIGUSTRA et UACCINIA idest genus uirgulti ambo.
19·2
DESPECTUS contemptus: despicis et spernis studium meum. ALEXI idest Caesar.
20·2
QUAM DIUES PECORIS NIUEI. Alii sic distingunt, quia antiqui lanam albam diligebant. ABUNDANS idest ingenii sui ostendit abundantiam plurimam.
21·2
SICULIS IN MONTIBUS idest quia Theocritum sequitur, Siculum poetam, regionis illius facit mentionem. AGNAE idest forma diuitis incitantur ad amorem.
24·2
AMPHION DIRCAEUS idest Antiopae et Iouis filius fuit, qui ita lyra cecinisse dicitur, ut eius cantus montes et saxa conuocasset et Thebanorum muri surrexerint. Amphionem Thebanum musicae fuisse studiosum, omnibus notum. Dircaeum autem dicit a fonte Dirce, quae est Thebis in Boeotia. Et Zethus, frater eius, agrorum cultus habuit. IN ACTAEO ARACINTHO uel in Hyrcanio idest uicino Medis, ubi Amphion regnauit, sed mentitur. Nam Aracinthus in Attica non est, sed in Acarnania. Pro eo dicitur, quia nemorosum accipimus. IN ACTAEO ARACINTHO idest ismosleib herbithu, quia nemorosum est.
25·2
NON SUM ADEO INFORMIS idest sed ingeniosus idest nam ingenium meum cognoui, cum omnium rerum status esset quietus. IN LITORE idest ne diceretur: in quo speculo te uidisti, cum sis rusticus?
26·2
STARET idest dum quiesceret. NON EGO DAPHNIN idest Amphionem cantando, Daphnin pulchritudine ⟨se⟩ imitari dixit.
27·2
IUDICE TE idest iudicante te ipso. FALLIT IMAGO idest uoluntaria per semet ipsum, imaginaria secundum alium, ut philosophi dicunt.
28·2
LIBEAT idest delectet. SORDIDA idest quia tu sordida existimas.
HUMILES idest quas credis sub terra esse, quae mapalia uocantur. ET FIGERE CERUOS idest insurgia ligna, quibus adduntur ad culmina ad tecta munimenta.
30·2
CONPELLERE idest minare uel pascere, ne nerui eorum, si diu iaceant, rigescant ex nimio tenore siccati. UIRIDI HIBISCO idest nondleiscaldi idest genus uirgulti, quo pastores flagellant.
32·2
PAN PRIMUS idest Syringam cum Pan persequeretur, uersa est in calamos. Unde Graece syringa dicitur fistula. Pan idest natura omnium rerum, inuentor fistulae. Pan, pastoralis Deus, per cornua solem significat et lunam, per fistulam UII planetas stellas, per pellem maculosam caeli sidera, per cannam uentos, per pedum tenuitatem aeris, per ungulas caprinas soliditatem terrae. Uillosus est, quia uestitis gaudet terra. Hic autem natus est Mercurio in arietem conuerso et Penelope, uxore Ulixi, et adamauit uero Syringam Nympham, quae fugiens eius informitatem in calamum uersa est seu fistulam et amorem suum cantu delectabat. Ac ⟨cum⟩ non posset magnitudinem fluminis transire, fusis precibus meruit in calamum transfigurari, quo praeciso quoniam amori suo satis facere aliter non poterat, cantu delectabatur uelut adloquio.
26·3
DAPHNIN nobilem poetam, cuius ingenium non timeo te iudicante.
35·2
AMYNTAS idest pastor nobilis, qui uoluit carmen rusticum scribere insulsum.
36·2
DISPARIBUS idest inaequalibus. CICUTIS idest calamis. Ex cicuta tantum scripsit et pulsus est auctoritate.
38·2
TE idest Uirgilium. SECUNDUM idest dominum.
36·3
SEPTEM CONPACTA CICUTIS idest in UII pastorales odas conuenientia praemia.
38·3
TE NUNC idest Uirgilium. SECUNDUM idest Theocrito, quem hic Damoetam dicit.
39·2
STULTUS AMYNTAS INUIDIT. Amyntam Cornificium uult intellegi, qui conatus est contra Uirgilium scribere, uel ideo stultus, quia inuidit.
40·2
NEC TUTA idest incauta.
CAPREOLI idest caprae siluaticae. ALBO idest uarii.
42·2
SICCANT idest mulgent uel sugunt.
43·2
THESTYLIS idest ei uicinam mulierem rusticam. Damoetam enim possumus suspicari a pago nominatum, Thestylem desidiosam et uoluntariam.
44·2
SORDENT idest sordida existimantur.
46.1
NYMPHAE CALATHIS PLENIS. Nymphas Deas aquarum putant dictas a nubibus, nam ex nubibus aquae. Unde et diriuatum est, quasi numina aquarum uel lympharum. Ipsas autem dicunt et Musas, quas et Nymphas. Nam aquae motus musicam efficit.
46.2
Nympharum apud gentiles uaria sunt uocabula. Nymphas quippe montium Oreades dicunt, siluarum Dryades, fontium Hamadryades, camporum Meliades, maris Naides. NAIS idest proprium.
47·2
UIOLAS idest scotha uel uaccinia. PAPAUERA CARPENS idest colligens.
48·2
NARCISSUM ET FLOREM IUNGIT. Narcissus puer conuersus in florem, dum ab inuito Apolline fuisset interemptus. Mire autem id se facere dicit, quod Deus fecit. ANETHI idest prorloso.
50
MOLLIA LUTEOLA idest rubei coloris uel tactu plumae rubicunda. PINGIT idest conponit. CALTHA idest herba.
51·2
IPSE EGO idest te agresti carmine laudabo. LANUGINE idest obruchir.
52·2
CASTANEAS idest omnia poma, quae durum corticem habebant, ⟨ut⟩ castaneae, nuces dicebantur; quae autem mollem, mala.
53·2
CEREA ideat matura. PRUNA idest airnidraigin; diuersitas colorum picturam imitatur. HONOS idest honor.
54·2
LAURI idest quamquam ingratas habetis baccas. CARPAM idest tollam. PROXIMA idest aut loco aut dignitate.
56·2
CORYDON idest Uirgilius. MUNERA idest carmina. ALEXIS idest Caesar, quia dilecta ei ciuilis conuersatio.
54·3
Uel laurus et myrtus utraque uirgulta conscia amoris. Nam laurus Apollini, myrtus Ueneri dilecta est.
56·3
RUSTICUS EST idest ioco utitur et significat, si certet etiam muneribus, tamen diuitiorem Pollionem, qui erat dominus pueri. Pollionem enim uult intellegi, dum Iollam appellat.
57·2
SI MUNERIBUS idest poetae. HEU idest o, inquit.
61·2
… Iuppiter de capite genuit, Iuno Uulcanum sine uiro peperit.
58·2
AUSTRUM idest uentum Notum contrarium floribus idest calore; sicuti floribus conuectis et depositis uentus contrarius spargit eos, sic carmina mea contemnuntur et munera ab Alexi.
59·2
PERDITUS idest demens. APROS idest quia uoluntates secus fontium conturbant.
60·2
[Heu] QUEM FUGIS A DEMENS. Hoc in se, non ⟨in⟩ Alexin. Reuocat illum ad rusticum carmen.
61.1
DARDANIUSQUE PARIS. Parin idest Priami filium pastorem fuisse, priusquam a patre agnosceretur, notum est, quem Dardanium appellat, quod in ea regione pastor fuisse dicitur.
61.2
… Mineruam autem artibus suis oppida constituisse, manifestum. Potest etiam attigisse ⟨Athenas⟩ , Athenae enim ideo appellantur, quod plura oppida sub tutela Mineruae in Attica posita Theseus in unum contulerit. PALLAS QUAS CONDIDIT ARCES. Minerua enim, quae et Pallas, prima condidit arces uel urbes.
63·2
TORUA LEAENA idest truculenta uel saeua uel aspera uel irata. Hoc nomen licet ueteres Latinum negent, auctoritate tamen ualet. Dicebant enim leonem masculum et feminam, ut Plautus in Uidularia: Nam audiui ego feminam leonem semel parire. Cicero de gloria libro … sic ait: Statuerunt simulacrum Leaenae. Leam uero Uarro ad Ciceronem dicit libro III: Sicut nocent panthera et lea.
64·2
CAPELLA idest ad conprehendendam florentem cytisum idest quia omnia ad uoluntatem persequuntur cibi capiendi. LASCIUA idest ad pastum.
65·2
TE CHORI DONO idest ⟨CHORI⟩ exercitus eorum, qui saltare faciunt in ciuitate. DONO hoc est donum. ALEXI saltare cum choro. TRAHIT idest chori donum te trahit.
66·2
ARATRA. Aratrum dicitur, propter metri mensuram aratra dixit.
67·2
ET SOL CRESCENTIS idest iam tempus preces meas deficit ueniente nocte.
69·2
A CORYDON idest uult se in persona Corydonis intellegi, quod non magis carmina scribat, si qua apud alium sibi nutriat maritum. QUAE TE DEMENTIA CEPIT idest cur tam demens sum, inquit, inchoare tantum officium rogandi Caesaris? Uel insanus es, qui fugis amatorem.
70·2
FRONDOSA UITIS idest de qua si quis biberit, furit. Sic Uarus: Et frondosam, inquit, et semiputatam queritur uitem. Asper: Tarditatem queritur, inquit, quia statim post uindemiam putant uites. Uel ‘frondosa uitis’ idest facit eos mentes sanas non habere, qui ex semiputata uite bibunt uinum, atque ideo dementem uocat eum. Alii: Quod, cum partem uinearum semiputatam haberet, [et] amori se dederat. Hic transit in aliam eclogam.
QUIN TU ALIQUID PARAS idest uult se intellegi Aeneidos scripturum Caesaris. INDIGET idest ad necessitatem uictus.
UIMINIBUS idest salices, flescaip.
73.1
INUENIES ALIUM idest aliud opus hinc adgrediemur efficacius futurum. SI TE idest Alexin.
1·5
DIC MIHI DAMOETA et reliqua, idest III uiri sunt, in quibus fingit eclogam, idest Menalcas et Damoetas et Palaemon. Menalcas significat Cornificium poetam, inimicum Uirgilii, cum quo contumeliose loquitur atque per allegoriam altercatur. Et Menalcae Antonius in persona intellegitur. Damoetam Uirgilius se facit, et contumeliosa interrogatio prouocantis certamen. DAMOETA idest mercennarius fuit. Menalcas autem custos gregis Aegonis. Et per Damoetam Theocritus intellegibiliter agnoscitur, qui fistulam suam donauit. Per Palaemonem Caesar. Aut Meliboeus Gallus, quia postea iudex factus est. CUIUM PECUS idest ⟨‘cuium’⟩ ueteres dixerunt neutri generis, ‘cuius’ masculini, ‘cuia’ feminini. Nos ‘cuius’ tribus generibus dicimus. PECUS idest pecore ciues uult intellegi, quos infelices ait semper Uirgilius idest eos spoliat, dum Caesar studet nouitati amicorum.
2·4
AEGONIS idest Theocriti. Contra Cornificium inuidum dicit, ut sciret, non esse illius beneficium, sed Caesaris. TRADIDIT AEGON idest amici nomen arripit, ne uideatur mercennarius, quasi ab amico acceperit pascenda.
3·2
NEAERAM idest amicam suam et communem amicam.
4·3
DUM FOUET idest amplectitur.
3·3
⟨PECUS⟩ . . . . et omnia animalia pecora nuncupantur.
5·3
HIC ergo ut ostenderet, de quo loquebatur ad auditores.
4·4
NE ME SIBI idest ne me magis amet, quam illum.
6·3
SUCUS idest uires. SUBDUCITUR idest furto tollitur idest ciues spoliantur agris.
7·3
PARCIUS ISTA UIRIS idest non est, quo nobis inpudentiam exprobres, uiri sumus. Scito, te fecisse, quae uiris turpia sunt obiectu, in sacello, et tantum Nymphae uindicare noluerunt.
8·3
NOUIMUS idest de turpitudine eius dicit. ET QUI cythos.
4·5
NE ME SIBI PRAEFERAT ILLA UERETUR. Dum timet, inquit, ne ego amicitia Caesaris praeponar, hic spoliat Mantuanos.
8·4
TRANSUERSA TUENTIBUS HIRCIS idest oculis ac humillimis uel languentibus oculis. ⟨NOUIMUS⟩ non ignorante populo scimus, te et passum, quae uiris inhonesta sunt. Haec ad Cornificium.
9·3
ET QUO — SED FACILES NYMPHAE RISERE — SACELLO idest propitiae ad ueniam dandam, ut non animaduerterent in sacello idest in sacro loco, ne indignarentur stuprum committi. Aut FACILES quae etiam ad inlecebras libenter adsentirent.
10·3
CUM idest dum. MICONIS idest proprium uiri. ARBUSTUM reliqua idest arguit autem Uirgilium, quod strumentum studiorum non habeat neque struere sciat nouum carmen. MICONES autem ciues.
12.1
⟨DAPHINIDIS⟩ . . . . Daphnis idest Amyclaei filia ab Apolline adamata, cum fugeret uim amatoris, in laurum arborem uersa est.
