Hoc tibi Palladias princeps exculte per artes.
Qui legeris ueteres maximus inter auos.
Cuius nobilitas clara uirtute nitescit,
5
Tu licet hac longe clarior esse potes.
Siue Salae praesens peramoenis uteris aruis,
Hinc et opes cernis, cernis et inde tuas,
Seu uos uestra tenet celebris Moguntia Musis,
Maxima qua Rheno praecipitatur aqua.
10
Seu placet urbs teneris cui nomina nota puellis
Aetas prisca dedit, Partheniumque uocat.
Seu te alibi nitidis Rhenus delectat arenis,
Siue peregrinis candidus Albis aquis.
Mittimus o felix princeps Alberte camenis,
15
Sospite quo placidas esse putamus aquas,
Quas inter recinit sacro Permesside regularised from Permeside Phoebus,
Quas bibit Aonidum, Pieridumque cohors.
Tu modo si capies, ego te legisse putabo,
Incedamque hilaris credulitate mea.
Turpia qui nostro speratis scripta libello,
Quae uobis spes hic pectora fallat erit.
Ista uerecundo praemisi carmina uersu,
Quae legat Albertus cum libet illa sibi.
25
Uel legat illa suis inter conuiuia mensis,
Inter prudentes uel legat illa uiros.
Scilicet ut domino uolumus liber iste iocetur,
Proferat et uersus iste pudore suos
Nempe quod huic librum domino sacrauimus istum,
30
Casta igitur si quis, qui legit, ista legat.
Et legat ista puer castus castaeque puellae,
Nymphaque quae tantum scripta pudica legit.
Scommata regularised from Scomata qui cupiet semper, uersusque procaces,
Et quem de Nymphis salsaque scripta iuuant.
35
Lasciuos moneo tantum legat ille libellos,
Quos ego post istos forte daturus ero.
AD CHRISTOPHORUM TURcum Cancellarium princ. Alberti cardi. etc.
Turce Palatinae cultor facunde Mineruae,
Turce Palatini gloria prima chori.
40
Curaque sanctarum dignissima principe legum,
O et Teutonici lausque decusque fori.
Ad sacra tu sanctae si limina miseris aulae,
Lemnius Aonium quod tibi mittit opus.
Tunc tibi uenturos precor ut feliciter annos,
45
Qui tenet astra poli, praebeat ille tibi
Et tibi sint magni penetralia plena fauoris,
Et tibi sint domino tecta beata suo.
Principis ista quidem cum noueris ora sereni,
Aptaque dum fandi tempora forte putes.
50
Cum fulget placido Domini clementia uultu,
Quo nihil Aonio denegat illa choro.
Tum precor ipse uelis nostros offerre libellos,
Accipiet placida carmina nostra manu.
Ille nouem fautor si dicitur esse sororum,
55
Semper et Aoniae pars studiosa lyrae.
Candida Thespiadum Musarum fama Sabine,
Cui decorant meritas laurea serta comas.
Emisi tandem uix binos, tresue libellos,
60
Carmina iudicio lecta Sabine tuo.
Emissurus eram tum cum bis quinque libellos,
Tres mihi dixisti si potes ede libros.
Pauca tuo Domino sed quae placitura putabam
Carmina, forsan erit cum tibi plura dabo.
65
Sit locus ergo libris quadam sed parte duobus,
Istos non dederit Bilbilis ipsa licet.
Nec uolo me ponas fuerat qua Marsus, et ille,
Quem dederas celebri flumine culte Salo
Aut qua sede Pedo fuerat, liberque Catullus,
70
Aut qua se iactat non minor Euritius.
Subsequar hos saltem, sequitur ceu corporis umbra,
Carmine sic fuerint praemia digna meo.
AD PRINCIPEM ALbertum Cardinalem etc.
Principis aduentu laetatur et accola Rheni,
75
Laetior assuetis surgit et ipse uadis.
Attonitus terrae uiso modo praeside Rhenus
Affatus Dominum dicitur esse suum.
Sors mea iam melior, cui tam prope cernere fas regularised from phas est
Lumina laetantis Principis ista mei.
80
Saxonicisque Salae iam sum felicior aruis,
Tam prope qui uideo, quem colit ille procul.
Iam mihi iam liceat cunctis excurrere Nymphis,
Sit mihi festiuo maxima pompa pede.
Exspectate regularised from Expectate meas tandem cum uideris undas,
85
Ueneris et populo spesque salusque tuo.
