Duo sunt, Syre, per quae praedictiones astrologicae extruuntur praecipua et maxima: unum, quod primum ordine est et potestate, quo deprehendimus quolibet tempore motus Solis et Lunae et aliorum siderum eorumque positus inter sese aut spectantes terram. Alterum uero, quo mutationes, quae efficiuntur in corporibus, quae congruunt ad illos positus consideramus per naturales qualitates siderum. Atque harum doctrinarum prior habet propriam artem, etiamsi finis secundae partis, quae sequitur non accedit, et proprio libro tibi explicata est quantum fieri potuit prolatis demonstrationibus.
Nunc uero de secunda parte non tam firma et perfecta dicemus modo adcommodato ad philosophiam, atque ita ut neque conferat eius argumenta, amans ueritatis ad certitudinem alterius immotae doctrinae, cum cogitabit imbecillitatem communem et difficultatem coniectandi de materiae qualitatibus, neque tamen desperet considerationem, quantum possibilis est, cum multos euentus potiores ac maioris momenti in natura rerum manifeste appareat oriri a causa coelesti.
Solet autem fieri, ut artes difficiliores uulgi iudiciis uituperentur. Si quis autem doctrinam illam, quam dixi priorem esse ordine et potestate, calumniatur, plane caecus existimandus est; sed haec altera facilius reprehendi potest aut enim quia coniectura in aliquibus difficilis est prorsus incerta dicitur, alii quia decreta uitari non possunt calumniantur eam tanquam inutilem. Conabimur ergo breuiter ante particularem praeceptorum recitationem disserere quatenus et possibilis sit et utilis praedictio, ac primum de possibili.
5
⟨I.2⟩ Quod sit aliqua praedictionum astronomicarum scientiam et quousque progredi possit
Principio euidentissimum est et non indiget uerbosa confirmatione diffundi uim quandam a coelo in omnia, quae circa terram sunt et in naturam mutationibus obnoxiam, uidelicet in prima elementa, quae sub Luna sunt; in ignem et aerem, quae coeli motibus agitantur et reliqua inferiora continent et adficiunt, terram et aquam, plantas et animantia. Nam et Sol una cum coelo semper aliter afficit terrestria, non solum iuxta quatuor uices anni cum quibus congruunt generationes animantium, plantarum foecunditates, aquarum fluxus et corporum mutationes; uerum etiam quotidiano circuitu calefaciens, humectans, desiccans et refrigerans certo ordine et modo conueniente caeteris stellis et nostro uerticali puncto. Lunam uero, ut proximam terrae, influere in terrena, apparet eo quod plurima animantia et inanimata sentiunt uim luminis ac motus ipsius, flumina crescunt et decrescunt una cum ipsa, imitantur eius ortum et occasum maris refluxus et affluxus, plantae et animantia, uel tota uel partes aliquae, turgent ea crescente et arescunt ea decrescente.
Deinde stellae tum fixae, tum errantes significant in aere, uel aestus uel niues, unde et caetera terrena adficiuntur. Ipsae uero inter se congressae miscent potestatem et uarias efficiunt mutationes. In quibus etsi antecellit uis Solis pro generali constitutione, tamen reliquae aut adiiciunt aut diminuunt aliquid, ac Lunae quidem effectus manifestiores et crebriores sunt ut in coniunctione, quadrantibus et pleniluniis apparet; reliquae uero stellae longiora interualla habent et obscuriores effectiones, dum alias apparent, alias occultantur, alias ad latitudinem aliquam discedunt. Quae si quis considerabit, comperiet non solum corpora postquam nata et absoluta sunt adfici motu coelestium, sed etiam semina ipsa initio formam et incrementa pro qualitate coeli accipere. Quare agricolae et pastores prae caeteris diligentes cum pecudes ad coitum admittunt aut conserunt agros ex tempestatibus coniecturas de euentibus faciunt. Denique praecipui effectus et significationes illustriores Solis et Lunae et stellarum adeo certae sunt ut etiam ab ignaris physices sola obseruatione deprehendantur. Et in his quosdam effectus ortos a potentiore causa et simpliciore naturae ordine etiam indocti, imo et bruta quaedam animantia praesentiunt ut statas uices anni aut tempestatum discrimina has enim Sol praecipue gubernat.
Sed effectus ortos a debilioribus causis norunt hi, quos necessitas ad obseruationem adegit, ut nautae animaduerterunt particulares significationes pluuiarum et uentorum, quae certis interuallis redeunt propter Lunae aut stellarum fixarum configurationes ad Solem. Qui tamen quia propter inscitiam nec tempora nec loca nota habent nec planetarum circuitus, qui magnam uim habent, norunt, saepe falluntur.
Quid autem obstabit eum, qui omnium stellarum et Solis et Lunae motus, tempora et loca nouit et ex perpetua ueteri obseruatione earum naturas didicit non quales in ipso coelo sunt, sed quales habeant facultates et quos effectus, ut quod Sol calefacit, Luna humectat; hunc inquam quid uetat physica consideratione et apte ex collatione omnium tum qualitates temporum iuxta positus stellarum praedicere, quod futura sint calidiora aut humidiora, tum de hominum temperamentis ex coeli qualitate iudicare? Ueluti corpus alicuius esse tale et mores animi tales et secuturos esse tales euentus, quia coeli qualitas temperamento conueniens et idonea sit ad bonum habitum, aut sit contraria et detrimenta adferat. Ac tales effectus existere et uera arte prospici ac praedici posse ex his et similibus liquet.
10
Quod autem aliqui calumniantur artem tanquam impossibilem etsi causae praetexuntur, tamen has inanes esse sic intelligi poterit. Primum cum indocti, ut in consideratione magna et multiplici, saepe hallucinentur accidit, ut si qua uera praedicuntur casu magis quam arte aliqua praedicta existimentur. Sed iniquum est arti adscribere errata, quae ab imbecillitate professorum oriuntur. Praeterea multi quaestus causa alias diuinationes uenditant nomine et dignitate huius artis, ac uulgo imponunt, multa praedicentes, quae non significantur naturalibus causis, horum uanitate deprehensa sagaciores aliqui etiam caeteras praedictiones, quae a naturalibus causis sumuntur suspectas habent et damnant. Id autem iniustum est, nam nec philosophia ideo tollenda est e medio, quod nonnulli studium eius simulantes praui sunt et impostores. Caeterum manifestum est, etiam recte eruditos in disciplinis, qui magna cum diligentia et dexteritate in hac arte uersantur saepe falli, non propter eas causas, quas iam recensui, sed propter rei naturam et imbecillitatem humani ingenii, quod magnitudinem artis non assequitur.