12.2
Alii dicunt Daphnin unam de Nymphis ab Apolline uitiatam et proprio pudore, ne apud sorores esset infamis, ab Ioue petisse, ut in laurum uerteretur. Ex ea arbore Apollinem Deum amoris gratiam sibi parasse. Aut Daphnin idest Neptuni filium dicunt. DAPHNIDIS ARCUM idest pro carmine poetico.
14·3
UIDISTI PUERO idest Theocrito illo tempore, quo dedisti operam, ut me in gratiam Caesaris studia quem et apud illum reprobes.
15·4
ET SI NON ALIQUA NOCUISSES idest pro aliquo tempore.
16·2
QUID DOMINI idest liberi. FURES idest serui. De furto idest [de lupo et cane] quod furuae dicuntur tenebrae. QUID FACIANT idest, qui possunt, mali, cum tu, qui furto possides agrum meum, fiduciam aduersum me sumpseris?
17·3
DAMONIS idest Uirgilii. CAPRUM idest agrum.
18·3
EXCIPERE idest uelle percutere. Crimen crimini obiciunt. LYCISCA idest conbochiul idest canis ex lupo conceptus.
19·3
PRORIPIT idest ingerit uel inmittit.
MERUISSET. Utraque dicitur, et beneficium et stipendium. CAPRUM .idest agrum.
20·3
COGE idest collige. CARECTA corcib uel gergib uel aristas.
25·3
ILLUM idest ad magnitudinem. UMQUAM idest pro numquam.
26·4
NON TU IN TRIUIIS idest Romae pastores cum ouibus circumeuntes in locis triuiis stantes cantu pastorali admonent eos, qui lac emere uolunt, itaque sub praesentia emptorum lac multum uenditur. Ideo ergo dixit ‘non tu in triuiis’.
27·3
MISERUM idest quia in triuiis, ubi ululans filiam suam idest Proserpinam Ceres quaerebat, et pastores ululabant. IN TRIUIIS idest III uiae. ⟨STIPULA⟩ calamus, fistula idest ex frumento. DISPERDERE idest spargere et concordare.
30·3
MULCTRAM idest uas, in quo mulgetur. BIS idest mane et sero mulgitur.
29·2
NE FORTE RECUSES sed recondere recuses. Si uitula est adhuc, quare binos alit ubere fetus? Sed ut apud Terentium uirgo dicitur, quae sic peperit — ita in Adelphis: Puer est natus, nihil habet uirgo. Si uirgo, quomodo parit? Ideo, quod usque secundum partum uirgo dicitur, postmodum mulier — sic o per ⟨primum⟩ partum quae uenit, uitula dicitur pro uacca.
DEPONO idest sponsionis pignus. PIGNORE idest sponsione.
32·3
DEPONERE idest promittere.
33·2
PATER idest cuius imperio sum.
32·4
NON AUSIM idest Cornificius negat contendere, quod filius familias.
33·3
NOUERCA idest inimica priuignis, quae priuignis est odiosa. Nouerca idest uxor patris, non propria mater.
34·2
NUMERANT AMBO idest dum exeunt mane et sero dum redeunt, ab ambobus numerantur pecora, haedi uero ex nouerca. AMBO idest secundum naturam hominum dicit, quod, si quando uidemus mixtos uiros et feminas, ‘qui’ nos ‘illi’? dicimus, non ⟨‘quae’⟩ ?
36·4
INSANIRE idest poetae insani dicuntur. POCULA idest airithcha.
37·3
FAGINA idest ex fagino ligno, sed faginea rectius, tamquam ab ulmo ulminea, a populo populea. ALCIMEDONTIS idest artifex artificem gloriatur.
38·4
LENTA QUIBUS usque UITIS [ad uitem] proferendum est. FACILIS idest quae cum facile sequatur. SUPERADDITA idest ex torno addita.
39·3
AEDERA PALLENTE CORYMBOS idest baccas aederarum, quae in modum uuae. AEDERA idest ab aerendo arboribus, sine adspiratione dici debet. UESTIT idest folio uiridi.
40·3
IN MEDIO DUO SIGNA CONON idest genere Samius, mathematicus fuit et stellarum peritissimus magister, qui cum Ptolomaeo uixit, rege Alexandrino, cuius discipulus dicitur Archimedes Syracusanus et a Romanis occisus est iam senior. ET QUIS FUIT ALTER idest Eudoxum significat mathematicum, eundem philosophum, Platonis discipulum, ut quidam aiunt. Alii Hesiodum dicunt, qui Georgicum carmen scripsit.
41·2
RADIO idest uirga philosophorum, per quam geometrica inuenta est. Quando Nilus totam Aegyptum operuit, inde philosophi in aere mensurabant fines singulorum, qui deturbati fuerunt per aquae diluuium.
43·3
ADMOUI idest ad usum conuiuii.
45·2
CIRCUM idest circiter. ACANTHO idest clusum.
48·3
AD UITULAM idest quam posui nomine pignoris.
50·2
AUDIAT idest is, inquit, quem casus obtulerit, uicinus noster aliquis, quisquis. PALAEMON idest iudex causae. Per Palaemonem Caesar intellegitur.
49·2
UENIAM idest ad quodcumque praemium.
51·3
EFFICIAM idest imaginem. LACESSAS idest non prouoces iterum quemquam.
52·3
QUIN AGE idest immo potius. HABES idest dic. NON ERIT idest non erunt … propone, quidquid uelis.
54·4
REPONAS ideat ut facile possis disceptationem nostram discernere.
55·2
CONSEDIMUS idest quoniam suaui odore herbarum consedimus et delectamur.
59·3
ALTERNA idest carmina. CAMENAE idest cantiones, Deae carminum.
60·3
AB IOUE PRINCIPIUM Iouem quidam uolunt dicere calorem animis hominum inhaerentem.
61·3
⟨COLIT⟩ curat idest fecundas facit. Uel hoc de Arato.
60·4
PRINCIPIUM idest carminis. MUSAE hoc loco Augusto, quem ponit in similitudinem Iouis imperium populi Romani gubernantem.
62·3
ME PHOEBUS idest me Caesar bene sentit. Consuemus enim illum carminibus delectare.
61·4
ILLI MEA CARMINA CURAE idest ideo et poeta ait: amat me Phoebus. Aut quod originem geniturae ex isto uersu conprehendit. Nam mater Uirgilii fertur Maia, cum eundem paritura grauis esset, somniasse, ⟨se⟩ lauri fructum uariis floribus ornatum genuisse et cetera quaeque.
63·3
ET SUAUE idest odore. RUBENS idest rubei coloris uel herbae. Uel LAURUS idest in tutela Apollinis. HYACINTHUS idest ⟨puer⟩ pulcherrimae formae fuisse traditur: ab Apolline dilectus ab eodemque inprudenti ludicro disco opertus est, de cuius cineribus flores nati sunt huius nomine scripti. HYACINTHUS puer uel HYACINTHUS idest flores: prope amnem Eurotam dum cum Apolline ad discum ludit, per inprudentiam incautus interit. Eum Nymphae fleuerunt, ut earum lacrimis inriguus fons crearetur. Inde ‘rubens hyacinthus’ dicitur colori solis conparatus.
64·3
MALO idest omni hora. GALATEA idest nomen filiae. LASCIUA idest percussit luxuriosa.
67·3
NOTIOR idest ut non minus nostris canibus notior, quam Diana. DELIA ideat pro Diana uel pro amica de Delo insula.
68·2
UENERI idest amicae Galateae.
69·3
IPSE LOCUM NOTAUI idest inueni, quem cupiebam mihi contingere idest amicitiam Caesaris. AERIAE idest aerei coloris. QUO CONGESSERE idest quo nidos suos contulerunt, et allegorice loquitur.
70·3
PUERO idest Caesari Augusto. EX ARBORE LECTA idest ex agresti carmine decem eclogas scripsi Octauiano Augusto.
74·2
NON SPERNIS AMYNTA idest Octauianus, sed diligis me.
75
SECTARIS APROS idest Uirgilius allegorice tetigit pugnantem contra Antonium ⟨Octauianum⟩ , … et Uirgilium non dimittebat pugnare.
76·2
PHYLLIDA idest nomen mulieris, cum qua amica eius fuit. IOLLA idest amica communis, idest Deus Mantuanorum. PHYLLIDA uero felicitatem mitte.
77·2
CUM FACIAM UITULAM idest antequam messes meterent, uitulam circum messes conducebant ac post sacrificium incipiebant secare.
78·2
ANTE ALIAS idest super alias.
80·2
TRISTE LUPUS STABULIS idest Mantuae. LUPUS idest inimicus uel herba, quam pecora non manducant. FRUGIBUS idest ui enim pullulantis frugis spem eiciunt.
81·2
ARBORIBUS idest decutiunt enim flores. AMARYLLIDIS IRAE idest amicae superbia Romae.
82·2
DULCE SATIS HUMOR idest seminatis. ⟨HUMOR⟩ pluuia idest ut sata humorem amant et haedi arbutum, sic ego Caesarem. HAEDIS idest agnis.
POLLIO idest adulatur consulem. Hic magister fuit equitum Caesaris, in cuius honorem hanc eclogam. Asinium Pollionem significat, qui et ipse poeta, cui gratificans dicit, ut qui Apollinem amaret, ei fluerent mella et rubus amomum ferat. QUAMUIS idest rustica sit.
85
PIERIDES UITULAM idest optimum enim et plenum carmen facit. LECTORI idest amatori. PASCITE ut sacrificetis ei.
NOUA idest mirabilia. PASCITE TAURUM idest quia erat praemium poetis taurus propositus.
QUI TE POLLIO AMAT idest Asinius Pollio, consularis uir, tragoedographus, cuius beneficio Uirgilius in amicitiam Caesaris receptus est. UENIAT ad consulatum. QUO TE QUOQUE uenisse una tecum gaudet.
MELLA FLUANT idest patiatur aurea saecula. FLUANT idest destillent. ET RUBUS ASPER spineta. AMOMUM idest genus herbae florisue.
90.1
QUI UAUIUM NON ODIT idest pro poena dicit. Uauius et Maeuius idest poetae, qui de Uirgilio obtrectauerunt. Duos poetas temporis sui dicit pessimos, quorum carmina ob humilitatem abiecta sunt. Uult ergo notare, qui sunt inimici Uirgilii. Qui Uauium idest pessimum poetam ⟨amat, amet⟩ et Maeuium idest peiorem poetam, ut duplum habeat malum. Ex quibus Uauius curator fuit, de quibus Domitius in Cicuta refert: Omnia cum Uauio communia frater habebat, Unianimi fratres sicut habere solent, Rura domum nummos acque omnia: denique, ut aiunt, Corporibus geminis spiritus unus erat. Sed postquam alterius. mulier concubitum Nouit, deposuit alter amicitiam. Et omnia tunc ira tunc desoluta omnia noua regna duos accipiunt.
90.2
De Maeuio uero nihil reperi, ut Adamnanus ait.
ATQUE IDEM IUNGAT idest rerum odiosarum sterilitate pereat, ut dupliciora et maiora mala habeat.
QUI LEGITIS FLORES idest ad ciues suos dicit idest ante indulgentiam permissam, ne lateat occulta pernicies. FRAGA idest subi. Alii dicunt quidam poma iuxta terram nata.
FRIGIDUS idest anguis nocens aut qui in frigore moratur aut natura frigidus aut qui frigidos facit per morsum. Aliter FRIGIDUS nocens idest Clodius, qui se crediderat inpune habiturum agrum, si Uirgilium occidisset.
PARCITE idest similitudo idest hoc ad ciues dicit, ut se custodiant contra ditionem temporis qui uirum euitus erat princeps. NIMIUM idest ulterius ingredi.
95
ARIES aestiuo tempore oritur, quo maxime incalescit. Uirgilium quidam interficere gladio uoluit: is transnato fluuio uestitus potuit euadere ibique uestem suam in ripa contraposita siccauit.
IN FONTE LAUABO idest non in fluuio purificabo. Allegorice dicit de agris suis.
PRAECEPERIT idest exsiccauerit uel praeoccupauerit. AESTUS idest calor. Nam aestu solis lac consumitur, nisi mulsum fuerit.
100
EHEU QUAM idest interiectio dolentis. IN ERUO idest ti cur.
HIS CERTE idest Cornificio nimia. HAERENT idest mouent. FASCINAT idest farmuinethar.
104 s.1
DIC QUIBUS IN TERRIS, ET ERIS MIHI MAGNUS APOLLO, TRIS PATEAT CAELI SPATIUM NON AMPLIUS ULNAS idest hic dedit locum soluendae quaestionis, ut: Musa mihi rel.
104 s.2
Aliter: apud antiquos fuit altissimus puteus, in quo descendebat ad ⟨sacra⟩ celebranda, cuius putei orbis, idest summus circulus, [quo cognosceret anni prouentus] , non amplius quam trium ulnarum mensuram habebat, cumque descendisset, sursum non ampliorem caeli partem, quam puteus habuit, poterat uidere. Uel caelum pro toto mundo dicitur uel locus apud Aetnam in Sicilia, quo Dis Pater emersisse fertur ad rapiendam Proserpinam.
