1
CAPUT PRIMUM. Tristitia duplex.
Praebete silentium, fratres; ne uos transeat sermo utilis et in tempore necessarius. Nam tunc uel maxime opus est medicina, quando grauis nascitur aegritudo: et tunc sollicite collyrium adhibendum est, cum fuerit oculus dolore turbatus. Quicumque ergo non habet hunc dolorem, non obstrepat, sed potius audiat; quia non impedit sanum, scire medicinam quae prosit. Qui uero per hunc casum turbatum habet oculum mentis, et doloribus cruciatur, magis intentus sit ut aperiat oculum ad suscipiendum salutaris uerbi collyrium, quo non solum consolationem, sed etiam remedium consequatur. Certum est autem, quia is qui dolet oculum, si eum medico infundenti collyrium aperire noluerit, collyrium quidem foris extra pupillam funditur, oculus uero remanet in dolore. Sic et mens dolentis, si propter nimiam tristitiam uerbo se clauserit, non recepta salubri admonitione, incipiet plus dolere, et forsitan pati illud quod in Scriptura continetur, Quia tristitia mundi mortem operatur . Beatus Paulus apostolus, fidelium doctor et medicus salutaris, duas esse dixit tristitias, unam bonam et alteram malam; unam utilem, et alteram inutilem; unam quae saluat, et alteram quae perdit. Et ne dubium alicui uideatur id quod dico, ipsa eius uerba recitabo. Ait enim, Quae secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur: haec est illa bona tristitia. Sequitur deinde, Nam saeculi huius tristitia, mortem operatur : haec est illa mala.
CAPUT II. Luctus mortuorum causae respectu ipsorum. Ostenduntur uanae.
Uideamus ergo, fratres, ista tristitia quae nunc est in manibus, quae nunc agitur in pectore, et auditur uoce; utilis sit, an inutilis; prodesse ualeat, an nocere. Iacet ecce corpus exanime, iacet in tabula homo sine homine, membra utique sine spiritu: clamatur, nec respondet; uocatur, et non audit; iacet facies pallida, forma mutata, per quam mors ipsa cernitur: cogitatur praeterea eius perpetuum silentium, cogitatur delectatio, aut quae fuit, aut quae futura erat utilitas, cogitantur necessitates, ueniunt in mentem uerba dulcissima, longa consuetudo requiritur. Haec sunt sine dubio quae mouent lacrymas, incitant ululatum, et totum animum in profundam tristitiam demergunt. Contra haec tam ualida, tam fortia doloris arma, illud primo omnium opponendum est, quia omne quod nascitur in hoc mundo, necesse est mori. Haec est enim lex Dei et sententia immutabilis, quam post delictum princeps generis humani accepit, dicente Deo, Terra es, et in terram ibis . Quid ergo noui contigit, si homo ad hoc natus, diuinae legi ac sententiae satisfecit? Quid noui accidit, si ex mortalibus natus, naturae propriae, quia nec poterat excusare, respondit? Non est inusitatum quod antiquum est, non est inauditum quod quotidianum est, non est proprium quod commune est. Si auos et proauos nouimus per hanc uiam mortis profectos, si ipsos denique Patriarchas et Prophetas ab Adam protoplasto non sine occasu audiuimus migrasse de saeculo; eleuemus animum de profundo tristitiae: quia quod debebat, hoc reddidit. Et utique debitum cum redditur, quam potest habere tristitiam? Hoc est uere debitum, quod nulla potest pecunia redimi: hoc est debitum, quod nec uirtus excusat, nec sapientia, nec potestas, nec ipsi denique reges poterunt declinare. Plane hortarer ego, ut augeres tristitiam, si fuisset talis res, quae cum posset tua substantia redimi, uel differri; negligentia, aut parcitate prouenisset. Cum uero Dei decretum firmum sit et immutabile, frustra dolemus, et de nobis quaerimus quare sit mortuus, cum scriptum sit, Domini Dei sunt exitus mortis . Ista ergo communis uitae conditio si recipiatur in animo, incipiet grauatus cordis oculus, quasi prima infusione releuari.
5
CAPUT III. Aliae respectu nostri nec magis rationabiles. Tristitia nimia cur mortem operetur.