Primum enim omnis doctrina de materiae qualitate ac praesertim ex multis diuersisque rebus concretae, coniecturis potius quam certa scientia constat, deinde accedit et hoc quod ueteres stellarum configurationes a quibus exempla iudiciorum sumimus, nunquam omnino congruunt ad positum siderum sequenti tempore. Nam magis aut minus post longa interualla congruere possunt, prorsus autem conuenire nequaquam, nunquam enim aut certe non iis spaciis, quae comprehendere homines possunt fieri poterit, ut redeat idem positus siderum et eadem terrae constitutio, nisi quis inani ostentatione iactare uelit earum rerum perceptionem, quae comprehendi nunquam possunt; dissimilitudo igitur exemplorum causa est cur in praedictionibus aliquid sit errorum. Conturbantur ergo iudicia de aere hanc ipsam ob causam quod non redeunt similes motus, etiamsi nunc de aliis causis uariantibus aerem non dicam.
Quod uero ad genethliaca attinet et iudicia de singulorum temperamentis, multa concurrunt alia, quae qualitates in mixtis uariant. Primum enim diuersitas seminis ad suam cuiusque generationis naturam praecipuam uim confert, adeoque dominatur ut in eodem aere et horizonte tamen singula semina sui generis animantia gignant: humanum hominem, equinum equum; deinde regionum diuersitas non exigua discrimina in nascentibus efficit. Etiam cum eadem sunt semina, ut hominum et cum eodem coeli constitutio est, tamen magna est in diuersis regionibus dissimilitudo quod ad corpora et ad animos attinet. Denique etiam cum illa quae iam dixi paria sunt, tamem educationes et consuetudines discrimina faciunt in parte aliqua temperamenti, aut morum, aut casuum. Etsi igitur uis maxima est circumfusi coeli, a quo et caetera, quae diximus suam uim sumpserunt, cum ipsa coelo nihil conferant, tamen nisi quis ea cum coelestibus causis coniuxerit saepe errabit si uolet omnes significationes a coeli motu sumere, etiam eas, quae non prorsus a coelo pendent. Haec cum ita se habeant, etsi interdum fallunt praedictiones non tamen ars tota damnanda est, ut neque gubernandi artem reiicimus, etiamsi saepe fiunt naufragia; sed decet nos, ut in tanta et diuina professione grato animo amplecti tantum quantum assequi possumus. Nec postulare de omnibus rebus certitudinem tanquam ab arte penitus conprehensa hominum sagacitate, sed ornare eam et reddere instructiorem iis coniecturis, quae aliunde sumendae sunt. Utque medicis non uertimus uitio cum de morbo aegrotantis et de eius natura quaedam sciscitantur, ita et hic non reprehendendum est si qua de regionibus, genere, moribus aut aliis accidentibus requirenda esse dicemus.
⟨I.3⟩ Quod sit utilis doctrina de effectibus coelestibus
Supra breuiter exposui possibilem esse praedictionem ex astrorum motibus ac natura sumptam, et quod ad accidentia aeris ac ad eas hominum dispositiones pertineat, quae ab aere oriuntur, quae sunt primordia facultatum et actionum corporis et animi, et certis temporum momentis uenientes adfectus aut morbi et longaeuitas ac uitae breuitas, et alia quaedam externa adiumenta aut detrimenta praecipua naturali ordine nascentibus copulata, ut cum corpore res familiaris et conuictus, cum anima honores et dignitas et horum mutationes pro tempore. Nunc de utilitate ut propositum fuit dicemus, sed prius constituendum est quid utile uelimus intelligi et ad quem finem referri.
15
Si enim animi bona spectabimus, quid erit optabilius ad tranquillitatem, gaudium et oblectationem, multarum rerum humanarum et diuinarum consideratione? Si uero ad corporis utilitatem respicimus, haec doctrina magis quam ulla alia ostendit quid cuiusque constitutioni et temperamento proprium sit et conueniens.
Quod uero non conducit ad opes augendas aut ad consequendos honores, commune crimen est huic parti cum tota philosophia; quae quantum in ipsa est, talium bonorum non est largitrix aut effectrix. Sed ut neque hanc propterea damnamus, ita nec nostram scientiam abiiciemus cum quidem alias maiores utilitates adferat.
Qui uero inutilem esse contendunt, hi non alia graui causa moueri se dicunt nisi fatali necessitate, uidetur enim superuacuum praeuidere ea quibus occurrere diligentia et quae arte uitare non possumus, sed id quoque inconsiderate dicitur.
Primum enim in his, quae necessario accidunt, ignorantia in re subita et improuisa consternationes animorum maiores et immoderatas laeticias efficit, praeuisio uero adsuefacit et moderatur animum ut ad uentura se confirmet perinde ac si essent praesentia ac praeparat nos ut placide et constanter ea excipiamus.
Deinde nec existimandum est singula hominibus a coelesti causa accidere tanquam prorsus ab immutabili et diuino decreto et quasi lege lata de singulis, ut necessario eueniant nec possit alia causa obsistere. Nam ipse quidem motus coelestis diuina quadam et aeterna lege immutabilis est, sed inferiora fato naturali et mutabili uariantur cum quidem primas causas mutationum a coelo accipiant, quae accidunt eis subinde aliter per consequentiam.
20
Ac hominibus multa accidunt propter generalem constitutionem, non ex propria particularis naturae qualitate, ut quando propter magnas aeris conuersiones, quae difficulter caueri possunt, totae gentes intereut sicut fit in ardoribus aut pestilentia aut diluuiis; cum semper inferior causa succumbat maiori et ualidiori. Alia uero eueniunt propter singulorum naturale temperamentum, ab exigua et imbecilli coeli actione orta. Hoc discrimine animaduerso, perspicuum est euentus seu communes seu particulares, quia coelo tantum oriuntur cui nulla uis obsistere potest, quodque uim maiorem habet quolibet contra nitente necessario accidere.
Alii uero euentus, qui non a solo motu coeli oriuntur, si accedant opposita remedia facile mutantur; si uero non adhibeantur remedia euentus sequentur primas causas, idque fit inscientia hominum non propter fatalem necessitatem. Idem accidit in omnibus, quae habent causas naturales et principia. Nam et lapides et plantae et animantia et uulnera et morbi et aegritudines, partim necessarias habent effectiones, partim impediri oppositis remediis possunt.
Sic igitur existimandum est naturae studiosos praedicere euentus qui accidunt hominibus tali doctrina, non inani aliqua opinione; quorum igitur euentuum multae et magnae causae sunt, hi sunt ineuitabiles, sed alii qui leuiores habent causas facile uitari possunt. Sicut medici, qui morbos arte obseruant discernere possunt letales ab iis, qui sunt curabiles.
De his igitur euentibus, qui mutari possunt, sic audiemus genethliacum cum talis sit constitutio, si fuerit conuersio temperamenti corporis secundum plus uel minus, iuxta hanc aeris qualitatem morbus talis existet. Sic et medicus de ulceribus iudicans futurum praedicet quae serpent, quae putrefactionem facient; sic et de metallis dici potest magnes ferrum trahit. Utrumque enim si suae naturae relinquetur et ignorentur impedientia, uim exercebit suae naturae propriam et primam, sed ulcera nec serpent nec putrefactionem facient si contraria curatio accesserit, nec ferrum trahet magnes si magneti allium fuerit illitum; sicut igitur haec impedientia fato aliquo naturali contrariam habent uim sic et de inclinationibus a coelo ortis dicatur. Cum aut ignorantur futura aut non impediuntur contrariis rebus, primae naturae seriem sequentur. Sed cum praeuidentur et cauentur naturalibus remediis, quae uim habent contrariam quasi fatali ordine, aut prorsus auertuntur aut mitigantur euentus.