104 s.3
Aliter: caeli spatium idest clipeum Aiacis dicunt trium ulnarum, in quo expressa caeli forma fuit. [Hyacinthum significat, quem Aiax ictu disci occidisse dicitur.]
104 s.4
Aliter: in Sicilia ianua speluncae, in quam Orcus Liberam rapuit.
104 s.5
Aliter: dicit Cornutus ab ipso Uirgilio audisse ⟨se⟩ , quod Caelium Mantuanum quendam tetigit, qui consumptis omnibus facultatibus nihil sibi reliquit, nisi locum trium ulnarum spatium ad sepulturam. Item Oledius Nasso ⟨putei⟩ orificium ait, quod tantum caelum patere uidetur, quantum ⟨putei⟩ orificium patet.
104 s.6
Item Asconius Pedianus ait, se audisse Uirgilium dicentem, in hoc loco se grammaticis crucem fixisse; quaesituros eos, si quid studiosius occuleretur. Dicit autem propter Caelium Mantuanum.
106.1
DIC QUIBUS IN TERRIS INSCRIPTI NOMINA REGUM NASCANTUR FLORES ET PHYLLIDA SOLUS HABETO. Flores idest nomen Aiacis et Hyacinthi. Hyacinthus dicitur Oebali filius ab Apolline esse disco occisus; ex eo florem natum uocem significantem gemitum habere.
106.2
Aliter: dicunt esse Aiacis sanguinem; cum se occidisset gladio Hectoris, inscriptum esse ⟨in⟩ florem aeae, hoc est gemendi sonitus Graecus; qua uoce autem exclamauerunt Graeci, cum se Aiax percussit, eam dicunt scriptam esse in folio ietimo, idest aeae. Quidam nomen scriptum ipsum Aiacis esse dicunt.
CONPONERE idest finire uel iudicare idest non est certantum, sed iudicantum est.
… Palaemon non ipse processerat agros suos inrigare, sed iudex residens seruis suis hoc facere ⟨permiserat⟩ . Ideo ergo dicit sufficienter esse ⟨inrigatos agros⟩ .
… et qui studiorum amore flagrauit, ne ⟨ei⟩ labor desit.
110
… Si metuet dulces, experietur amaros, sin autem non metuet amaros, experietur dulces.
111.1
RIUOS idest allegorice idest linguae. PRATA idest mentes et aures audientium.
1·6
SICELIDES MUSAE idest Musas Sicelides uocauit, quoniam Siculus fuit Theocritus, quem imitatus est in Bucolicis. Παλιν autem γενεσιαν indicit, idest mundi iterum infantiam, quod Cumaeae Sibyllae responsis fuerat diuinatum hoc de Pollione et Salonino, qui nomen accepit ab eo, quod eodem tempore pater eius Salonas expugnasset. Hanc eclogam siue in honorem Caesaris siue Asinii Pollionis, alii arbitrantur in Salonini honorem dictam, filii Pollionis.
2·5
IUUANT idest delectant. HUMILESQUE MYRICAE idest humiliora carmina uel uirgulta sine fructu.
3·4
SILUAE SINT CONSULE DIGNAE idest Pollione, qui erat designatus eo tempore, quo agris praeerat diuidendis.
4.1
CYMAEI CARMINIS AETAS: quidam interpretantur ‘Cymaei’ Sibyllam, quod fuerit illa Cumaea,quae futura praedixit. Uerum poeta ueriorem historiam secutus est. Cymaeum Hesiodi carmen dicit. Cyma enim in Asia est, quam reiecta Ascra, ciuitate sua, posteriore tempore aetatis suae incoluit, in qua eadem carmina Hesiodus se scripsisse testatur, et de saeculis refert; quem imitatur poeta scribens saeculis futura tempora meliora, in honorem Salonini, filii Pollionis, qui natus est apud Salonas in Dalmatia: inde nomen accepit. In Sibyllinis libris dicitur inuentum, quando cum Pelle Iouem regno et Apollinem regnaturum. PTOIC interpretantur solem significari. Uirgilius Apollinem declarat, quoniam et Lucinam dicit, quae eius est soror, uel subtiliter Augustum dicit.
4.2
Aliter: CUMAEI idest septima Sibylla, quod decem sunt Sibyllae, ut hoc exemplum manifestat. Sibyllae generaliter dicuntur omnes feminae uates lingua Graeca. Nam σιος Aeolico sermone Deus; βουλην Graece mentem nuncupant, quasi Dei mentem; proinde igitur, quod diuinam uoluntatem hominibus interpretari solebant, Sibyllae nominatae sunt; sicut enim omnis uir prophetans uel uates dicitur uel propheta, ita omnis femina prophetans Sibylla nominatur: proprium nomen ex officio, non ex proprietate uocabuli est. Decem autem Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur, quarum prima fuit dipsis, secunda Libyssa, tertia Delphica in templo Delphici Apollinis genita, quae ante Troiana bella uaticinata est, cuius plurimos uersus operi suo Homerus inseruit. Quarta Cimmeria in Italia. Quinta Erythraea, nomine Herophila, in Babylone orta, quae de Graecis Ilium petentibus uaticinata est, perituram esse Troiam et Homerum mendacia scripturum; dicta autem Erythraea, quia in eadem insula huius inuenta sunt carmina. Sexta Samia, quae Phemonoe dicta est, a Samo insula, unde fuit cognominata. Septima Cymana, nomine Amalthea, quae nouem libros attulit Tarquinio Prisco, in quibus erant decreta Romana conscripta: ipsa est et Cymaea, de qua Uirgilius: Ultima Cymaei uenit iam carminis aetas. Dicta autem Cymana a ciuitate Cyma, quae est in Campania, cuius sepulcrum in Sicilia adhuc manet. Octaua Hellespontea in agro Troiano nata, quae scribitur Solonis et Cyri fuisse temporibus. Nona Phrygia, quae uaticinata est Ancyrae. Decima Tiburtina, nomine Albunea. In quibus omnium carmina efferuntur, in quibus de Deo et de Christo multa scripsisse manifestissime … : celebrior autem inter ceteras ac nobilior Eryithraea perhibetur.
5·4
MAGNUS AB INTEGRO idest ab initio uel ab origine.
6·4
IAM REDIT UIRGO idest Iustitia fugiens malos hominum mores inter rusticos morata [est] in caelum abiisse fertur. Ideo Iustitia uirgo dicta est, eo quod incorrupta est, uel Maria. SATURNIA REGNA idest stabilia regna.
7·4
NOUA PROGENIES idest quidam dicunt inspiratum eum de Saluatoris aduentu, quidam de aduentu Salonini Pollionis, quidam de aduentu Octauiani dixisse. CAELO idest ab.
8·5
TU idest Diana. NASCENTI idest Phoebo. PUERO idest Salonino, Pollionis filio. QUO idest puero. FERREA idest gens laboriosa.
9·4
DESINET idest cessat. SURGET idest reparatur.
10·4
LUCINA idest Diana. LUCINA idest quae parturientibus lucem praebere creditur et lucem nascentibus dat.
11·3
TEQUE ADEO DECUS idest adulatur consulem.
11·4
INIBIT idest incipiet, consecrabit.
12·2
MAGNI idest longi. PROCEDERE idest prouenire. MENSES idest XII, quod ante X fuere, uel saeculum bonum.
13·3
TE DUCE idest ueniente Salonino. SCELERIS NOSTRI idest peccatorum nostrorum, idest proscriptionis Sullanae et Caesarianae.
14·4
SOLUENT idest homines corpus nostrum liberabunt a peccatis. Tempore enim Augusti Saluator uenit.
16·3
HEROAS idest potestates caelestes.
17·4
PATRIIS UIRTUTIBUS idest, quod Iulius Caesar orbem terrarum pacasse uidetur, qui Augustum, sororis suae filium, heredem Imperatoremque reliquit.
18·4
MUNUSCULA idest diriuatiuum a ‘munera’.
19·4
ERRANTIS idest sine cultu humano pro multitudine. CUM BACCARE idest baccas idest boedin, genus herbae floris et odoris iucundi.
20·4
COLOCASIA idest herba, in Aegypto circa Nilum nascitur et apud Alexandrinos cibo digna. RIDENTI idest patenti. ACANTHO idest genus herbae.
21·3
DISTENTA idest plena. CAPELLAE idest a ‘capra’ diminutiuum.
22·2
MAGNOS idest feroces homines. METUENT idest mansuescent enim.
23·3
CUNABULA idest initia generis.
24·3
OCCIDET idest abscondetur. FALLAX HERBA. Aconitanam dicit, quae nascitur in Sardinia pastinacae similis, quam si quis comederit, moritur. Alibi autem nata somnum facit hominibus tantum.
25·4
ASSYRIUM idest per metonymiam pro omni malo pugnationis intellegas. UULGO NASCETUR AMOMUM idest passim, omnino, ubique, promiscue. Amomum genus floris, ex quo amomum unguentum nascitur.
26·5
PARENTIS idest cum ad uirilem togam perueneris.
28·3
PAULATIM FLAUESCET, blic fithir, idest sine studio hominum terra fructus tradet. ARISTA broth. Omnia tibi erunt duplicia.
29·3
RUBENS idest matura. SENTIBUS idest uineis, arbustis, idest argumentum summae felicitatis.
30·4
SUDABUNT idest effluent. MELLA idest quia ex rore nascitur uel colligitur aut quia de caelo cum rore cadit.
46·3
* et quod adhuc per digitos nentes ad fusum tamquam praesens et praeteritum traiciendum est.
47·3
PARCAE idest Parcas κατα αντιφρασιν appellatas, quod minime parcant, quas tres esse uoluerunt: unam, quae uitam hominum ordinat, alteram, quae contexit, tertiam, quae rumpit. Incipimus enim, cum nascimur, sumus, cum uiuimus, desinimus, cum interimus.
49·3
IOUIS INCREMENTUM idest cui magnam uirtutem Iouis dat aut ⟨qui⟩ quasi in numerum Deorum cesserit.
50·3
CONUEXO idest eruind uel digas, rotundo. NUTANTEM idest digeses aut exultantem cum gaudio, an trementem sub onere.
51·4
TRACTUSQUE idest latitudinem.
53·3
PARS ULTIMA idest quo uitam liceat eam mihi uiuere.
56·4
NEC LINUS: Apollinis filius. Orpheus Calliopae Musae et Oeagri fluminis filius fuit, [Thebis oriundus est,] qui tantum potuit cithara, ut Eurydicen reuocaret ab inferis. Linus autem Apollinis filius fuit Thebis oriundus, qui de cursu solis lunaeque omniumque astrorum scripsit …
31·2
FRAUDIS idest astuti animi.
32·5
TEMPTARE idest temptabunt. THETIM idest mare uel nomen loci.
33·4
IUBEANT idest cogant.
34·3
TIPHYS idest magnus gubernator nauis Argo, idest midnau, qui in Ponto cum posteriore parte nauis dicitur perisse ⟨in loco⟩ , qui Symplegas appellatur.
36·5
MAGNUS ACHILLES idest Augustus. Gaius Caesar, cum testamento regnum traderet Iulio Caesari, etiam Troiam iussit restaurari ab eo, quoniam ipse superstes minime potuit.
37·4
FIRMATA idest ubi uirilem togam sumpseris [idest ubi adoleueris] .
38·5
CEDET idest abstinebit. NAUTICA ideat nauis.
39·4
MUTABIT idest pretio. FERET idest omnia enim abundabunt.
40·4
RASTROS dainthech idest ligones idest non seretur terra. FALCEM ideat non falce putabitur.
41·3
ROBUSTUS idest propter ubertatem terrae.
42·3
MENTIRI idest tucrecha, fucata enim lana mentitur alium colorem.
44·3
CROCEO idest glas. ⟨MURICE⟩ rubida tinctura uel purpura uel flos. MUTABIT idest tondebit. LUTO idest sua natura. Aliter …
21·4
IPSAE LACTE ipsae per se, non per pastores.
23·4
BLANDOS FLORES non omnis blandos sed ab omnibus meliores.
26·6
SIMUL HEROUM LAUDES idest Pollionis et Caesaris, ut: ipse noua carmina fecit.
31·4
PRISCAE UESTIGIA idest uetera bella, raptus coniugum, perfidias hospitum dicit.
36·6
MITTETUR ACHILLES idest de Pyrrho Epirota loquitur de genere Achillis, idest ipsum Pyrrhum, qui acerrimum bellum Romanis intulit, hunc ergo Achillem dixit. Troiam autem Italiam uult intellegi per longiorem sensum, quae a Troianis est constituta.
39·5
FERET idest procreabit.
43·4
ARIES idest per arietem totum pecus uult intellegi.
44·4
LUTO idest fusco uel fuluo, ut ibi: Fulgebat lutea bigis.
45·3
SANDYX idest genus herbae rubeum, cuius radices infantes cum coxerint, ceram tingunt.
46·4
CURRITE FUSIS idest Deae, quae per fata uaticinantur; tria autem fata fingunt in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus propter tria tempora: praeteritum in fuso iam netum atque inuolutum est; praesens, quod inter digitos nentes traicitur; futurum in lana, quae colo inplicata est. * uersibus non, infacundis.