Nate ducum salue ueterum de stirpe propago,
Salue Pieridum spes quoque magna Deum.
Cui seruare datum cum relligione uetusta,
Et ueteres leges, et pia sacra patrum.
90
sit tuus aduentus felix, sit et omine fausto,
Quod statuis summi relligione Dei.
Festa dies uenit, uirides date gramine flores,
Et festos festa spargite fronde lares.
95
Templa deum festis stent undique cincta coronis,
Et nitidos tangant iubila laeta polos.
Festa dies uenit, qua Christus ab aethere missus
De Phlegetontaea signa reuexit aqua.
Postquam Taenariam Plutonia regna paludem,
100
Et triplicis uicit guttura saeua canis.
Cocytique sinus, superatque Acherontidas undas,
Mersa est in mediis flammea cymba uadis.
De uicto uictor laetus Plutone triumphat,
Mortiferas luget Persephoneia comas.
105
Quam non Aegidae comes, Aegidesque reduxit,
Nec tulit Herculeus tanta trophaea labor.
Nec sic oppressae uictor Babylonis abibat,
Pro qua nec Persis uulnera tanta tulit.
Nec sic Pompeis laetatur Roma triumphis,
110
Nec talis fuso principe Caesar erat,
Qualis erat nigro rediuiuus uictor ab orco,
Et Stygos extincta Christus ouabat aqua.
Promissam retulit domito Plutone salutem,
Fixit et inferna capta trophaea plaga.
115
Iuppiter est nostro uix tandem cognitus aeuo,
Iuppiter est terrae, Iuppiter estque poli,
Rector et undarum pariter qui condidit illas,
Scilicet hunc fecit fabula nulla Iouem.
120
Turpi perfidiae fama non ultime Cinna,
Cinna Meduseo res odiosa iugo,
Tristia dum recitas inimici furta ministri,
Et facis ad tepidos uerba cruenta focos,
Nobiscumque sedes meditatus uulnera seruo,
125
Sustinuit nullas sordida mensa dapes.
Et tibi tot pisces dederant tua stagna per arua,
Quae refluunt pratis more perennis aquae,
Ionio tumidus quot mittit ab aequore fluctus,
Quotque dabant tum cum stagna Neronis erant.
130
Seire cupis quid sit, multis in rebus auarus
Uiuis, et in medio flumine poscis aquas.
Sic sitit in fluctu, sic poma fugacia regularised from fugatia captat
Tantalus, hoc animo Tantalus alter eris.
135
Incipe Musa precor laetis excurrere campis,
Incipe uer flores laeta per arua tulit.
Incipe Musa precor modulatur gramine pastor.
Sicanios edit fistula blanda modos.
Incipe respondet querulae Philomela sorori,
140
Et solito Tereus carmine deflet Ityn.
Densantur uirides nemorosa per auia frondes,
Pictaque sub ramis carmina cantat auis.
Nunc pecora, et latis armenta iocantur in aruis,
Et uitreas circum gurgite mergus aquas.
145
Hinnit equae quadrupes, admugit buccula tauro,
Adluditque suo femina quaeque uiro.
Nunc petulans haedus, uitulusque exsultat regularised from exultat in herba,
Gaudet et assueto pulchra puella choro.
Tu quoque nobiscum felix modo Musa iocare,
150
Ipsa scias laetos nempe referre iocos.
Quicquid habes igitur, nostris nunc Musa libellis,
Profer, et exhilara, si qua referre iuuat.
Omnia laetantur, princeps laetatur, et inter
Conuiuas animo liberiore sedet.
155
Cernat ut in nostris tum si qua iocosa camenis,
Et uideat dictis liberiora suis.
Qua tamen ille uidet Mimos, hominesque iocosos,
Illa fronte simul carmina nostra leget.
160
Saepe tuas ueniam me inuitas hospes in aedes.
Nempe legas nugas ut Thelesine tuas.
Uix posui tunicas, affertur protinus ingens
Ille Stagyritae quem legis usque liber.
Grande sophos clamas, maculas et margine chartas,
165
Uolue Stagyriten dicis et ipse senem.
Multaque dum recitas, et quintum denique librum,
Tu mihi Cisternae nil nisi ponis aquas.
Quod si non uino scelerata sophismata dones,
Dices fornaci uerba diserta tuae.