Denique cum eadem uis conspiciatur in quatuor anni partibus et in particularibus corporum mutationibus, mirum est cur omnes fateantur generales praedictiones possibiles esse eisque fidem habeant et diligentiam in cauendo adhibeant. Nam quatuor anni tempora et fixarum stellarum significationes et Lunae positus plurimi et obseruant et magna diligentia remedia opponunt, aestum leniunt rebus frigefacientibus, hyemem calefacientibus et in uniuersum dant operam ut temperamentorum mediocritates efficiant; obseruant et stellas fixas ante quatuor anni tempora et ante nauigationes, in coitu uero pecorum et serendis plantis Lunae positus considerant, neque hanc diligentiam aut impossibilem aut inutilem esse censent. Cur igitur in particularibus negant possibilem praedictionem aut utilem esse cum ex reliquarum proprietatum mixtura maior aut minor aestus aut humiditas praedicitur?
25
Cum autem manifestum sit, generales aestus minus sentire eos, qui frigida opponunt, potest eodem modo in singularibus fieri, ut opponantur remedia aduersus ea, quae augent immoderatos ardores peculiariter in hoc temperamento. Sed errores in singularibus eo saepius accidunt propterea quod difficulter praeuideri possunt, quod etiam in reliquis artibus accidit eisque fidem detrahit; deinde plerunque contraria remedia negliguntur ac rarissima est natura adeo felix, quae inde usque ab exordio non fuerit impedita, inde fit ut existimentur omnia immutabiliter euenire nec caueri posse, sic igitur statuo. Ut praeuisio, etsi interdum fallimur, tamem aliqua possibilis est et animaduersione digna; sic et doctrinam de cauendis malis, etiamsi non omnia auertit, tamem cum aliqua depellat seu magna seu parua studiose amplecti et magni lucri instar ducere conuenit.
Haec cum Aegyptii intelligerent ita se habere, qui hanc artem maximem celebrarunt, praedictionibus astronomicis semper medicam artem adiunxerunt. Neque enim expiationes et auersiones et remedia aduersus futura aut praesentia mala communia uel particularia tradidissent, si in hac opinione fuissent auerti aut tolli ea non posse. Nunc uero remedia, quae naturae ordine contrarias effectiones habent, secundo fati loco ponentes praedictionibus ad usum omnium adiunxerunt, quorum doctrinam uocant coniunctionem medicinae et mathematicae, ut ex astrorum contemplatione temperamenta et futuros euentus et proprias eorum causas iudicarent, nam sine horum cognitione saepe etiam remedia fallunt, cum non omnibus corporibus et morbis eadem congruant, at ex medica arte auersiones futurorum morborum et remedia praesentium sumerent non fallentia quantum fieri potest ex iis, quae singulis congruunt aut aduersantur. Haec breuiter hactenus dicta sunt. Deinceps uero praecepta trademus, ut in docendo fieri solet ordientes a coelestium qualitate iuxta obseruationes ueterum ad physicam rationem conuenientes, ac primum de stellarum errantium et Solis et Lunae potestate dicemus.
⟨I.4⟩ De stellarum errantium potestate
Constat Solem uim habere calefaciendi et moderate desiccandi. Quae effectiones facilius percipiuntur propter eius magnitudinem et euidentes mutationes in anni uicibus, quo enim propius ad uerticem nostrum accedit, eo magis efficit calorem et siccitatem. Luna uero antecellit humectando, quia terrae proxima est, et uicina humidis uaporibus. Manifeste igitur hoc modo et corpora adficit mollia reddit et putrefacit plerunque; aliquantulum uero et calefacit, propterea quod a Sole lumen accipit. Saturnus magis frigefacit et aliquantulum desiccat, quia longisime, ut uidetur, a calore Solis et ab humidis uaporibus distat. Caeterum Saturni et aliarum stellarum uires constituuntur pro uarietate adspectuum Solis et Lunae, nam secundum magis et minus, horum adspectus aeris constitutionem uariant. Stella Iouis temperatae naturae est, cum media feratur inter Saturnum frigefacientem et Martem urentem; calefacit autem et humectat, sed quia calefaciendi uis antecellit, foecundi ab eo uenti excitantur.
In stella Martis antecellit uis desiccandi simul autem urit sicut congruit igneo ipsius colori et Solis uicinitati, cum proxime ei Solis orbis subiectus sit.
30
Stella Ueneris, quod ad temperatam naturam attinet, similis est Iouis, sed conuerso ordine: etsi enim calefacit, quia Soli uicina est, tamem minus calefacit quam Iupiter et magis humectat sicut et Luna, propter magnitudinem corporis sui attrahens humidos uapores ex locis terrae uicinis.
Mercurii stella fere parem uim habet aliquando in desiccando et absorbendis humiditatibus, quia nunquam a Sole procul recedit secundum longitudinem; aliquando uero in humectando, quia uicinus est Lunae, quae terrae proxima est. Subitas autem mutationes efficit in utranque partem incitatus celeritate sua, qua uehitur circa Solem.
Haec cum ita se habeant, cumque quatuor sint humores duo foecundi et uiuifici, calidus et humidus, per hos enim omnia coalescunt et roborantur; econtra uero duo sint exitiales et detrimentosi, frigidus et siccus, per quos omnia disipantur et interficiuntur; tradidit uetustas beneficas esse duas stellas, Iouem et Uenerem et praeter has Lunam, propter temperatas naturas, quia exuberant in eis calor et humor. Saturnum uero et Martem tradiderunt esse maleficos, quia uim contrariam habent, alter frigefaciendi, alter desiccandi; Solem uero et Mercurium propter communem naturam effectus in utramque partem habere et accommodare suam naturam ad eas stellas cum quibus sunt, tanquam medios.
⟨I.5⟩ De masculinis et femineis stellis
Rursus cum duo primarii sexus sint, masculinus et femineus, uis stellarum, quas supra recensui, humidior congruit ad femineam naturam, nam feminea uniuersaliter humidiora sunt, calidior uero congruit ad masculinum sexum, quare conuenienter Luna et Uenus dicuntur esse femineae stellae, quia humiditas in eis abundat; Sol autem et Saturnus et Iuppiter et Mars masculi, Mercurius uero particeps est utriusque naturae, cum pariter et siccitates et humilitates efficiat.
35
Dicuntur autem stellae et uim masculam et femineam recipere a positu, quem habent ad Solem: masculi enim sunt planetae cum sunt Eoi ac Solem antecedunt, econtra uero foeminei cum sunt uespertini et sequentes Solem.