58·5
ARCADIA idest ubi maxime colitur uel ubi natus est.
60·5
INCIPE PARUE PUER idest dicuntur infantes post quadragensimum diem matribus adridere agnoscere, sin uero ante quadragensimum, indicium est mortis. RISU idest quoniam cognoscere sic uidentur filii parentes suos, cum his ultro adrident.
61·5
DECEM idest quod mares in decem mensibus nascuntur. FASTIDIA idest contemptiones, uitae labores.
63·4
NEC DEUS HUNC MENSA NEC DEA DIGNATA EST CUBILI hoc est pueris nobilibus editis in atrio domus Iunoni Lucinae lectus ponitur, Herculi mensa. Iuppiter et Iuno cum altercatione sine coitu se debere filios suscipere ⟨putarent⟩ , Iuppiter de capite edidit Mineruam, Iuno Uulcanum claudum: hic praecipitatus de caelo arti fabrili operam dedit, fecit sellam mira arte et Dea Iuno cum sedisset, haesisse dicitur, quae cum rogaret, ut solueretur, petit ille, ut illa suos parentes ostendisset, et risisse dicitur Iuno, unde ille matrem agnouit. DEA NEC DIGNATA CUBILI quia nuptias Ueneris petiuerat, sed ab illa contemptus est, nam illam artem non dilexit.
60.1
INCIPE RISU PUER hoc est iucundus esse et cognosce laetus matrem. Sed aliter curiosi putant hic suspicari.
1.1
CONUENIMUS BONI idest idonei et docti peritia ad cantandum.
1.2
Menalcas et Mopsus idest duorum pastorum nomina sunt, quorum alter obitum fratris deflet consecratum. Quidam autem ⟨dicunt⟩ hanc eclogam pertinere ad Saloninum, et diuisa est in ⟨II⟩ personas idest Uirgilii et Aemili Macri, qui et ipse poeta Uirgilio amantissimus erat. Ergo Uirgilius quasi persona Menalcae et Macer quasi Mopsi.
2·6
INFLARE idest intus flare.
4·6
TU MAIOR TIBI idest ut, cum sub persona Menalcae se uelit intellegi poeta, Mopsus eum maiorem pronuntiet. AEQUUM PARERE idest oboedire.
5·5
INCERTAS PER UMBRAS idest ex uentorum enim flatu arborum rami commouentur et umbram mobilem faciunt.
6·5
SIUE ANTRO idest pro ‘in antro’.
7·5
LABRUSCA idest seadinne, siluestris uitis: ideo, quod in labris ruris idest in saepibus nascitur, uel uua agrestis dicta a labris idest a marginibus uinum nascitur, siue potest labrusca dici eo, quod feratur labrusca labris in bibendo.
10·6
SI QUOS PHYLLIDIS idest Gitonis filia et regina Thraciae fuit, quae Demophontem, filium Thesei, a Troia redeuntem adamauit, postquam Troiam pugnabat; qui cum dedisset ei fidem, se ad eam protinus peruenturum, et tardius perueniret, inpatienter eum desiderans laqueo uitam finiuit ex arbore folia non habente. Reuersus ergo Demophon uenit ad arborem illam et coepit lacrimare. Illa autem sensit amantis affectum et pro lacrimis folia pullulauit, ex quo et Phyllis uocata est. IGNES idest amores.
11·5
AUT ALCONIS HABES LAUDES idest Alcon genere fuit Cretensis, sagittarius nobilis; cum Dianae rem diuinam faceret, filium eius in templo fatigatum lusu somnus obpressit; qui cum uidisset filium suum a dracone conleuatum, occiso dracone filium suum incolumem liberauit. CODRUS idest agebatur multis ante aetatibus, antequam Peloponnesia condita est. Codrus, Atheniensium dux; cum inter Lacedaemones et Athenienses bella gerebantur ⟨et⟩ nullo modo poterant conpescere, diuinitus responsum est ab Apolline, ut, ex quacumque causa princeps fuerit occisus, … et uinceret … Cum ergo nemo audebat occidere principem, Codrus iste seruili habitu ingressus occisus est et suis uictoriam peperit. Quidam eum uere mutatum in habitum …
14·5
DESCRIPSI idest in cortice scribebant antiqui, et modo carmina alterna dicuntur.
15·6
EXPERIAR idest dicam.
16·4
SALIX idest flexibilis. PALLENTI idest quia prope similes … ⟨similia⟩ folia oliuae etiam salix habet.
17·5
SALIUNCA idest genus herbae florem minutam gerens suauissimi odoris. ROSETIS idest libis, uel herba bona et calidum.
20·5
EXTINCTUM CRUDELI FUNERE. Funus dicitur crudele uiuis parentibus. Alli luctum Salonini, nonnulli Flacci fratris eius putant. Daphnis, Mercuri filius, pastor eximiae formae fuisse dicitur. Hic dilectus a Nympha Lyca, cui fidem se dedit nullius mulieris alterius concubitu usurum, sed fefellit, ob quod orbatus est luminibus, quam caecitatem licet carminibus et fistula solaretur, non tamen diu uixit.
21·5
NYMPHIS idest plangentibus.
22·3
CONPLEXA SUI CORPUS et reliqua. Superstite enim Maia matre defunctus est Flaccus, quae grauiter mortem eius ferens non diu superuixit.
24·4
NON ULLI PASTOS. Uersus XIII syllabarum.
23·5
ASTRA idest quae hominum fata mutant atque inplent.
24·5
EGERE idest egerunt. BOUES AD FLUMINA idest nec ad pastum duxerunt nec ad potum. Sine dubio suo maerore retinebantur.
27·4
POENOS idest crudelis et feros.
28·4
INTERITUM MONTES idest non obitum, idest ne morte iam merita uideretur extinctus.
29·4
DAPHNIS ET ARMENIAS. Sacra Liberi Patris Iulius duxit de Armenia ad Romam. CURRU idest currui. TIGRIS idest flumen orientale, et bestiae conuenit. Inmanes enim et feros homines docuit ab Augusto domari.
30·5
INSTITUIT idest inuenit. THIASOS idest clasa. BACCHI idest Liberi Patris, quia bacchabatur bibens uinum. BACCHI THIASOS idest coetus uirginum siue puerorum bacchantium [plangentibus Nymphis] .
29·5
Aliter: CURRU idest pro currum ipse primus inter pastores iungit.
31·5
INTEXERE idest ligare. HASTAS idest uariis sertis indutas, quibus Baccha in sacris Liberi Patris utebatur.
34·4
TU DECUS idest sis tuis propitius parentibus. TULERUNT IPSA PALES idest Dea pastoralis uel Dea frugum.
37·5
INFELIX LOLIUM idest quia, qui lolium manducant, caecitatem patiuntur atque ideo ‘infelix’. AUENAE idest mailamuilchi uel cuinfec uel zizaniae.
38·6
UIOLA idest scoth uel fobuitge. NARCISSO PURPUREO idest pulchro.
39·6
PALIURUS idest gleelce uel aiten idest infelix et acutus arboribus.
40·5
SPARGITE idest circumfixis arboribus. INDUCITE idest tegite. FONTIBUS UMBRAS idest … arboribus. Sensus hic est: post obitum Daphnidis, quae erant fecunda, sterilia extiterunt.
42·4
TUMULUM idest fert. SUPERADDITE CARMEN idest sit scriptum super tumulo idest memoriae superscribite in ecloga.
43·5
IN SILUIS idest positus. DAPHNIS EGO rel. Carmen hoc super tumulo fuit et epitaphium uel defectionis apud ueteres.
44·5
PECORIS CUSTOS idest populi Romani.
46·5
IN GRAMINE idest israth, de nomine herbae, quae gramen dicitur. QUALE idest dulce.
47·4
SALIENTE idest scatente.
48·4
NEC CALAMIS idest allegorice dicit Uirgilius de Theocriti scriptura. AEQUIPERAS idest coaequaris idest accusatiuo et ablatiuo. UOCE idest canendo. MAGISTRUM Theocritum dicit.
49·4
ALTER AB ILLO idest secundus a Theocrito.
50·4
NOSTRA idest [inter] carmina.
52·4
AD ASTRA idest inmortalem faciemus.
53·4
MAIUS idest amplius uel melius.
55·3
STIMICHON idest quidam pastor et ipse puer fuit, figurauit nomina Nympharum resonando.
56·5
CANDIDUS idest pulcher. INSUETUM idest aut hominibus aut sibi insuetum uel insuetam hominibus uiam caeli dixit.
59·4
PANA idest carmina Panis. DRYADES idest Nymphas.
60·6
NEC MEDITANTUR idest non praeparant, idest dicit securitatem.
63·5
INTONSI idest nephglidi uel intacti et nemorosi, siluestres.
65·3
BONUS idest propitius. O FELIX idest feliciter uisus. QUATTUOR ARAS idest consecrauimus. Ponuntur enim hominibus arae, sed Deorum tantum sunt altaria.
68·3
OLIUI idest quia tantum Mineruae oleum consecratur.
69·4
MULTO BACCHO idest uino Ariusiae.
71·3
NOUUM NECTAR. Ariusia oppidum Italiae, ubi multum uinum nascitur.
70·4
ANTE FOCUM idest ante ignem. FRIGUS idest hiems. MESSIS idest aestas.
71·4
NOUUM idest multum. CALATHIS idest calicibus. Calathus est genus poculi. Aliter: ARIUSIA nectar cetgrinne idest admirabilis saporis, et uinum Chium significat ex Graecia, quod optimum. Aliter: ARIUSIA idest portus in insula Lesbo uel Chio monte, qui est in insula Chio.
72·2
DAMOETAS ET LYCTIUS AEGON idest propria.
73·2
SALTANTIS idest ad mobilitatem. SATYROS idest Satyri genus poetarum, qui de saturitate cibi et copia canunt.
72·3
LYCTIUS Cretensis, ut ibi: Lyctius Idomeneus, ab Lycto, urbe Cretae.
73·3
ALPHESIBOEUS idest proprium poetae.
74·3
SOLEMNIA UOTA idest quae certis diebus celebrantur. Cenarum genera sunt III, unum, ut dixi, solemne, aliud uiaticum et cenam uocant, ad cuius aduentum gratulantur, et est geniale, quod genio nostro indulgentes melius uiuimus, ut etiam ipse Terentius: quod uix demenso suo suum defraudans genium.
77·3
THYMO idest prorfedo.
78·3
HONOS idest ⟨in⟩ sacrificiis. NOMEN idest in praedicatione. LAUDES idest in meritis.
UT BACCHO idest Libero Patri. CERERIQUE idest Deae Terrae, quae eadem est et Proserpina, eadem est et Uesta.
80·3
DAMNABIS idest fusilisu idest reos facies, ut uota tua multi adorent.
82·3
UENIENTIS AUSTRI idest leuissime.
PERCUSSA idest strepitu leni. IUUANT idest delectant, quoniam iucundus sonus exauditur, quotiens aqua profluens saxis inpeditur.
80·4
Aliter: DAMNABIS idest uotis liberabis, unde etiam reos dicit, qui uota ferunt, ut ibi: Et statuam ante aras uoti reos.
85·2
CICUTA idest buinne, idest te carmine Bucolicorum ante donabimus.
88·2
PEDUM idest bronbrachin, idest baculum incuruum, quo pedes ouium inpediuntur, et significat donum carminis.
89·2
ANTIGENES idest quidam pastor et significat Cornificium uel Maeuium.
90.1·2
FORMONSUM idest pedum. PARIBUS NODIS obid, idest pari interuallo distantibus aut aequalibus.
1·7
Faunorum, Satyrorum, Silenorum, idest genera poetarum, in quibus fingitur ecloga. Significat amicos Pollionis et Uari, qui Bucolica postulauerunt.
1·8
PRIMA SYRACUSIO idest ciuitas in Sicilia Theocriti, qui Syracusanus erat. PRIMA idest non quod primus Bucolica Latina hic scripserit, sed hoc ait: prima haec me uoluit idest Thalia conscribere, mox et alia facturum, uel laudatiue. PRIMA idest principalis ideo quod Syracusio uersu Syracusia non debuit dicere, sed poetica figura usus est.
2·7
THALIA idest nomen Musae.
3·5
CUM CANEREM REGES idest cum cenere uellem, ut: Terruit Auster euntis pro ire uolentes. Declaratque se Aeneidos libros incipere uelle ante. CYNTHIUS. Cynthium etiam Augustum dicit, a quo iussus est minora carmina scribere.
5·6
DEDUCTUM idest in obliuionem ductum renouare uel tenue et iucundum.
6·6
NUNC EGO idest nunc me oportet. SUPER TIBI ERUNT idest abundabunt.
7·6
UARE TUAS rel. idest consul fuit bonus, qui praepositus ab Augusto diuisioni agrorum fuit et Germaniam domuit. ET TRISTIA CONDERE BELLA idest Perusino bello uicto Antonio Caesar Alphenum Uarum in locum Pollionis constituit, qui praeesset Transpadanae regioni, cui idcirco Uirgilius adulatus est.