Quid Uulcane tuis misces incendia flammis,
Parce Uenus coniunx te patienter amet.
Ignoscatque tibi fraudes, tenuesque catenas,
Belligerique tibi desinat ira ducis.
Articulo uarias Manneius Iaspidas uno
Portat, et est gemmis utraque culta manus.
Scis cur hoc faciat, bellus uult esse magister,
Et propter gemmas doctior esse suas.
Maxima Pieriis dudum pars addita Musis,
Cuius Pegasea pectora uoce madent.
Dulcia Callistus nec miscet uina falerni,
Nec thalamis lectos digerit ille decem.
185
Nec me ponentem numerosa numismata terret,
Nec sequitur tunicis Alcinus ipse meis.
Et mihi non ullo crinis pinguescit amomo,
Nec mihi lassantur tempora cincta rosa,
Est mihi libertas tamen, est mihi flamma puellae,
190
Haec modo non fallat, sat mihi diues ero.
Si bene de nostris sentis Thelesine libellis,
Haec eme nunc, post hac sed tibi plura dabo.
Sin male de nostris sentis Thelesine libellis,
195
Nec lege quae feci, nec lege quae faciam.
Admiror, stupeo paruum Manneie poema,
Quod tibi iam pridem regia dona tulit.
Ipsa tuo cedent Nasonis carmina libro,
200
Ipse tuo cedet Regulus ingenio.
Iure doles igitur praeferri carmina uatis,
Dicitur Hebraica qui cecinisse lyra.
Rustica si nescis quae gramina colligit hortis,
205
Illa est pictoris serua, sed apta tibi.
Densa est, et pinguis, rudis, indigestaque moles,
Hanc bene si uideas, dixeris esse globum.
Cur mihi ponis aquam, non sum conuiua Rauennae,
210
Pluris ubi dulci uenditur unda mero.
Aut puto quod uobis potus uendatur aquosus,
Aut fluuii potius frigida forsan aqua.
An quod sis idem sis potus aquarius idem,
Nomen habes undis dum tibi fundis aquas.
Dum spectat proprii ridens incendia tecti
Rusticus, incensas et uidet igne casas.
Mus fugit ardentes extra penetralia nidos,
Rusticus hunc celeri corripit ipse manu.
220
Mecum dixit eras rebus scelerate secundis,
Et nunc extremis me fugis ipse malis.
Sic ait, et murem medios proiecit in ignes,
Haec sit perfidiae poena reperta tuae.
Quod si punitur saeuo mus perfidus igne,
225
Quae manet ingratos dic mihi poena uiros.
Tu tibi multa dari simplex dum munera poscis,
Simplicius possum Nysa negare tibi.
230
Dum genus, et proauos recitas, et patria tecta,
Dum uis obscura nobilis esse domo.
Dum tibi Pieria contemnitur arte magister,
Dum tibi causidicus sordida conditio est.
Dum te posse negas equiti nisi nubere magno,
235
Nupsisti tandem Macria cistifero.
Ille nec est doctus sponsus, nec nobilis ille est,
Conueniet sponsae scilicet ille suae.
Exstent regularised from Extent marmoreis tibi splendida tecta columnis,
240
Et tibi uel Uenetas arca recondat opes.
Aurifer et nitidis tibi seruiat Albis arenis,
Seruiat et culti plurima gleba soli.
Multaque florentes pascant armenta per agros.
Tondeat et teneros rustica uilla greges.
245
Es tamen indoctus, rides? es rusticus idem,
Id quod es e uulgo quilibet esse potest.
Languebat celsa furiosus regulus arce,
Cui medicus dixit, est tibi nulla febris.
250
Credidit, et post hac febrim non senserat aeger.
Nulla fuit subito, quae modo febris erat.
Suaserat ille uiro, sed non sanauerat ille,
Orator medicus sic fuit ille febris.
AD HESTIAM ARCEM principis Alberti Cardin. et c.
255
Hestia quae fumas gelidas prope consita ripas,
Qua procul herbarum mollia prata nitent.
Quam bene uitiferos circumspicis ardua colles,
Qui tibi dant pleno musta bibenda lacu.
Uix tibi tot praebent cultissima Gargara messes,
260
Quot nutrit segetes Hestia terra tibi.
Quas ibi Populea tibi cingit fronde sinistra,
Praefluit a dextra caerulus amnis aqua.
Te lauat et puris Moenus qui praeterit undis,
Et scopulus ualidas arcet adesus aquas.