Deinde et pro positu ad horizontem differunt, masculi sunt uelut orientales in quadrante ab ortu ad medium coeli et ab occasu ad imum coeli, in reliquis duobus quadrantibus foeminei sunt tanquam occidentales.
⟨I.6⟩ De diurnis et nocturnis
Similiter et cum temporum duo sint discrimina praecipua dies et nox, dies magis ad masculam naturam congruit, quia maior interdiu calor est et naturae ad agendum acriores sunt, nox uero ad foemineam, propter humiditatem et quietis appetitionem, tradunt igitur nocturnas stellas esse Lunam et Uenerem, diurnas uero Solem et Iouem, participem uero utriusque conditionis Mercurium, cum est Eous diurnum, cum uero uespertinus est nocturnum. Utrique uero conditioni attribuerunt maleficorum alterum, secuti non similitudinem qualitatis, sed diuersitatem. Nam cum stellis bonae constitutionis adiunguntur similes, bonitatem earum augent, sed exitialibus admixtae dissimiles cohercent malitiae uehementiam. Ideo Saturnum, qui frigidus est, adiunxerunt calori diurno et Martem siccum nocturnae humiditati; sic uterque a contraria constitutione factus moderatior magis erit temperatus.
⟨I.7⟩ Quid ualeant diuersi positus ad Solem
40
Iam et propter positus ad Solem, intendunt aut remittunt suas uires Luna, Saturnus, Iupiter et Mars. Luna enim a coniunctione donec apparet dimidiata, magis est rigatrix, inde usque ad plenilunium calefacit, a plenilunio donec iterum dimidiata adparet desiccat, ab eo tempore donec occultatur frigefacit.
Errantes uero stellae donec sunt matutinae usque ad primam stationem magis humectant, a prima statione donec initio noctis oriuntur magis calefaciunt, ab ortu autem uespertino usque ad secundam stationem magis desiccant, a secunda statione usque ad occultationem magis frigefaciunt. Manifestum est autem, inter se commixtas magnam uarietatem qualitatum in hoc circumfuso aere efficere, ita ut propria cuiuslibet stellae qualitas dominetur, sed tamen aliqua ex parte propter positum repugnantium coherceatur.
⟨I.8⟩ De uiribus stellarum fixarum
Sequitur ut stellarum fixarum proprias effectiones percurramus deprehensas in earum naturis, quas ita recitabo ut ad similitudinem planetarum accommodem, ac initio a zodiaco ordiemur.
Stellae in capite Arietis uim habent mixtam ex natura Martis et Saturni; quae uero sunt in ore, uim similem habent Mercurio et nonnihil Saturno; quae uero sunt in pede posteriore sunt martiae; in cauda uenereae sunt.
45
Ubi Tauri signum quasi amputatum cernitur uenereae sunt; Pleiades uero Lunam et Martem referunt; in capite inter Hyadas una lucidior et rutilans, quae Facula dicitur, martia est.
Geminorum signum in pedibus stellas habet similis naturae congruentes cum Mercurio et nonnihil cum Uenere, sed lucidae in foemore saturninae sunt; in capitibus duae lucidae, quarum altera praecedens Mercurium refert, et nominatur Apollo; altera sequens martia est et uocatur Hercules.
In Cancri oculis stellae duae sunt similem effectum habentes congruentes Mercurio et aliquantulum Marti; in brachiis Saturnum et Mercurium referunt; ille uero in pectore gyrus nebulosus, uocatur Praesepe, martius et lunaris; iuxta quem utrinque positi, uocantur Asini, martii sunt et solares.
In Leonis capite duae saturninae sunt et nonnihil martiae; in ceruice tres Saturnum referunt et nonnihil Mercurium; at lucida in corde, quae uocatur Regulus, Martem et Iouem refert; quae sunt in ilio et una in cauda splendida saturninae sunt et uenereae; aliae in foemoribus Uenerem et nonnihil Mercurium referunt.
Stellae in Uirginis capite et una supra alam australem, referunt Mercurium et nonnihil Martem; reliquae in ala et in cingulo lucidae Mercurium et nonnihil Uenerem referunt; lucida uero in ala boreali, quae uocatur Uindemitor, Saturnum et Mercurium refert; Spica autem uenerea et aliquantulum martia est; aliae in extremis pedibus et fimbria uestis, uenereae et aliquantulum martiae sunt.
50
In Chelis seu Iugo effectus habent similes Ioui et Mercurio; mediae saturninae et aliquantulum martiae sunt.
In ipso Scorpio lucidae in fronte sunt martiae et aliquantulum saturninae; tres uero in corpore, quarum media rutilans et lucidior, uocatur ανταρης, Martem et nonnihil Iouem referunt; quae uero sunt in nexibus caudae, saturninae sunt et nonnihil uenereae; aliae in aculeo Mercurium et Martem referunt; ille uero gyrus nebulosus, martius et lunaris est.
Stellae Sagittari, quae sunt in cuspide sagittae, martiae sunt et lunares; in arcu et ea nerui parte, quae manu prehenditur, Iouis et Martis naturam referunt; gyrus in facie solaris et martius est; aliae in fascia et dorso, Iouis et Mercurii naturam referunt; aliae in pedibus, ad Iouis et Saturni naturam accedunt; figura autem quatuor laterum in cauda, uenerea est et aliquantulum saturnina.
Stellae in Capricorni cornibus uenereae sunt et aliquantulum martiae; in ore saturninae sunt et aliquantulum uenereae; in pedibus et uentre, martiae et mercuriales; in cauda, Saturnum et Iouem referunt.
Stellae Aquarii in humeris, manu sinistra et ueste, saturninae sunt et mercuriales; in foemoribus, magis mercuriales sunt, minus uero saturninae; in effuso latice, Saturnum et aliquantulum Iouem referunt.
55
Stellae in capite Piscis australis, mercuriales et aliquantulum saturninae; in corpore, Iouis et Mercurii naturam referunt; in cauda et in filo australi, ad Saturnum et aliquantulum ad Mercurium accedunt; in corpore et spina Piscis borealis, martiae sunt et aliquantulum uenereae; in filo boreali accedunt ad Saturni et Iouis naturam; lucida in nodo, martia est et nonnihil mercurialis.
In regione septentrionali zodiaci lucidae in Ursa Minore, saturninae sunt et nonnihil uenereae. Stellae in Ursa Maiore, martiae sunt; sub cauda huius Coma Berenices, lunaris et uenerea est; Draconis stellae lucidiores, saturninae, martiae et iouiales sunt; Cephei, saturninae et iouiales; Bootae, mercuriales et saturninae; lucida et rutila, quae uocatur Arcturus, iouialis est et martialis; Corona Septentrionalis uenerea est et mercurialis; Geniculator, mercurialis. Lyra uenerea est et mercurialis; Gallina, similiter; Cassiopea, saturnina est et uenerea; Perseus, iouialis et saturninus. Gyrus in capulo ensis, martius et mercurialis; in Auriga lucidiores, martiae et mercuriales; Serpentarii, saturninae sunt et uenereae; Serpens uero ipse, saturninus et martius est; Sagitta martia est est nonnihil uenerea; Aquila, martia est, et iouialis. Delphinus, saturninus et martius; lucidiores stellae Equi, martiae sunt et mercuriales; Andromede uenerea est; Delta mercuriale est.