8·6
AGRESTEM ⟨idest⟩ carmen … idest scriptura bucolica, quae fit per calamum.
9·5
NON INIUSSA idest a Nymphis uel a Caesare.
10·7
MYRICAE idest uirgultum humile, cui carmina suo conparat.
11·6
CANET idest resonabit idest nobis canentibus resonabit nemus.
13·4
PERGITE idest iam perseuerate uel dicite.
13·5
CHROMIS ET MNASYLLUS idest inuocat Musas et sic canere incipit. Aliter: CHROMIS ET MNASYLLUS idest propria Silenorum, nos pro condiscipulis Uirgilii accipere uelimus.
14·6
SILENUM PUERI SOMNO rel. idest Silenum, qui rogatus a Uirgilio exposuit ei cosmopoeiam, filius, ut quidam dicunt, Panos, ut quidam, Terrae, ut quidam, Thaumantis, comitis Liberi Patris, uel comes Liberi.
15·7
IACCHO idest Iacchus Liber Pater eius. ⟨INFLATUM idest⟩ uino ebrium.
17·6
ATTRITA idest ex usu tenendi splendens. CANTHARUS idest cratera idest uas, in quo datur merum. ANSA idest dorn.
18·5
ADGRESSI idest sunt. SENEX idest pro senes. CARMINIS idest promissionis. AMBO idest hos ambos. Sic ostendit et Homerus.
20·6
TIMIDIS idest pro timentibus. Natura enim timidi sumus, timentes metu. INTERUENIT AEGLE idest una Nympharum.
21·6
UIDENTI idest incipienti uel uigilanti.
22·4
SANGUINEIS idest coloribus. MORIS idest merib. FRONTEM idest grode. TEMPORA aaru.
23·6
ILLE DOLUM idest faciebant timidum gressum solliciti, ne ante uiderentur.
24·6
SATIS EST sufficit. UIDERI idest satis est leuem me praesentibus uideri ad poenam.
25·5
CARMINA idest uos quidem carmina uultis, mulier capiet …
26·7
HUIC ALIUD MERCEDIS idest mulieri Aeglae.
27·5
IN NUMERUM idest ad modulationem in uersuum mensuram. FAUNOS idest Deos pastorales.
28·5
RIGIDAS idest inflexibiles. MOTARE idest mouere.
29·6
NEC TANTUM PHOEBO idest quantum haec loca mirantur Sileni cantum. PARNASSIA idest mons Thessaliae.
30·6
RHODOPE idest montes Thraciae. Ibi sunt motae siluae nec mirum, si Deum mirati sunt, quantum hominem. ET ISMARUS idest mons est Apollini consecratus habens duo promuntoria apud Macedoniam, Cyrrham Apollini, Nysam Libero Patri.
31·6
PER INANE idest ethercil idest chaos dicit, quod omnia confusionem habebant eo, quod sine forma erant. COACTA idest collecta uel coniuncta. Aliter: CANEBAT secundum Epicureorum sectam ex solidis et atomis constare caelum et periturum ⟨putat⟩ , ut in Terentio: Quid si nunc ruat caelum? aut ut Sallustius: Omnia acta occidunt et orta senescunt.
32.1
SEMINA idest atomos. Artifex sensus, quo inducit poeta Silenum sapientium dogmata retractantem, eademque, quae et locis suis et temporibus a philosophis sunt inuestigata, personam Sileni inducit disputare, quem idcirco physici addunt choro Liberi Patris magistrum Dei atque per quem choro modus possit adhiberi. Unde quoque ioculariter ei ferula adtributa.
32.2
Aliter: semina creaturarum uel rerum idest caelum, terram, aquam, ignem, uel omnium rerum materiam, quam ipsam in seminibus esse adfirmat ex atomis; Epicureus enim fuit. ⟨MUNDI CONCREUERIT ORBIS⟩ saeculum dicit sine materia. Alii dicunt, omnia in primis ex aqua et igni creari. Alii ex Oceano, materia omnium.
33·5
ET LIQUIDI SIMUL IGNIS idest sol et stellae, luna et sidera uel fulgora.
34·5
CONCREUERIT ORBIS idest conglobatus sit aer [submotis nubibus in altum locatis] .
35·3
DURARE idest durum fieri. ET DISCLUDERE idest separare. NEREA idest bled mil idest animalia maris uel NEREA idest filia Neptuni.
36·7
UT COEPERIT. Caelum enim quasi aqua conglobatum est. ⟨NOUUM⟩ aut primitus uisum aut non ante uisum. SUMERE idest proprium statum accipere.
37·6
STUPEANT idest homines uel terra uel mare.
38·7
SUMMOTIS in altum locatis.
39·7
SURGERE idest crescere.
41·4
PYRRHAE idest Dea terrae, idest filia Terrae. Sine ordine posuit: ante enim Saturnia regna et sic, quos Pyrrha et Deucalion iactauerat, homines nati sunt. IACTOS idest post diluuium sub Deucalione et Pyrrha. Themis, Dea iustissima, petentibus propter raritatem hominum responsum dedit, ut ossa matris suae post dorsum posita tollerent et iactarent; cum peruidissent autem Terram omnium matrem, iacentes ab ea tulerunt petras atque iactauerunt in aquam et ita nati sunt homines. Thessalia tota depressa est in medio et circa montuosa. Ubi cum eodem tempore flumina abundarent quondam confusa, quo facilius uim aquae prae se fugerent, altitudinem petebant, multi etiam intra cumulos morabantur. Deucalion autem Thessalus cum Pyrrha in montem Parnassum ascendit et eos, qui ibidem fuerunt, concauis alueolis coepit in Parnassum, ubi ipse morabatur, deducere; denique ex siccata aqua et lapidibus homines ostendisse dicitur; lapides autem, quos Deucalion misit, in masculos, quosque Pyrrha, in feminas transfigurati sunt.
42·5
CAUCASEAS idest Caucasias, idest mons Armeniae uel Scythiae, in quo Prometheo adligato iecur uultur exedit, uel resedet ab auibus alligatus.
43·6
ADIUNGIT idest canit.
42·6
FURTUM PROMETHEI idest dicitur ignem de caelo furtim in ferulam abscondisse atque abstulisse ideoque ab Ioue condemnatum in monte Caucasio poenas soluere per consummationem iecoris.
43·7
HYLAN idest proprium. Hylas, Herculis socius, cum ⟨cum⟩ Argonautis nauigaret, a naue excidit atque periit. Ueram fabulam haec continent. Alii dicunt, eum aquatum ad puteum siue fontem isse ibique praecipitem lapsum periisse. Quidam uero a Nymphis adamatum raptum esse ac numquam apparuisse.
44·6
LITUS HYLA idest quaerenti Herculi siluae omnes responderunt.
46·6
PASIPHAEN idest proprium mulieris [regina] regis Cretae, quae adamauit taurum, ex qua Minotaurus natus est. NIUEI idest candidi. AMORE idest pro in amore.
47·5
A idest o. UIRGO idest quasi aetate, quod antiqui fortes mulieres uirgines dicebant.
48·5
PROETIDES idest Proeti et Antiae filiae, quae formam suam Iunoni praetulerunt, quas Iuno in uaccas conuertit, et filiae regis Argorum fuerunt nomine Chrysippe, Iphinoe, Iphianassa; insania conpulsae crediderunt se boues esse et altos montes petierunt. FALSIS MUGITIBUS idest quia transfiguratae erant.
51·5
IN LEUI idest molli. CORNUA idest bene, quia dementia latet cornua sibi exstare credebant.
52·5
A UIRGO idest quia fortis uxor.
53·5
FULTUS idest substratus. HYACINTHO habens latus herba subtus stratum.
55·4
AUT ALIQUAM idest sequitur uaccam, idest sui oblitus generis.
56·6
DICTAEAE idest de monte Dicto, quasi nemorosae Nymphae. CLAUDITE SALTUS idest ut inueniatur taurus.
58·6
ERRABUNDA idest flexis pedibus. Aut errantis aut uagantis dixit aut proprie, quoniam non in directum pedem tollunt.
60·7
STABULA idest lesib uel gelbintib idest ubi armenta [Apollinis] Solis fiebant. GORTYNIA idest Cretensis ciuitas.
61.1·2
HESPERIDUM MIRATAM idest Hesperides Atlantis filiae, quae patris hortum trans Oceanum, in quo mala aurea erant, custodierunt. Unde Hippomenes, Megari filius, tria a Uenere accepit. Atalante cum omnes uiros cursu praeiret et sponsione luderet, mala aurea proiciens, dum ea colligerentur, excursus faciebat atque concubitus uirorum fugiebat, sed postea adamata est ab Hippomene, Megari filio, Neptuni nepote, ⟨et⟩ superata ab illo, quod Ueneriana mala acceperat, et uictam eam praemii nomine coniugem accepit.
61.2·2
Atalante, Schoenei filia, cursus certamine cum in ipsa contentione ter singulos uiros uicisset, * ideoque praemii nomine accepit eam coniugem Hippomenes.
62·4
PHAETHONTIADAS idest Iliadas, sorores Phaethontis. MUSCO idest circumdatas et contextas musco canit. Muscus herba circa caudices arborum bene olens nascitur.
63·6
PROCERAS idest susum rectas. ALNOS idest ferna, pro populis posuit.
64·4
ERRANTEM idest amantem. PERMESSI idest proprium fluminis Boeotiae. GALLUM idest Cornelius Gallus, cuius eclogarum libri leguntur. GALLUM filium Solis, qui cum se crederet filium Solis esse, petiit a patre suo, ut currus regeret. Hic postea praeceps missus est in Padum fluuium ac Cucnus nominatus est, quem flentes sorores in populos mutatae sunt.
65·4
AONAS idest Nymphas ⟨in montes⟩ Boeotiae uenientes ut amail. UNA idest Musarum.
66·4
CHORUS idest honorem fecerint Phoebo discipuli.
67·5
LINUS idest filius Apollinis et Samathae. Alii dicunt huic hoc factum contigisse.
68·4
APIO idest liubserb herena. Olus apiumque iuxta aquam haec sunt amariora.
70·5
QUOS idest dederant. ASCRAEO SENI idest notandum ibi ‘seni’, nam mortuus finem uiuendi recepit, uel quod ei uita sit redonata. ILLE idest Hesiodus.
71·5
RIGIDAS idest aut duras aut nimium rectas. DEDUCERE idest multa re permulcere rusticos solebat. ORNOS idest ligna idest darchac.
72·4
HIS idest calamis. GRYNEI idest mons Colophoniae Apollini sacer uel Apollinis nemus.
76·3
DULICHIAS Ithacenses.
74·5
SCYLLAM QUAM FAMA SECUTA EST si quidem alterius amore flagrauit. Sed fama idest infamia, ut ipse: Est in conspectu Tenedos notissima fama idest infamia, quia Tennes cum nouerca sua concubuerat.
75·2
INGUINA idest nomen loci, in quo canes Scyllae latrabant, uel melen.
76·4
DULICHIAS idest Ulixis patria.
77·4
A et exsecratio est et interiectio.
74·6
UEL SCYLLAM idest Nisus, rex Megarensium, cum oppugnaretur a Minoe, rege Cretensium, Scylla, filia eius Nisi, quae adamauerat hostium ducem, crine fatali absciso ⟨…⟩ et postea propter illa prodita non recepta in nauem regiam, mutata est in monstrum sui nominis, quae circa fretum Siculum socios Ulixis uexauit, ⟨in⟩ quam Ulixes, ⟨ut⟩ uidetur, incidit.
78·4
TEREI idest proprium uiri. Orosius dicit: Terei Prognae et Philomelae [eius] incesto parricidium adiunctum atque exsecrabilius utroque conuiuium per infandos cibos additum, cum propter sororis pudicitiam ereptam praecisamque linguam filium paruulum mater occidit, pater comedit.
83·2
EUROTAS idest fluuius Laconicae, in cuius ripa lauri sunt et templa Apollinis, cuius arbores edidisse carmen poeta refert.
84·2
ILLE idest Silenus. PULSAE idest pro echo pulsatae. REFERUNT idest canenti reiciunt.
85·3
COGERE idest concludere. REFERRE idest reducere uel recognoscere.
86.1
ET INUITO PROCESSIT idest quasi nolente; nolentem dicit propter carminum uoluptatem. Uel INUITO PROCESSIT idest ex harmonia mundus. Nam et ibi ideo ait: Aethera mulcebant cantu, et modo hic delectatione captus est, quoniam inuito se processerit Uesper.
1·9
FORTE SUB ARGUTA rel. idest continentur IIII personae: Meliboei [et] Uirgilii uel Uari; Daphnidis hoc est Corneli [et] Galli ⟨uel⟩ Caesaris [poetae sunt] ARGUTA dresachtach idest personanti uento. ILICE DAPHNIS idest Mercuri filius, optimus poeta, significat Caesarem.
2·8
CONTULERANT idest inpactatar idest coadunauerant.
3·6
DISTENTAS idest plenas.
4·7
ARCADES idest sulbari uel fissidi.
5.1
CANTARE idest uoce. ET RESPONDERE idest fistula, idest ambo poetae Thyrsis ⟨et⟩ Corydon, quod fistula Pan primus carmen cecinit in Arcadia.