Sed dicis, Scio communem esse hunc casum, scio quia is qui mortuus est, debitum soluit: sed delectationem cogito, necessitates repeto, consuetudinem requiro. Si propter haec tristitia afficeris; errore duceris, non ratione gubernaris. Scire enim debes, quia Dominus, qui hanc dederat delectationem, dare potest et aliam potiorem, et necessitatem sufficit alia occasione replere. Utilitatem uero, sicut tuam uides, debes et eius qui defunctus est cogitare: quia sic ei forsitan expediebat, sicut scriptum est: Raptus est, ne malitia mutaret eius intellectum. Placita enim erat Deo anima eius, ideoque properauit de media iniquitate educere eum . De consuetudine autem quid dicam? quam dum tempus sic facit obliuisci, ut nunquam fuisse uideatur. Quod ergo tempus praestat et dies, multo magis debet ratio et bona praestare cogitatio. Et uel illud maxime cogitandum est, quod diuina per Apostolum sententia diffiniuit, Quia tristitia mundi mortem operatur . Quod si tam oblectatio quam utilitas praesens siue consuetudo, res mundi sunt et gaudia saeculi transitoria; propter haec animum deiicere, et spiritum contristari, uide ne sit uere mortifera ualetudo. Repetens autem iterum atque iterum dicam: Quia tristitia mundi mortem operatur. Quare autem mortem operatur? Quia solet nimia tristitia aut ad dubitationem, aut ad periculosam perducere blasphemiam.
CAPUT IU. Luctus his qui ante Christum licitus. Cur Christus fleuerit Lazarum.
Sed dicet aliquis, Prohibes lugere mortuos, cum et Patriarchae plorati sunt, et Moyses ille famulus Dei, et multi deinde prophetae, praesertim cum Iob quoque iustissimus uestem suam supra filiorum consciderit necem ? Non ego prohibeo lugere mortuos, sed gentium illuminator Apostolus, qui sic ait, Nolo uos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut qui spem non habent . Non potest Euangelii claritas obscurari, si hi qui ante legem aut sub legis umbra positi fuerant, suos mortuos flebant. Et merito flebant, quia nondum de coelis uenerat Christus, qui fontem illum lacrymarum sua resurrectione siccauit. Merito flebant, quia adhuc mortis sententia permanebat. Merito lamentabantur, quia nondum resurrectio praedicabatur. Sperabant quidem sancti quique aduentum Domini; sed mortuos interim flebant, quia nondum uiderant quem sperabant. Denique Simeon unus de ueteribus sanctis, qui prius fuerat de sua morte sollicitus, postquam Iesum Dominum adhuc puerum secundum carnem suscepit in manibus, de suo exitu gratulatur dicens, Nunc dimittis, Domine, seruum tuum in pace, quia uiderunt oculi mei salutare tuum . O beatus ille Simeon! Quia quod sperabat uiderat, iam mortem suam pacem et requiem computabat. Sed dices, Ecce in Euangelio legitur, archisynagogi ploratam filiam , et sorores Lazari Lazarum fleuisse . Sed illi adhuc secundum ueterem legem sapiebant, quia necdum a mortuis Christum resurrexisse conspexerant. Fleuit plane et ipse Dominus Lazarum iam sepultum , non utique ut flendi mortuos formam daret, sed ut se per lacrymas suas uerum corpus assumpsisse monstraret. Uel certe fleuit amore humano Iudaeos, quia nec tali signo monstrato in eum fuerant credituri. Neque enim mors Lazari causa esse poterat lacrymarum, quem ipse Iesus et dormiuisse dixerat, et suscitaturum se promiserat, sicut et fecit.
CAPUT U. Lugere mortuos iam non licet. In die iudicii qui uiui, non morientur.
10
Habuerunt ergo ueteres suum morem, suamque fragilitatem, Christi aduentum praecedentes. Iam uero ex quo Uerbum caro factum est, et habitauit in nobis, ex quo primo Adae datam sententiam Adam nouissimus soluit, ex quo nostram mortem sua morte destruxit, et ab inferis die tertia Dominus resurrexit, iam non est terribilis mors fidelibus: non timetur occasus, quia Oriens uenit ex alto. Clamat ipse Dominus qui mentiri nescit: Ego sum, inquit, resurrectio et uita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, uiuet; et omnis qui uiuit et credit in me, mortem non uidebit in aeternum . Manifesta est, fratres charissimi, uox diuina, quia qui credit Christo, et eius mandata custodit, si mortuus fuerit, uiuet. Hanc uocem beatus Paulus apostolus accipiens, et totis fidei uiribus retinens, instruebat: Nolo, inquit, uos ignorare fratres de dormientibus, ut non tristes sitis . O mira Apostoli pronuntiatio! uno sermone antequam doctrinam proferat, resurrectionem commendat. Dormientes namque appellat illos qui mortui sunt, ut dum dormire eos dicit, resurrecturos sine dubitatione consignet. Non, inquit, tristes sitis de dormientibus, sicut et caeteri. Qui spem non habent, contristentur: nos autem qui spei filii sumus, collaetemur. Quae autem nobis spes sit, ipse commemorat dicens, Si credimus quia Christus mortuus est, et resurrexit; ita et Deus eos qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo . Iesus enim nobis et hic uiuentibus salus est, et hinc recedentibus uita est. Mihi, inquit Apostolus, uiuere Christus est, et mori lucrum . Lucrum plane, quia angustias et tribulationes, quas habet longior uita, mors accelerans lucrifacit. Iam uero ordinem et habitum spei nostrae describit Apostolus. Hoc, inquit, uobis dicimus in uerbo Domini, quia nos qui uiuimus, qui residui sumus, in aduentu eius non praeueniemus eos qui dormierunt: quia ipse Dominus in iussu et uoce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi: deinde nos qui uiuimus, simul cum illis rapiemur in nubibus obuiam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus . Hoc est quod dicit, quia cum uenerit Dominus, inueniet multos in corpore christianos, qui nondum experti sunt mortem: et tamen non ante rapientur ad coelum, quam mortui sancti de monumentis resurrexerint, tuba Dei et uoce Archangeli suscitati. Cum autem fuerint suscitati, iuncti pariter cum uiuentibus rapientur in nubibus obuiam Christo in aera, et sic semper cum ipso regnabunt. Nec sane possit dubitari quod possint corpora, quamuis sint grauia, in aera subleuari: cum iubente Domino et Petrus ipsum corpus habens super undas ambulauerit maris ; Elias quoque ad huius spei confirmationem, per hunc aera curru flammeo sit raptus ad coelum .