In regione australi, in Piscis australis rostro lucida stella est uenerea et mercurialis. Ceti stellae saturninae sunt; Orionis humeri, martii et mercuriales; reliquae eius stellae lucidiores, iouiales sunt et saturninae; extrema lucida Eridani, iouialis, et reliquae sunt saturninae; Lepus est mercurialis; Canis, uenereus; Sirius in rostro fulgens, iouialis et nonnihil martius. Hydri lucidiores saturninae sunt et uenereae; Crater, uenereus est et nonnihil mercurialis; Coruus martius est et saturninus. In Argo naui lucidiores saturninae et iouiales; in Centauro humana figura, uenerea et mercurialis, equinae figurae lucidiores sunt uenereae et iouiales; lucidiores in Lupo, saturninae sunt et nonnihil martiae; Ara uenerea est et nonnihil saturnina; in Corona Australi lucidiores, saturninae et mercuriales.
⟨I.9⟩ De anni temporibus et quatuor angulorum natura
Atque hae sunt stellarum propriae uires, ut a ueteribus obseruatae sunt. Consideranda sunt autem et anni tempora: uer, aestas, autumnus et hyems. In uere abundat humiditas, quia soluto frigore diffundi aer calore incipit. Aestas calidior est, quia Sol propius ad uerticem nostrum accedit. Autumnus siccior est, quia propter aestum praeteritum exhaustae sunt humiditates. Hyems frigidior est, quia tum a uertice nostro Sol longissime distat.
60
Quanquam autem signiferi nullum est initium, cum sit circulus, constituerunt tamen primum signum Arietem, in quo aequinoctium est uernum, ut humidam ueris naturam tanquam a uiuo animante inchoarent, deinceps annumerantes aliqua anni tempora, omnia enim animantia prima aetate dum tenera sunt et mollia, ut uer humore abundant. Deinde secunda aetate donec manet uigor magis calent, ut aestas. Tertia, cum uigor languefit et initium est consumptionis siccitas maior est, ut in autumno. Postremo frigidior est, ut hyems, quae proxima est morti.
Sic et quatuor angulorum naturae differunt a quibus uenti, qui totas illas partes occupant, spirant. Orientalis angulus siccior est, quia cum ibi Sol est ea, quae nocte rigata fuerant, statim incipiunt arefieri; et subsolani sunt sine humore et arefaciunt. Meridies calidior est, quia Sol in medio fastigio ardentior est et quia medietas coeli magis ad meridiem declinat; pro situ terrae, quae habitatur suntque austri calidi et rarifici. Occidens humidus est, quia cum Sol eo accessit, exhaustae humiditates interdiu diffundi incipiunt, suntque Zephyri, teneri et humectantes. Arctoa regio frigida est, quia pro situ terrae quae habitatur, longissime abest a causa caloris, uidelicet Solis fastigio, cum ibi sit contrarium fastigium; suntque Boreae, frigidi et congelatores.
Haec distinctio utilis est ad diiudicandas singularium commixtiones. Nam propter has constitutiones temporum, anni, aetatum et angulorum, nonnihil uariant stellarum effectiones; purior est enim qualitas et ualidior in loco congruente, ut calidae in calidis locis, humidae in humidis; in contrariis uero dilutior ac imbecillior, ut in frigidis locis calefactiuae et in siccis humidae et aliae in aliis similiter, pro proportione et qualitatum conmixtione.
⟨I.10⟩ De signis tropicis aequinoctialibus et bicorporeis
His expositis, annectendae erant et naturales proprietates duodecim signorum. Ac generales eorum uires congruunt cum suis temporibus; sed quaedam proprietates sumuntur a familiaritate Solis, Lunae et reliquarum stellarum, sicut postea dicetur, prius enim uires, quas per sese et erga sese inuicem habent explicandae sunt.
65
Primum discrimen est signorum ut alia dicantur esse tropica, alia aequinoctialia, quorum utraque sunt mobilia, deinde alia firma, alia bicorporea. Tropica sunt duo: proximum a solstitio aestiuo, hoc est partes triginta Cancri, et proximum a solstitio hyberno, ut partes triginta Capricorni. His a re nomen inditum est; quoniam Sol ubi haec ingressus est, retro conuertitur flectens cursum in contrariam latitudidem in Cancro aestatem efficiens, in Capricorno hyemem. Sunt et aequinoctialia duo: uernum, Aries et autumnale, Libra. Quibus et ipsis a re nomen inditum est, quia cum Sol ad illa peruenerit, per omnes terras aequalia spacia sunt diei et noctis. Ex reliquis octo signis, quatuor firma uocantur, quatuor bicorporea. Sunt autem firma proxima tropicis et aequinoctialibus, Taurus, Leo, Scorpius, Aquarius, quod per horum tempora, cum ad ea Sol accessit, humiditates, calores, siccitates et frigiditates uehementiores et firmiores in corporibus nostris efficiantur; non quod tunc aeris status sua natura sit simplicior, sed quia uires qualitatum mora facilius sentiuntur, postquam aliquandiu in istis temporibus uersati sumus. Bicorporea et mediocria sunt, quae post firma numerantur, Gemini, Uirgo, Sagittarius, Pisces, quia enim inter firma, tropica et aequinoctialia interiecta sunt, initio et fine similes cum illis naturas habent.
⟨I.11⟩ De masculinis et femineis signis
Praeterea sex signa attribuerunt masculae naturae et diurnae, totidemque femineae et nocturnae. Ordo autem traditur continuus, ut diei nox adiuncta est et copulatio necessaria est maris et feminae. Si igitur sumatur initium ab Ariete, propter causas quas diximus, sicut et masculus dominator ac prior est, quia actiuum semper prius est passiuo, Aries et Libra erunt mascula et diurna, accedit huc quod circulus aequinoctii per haec descriptus, primam et ualidissimam omnium agitationem efficit. Ab his continua serie masculinis feminina subiiciuntur, nonnulli uero masculina signa ab orientali signo, quod ωροσκοπον dicitur, nominant. Sicut enim aliqui tropicorum initia sumunt a lunari circulo, quod celerrimae sint Lunae conuersiones, sic et mascula signa ordienda sunt ab horoscopo propter subsolanum. Iam hi rursus continua serie uices masculinorum et femininorum constituunt.
Alii totum circulum in quadrantes diuiserunt, ac matutina et mascula ab horoscopo usque ad medium coeli constituunt et his opposita ab occasu ad imum coeli, uespertina uero et nocturna, duos reliquos quadrantes.