265
Unde tuus Princeps florentia prospicit arua,
Gaudia luminibus subicit unde suis.
Illic silua, sed hic uirides in gramine flores,
Uitibus inde iacet uinea lata suis.
Nec iuuisse puto tantum sua stagna Neronem,
270
Haec fuerint quamquam regularised from quanquam pisce natata suo.
Nec sic in celsa tam culta palatia rupe,
Unde suos conchis uiderat ipse lacus.
Nunc taceant arces, taceant et stagna Neronis,
Hestia nimirum nobile uincit opus.
275
AD PRINCIPEM ALBERtum Cardinalem etc.
Hoc ego confiteor uere tibi maxime Princeps,
Temporibus caedunt saecula multa tuis.
Saecula multa suos constat risisse poetas,
Fama tamen sub te floruit ista diu.
280
Dum tenuit dominam felix Germania Romam,
Pressit et Ausonias caesar, et illa manus.
Exstitit Arctoo solus Lygurinus in orbe,
Si nescis alios saecla tulere tua.
Quos tua sustinuit princeps clementia uates,
285
Principe te licuit toto Helicone frui.
Quando magis dignos licuit spectare poetas,
Quando magis patriae est gens celebrata tuae.
Doctior et maior quando Germanica pubes,
Sub te nimirum principe tanta fuit.
290
Hoc uitium quamquam regularised from quanquam sit non leue, sed tamen unum,
Quod premitur uariis Teutonis ora malis.
Sustinuit totiens regularised from toties tantos quae pressa tumultus,
Quaeque cadit totiens regularised from toties non cecidisse potest.
295
Pegaseos inter uates o maxime uatum,
Inter Pierias nate Sabine Deas.
Ne fuge Castalios cantusque, chorosque sororum,
Docta nec Aoniae desere plectra lyrae.
Quod petis a Phoebo, Phoebus tibi largius illud
300
Praebet, et uberius suggerit ille tibi.
Et tibi dant hederae famam, nomenque perenne,
Et fugis his rapidos docte Sabine rogos.
Has dat aquas helicon, haec serta, lyrasque Dearum,
Quas facunda tibi Musa Sabine dedit.
305
Haec tibi magnarum rerum cognoscere causas,
Haec dedit immensi signa uidere poli.
Haec dedit ingenium, dedit artes Musa poetis,
E populo nulli talia dona dedit.
Non hoc auriferis Pactolus diues arenis,
310
Non hoc terribilis pectore miles erit.
Ergo quid obiciunt mendacia uana poetis,
Maeonides magnas ipse reliquit opes.
Magna est rusticitas, siquid deprendis in orbe,
315
Quod facit ad lautam Caeciliane gulam.
Non aliis etiam praebes, es rusticus ergo,
Nempe alas solus Caeciliane uoras.
An tu forte putas, quod quae modo sunt bona semper,
Conueniant uentri Caeciliane tuo,
320
Si sic forte putas et uis bona cuncta uorare,
Conueniet uentri lancea nostra tuo.
DE CUCULO IUNOnis Corinthiae.
Urbs est Argiuis procul hinc notissima terris,
Qua sacer aequoreis iungitur Isthmus regularised from Istmus aquis.
325
Hic uetus est nuptae Iunonis sculpta columna,
Quilibet hoc media marmor in urbe legit.
Quo stat regali Saturnia laeta corona,
Sed gerit huic charitas sculpta corona Deas,
Parte alia currunt spatiis aequalibus horae,
330
Et pomum laeua porrigit illa manu.
Dextra tenet celsa sceptrum porrecta columna,
Ueris ab hoc Cuculus nuntia pendet auis.
Hoc erat extremo ductum quoque marmore carmen,
Cur properas nondum, uerba uiator habes.
335
Paulisper maneas, paucis aenigmata nosces,
Lucida uerba putes, res latet ipsa tamen.
Iuno tibi monstrat nuptam redimita corona,
Sed Charites referunt ora uenusta Deae.
Tempora designant spatiis aequalibus horae,
340
Conueniet licito florida nupta toro regularised from thoro.
Suntque tori regularised from thori fructus genialis poma sinistra,
Efficiat patrem femina prole uirum.
Illa tenens sceptrum media dominatur in aula,
Arbitrio leges ponit et illa suo.
345
Illa ceu Cuculus pendet de fronde maritus,
Imperat et stulto pulchra marita uiro.