CAPUT UI. Quales futuri simus post resurrectionem. Mors magis optanda quam lugenda. Nec tamen sibi inferenda.
Sed quaeris forte, quales erunt qui a mortuis resurrexerint? Audi ipsum dicentem Dominum tuum: Tunc, inquit, iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui . Quid splendorem commemorem solis? cum fideles transfigurari necesse est ad ipsius Christi Domini claritatem, ut testatur apostolus Paulus: Nostra, inquit, conuersatio in coelis est. Unde et ipsum Saluatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, qui transformabit corpus humilitatis nostrae ad conformationem corporis gloriae suae . Transfigurabitur sine dubio caro ista mortalis, ad conformationem Christi claritatis, induet mortale immortalitatem: quia quod seminatum fuerat in infirmitate, protinus surget in uirtute . Non timebit caro amplius corruptionem, non patietur famem, non sitim, non aegritudines, non casus aduersos. Pax enim tuta, et firma securitas uitae est. Alia utique coelestis est gloria, ubi et gaudium sine defectione praestabitur.
Haec in sensu et oculis gerens beatus Paulus dicebat, Optabam dissolui, et cum Christo esse, multo magis melius . Et adhuc aperte docens, Dum sumus, inquit, in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Habemus autem magis, inquit, bonam uoluntatem peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum . Quid agimus nos paruae fidei homines, qui anxiamur et deficimus, si aliquis de charis nostris migret ad Dominum? Quid agimus, quos peregrinatio in hoc mundo magis delectat, quam repraesentari ad Christi conspectum? Uere, uere peregrinatio est omne quod uiuimus: nam sicut peregrini in saeculo, sedes habemus incertas, laboramus, desudamus, uias ambulantes difficiles, periculis plenas: undique insidiae, a spiritualibus, a corporalibus inimicis, undique errorum calliculi sunt praeparati. Et cum tantis periculis urgeamur, non solum ipsi non cupimus liberari, sed etiam liberatos tanquam perditos lugemus et plangimus. Quid nobis praestitit Deus per suum Unigenitum, si adhuc mortis timemus casum? Quid nos renatos ex aqua et spiritu gloriamur, quos peregrinatio de hoc mundo contristat? Ipse Dominus clamat, Si quis mihi ministrat, sequatur me: et ubi ego sum, ibi erit et minister meus . Putas si rex terrestris ad suum palatium uel conuiuium aliquem uocet, non cum gratiarum actione properabit? Quanto magis ad coelestem currendum est regem, qui quos receperit, non solum conuiuas, sed etiam conregnatores efficiet, sicut scriptum est: Si commortui sumus, et conuiuemus; si sustinebimus, et conregnabimus . Nec hoc ego dico, ut quis manus sibi inferat, aut se interficiat contra uoluntatem Dei creatoris, aut animam ut de corporis sui expellat hospitio: sed hoc dico, ut laetus et gaudens, cum aut ipse uocatur et proximus, et ipse uadat, et euntibus gratuletur. Haec enim est christianae fidei summa: uitam ueram exspectare post mortem, reditum sperare post exitum. Accepta igitur uoce Apostoli, cum fiducia iam dicamus gratias Deo, qui nobis contra mortem uictoriam dedit, per Christum Dominum nostrum : cui est gloria et potestas nunc et in saecula saeculorum. Amen.