5.2
Aliter ARCADES AMBO laudatiue dixit, idest summi cantatores, ut alibi: Soli cantare periti Arcades.
6·7
DUM TENERAS DEFENDO idest dum possessionem Uirgilius cupit liberare, in Caesarem incidit, a quo sit conspectus et uocatus et cum sibi scripta fecisset …
7·7
UIR GREGIS idest hircus et abusiue dicitur spes gregis. Horatius: uxorque olentis ⟨mariti⟩ . CAPER idest cuius lacte nutritus est Iouis. DEERRAUERAT idest todihel.
9·6
CAPER TIBI idest quoniam ex eo generantur. SALUUS idest slan. HAEDI idest plum.
13·6
MINCIUS idest fluuius, qui transit per Mantuam, patriam Uirgilii. EXAMINA idest saith idest apes [per] susurrum remittunt.
14·7
NEC HABEBAM idest, quae meum seruiret officium.
16·6
… Et magna contentio erat Uirgilii et Aemilii Macri.
14·8
ALCIPPEN ET PHYLLIDA, idest ancillarum nomina.
16·7
CUM THYRSIDE idest Aemilius Macer, qui pari studio flagrabat quia inscani in finibus.
17·7
POSTHABUI idest contempsi. SERIA idest samret, allegorice Uirgilius dicit contra inimicos rel.
18·6
UERSIBUS AMBO idest pro illorum lusu.
19·6
⟨MUSAE.⟩ Tria genera Musarum: aqua ignis aer.
21·7
NYMPHAE idest allegorice Musas ego diligo. LIBETHRIDES idest quas nos diligimus, idest a monte Boeotiae Libethro, qui est Musis sacer.
11·7
PER PRATA IUUENCI idest fluuius dicitur Iuuencus.
21.1
Aliter Libethrus idest fluuius in Thracia, ubi Orpheus laniatus est.
21.2
Alii fontem in Boeotia esse dicunt.
22·5
CODRO idest poeta amicus Uirgilii; quoniam laudat Codrum, nunc intellegi uoluit Heluium Cinnam poetam, de quo melius sentit. Idem est Cinna, cum dicit: Nam nec adhuc ⟨Uario⟩ uideor ⟨nec⟩ dicere ⟨Cinna⟩ Digna, sed argutos inter strepere anser olores. Ait autem Cinnam ⟨non⟩ minus ingeniose scribere, quam Apollinem. PROXIMA idest similia Phoebi ⟨et⟩ Homeri carmina.
24·7
ARGUTA idest stridula, mobili. ⟨PENDEBIT⟩ aut si non similia canere potero, desistam esse poeta.
25·6
PASTORES idest poetae. CRESCENTEM idest incipientem dicere. ORNATE idest de se dicit.
26·8
ARCADES idest Aemilius Macer. RUMPANTUR idest ex inuidia. CODRO idest Codrum Cinnam dicit et uult utique tamquam liuidum aestimatorem futurum operis sui inuidia rumpi uel, si liuide, inquit, laudare coeperit
27.1
ULTRA idest si plus laudauerit, quam mihi placuerit. BACCHARE idest fronti corona inde ligatur, si quis est nociturus ingenio. Ut quidam putant, Cornificium liuidum dicit, quia Cinnam [quem] supra laudauit.
27.2
Herba: bacchare, quod ob fascinum in frontem ligatur.
29·7
SETOSI idest simch. ⟨PARUUS MICON⟩ idest ex illo, quod scriptum est: Micone granoque reuexerat insulis. [Apollini et Dianae consecratum est.] Uota facit conuenientia uenatoribus et pastoribus Dianae, si inpetrauerit, uti restituatur sibi ager. DELIA idest Diana. PARUUS idest puer.
30·7
MICON [idest Diana] uel pauper dominus, ut in Horatio: parui properemus; ut e contrario ‘ampli’ diuites dicuntur. UIUACIS idest quod centum annos manere dicitur, ⟨ut⟩ quidam dicunt.
31·7
SI PROPRIUM HOC FUERIT idest perpetuum aut acceptum.
32·6
PUNICEO idest rubeo. COTHURNO idest calciamento uenatricio, crepidine. SURAS idest gairri.
33·6
SINUM LACTIS idest genus uasis rustici ex uimine factum. ET HAEC idest sufficit ⟨uel⟩ decet. PRIAPE idest Priapus iurgiis gaudet et fascinum eum dixit.
34·6
EXPECTARE idest sustinere uel tollere.
36·8
SI FETURA idest si [quis] responderit carmen spei meae, idest qui nunc marmoreus es Deus, aureus eris, si fetus gregis ampliatus fuerit. ESTO idest pro eris. UEL AUREUS idest formonsior.
37·7
NERINE idest Nerei filia. THYMO idest melle uel flore. DULCIOR idest uidetur. HYBLAE idest dulcior, inquit, Gallia melle Siculo et fertilitate sensus formonsior aedera.
38·8
ALBA idest quod est et nigra, idest Gallia dulcior est facultatibus nostris.
39·8
CUM PRIMUM PASTI idest cum primum possessores noui coeperint adsignatos possidere agros.
40·6
SI QUA TUI idest concubinam alloquitur. CORYDONIS idest Uirgilii. TE CURA idest si me diligis.
41·5
… Sardonia herba apio similis iuxta ripas nascitur in Sardonia insula, quam si quis manducauerit, risu moritur.
42·7
RUSCO idest aittun uel rusc. PROIECTA idest pro nihilo habita. ALGA idest herba.
45·4
MUSCOSI idest coennich. FONTES idest sum.
46·7
ET QUAE UOS idest o loci. ARBUTUS idest sunt frondes. Uterque adulatorium carmen subiecit pertinens ad Caesaris uenerationem.
47·6
SOLSTITIUM idest quia circa sextam horam sol stat et iterum currit.
48·6
TORRIDA idest ignea idest ex illo tempore. TURGENT idest astoid.
49·5
ET TAEDAE idest caindla.
50·5
FULIGINE idest osuidi.
51·6
HIC TANTUM BOREAE idest demonstratiue, hoc est parui ducimus et pro nihilo curamus frigora propter abundantiam lignorum.
52·6
LUPUS aliquid de numero pecorum tollat, hoc est numero ouium multitudinem ciuium.
53·6
STANT idest abundant. HIRSUTAE idest spinosae uel capillosae.
54·6
STRATA idest non uento, sed maturitate.
55·5
RIDENT idest hilara et festiua sunt.
56·7
ABEAT idest discedat. SICCA idest aqua uiduabuntur flumina.
57·3
ARET AGER UITIO AERIS per ‘herba moriens’ et caelum uitiatum ait et omnia inculta, quod ⟨Mantuani⟩ cultores amiserunt agros, quos si Caesar restituerit, redituram ⟨eis⟩ fecunditatem.
58·7
PAMPINEAS idest chanachdi idest uitium.
59·5
PHYLLIDIS idest Caesaris.
60·8
IUPPITER idest aer. IMBRI idest multum pluuiarum decidet de caelo.
61·6
POPULUS idest profedo, idest quia Hercules populo coronatus ad Inferos descendit. IACCHO idest idem et Bacchus et Liber Pater.
63·7
PHYLLIS idest Caesar. CORYLOS idest Mantuanos.
64·5
NEC MYRTUS idest licet nihil sit tam sterile, quam Mantuanorum ager est, si Caesar adiuuassit suis, ager placebit populo suo.
65·5
FRAXINUS idest umnus. PINUS idest oct gagh.
66·5
ABIES idest octh gacha sardua lailu. POPULUS idest fit. Subsequitur ‘pulcherrima’.
67.1
LYCIDA idest Cornelius Gallus, idest refert arbores eas, quae sunt uel inueniuntur speciosae, sed si frequentius sibi praesentia contingat Corneli Galli, quem nunc Lycidam uocat, non illas pulchriores fore.
1·10
PASTORUM MUSAM idest hoc genus carminis coenon uel micton dicitur. Haec ecloga pharmacis appellatur. Nam duae personae introducuntur, Damonis et Alphesiboei, quorum alter amissam queritur uxorem orbatus, alter [et] eius mulieris refert actus, quae alii uiro amonolio dedita fuerit, alterque puellam, alter puerum ut puellam amat.
2·9
IUUENCA idest pro armentis posuit.
3·7
LYNCES idest pro feris omnibus.
2·10
INMEMOR idest oblita. HERBARUM idest pastus. QUOS idest poetas.
3·8
LYNCES idest fera bestia, quae ⟨e⟩ lupis et canibus nascitur, et ferae Liberi Patris sacris dedicatae, quae sunt pantheris similes, caudas tamen graciliores habent.
6·8
TU MIHI SUPERAS idest Pollionem petit Salonitarum uictorem. Asinius Pollio prope non minus poeticae, quam oratoriae uel imperatoriae laudis auidus fuit. Nam et multa carmina et uaria arte poematum scripsit. Unde illud est, [idest] : Sophocleo tua carmina digna cothurno. Huic post uictum Antonium apud Perusiam a Caesare successu datus est Alphenus Uarus, qui iratus Mantuanis agros eorum perticae Cremonensium iunxit. Causa autem iracundiae haec fuit. Octauius Musa, ciuis Mantuanus idemque magistratus, cum tributum ab Augusto fuisset indictum, pecora Uari — nam Uarus possessor apud Mantuanos erat — cuius pecora capta pignori tam diu in foro clausa tenuit, donec inedia morerentur. Unde molestiam Mantuanis super amittendis agris intulit Uarus, Uirgilio tamen pepercit, quoniam condiscipulus eius fuerat. Eiusdem autem Uari est tragoedia Thyestes omnibus tragicis praeferenda, aliud nihil eius habetur.
6·9
TIMAUI idest locus, in quo Antenor ciuitatem condidit.
7·8
ORAM idest litora. ILLYRICI idest Adriatici maris. LEGIS idest consideras. EN ERIT idest optantis uox.
8·8
TUA FACTA DICERE idest tuas laudes dicere uel scribere.
9·7
EN ERIT idest utinam liceat tua facta meis carminibus digne exponi.
10·8
SOPHOCLEO idest ideo eum Sophocli conparabat, quia hic primus tragoediam scripsit, et Asinium Pollionem significat, qui tragoediam scripsit illo tempore.
11·8
A TE PRINCIPIUM idest [inter tuos triumphos aut inter tragoedias] quia nemo ante te scripsit tragoediam nec post te scripturus est.
12·4
CARMINA COEPTA TUIS idest quod sic intellegi debet: accipe iussis carmina coepta tuis, idest utile sit.
10·9
DIGNA hoc est, cum iusseris ab agris meis recedi, et ego haec in te carmina digne scribam.
13·7
INTER UICTRICES LAUROS idest quoniam solent poetae ⟨aedera⟩ coronari, quia pallida est et, qui uersificantur, pallidi sunt, uictoresque lauro [uictrice] in certaminibus coronantur, et Asinium Pollionem significat, qui et poeta fuit, sed, quoniam Salonas deuicerat, utraque corona dignus fuit, lauro ut uictor, aedera ut poeta, ut ait: Pollio et ipse facit noua carmina. SERPERE idest humiliter procedere.
14·9
FRIGIDA idest quoniam nox facta est.
16·8
TERETI idest [in] latitudinem triumphi.
17·8
NASCERE idest oriri diem desiderat. AGE idest ferairli, idest cito ueni.
18·7
CONIUGIS NISAE idest quasi a sua uxore destitutus.
17·9
ALMUM tria significat: si lux alma recessit idest candida; parturit almus ager, idest fertilis; alma parens, idest sancta.
19·7
DUM QUEROR idest adloquor, quamuis alii sint, qui credunt Deos non esse, uel te, inquit, dies, dum queror, quod mihi liberalitate Caesaris destinata praedia alio translata sint.
20·7
EXTREMA idest uitae meae scilicet.
21·8
INCIPE MAENALIOS idest Arcadios a Maenalo monte, quod Pan Arcas fistulae inuentor est, quae fistula conuenit pastorali carmini, et perseuerat in eisdem, et quia laudauit Maenalum eiusque lucos ae frequentiam canentium pastorum, uersus Maenalios dicit uel uocat.
22·6
ARGUTUMQUE stridulum ex iteratione reciproce resonantis uocis. PINOS LOQUENTES idest plurimos semper habet poetas.
23·7
AMORES idest querimonias.
26·9
MOPSO idest Mopsus fuit antiquus uates. Mopso ergo Uirgilii datur ager et significat Theocritum. NISA DATUR idest uxor mea uiro indigno uel homini. Uel NISA locus in Asia, in quo superatus ab Apolline Marsyas poenas audaciae soluit iudicantibus Musis. QUID NON SPEREMUS idest quia in amore ⟨est⟩ , semper ⟨sperare⟩ .
27·6
GRYPHES idest animal in Hyperboreis locis nascitur semper adfectans equos, quod rostrum habet et pennas et quattuor pedes: imago leonis, caput aquilinum et ungues ut iunoni.
28·6
CUM CANIBUS TIMIDI UENIENT AD POCULA DAMMAE idest quod contra naturam eorum est; et masculini generis dixit dammae.