Sunt et aliae appellationes signis accommodatae a formis, ut alia dicuntur quadrupedia, alia terrestria, alia dominantia, alia foecunda, aut aliquid huiusmodi. Quae cum ex ipsis figuris manifesta sint, superuacaneum duxi eas appellationes recensere, cum quidem antea signorum qualitates exposuerim, quomodo in iudiciis utiliter uires earum considerentur.
70
⟨I.12⟩ De aspectibus signorum
Primum aspectus partium zodiaci, qui figuras certas efficiunt, aliquam inter se familiaritatem habent. Primum partes, quae diametro distant, et duos rectos angulos continent, uidelicet signa sex, seu gradus centum et octoginta; deinde partes, quae figuram efficiunt triangulam, quae continet unum rectum angulum et trientem, uidelicet signa quatuor, seu gradus centum uiginti; praeterea partes, quae quadrangulum efficiunt, et continent unum rectum angulum, uidelicet signa tria, seu gradus nonaginta; partes uero quae sexangulum efficiunt, continent unius recti anguli duas tertias, uidelicet signa duo, seu gradus sexaginta.
Cur autem haec tantum discrimina recepta sint, facile hinc intelligi potest. Primum manifesta est ratio cur diametri figura obseruata sit, nam oppositio est in una recta linea. Postea uero, si duas maximas portiones iuxta harmonias et superportiones accipiamus, uidelicet semicirculo diuiso uel per medium, ut sint duo recti anguli uel per tria, diuisio per medium efficiet quadrangulam figuram, diuisio uero in tria habet sexangulam figuram. Superportionum autem, si constituatur a recto angulo quadrato sesquiplum et sesquitertium, sesquipla ratio est quadranguli ad sexangulum, sesquitertia uero est trianguli ad quadrangulum.
Existimantur autem natura congruentes trianguli et sexanguli adspectus, propterea quod tunc cognata signa feminina aut mascula conferuntur. Non congruunt aut quadranguli adspectus et oppositi, quia talis constitutio est contrariorum signorum.
⟨I.13⟩ De imperantibus et obedientibus signis
75
Dicuntur etiam imperantia et obedientia loca, quae aequali spacio distant ab eodem uel utroque punctorum aequinoctialium, eo quod aequali temporis spacio oriuntur eosdemque describunt parallelos. Imperantia uero sunt in aestiua sphaerae parte, audientia uero in parte hyberna, quia Sol in aestiua parte longiores facit dies, in hyberna uero breuiores.
⟨I.14⟩ De intuentibus et idem ualentibus signis
Dicimus eiusdem inter se potentiae esse partes, ab uno uel utroque tropicorum aequaliter distantes sunt, enim aequalia spacia dierum et noctium et horarum quando Sol alterutra peragrat. Haec etiam intueri se mutuo dicuntur, et propter causas quas dixi, et quia utraque iisdem locis horizontis oriuntur et iisdem occidunt.
Inconiuncta uero et aliena dicuntur, quae nullam inter se familiaritatem habent, iuxta rationes dictas. Uidelicet quae neque imperant neque obediunt, neque se intuentur neque idem ualent, neque ullam figurarum illarum describunt quas recensuimus, non diametrum, non trigonum, non quadrangulum, non sexangulum, sed quae uel secunda, uel sexta numerantur. Nam quae secunda sunt, auersa sunt a sese et duo signa continua coniuncta unum efficiunt angulum; illa uero quae sexta numerantur, totum orbem in partes inaequales secant, cum aliae figurae eum in partes aequales diuidant.
Familiaritas est autem planetis cum partibus signiferi propter domos, triangula, altitudines, fines et similes quasdam proprietates. Domus autem naturali ratione distribuuntur. Cum enim ex duodecim signis duo borealia proxime ad uerticem nostrum accedant, maximeque calores et aestus efficiant, Cancer et Leo, haec duo signa maximorum et efficacissimorum luminum domus esse iudicatum est; Leonem quidem Solis, quia signum masculum est, Cancrum uero Lunae, quia femineus est. Ac deinceps conuenienter semicirculus a Leone ad Capricorum solaris dicitur, semicirculus uero ab Aquario usque ad Cancrum lunaris, ut in quolibet semicirculo signum planetae familiare attribueretur, uel Solis naturae uel Lunae congruens, iuxta positum orbium et eorum naturas.
Nam Saturno, quia maxime frigidus est et cum calore pugnat, ac supremum orbem a luminibus maxime remotum tenet, attributa sunt signa Cancro et Leoni opposita, Capricornus et Aquarius, quae signa et ipsa sunt frigida et hyberna et propter oppositionem malefica.
Ioui autem, qui est temperatae naturae et subiectus orbi Saturni, data sunt proxima illis signa uentosa et foecunda, Sagittarius et Pisces, quae luminum signa trigono aspectu intuentur, qui conuenit beneficentiae.
Deinde Marti desiccatori et posito sub orbe Iouis, signa domiciliis Iouis proxima attributa sunt, Scorpius et Aries, quae propter quadratum aspectum ad luminum domicilia, congruunt naturae noxiae et corruptrici.
85
Ueneri uero, quae naturae est temperatae et sub orbe Martis posita, attributa sunt his proxima et foecundissima signa, Libra et Taurus, quae propter sexangulum aspectum mitiora sunt, neque haec stella amplius duobus signis anteit aut sequitur Solem.
Mercurio uero, qui ultimus est nec amplius uno signo a Sole recedit et aliorum planetarum orbibus subiectus ac luminibus proximus est, attributa sunt signa domiciliis luminum proxima, Gemini et Uirgo.