Ut trahit unda ratem, mollem trahit illa maritum.
Nauta regit naues, arte marita uiros.
350
Quidam praeteriit statuam Iunonis in urbe,
Fecit et Argiuae uerba notata Deae.
Haec quoque de magna fertur dixisse columna,
Uerba sed inscripsit talia posteritas.
DE STATUA IUNOnis Corinthiae.
355
O statuae regina tuae, qua celsa Corinthos
Gaudet, conspicui gloria magna fori.
Cum tua tot diuis ornetur pulchra ministris,
Dic cur haec tibi sit diua corona rogo.
Quid sceptrum facit in dextra, quid poma sinistra,
360
Et Cuculus sceptro cur sedet iste tuo.
Num fugit inuisas huc ad tua sceptra uolucres,
An sedet hic laeti nuncia ueris auis?
Quicumque es, qui sic intelligis ista uiator,
Quod scriptum est infra, perlege carmen ait.
Sum regina poli sum magni nupta Tonantis,
Sed nuptam refero quamlibet ipsa tibi.
Sublimique horas gesto, Charitasque corona,
Sunt Charites nuptae forma, decusque tuae.
370
Esse docent horae sociam florentibus annis,
Denotat hinc pomum pignora chara tori regularised from thori.
Dextra tenet sceptrum, sceptrum gerit ipsa marita,
Et gaudet leges imposuisse uiro.
Omnia habes ridens inquit discede uiator,
375
Tunc ego quid Cuculum significare putem.
Illa ait a tergo niueo stat marmore carmen,
Hoc lege, et ignarus non mihi lector eris.
Sum cuculus dominae sceptro super ipse maritae,
380
Me mouet in sceptro quolibet ipsa suo.
Me sibi me cuculum sibi me facit esse maritum,
Sum cuculus dominae, stultus et ipse meae.
Cernito quid faciat coniunx formosa marito,
Sic cuculos magnos quae facit esse uiros.
385
Discessurus eram ridens, cum forte uiderem,
Inferius scriptum quod breue carmen erat.
Sed tamen hoc nimium lector ridere caueto,
In tacito ride si sapis ipse sinu.
390
Ne tibi per tunicas infigat rostra lacertis,
Qui sedet hic cuculus, sed bene cautus eris.
Quamuis sit cuculus dominae, tamen ille uideri
Uult sapiens, domina nec minor esse sua.
395
Cogis amor luscas recte uidisse puellas.
Cogis amor luscos ipse uidere uiros.
Quid non cernis amor, quid non uidistis amantes,
Non es caecus amor dum bene cernis amor.
Quid si pictor ero, pingam tibi lumina certe,
400
Tam bene cum uideas, non bene caecus eris.
Sol abit e tauro, sed proxima signa rubescunt,
Et Phaetonteis illa uidentur equis.
Miscet ager segetes, et miscent prata colores,
405
Iamque nemus floret, pictaque floret humus.
Stant etiam laeta uirides super arbore frondes,
Ipsa super ramis undique cantat auis.
Ascenditque polos semper philomela canendo,
Dumque canit rursus decidit illa polo.
410
Plorat Ityn Procne regularised from Progne, siluis ploratur Adonis,
Et dolet in uiridi cespite maesta Uenus.
Praeterit undanti Moguntia moenia fluctu
Rhenus, et in mediis ille iocatur aquis.
Ripa dat hinc ili uarios in gramine flores,
415
Ast nitidas illinc respicit illa casas.
Quos nunc Rhene dies, qualem quoque Rhene Salinis
Eripis. O soles, o tunicata quies.
O fontes Rheni, solidumque madentis arenae
Littus, et o fluuio candide Moge tuo.
420
Quam felix domini nunc es spectator ad undas,
Laetitiam tanti cernis et ora uiri.
Sed nec sic Tybris, nec uidit Roma nepotes,
Hic ubi diuisas insula rumpit aquas.
Non adeo festa tarpeia templa corona
425
In Capitolino cincta fuere iugo.
Quam nunc fronde tegit totam delubra per urbem,
Cum populus dominum uidit adesse suum.
Inter praeclaros proceres clarissime praesul
430
Principibus patriae non renuende tuae.
Si tibi dat uulgus querulos in fronte libellos,
Nos etiam domino scripta iocosa damus.
Carmina parua damus sed quae placitura putamus,
Sed quam parua tibi, tam quoque grata tibi.