29·8
TIBI idest ad te ducitur.
30·8
NUCES idest nocte nuptiarum solent nuces iacere, ne perueniat malum augurium. TIBI idest quia, si cui incipit Hesperus, Oetam deserit. OETAM idest mons in Thessalia, unde Hesperus oritur. DESERIT ergo inridet Mopsum post montem cursu intento.
32·7
O DIGNO idest o mulier indigna, quae digno fueras iuncta uiro. DESPICIS idest contemnis.
33·7
MEA FISTULA idest rusticum carmen siue studium. ODIO MEA FISTULA: in amatore enim tria requiruntur, ut formonsus sit, ut diues, ut bene cantans. CAPELLAE idest humile patrimonium.
34·7
PROMISSA idest pendens.
37·8
ROSCIDA MALA idest rorem habentia.
38·9
DUX idest ego uobis ducatum regebam, idest alloquitur ut … UIDI CUM MATRE LEGENTEM idest deliciosam.
39·9
ALTER idest secundus, ut sit tertius decimus.
40·7
FRAGILES idest flexibiles.
41·6
UT UIDI idest in despectu me habes. … idest propter inparem amorem et non reciprocum. UT UIDI idest ut statim. UT PERII idest ut ualde. UT ME idest amor non inpetrabilis, eo quod fastidiosam dixeram. ERROR idest definitio amoris.
43·9
IN COTIBUS idest lecib; diminutiue coticula facit.
44·7
ISMAROS idest mons Thraciae, idest pro habitatoribus [populus Africae] . RHODOPE idest mons. AUT EXTREMI GARAMANTES idest in extremum mundum constituti idest populus Africae.
45·5
NEC GENERIS NOSTRI idest quasi humani non esset generis. PUERUM idest Cupidinem. NEC SANGUINIS idest non ex nostris elementis generant, idest non ex nostro sanguine nascitur.
48·7
COMMACULARE MANUS. Incertum, quam matrem dicere uideatur; plures enim hoc uocabulo dignae sunt. Nam et Progne ob amorem Terei se interfecit et Medea suos filios, sed hanc magis poetam accipiendum dixisse, quae futurum alterius maritum Iasonem damno communis sobolis adfecit.
40·8
In Corneliani CONTINGERE, in Ebri PERTINGERE.
48·8
TU idest interrogatiue.
49·6
MATER idest Medea, filia pro aetate. AN PUER INPROBUS idest amore Iason inopportunus, qui eam ad tale facinus seduxerit, et omnia ad amorem referuntur crudelem.
54·7
ELECTRA idest orarget.
55·6
ULULAE idest coinnil. CYGNIS idest elu. ORPHEUS Orphei.
56·8
ARION idest poeta summus. Arion Methymnaeus, citharoedus summns, cum in piratas incidisset, inpetrauit, ut sibi eodem habitu, quo in scaenam introire adsuesceret, canere liceret. Cantu cum delphinas adlicuisset, in mare se praecipitauit exceptusque ab his in terram perlatus est, sicut et Phineus, cum incideret in piratas, praemisit sese in mare ⟨et⟩ delphines captae amore eius portauerunt eum in continentem.
58·8
OMNIA UEL MEDIUM FIANT idest etiam prius diluuium optauit, ⟨deinde⟩ uel medietatem mundi perire. Omnia, inquit, confundantur, idest quatenus mihi mori satius est, quam haec perpeti.
52·7
Miscet contrariis aduersa, quod est contra rerum naturam. Nunc, inquit, fiat, quicquid contra rerum naturam est.
55.1
… quod Tityrus uel Orpheus uel ut Arion conferendus est: successu carminis non, ut deberet, sollicitauit siluas. Ita Uirgilius consecutus est agrum, uelut Arion insperato uixit exilio conferendus uidit.
55.2
Uel Arion ab agone recedens, Methymnaeus natione, cum in piratas incidisset, inminentis mortis dilationem petiit et cithara letalem naeniam cum cecinisset, ⟨se⟩ repente proiecit in mare. Hunc delphinus piscis in dorso acceptum liberauit e mari et reddidit patriae.
58·9
UIUITE SILUAE idest ualete.
59·6
AERII MONTIS idest excelsi. SPECULA idest scopulo inminenti.
60·9
MUNUS idest mortem meam. HABETO idest uxor.
62·5
HAEC DAMON idest dixit.
63·8
DICITE idest expectatio de Alphesiboeo. PIERIDES idest Nymphae. NON OMNIA POSSUMUS idest uerba delirantis uel amantis.
64·6
EFFER AQUAM idest uxor Daphnidis dicit: ipsa est praesaga et pro muliere dicitur. ET MOLLI idest lana. CINGE idest Amaryllis, ancilla eius. HAEC ALTARIA UITTA idest ad suam ministram dicit praesaga Amaryllidam, ut sint in potestate mea agri uel ciuium, quos eis restituere cupio. UITTA idest snathe.
65.1
UERBENAS idest uerbena, genus herbae castissimae, sumptae, ut ait Terentius, ex ara: ⟨Ex ara⟩ sume hinc uerbenas tibi.
65.2
Aliter UERBENAS idest frondes; nam omnia, quae uirent, uerbenae dicuntur. Alii rorem marinum, quo utebantur antiqui, antequam tus inueniebatur. Alii autem oliuam proprie accipiunt.
65.3
Aliter uerbenae frondes, oliuae ramos, idest carnes pingues. ADOLE idest incende.
66·6
SANOS SENSUS non amantes sensus. CONIUGIS mariti.
65·6
ET MASCULA TURA idest fortia tura.
66·7
SANOS SENSUS idest qui non amant. Nam qui amant, aegrotant, quasi amor morbi causa sit.
67·6
NIHIL HIC post sacrificium perfectum.
68·5
DUCITE AB URBE idest allegorice Roma. DOMUM idest Musam uel carmen. DUCITE idest maritum suum. DAPHNIN idest genetiuus casus. Amorem suum dicit non Daphnin, sed lunam ipsam deducere de caelo.
69·5
UEL idest pro saltem, uel etiam. DEDUCERE idest Roma est dicens, ut ueniat Caesar.
70·6
CIRCE idest filia Solis, quae socios Ulixis mutasse fertur in bestias.
71·6
FRIGIDUS idest eo, quod homines frigidos morte facit. CANTANDO idest eo, quod, dum incantatur, carminibus incantatorum anguis rumpitur.
72·5
DUCITE DAPHNIN idest mutat Uirgilius nomen possessionis suae et eam alio nomine a lauro Daphnin appellat.
73·4
TERNA idest nouem intellegimus diuersa colore. TRIPLICI idest tria alba, tria rosea, tria nigra.
74·7
LICIA idest englemen, quasi ligia, per quae ligantur stamina. Bene utitur liciis, quae membra adolescentis alligant.
75·3
EFFIGIEM DUCO idest faciunt [male] malefici: effigiem amatoris circumferunt unam luti, aliam ex cera. DEUS idest pro omnibus Diis. IMPARE pro impari.
77·5
NECTE idest immonaisc idest, cum ligare coeperis, Amorem te ligare dicito. NECTE idest metro anapaestico in honorem Cupidinis consecrato. TERNOS idest lanae colores.
78·5
UENERIS idest Amoris.
80·5
LIMUS idest terra mollis ex aqua soluta. HIC idest igni coquitur.
82·4
SPARGE MOLAM idest inpone laborem. Ancillam uel concubinam uel collegam. Molam dicit, ut mos est maleficis. BITUMINE ori, idest de fulgore nascitur.
83·3
URIT idest amore. IN DAPHNIDE idest aduersum Daphnin.
86·2
LUCOS idest Chalcidico et Euboico per artem. BUCULA idest bonat, idest perdita amore.
87·2
IN ULUA idest in herba.
88·4
SERAE NOCTI idest longa nocte.
91·2
EXUUIAS idest indafodh, idest pellis serpentis senescentis et in terra silentis inde exuuia nominatur et deinde exuuiae dictae uestes ab exuendo. EXUUIAS idest Medea dicit de fratre suo et Uirgilius de Octauiano.
92·2
LIMINE IN IPSO idest sub limine depono idest loco sacro uel in templo Uestae.
93·2
DAPHNIN idest reducere.
95·2
HAS HERBAS idest mala dicitur Medea dicit de fratre suo uel Caesar.
96·2
MOERIS idest pastor et tutor Uirgilii, et ⟨de⟩ arte magica loquitur, quia Moeris magus peritissimus huius rei. MOERIS magus.
97·2
SAEPE LUPUM FIERI nihil est, quo lupum ⟨se⟩ fecerat, insuper et naturam fallebat. ET SE CONDERE SILUIS. Efficacissima carmina exemplis ostendit. LUPUM idest inter feritatem ambulantem non agnosci.
98·2
SAEPE ANIMAS idest ei datus est herbis uenientibus umbrae post fata uexerunt. SEPULCHRIS idest quia sepulchris conduntur.
SATAS idest segetes a propria festiuitate remouere. TRADUCERE idest decipere. Seges interea et ipsa terra dicitur et quod continetur. MESSES idest iam in culmum turgentes.
FER idest affer idest ministrae suae dicit. CINERES idest aerearum. AMARYLLI idest concubinae nomen et ancillae.
102·2
IACE indas hantrat chenn. NE RESPEXERIS idest ne forte respicias aliam doctrinam uel maiestatem. HIS idest uenenis.
ADGREDIAR idest insidiabor illi. NIHIL CARMINA idest carminibus hoc dixit, quasi aduentu eius quaedam carmina dixerat.
105.1
CORRIPUIT idest adreth. Hoc dicitur et Ciceroni contigisse, cum de eo uxor sua sacrificaret. TREMULIS idest crispantibus.
105.2
Uel uxor Ciceronis obtulit hostias pro marito. In illo tempore Cicero consul factus.
SPONTE SUA idest sine igni. FERRE idest offerre proicienda.
105
ALTARIA idest dicuntur et quae continent et quae continentur ipsis.
106·2
IPSE. BONUM idest tantum modo ut bonum sit; credo, ⟨quod⟩ bonum erit.
HYLAS idest conbochuil idest ubi amat inesse. CERTE idest uerum.
108·2
FINGUNT ⟨quia⟩ qui amant, quae cupiunt, et uident.
109.1
PARCITE idest ad carmina: nolite mouere. Hic non dixit ‘desine’, quia, qui desinit, finem facit, qui parcit, suspendit id, quod agebat.
1·11
Lycida Cornelius Gallus, Uirgilius Moeris. Dramaticon uel mimeticon.
1·12
QUO TE MOERI PEDES idest ad incedendum ducunt, hoc est, fingit se ad querelas iturum. Nam cum Clodio, quodam milite, communem agrum possidebat, a quo paene fuerat occisus.
3·9
NUMQUAM UERITI SUMUS idest malum inopinatum, ut Dido: Hunc ego si potui. AGELLI idest Uirgilii uicus.
4·8
MIGRATE COLONI idest quoniam ⟨repugnare⟩ non possumus, cedimus. COLONI idest quondam domini.
5·7
FORS idest toceth idest clamor laetitiae militaris.
6.1
NEC UERTAT idest nec ei bene proficiat et non ueniam mereatur.
6.2
Bene MITTIMUS idest properamus dona idest Ario, cuidam militi qui ⟨ob⟩ saxa commissa uoluit educto gladio Uirgilium interficere.
7·9
CERTE EQUIDEM idest tuo ingenio audieram agros esse restitutos. SUBDUCERE idest in procliuium a summo usque in imum.
8·9
MOLLI CLIUO idest ripa Minci. CLIUO idest aequa decursione a summo per descensum.
9·8
FAGI idest, sicut superius dictum est, a lacu usque ad arborem fines possessionis Uirgilii a triumuiris diuisoribus agri Mantuani esse indultos.
10·10
OMNIA idest suprascripta loca. MENALCAN idest Uirgilium.
11·9
FAMA idest tantum fama fuit. AUDIERAS idest reddi, sed arma plus possunt.
12·6
TELA INTER MARTIA idest inter uim militarem. UALENT idest solatiant. LYCIDA idest uocatiuus.
13·8
CHAONIAS idest Chaon nemus in Epiro uel regio. Uel Dodonenses, quod ibi a quercu per ipsas responsa dabantur.
14·10
NISI achtomlem. QUACUMQUE idest quoquo modo. LITES idest militares lites traducere.
15·8
ANTE SINISTRA CAUA MONUISSET AB ILICE CORNIX idest cecinisset.
16·9
TUUS idest amicus. IPSE MENALCAS idest Uirgilius.
17·10
HEU CADIT idest congruit. IN QUEMQUAM idest ut occiderit Uirgilium.
18·8
SOLATIA carminum. RAPTA a nobis.
21·9
UEL QUAE SUBLEGI idest subduxi, uel has ipsas odas, quas tibi recitaui, cum Romam uenires. ⟨Monet⟩ , ne asperiorem reddat Uarum, a quo ipse, cum per carbonarias ⟨fugeret, necdum liberatus est⟩ .
22·7
AMARYLLIDA idest concubina amborum, Uirgilii et Lycidae.