Trigonorum familiaritas talis est. Triangulus aequalium laterum figura est maxime secum ipsa consentiens et zodiacus tres circulos continet, aequinoctialem et duos tropicos; ipsius uero duodecim loca diuiduntur in quatuor triangulos aequalium laterum. Horum igitur primus ducitur per Arietem, Leonem et Sagittarium, tria signa masculina, quae sunt domicilia Solis, Martis, et Iouis. Attribuitur autem hic triangulus Soli et Ioui, Mars uero exclusus est quia aduersatur Solis conditioni. Dominatur autem in hoc triangulo interdiu Sol, noctu Iupiter. Locus Arietis est aequinoctialis, Leonis aestiuus, Sagitarii hybernus. Idem triangulus potissimum septentrionalis est quia Iupiter ibi partem dominii tenet, qui foecundus est et flatuosus, conueniens uentis, qui cientur in septentrione. At propter Martis domum recipit mixturam aphrici et constituitur triangulus, quem uocant mixtum ex borea et aphrico; nam Mars excitat uentos aphricos, propter Lunae familiaritatem et quia occidentalis pars feminea est. Secundus triangulus ducitur per Taurum, Uirginem et Capricornum, tria signa feminea quare Lunae et Ueneri attribuitur. Dominatur aut ei noctu Luna, interdiu Uenus. Ac Taurus propior est aestiuo circulo, Uirgo aequinoctiali, Capricornus hyberno. Praecipue uero hic triangulus est australis propter Ueneris dominationem, quae eius partis uentos ciet calidos et humidos; admittit autem et subsolanum propter Capricornum, qui est Saturmi domicilium; constituitur autem hic triangulus, quem uocant mixtum ex austro et subsolano, ciet enim Saturnus uentos orientales propter familiaritatem cum Sole. Tertius triangulus ducitur per Geminos, Libram et Aquarium, tria mascula signa, aliena a Marte, sed congruentia cum Saturno et Mercurio, propter duo illorum domicilia; ideo his attribuitur hic triangulus ac interdiu dominatur Saturnus propter suam conditionem, Mercurius uero noctu. Signum autem Geminorum uicinum est circulo aestiuo, Libra aequinoctiali, Aquarius hyberno. Potissimum hic triangulus congruit cum subsolano propter Saturnum, sed quia Ioui familiaris est, fit mixtus ex borea et subsolano quia familiaritas est Iouis et Saturni. Quartus triangulus ducitur per Cancrum, Scorpium et Pisces, qui relinquitur Marti propter Scorpium, qui est Martis domicilium; simul autem dominantur, nocte Luna, interdiu autem Uenus. Est autem Cancer in aestiuo circulo, Scorpius propior hyberno, Pisces aequinoctiali. Ac constituitur hic trigonus occidentalis propter Martis et Lunae dominationem, ac fit mixtus ex austro et aphrico propter Uenerem.
90
Altitudinum planetarum ratio haec est. Cum Sol ingressus Arietem ad partem coeli sublimiorem uersus Arcton accedat et in Libra descendat ad austrum, conuenienter ei altitudo in Ariete attributa est, cum dies tunc crescant et Sol magis calefacere corpora incipiat, econtra uero in Libra propter contrariam causam deiectio est Solis.
Saturno autem Libra attributa est, ut sicut in domiciliis, ita hic quoque contrarium locum teneat, Aries autem ipsius deiectio est. Nam ubi calor intenditur, ibi remitti frigus necesse est et rursus ubi calor diminuitur, frigus crescit. Cum autem Luna post coniunctionem Solis in altitudine, uidelicet in Ariete, primum deinde appareat et quasi extollatur in Tauro trianguli sui principe, Taurus, altitudo eius perhibetur, eidem oppositum signum, Scorpius, deiectio. Iupiter autem, cum maxime cieat uentos aquilonares et foecundos et in Cancro ad boream proxime accedat et uim suam ibi exerceat, Cancer eius altitudo est et Capicornus deiectio.
Econtra Mars natura aestuosus et magis in Capricorno, qui etiam eo est aestuosior quia magis australis est, ideo opposita Ioui altitudo in Capricorno ei constituta est, deiectio uero Cancer.
Uenus autem natura humectans et magis in Piscibus unde humiditas uernalis augetur et ubi Uenus maiorem uim exercet, altitudinem habet in Piscibus, deiectionem uero in Uirgine.
Mercurius uero aridior propter contrariam naturam in signo opposito altitudinem accipit, in Uirgine, in qua autumni siccitas impendet, econtra in Piscibus deiectus iacet.
De finibus duplex doctrina traditur, altera Aegyptia, quae accommodata est ad domiciliorum autoritatem; altera Chaldaica, accommodata ad triangulorum gubernationem.
Aegyptia uero ut usitate circumfertur, nec ordinis nec numerorum consequentiam seruat. Primum in ordine priores gradus attribuit tanquam fines, nunc domino domiciliorum, nunc domino trianguli, aliquando etiam illi cuius est altitudo. Exempli causa, si domiciliorum dominos respiciunt, quaeri potest cur in Libra priores tribuant Saturno ac non Ueneri potius? ltemque cur in Ariete Ioui potius quam Marti? Quod si triangulorum dominos respiciunt, cur Mercurio priores tribuunt in Capricorno, ac non Ueneri potius? Denique si altitudines repiciunt, cur Marti in Cancro priores tribuunt ac non potius Ioui? Praeterea si inde sumunt fines quia in aliquo signo plures causae concurrunt, cur Mercurio tribuunt priores in Aquario, cum ibi nihil iuris nisi propter trigonum habeat? Saturnus uero praesit tanquam domicilio et trigono. Cur item Mercurio primi fines attributi sunt in Capricorno, cum ei non praesit ullo modo? Ut huiusmodi inconuenientia etiam in reliqua serie animaduerti potest. Deinde numerus finium inconcinne traditur. Aiunt enim singulos planetas tot habere fines in signis, quot sunt eius anni maiores, id uero nullam habet propriam ac probabilem rationem. Quin etiam, si huic collectioni numerorum credamus, sicut asseueratur ab Aegyptiis, fieri tamen potest ut uarie mutato numero in signis, reperiatur idem numerus. Quod uero aliqui coniecturas fucatas adferunt, prorsus fallunt cum contendunt tempora ascensionum configurata planetis efficere hunc numerum finium. Primum enim sequuntur uulgares traditiones de planis ascensionum eminentiis, non habita ratione diuersarum eleuationum poli, procul igitur a ueritate aberrant; uolunt enim in linea aequinoctiali, quae transit per inferiorem Aegyptum, cum Uirgine et Libra ascendere tempora triginta octo et trientem, cum Leone et Scorpio tempora triginta quinque, cum demonstratio linearis ostendat cum his ascendere plus temporum, cum Uirgine uero et Libra minus. Praeterea qui hanc rationem constituere conati sunt, ne sic quidem retinent finium numerum ab aliis traditum etsi saepe mentiri coguntur et interdum portiones portionum adhibent, ut concinnitatem quam uolebant tueantur, quae et ipsa a uera ratione aberrat. Ordo autem finium, ut a multis traditur, et cui propter antiquitatem fides habetur, hic adscriptus est.