23·8
TITYRE DUM REDEO idest non longe afuturus sum. Uirgilius loquitur ad pastorem. PASCE CAPELLAS idest commemoratio carminum.
24·8
ET POTUM idest ad potandum.
25·7
OCCURSARE CAPRO idest occurrere. Et militem caue: gladio ferit. Militi Uaro dicit.
26·10
QUAE idest carmina poetae.
27·7
MANTUA idest nominatiuus idest superat Mantua nomen tuum.
28·7
MANTUA UICINA idest quod Cremona ob uicinitatem Mantuae nimium misera est.
29·9
SUBLIME idest aduerbium uel SUBLIME nomen. CYGNI idest poetae.
30·9
CYRNEAS idest Corsicas, insula in mari Tyrrheno. Hic ostendit habitatores Mantuae fugisse ab ea causa libertatis, sicut apes fugiunt ⟨taxos⟩ . EXAMINA sathi. TAXOS idest fer idest arbor amaros flores habens, et mel amarum apes inde colligunt.
31·8
CYTISO idest genus herbae.
32·8
POETAM idest ingeniosum.
35·4
UARO idest proprium. CINNA idest proprium, idest nobili uiro.
36.1
ANSER idest gigren idest poeta optimus Antoni et Anser nominatus est. INTER ARGUTOS OLORES idest iternelu luincenchu.
36.2
Olor idest auis est, quam Graeci cygnum appellant; olor enim dictus, quod sit totus plumis albus; nullus enim meminit cygnum nigrum; olon enim Graece totum dicitur.
39·10
HUC ADES idest ⟨a⟩ Polyphemo dictum amante Galateam. GALATEA idest filia, quam Cyclops adamauit. LUDUS IN UNDIS idest in honorem Mantuae hoc dicit et in honorem Caesaris.
41·7
POPULUS idest profedo idest adiuncta Mincio.
42·8
LENTAE idest flexibiles.
44·8
PURA idest splendida.
45·6
AUDIERAM NUMEROS idest cantatorum.
46·8
DAPHNI idest uocatiuus idest Caesar. QUID ANTIQUOS idest haec, per quae cecinit Moeris. SIGNORUM idest astrologia. SUSPICIS idest consideras.
47·7
ECCE DIONAEI idest ex Dione, filia Ueneris, ex qua originem ducere Caesar gloriabatur. PROCESSIT CAESARIS ASTRUM idest Gai Caesaris, qui instituerat heredem imperi Caesarem. … hoc est imperare coepit.
48·9
GAUDERENT idest turgent idest maturae fiunt.
49·7
DUCERET idest acciperet. ⟨APRICIS⟩ calidis uel frigidis. APRICIS idest clithiab.
50·6
INSERE idest hic alloquitur Caesarem. PIROS idest arbores.
51·7
OMNIA FERT idest follo inde fedid.
52·8
CANTANDO idest carmina dicendo. CONDERE SOLES LONGOS idest dies finire magnos idest toto die canebam.
54·8
LUPI MOERIM idest uox pastoris est: antequam [illum] lupum uiderim ⟨ille me uidit⟩ , ut uocem meam distringeret. Cum enim primi uiderint, hiantibus oribus uox distringitur.
56·9
CAUSANDO idest causas nectendo diuersas.
57·4
STRATUM idest quietum. EQUOR idest muir.
59·7
MEDIA EST idest ad urbem.
60·10
BIANORIS idest heros est; filius Tusci dicitur, qui et ipse condidit Mantuam. Bianor idest amimo et corpore fortissimus agricola. UBI STRINGUNT idest pro distringunt idest amputant uel faciunt.
61·7
MOERI idest proprium, uocatiuus. CANAMUS idest inuicem nos delectemus.
62·6
HIC HAEDOS DEPONE idest Daphnem carminibus Bucolicorum; ad hoc enim hora inminet.
63·9
NE idest cautauminus.
64·7
LAEDIT idest a timore inminentis pluuiae.
65·7
CANTANTES idest mulcentes nosmet. FASCE idest onere. LEUABO idest exaltabo uel releuabo, leuiorem reddam.
66·8
PUER idest o Lycida. AGAMUS idest ambulemus.
67.1·2
IPSE idest Menalca.
1·13
Ad Gallum Cornelium et Uolumniam Thecidem meretricem, quam Lycoridam dicit. Exegeticon dicitur uel epangelticon. In honorem Galli, amici Uirgilii.
1·14
ARETHUSA idest Nympha.
2·11
MEO GALLO idest poeta Antonii. QUAE LEGAT LYCORIS idest prouincia uel meretrix, quam Gallus adamauit, quae contempto eo Caesarem secuta est, uel quae primo Cytheris. [Sollicitos, ut: mare sollicitum.]
3·10
GALLO idest meritis Galli.
4·9
SUBTERLABERE idest curres. SICANOS idest sicandi pro plebis.
5·8
DORIS idest Dea maris idest mater Nympharum. DORIS Nympha maritima; ex nomine itaque eius mare appellatur, quia et aqua eius mari amarior est. AMARA idest salsa. UNDAM idest marinam aquam.
6·10
SOLLICITOS, ut: mare sollicitum.
7·10
ADTONDENT idest pascuntur. SIMAE idest milberach. UIRGULTA idest inpressis naribus. SIMAE capellae, Graecum, idest personas.
8·10
RESPONDENT idest montes enim reciprocam mittunt ex echo uocem.
9·9
QUAE NEMORA idest hic incipit narratio.
10·11
NAIADES idest uocatiuus ideat Nymphae fontium propriae, Oreades montium. INDIGNO idest inpari, quia amans contemnebatur. INDIGNO idest magno, ut Terentius dicit: indignum facinus ex me audies.
11·10
PARNASSI IUGA idest proprium montis Boeotiae. PINDI idest Pindus mons in Thessalia uel in Thracia.
12·7
AONIAE idest mons Boeotiae. AGANIPPAE idest fons Thraciae.
14·11
PINIFER ⟨idest⟩ fintadbirtihd. SUB RUPE IACENTEM idest deserta, prae nimio amore contemptu atque odio hominum captum in solis locis iacentem.
15·9
⟨MAENALUS idest⟩ mons Arcadiae. GELIDI idest frigidi. LYCAEI idest proprium montis.
16·10
NEC PAENITET ILLAS idest allegorice idest nec tu erubescas Bucolica scribere nec nos erubescimus.
17·11
PECORIS idest poematis. POETA idest Gallus poeta fuit optimus, qui et ipse scripsit metra elegiaca.
18·9
ADONIS idest proprium.
19·8
⟨OPILIO idest⟩ opiliones dicuntur ouium et pastores haedorum. SUBULCI idest mucibi idest porcorum pastores, ideo tardi, quia aliter porci non pascuntur, nisi radicitus herbam eradicent.
20·8
UUIDUS idest pinguis sucus intrinsecus; unde uuae dictae sunt, quasi uuis pendentibus glandibus ex quercu coronatus. HIBERNA idest quia hiemis tempore glandes maturescunt.
22·8
TUA CURA idest amor, ut ibi: Iamdudum saucia cura. Inrisorie dicitur.
23·9
ALIUM idest Antonium. HORRIDA CASTRA bella: hic tangit Antonium. Ideo [haec] autem horrida, quia cum Augusto Caesare fecit bella ciuilia.
24·9
SILUANUS idest Deus siluarum.
25·8
FLORENTES FERULAS idest flesca idest uirides frondes. GRANDIA idest longa. QUASSANS idest quae fiunt in ipsis ferulis.
26·11
QUEM UIDIMUS IPSI idest solent enim numina se offerre rusticis.
27·8
SANGUINEIS idest rubeis. EBULI idest profedo. BACIS idest cariaib idest quia grana ipsa nigra sunt a foris, sucus autem eorum rubeus, ex quo uenenum est. Ideo dixit ‘bacis sanguineis.’
28·8
INQUIT idest amanti. NON TALIA CURAT idest non flectitur maeroribus. Expertus loquitur.
29·10
NEC LACRIMIS idest quantascumque lacrimas fuderit amans, tanto amplior eum respexit Amor, idest sicut non satiantur gramina riuis et rel.
31·9
TRISTIS AT uerum tristis amator. TAMEN alii superioribus iungunt, melius tamen sensus cadit: Licet ego duro amore consumar, tamen erit solatium, quia amor erit uestra cantilena.
33·8
O MIHI idest pronuntiat se moriturum. TUM idest tunc. OSSA QUIESCANT idest sedantur.
34·8
OLIM idest aliquando, idest tria tempora significat, praesens praeteritum futurum.
35·5
UESTRIQUE idest pastor fuissem, ut rusticam uitam colerem.
36·9
UINITOR idest finbondid.
37·9
CERTE idest utinam esset Phyllis.
38·10
FUROR idest amor. QUID idest opus sit.
40·9
SUB UITE idest alii SUB RUPE.
41·8
SERTA idest coherta. PHYLLIS idest mollibus lenibusque manibus et digitis suis.
42·9
HIC GELIDI FONTES idest ac si diceret: quid te adiuuat inter frigora ⟨esse⟩ idest inuasit amor eius animum et quasi ad praesentem loquitur. LYCORI idest proprium.
44·9
NUNC INSANUS AMOR idest quia neque per absentiam amantis discedit; omnis amor plenus est furoris. Hinc usque in finem amatoris inconstantia exprimitur.
45·7
ADUERSOS idest infestos. HOSTIS idest bellicosos.
46·9
PROCUL idest recessisti. NEC SIT . . . . . . ⟨TU⟩ idest Phyllis uel Lycoris.
47·8
ALPINAS idest montanas. RHENI idest proprium fluminis auch.
49·8
ASPERA PLANTAS idest etsi despectus a te, sollicitus sum, ne quid sustineas.
47·9
DURA idest nimis crudelis.
50·7
CHALCIDICO idest Chalcis ciuitas in Euboea, in qua fuit Euphorion, qui Euphorion distichico uersu usus est.
51·8
PASTORIS SICULI idest Theocriti.
50·8
UERSU idest iterum rediit ad se et sic loquitur.
51·9
MODULABOR idest sibrase idest scribam. AUENA idest calamo idest per scripturam.
52·9
INTER SPELAEA idest inter speluncas.
53·7
MALLE idest maacubrimse.
54·9
CRESCENT ILLAE idest siluae. AMORES idest et uos crescetis, amores.
55·7
MIXTIS NYMPHIS idest cum Nymphis permixtus montes lustrabo uenando.
56·10
ACRIS idest uehementes. UENABOR idest adchichlus.
57.1
PARTHENIOS idest Arcadios, a uirginibus dicti, quae illic uenari consuerunt. SALTUS idest iterum quasi in ecstasi factus loquitur, ut solent amantes facere. Inconstans animus amantis diuersa se amare loquitur.
57.2
Aliter: PARTHENIOS. Parthenii Lacones ideo, quod, cum profecti essent ad bellum, reliqua iuuentus stuprum cum uirginibus fecit; inde nati Parthenii nominati sunt.
59·8
PARTHO idest Parthico. ⟨IRE⟩ idest ⟨a⟩ prouincia. CORNU idest ondid buoc idest arcus Persicos. CYDONIA idest Cretensia; ibi enim harum arborum usus inuentus est primitus.
60·11
SPICULA idest fogau uel gaau. MEDICINA idest ut supra dixit.
62·7
HAMADRYADES Nymphae, ⟨quae cum⟩ arboribus et nascuntur ⟨et pereunt⟩ , qualis illa, quae Erysichthonem occidit arborem caedentem, et uox inde erupit et sanguis, ut docet Ouidius. Dryades arbores habitant.
65·8
SI FRIGORIBUS idest hoc dicit: ⟨amore⟩ carere non posse. HEBRUMQUE idest flumen Thraciae.
66·9
SITHONIAS idest a Sithone idest Phyllidis fratre.
67·7
ALTA idest suspensa. ⟨LIBER⟩ uitis. LIBER idest insnob. ARET idest moritur uitio aeris. IN ULMO idest in arbore posita.
68·6
UERSEMUS idest pascamus. CANCRI idest nomen sideris.
70·7
DIUAE idest Musae idest Deae. POETAM idest Gallum.
71·7
FISCELLAM idest sportam idest allegorice dicit: significat conposuisse hunc libellum tenuissimo stilo. HIBISCO idest herbae genus.
74·8
QUANTUM UERE idest hoc dicit propter Caesarem. SUBICIT idest crescit, ministrat ad proceritatem.
77·6
HESPERUS idest stella, quae primo uespere apparet. Uerecunde se capellarum esse pastorem ⟨dicit⟩ idest uilissimorum animalium; nam Bucolica scribens debuit se dicere bouum pastorem; sed uitans arrogantiam ultimum se esse uoluit, non principem, inscribens Bucolicis: ⟨‘Ite domum saturae, ite capellae’⟩ .
ptext.1·3
EXPLANATIO IUNII FILARGIRII GRAMMATICI EXPLICIT. Deus mecum per omnia, ego sum in gloria. Optatio mentis meae haec est, ut ante me supradictum est: quicumque legeris hanc glosiolam, Deum pro me misero roges, ut animae meae apud patrem meum ueniam in caelo merear, qui nomine sum Fatosus.