⟨I.20⟩ Fines secundum Aegyptios
110
♓ ♀ 12 ♃ 4 ☿ 3 ♂ 9 ♄ 2
Chaldaica uero ratio simplicior ac probabilior est, quanquam ne haec quidem penitus concinna est, cum in serie, quam sumit a triangulorum dominis, tum in numero, ut sine annotatione sua cuique regio attribui possit. Nam in primo triangulo, Arietis, Leonis, et Sagittarii, cum seruetur ordo signorum, primus finis est Iouis, qui dominatur illi triangulo, secundus finis secundi trianguli, scilicet Ueneris, tertius tertii, scilicet Saturni et Mercurii, ultimus postremi trianguli, scilicet Martis. In secundo triangulo, qui est Tauri, Uirginis et Capricorni, ubi similiter iuxta signorum ordinem proceditur, primus finis est Ueneris, secundus et tertius Saturni et Mercurii, quartus Martis, quintus Saturni, ad hunc modum fere in reliquis duobus triangulis ordo conspicitur. Ubi autem eiusdem trigoni duo sunt dominatores, Saturnus et Mercurius, interdiu Saturnus principatum ordinis tenebit, noctu uero Mercurius, nec numerus graduum in finibus intricatus erit. Habeat enim subinde posterior planeta minus uno gradu in finibus quam prior, cum igitur primus habeat octo gradus, in secundo erunt septem, in tertio sex, in quarto quinque, in ultimo quatuor, hi numeri collecti erunt gradus triginta cuiuslibet signi. Ex hac distributione colliguntur Saturno gradus diurni octo et septuaginta, nocturni sex et sexaginta, Ioui duo et septuaginta, Marti nouem et sexaginta, Ueneri quinque et septuaginta, Mercurio diurni octo et sexaginta, nocturni sex et septuaginta, qui gradus collecti erunt trecenti et sexaginta. Ex his duabus rationibus finium Aegyptiacae plus fidei tribuendum est, et quia tanquam utilis ab Aegyptiis scriptoribus in tabellis annotata est, et quia gradus consentiunt cum natiuitatum exemplis. Cum autem hi ipsi scriptores nec ordinis nec numeri causam ostenderint, dissimilitudo ordinis mouere suspicionem et reprehensionem uidetur. Incidi autem in antiquum uolumen, quod aliqua ex parte uetustate consumptum erat, in quo physicae causae ordinis et numeri graduum expositae erant et additae erant ueterum geneseon descriptiones et numerus congruens cum ueterum annotatione. Sed oratio erat prolixa et continebat superuacua argumenta, et liber erat laceratus, ut uix summas rerum adsequi possem, qua in re tabella finium in extrema libri pagina addita, quae manserat incorrupta, me adiuuabat. Sed coniectura illorum tota se ita habet: in ordine signorum accipiuntur altitudines, trianguli et domicilia, quorum si qua stella duas habet praerogatiuas in eodem signo, huic praecipuus locus tribuitur, etiamsi malefica fuerit. Ubi autem tales praerogatiuae non reperiuntur, maleficae in extremum locum transferuntur; altitudinum uero domini primum locum obtinent, hos sequuntur domini triangulorum, deinde domiciliorum domini secundum signorum seriem; sed ita ut stella, quae habet duas praerogatiuas praecedat in eodem signo eam, quae unam habet praerogatiuam. Cancer uero et Leo cum sint domicilia Solis et Lunae attribuuntur maleficis, quae in eis potentiores sunt, quia lumina non habent fines; in Cancro quidem fines habet Mars, in Leone uero Saturnus, in quibus ordo eis conueniens seruatur. Numerus autem graduum ita traditur, ubi non inuenitur stella, duas habens praerogatiuas, uel in eodem signo, uel in quadrante sequentis, dantur partes septenae beneficis Ioui et Ueneri; quinae uero maleficis Saturno et Marti, Mercurio uero, qui communis est, senae, ita numerus triginta graduum expletur, et haec regula de iis traditur, quae non habent duas praerogatiuas. At cum aliquae duas habent praerogatiuas, nam Uenus et trianguli domina est et domicilii in Tauro, Lunae enim non attribuuntur fines, his unus gradus adiicitur, uel in eodem signo, uel in proximo usque ad quadrantem; erantque his, in illa tabella adscripta puncta. Auferuntur autem hi adiectitii gradus potentiorum a finibus aliorum, qui minus dignitatis habent, plerunque a Saturno, sed tamen et a Ioue propter tarditatem motus. Tabella autem finium haec est.
Nonnulli etiam exilius partiti sunt dominationum iura, uocaruntque locos et partes. Ac locum tradiderunt esse uniuscuiusque signi portionem duodecimam, id est gradus duos et dimidium; cum enim incipiant a signo in quo est stella, tribuunt uim illi loco in sequentibus signis. Alii excogitarunt alias distributiones sine ratione, partes uero tribuunt in quolibet signo ab initio cuilibet planetae iuxta ordinem finium tabulae Chaldaicae. Sed haec ad ostentationem excogitata et plausibiliter proposita, sine physica ratione, relinquamus. Illud uero quod scire dignum est non omittatur, consentaneum esse rationi, signorum initia ab aequinoctiorum et solstitiorum punctis inchoare, idque scriptores ostenderunt, et uidemus naturas, uires et familiaritates stellarum causam sumere a solstitiorum et aequinoctiorum initiis et non aliunde. Quod si alia initia constituerimus, aut signa a iudiciis excludemus, aut si complectemur errabimus, cum iam spacia, a quibus signa uires sumunt, retro acta sint.
125
⟨I.21⟩ De sua cuiusque stella facies carpentis ac soliis
Familiaritates stellarum et signorum fere tales sunt, ut exposui. Dicuntur autem faciem suam habere, quando tantum est interuallum inter planetam et Solem aut Lunam, quantum distat domus planetae a domo Solis aut Lunae; ut uerbi causa, cum Uenus sexangula configuratione distat a luminibus, sed sit cum Sole uespertina, cum Luna uero matutina, ut congruit domiciliis eorum. Dicuntur autem in suis carpentis uehi et soliis, quando ius familiaritatis in iis locis, in quibus sunt, exercent duobus aut pluribus modis; cum enim tunc maxime efficaces sint propter conuenientiam, auxilium et cognationem signorum, dicuntur in suis soliis collocari ac fulgere. Gaudere etiam stellam dicunt, cum locus, etiamsi ipsi non est proprius, tamen alteri cognato familiaris est, quae conuenientia etiamsi ex longinquis ducitur, tamen propter similitudinem quaedam est communicatio. Contra uero in contrariis locis peculiaris earum uis fit dilutior, quia dissimiles naturae confusionem temperamentorum infaustam efficiunt.
⟨I.22⟩ De applicationibus et defluxibus
In uniuersum intelligimus adplicati sequentibus praecedentes, defluere uero a praecedentibus sequentes, sed ita ne sit longum interuallum. Quod intelligitur et in corporeis congressibus et in configurationibus. Nisi quod in corporeis congressibus etiam latitudines notari conuenit, non enim admittimus nisi eos congressus, qui fiunt per mediam lineam. Quod in configurationibus obseruare superuacuum est, cum radii ad terram uel ad centrum tendentes, ibi concurrant undecunque missi sunt.
130
Ex his omnibus perspicuum est uires stellarum sumendas esse cum a propria qualitate, tum a signis, tum a positu ad Solem, tum a cardinibus, eo modo ut dixi. Sed uires assumunt si sint orientales seu directi tunc enim ualidiores sunt, quam cum sunt occidentales et retrogradi tunc enim languidiorem uim habent. Deinde pro positu ad horizontem, nam in medio coeli, aut loco succedente efficaciores sunt, postea uero magna est efficacia cum sunt in horizonte aut succedente loco, plurimum uero ualent in finitione orientali, minus autem in imo coeli aut alio loco aspiciente eum. Sed cum prorsus non aspiciunt, omnino languidi sunt et imbecilles.