435
Te puto quod possis rebus, Musisque uacare,
Quod placeant Phoebi laurea serta tibi.
Fer uates Alberte tuos, nec spernito Musas,
Sis quoque Maeonii pars studiosa chori.
Prouenit ista tibi si nescis fama poetis,
440
Post cineres stabit gloria nempe tuos.
Sit tibi pieridum sed non postrema uoluptas,
Sint tibi cura prior, deliciaeque regularised from delitiaeque tuae.
Non quercus te sola decet, sed laurus, et undae
Unda Medusaei fontis, et illa Dei.
Quam bene iam toto nomen patet orbe Sabinus,
Haeredem bene res repperit ista suum.
Cantatas uiguit felix Heroidas inter,
Qui toto celebris orbe Sabinus erat.
450
Alter ades rursus praeclare Sabine poeta.
Nempe quod Aoniae est cultor uterque lyrae.
Alter Caesarea nimirum laude triumphat,
Alter et Heroum carmina culta dedit.
Sed tamen est quo tu maiori laude feraris,
455
Et quo tam doctum nomen habere queas.
Diceris ingenii propria uirtute Sabinus.
Alter de patria gente Sabinus erat.
Nimirum sentis festiuo carmine festum,
460
Cui nomen fecit Carduus asper auis.
Ante quiescebas, et carmina nulla canebas,
Nunc tu non solito carmina festa colis.
Festa quibus Christus stygia rediuiuus ab unda,
Uenerat ablata spesque salusque lue.
465
Deque fero partis uictor Plutone triumphis,
Uectus erat niueis non moriturus equis.
Sensus inest auibus, cum senserit ista uolucris,
Nempe creatorem laudat et illa suum:
470
Artis phidiacae labor putatur,
Piscis qui calicis uidetur imo,
Nam si uina dabis natabit ille,
Si siccas calicem bibens falernum,
Ceu pisces mediis, iacent arenis,
475
Si qui sunt male forte destituti,
Sic piscis calicis uidetur imo
Artis phidiacae labor celebris.
Ducere te mallem, sed si tamen Anna negabis,
480
Pontia post Annam proxima nempe foret.
Extremo est Ancilla loco, quam non ego dicam,
Hae pro me facerent, cetera turba uale.
Rugata totiens regularised from toties elegis quod fronte tabellas,
485
Et tua quod sentit ianua saepe pedes.
Quodque domi non es, latitas cum tum tamen intus,
Clauderis et thalamo turpiter ipse tuo.
Nimirum uacui tibi quod sint aere locelli,
Milia quod centum non tribuisse potes.
490
Milia consumis, dum tu sponsalia natae,
Omnia corradens splendidus urbe facis.
Credidit hic centum, sed Milia credidit ille.
Si potes et genero iam tria crede tuo.
Quam bene conueniens tibi uenit ab aere nomen,
495
Aerius uacua sic potes esse domo.
Aer es et uendis circum palatia fumos,
Aera nunc uendis, post modo uentus eris.
Milia tu centum debes, sed soluere centum
Non potes, at nummos aere solue tuos.
Dixerat Astrologus uentura suprema per orbem,
Quo uentura essent dixerat ille die.
Hic quibus Astrologus sed tunc habitauit in aruis,
Tempore nactus erat, quam cupit ipse fidem.
505
Quod cito casurus sit mundus, disserit ille.
Inde quibus numeris se tueatur habet.
Tum pecudes uendit, tum uendit et arua colonus,
Hicque greges uendit, uendidit ille boues.
Quilibet ut metuit me quid post fata relinquat,
510
Exhausit patrias luxuriosus opes.
Illa dies uenit, qua dixerat esse futurum,
Qui casurus erat, firmior orbis erat.
Dic mihi num uere praedixerit ille suprema,
Non puto mentitus dixerat ille tamen.
515
Huic suprema quidem uere praedixerat ille,
Hausit qui patrias luxuriosus opes.
Qui uenit ad summum, num sunt huic uera suprema,
Dic mihi non est hoc summa uenire cito?
520
Candida cur saeuo configis pectora ferro,
Regi debentur crimina nulla tibi.
Ipsa repugnabas, quantum modo femina pugnat,
Pectora sed uincit casta lidido tua.
Uis est facta tibi, sed mens tibi casta remansit,
525
Hanc tua mens poenam non meruisse potest.
Principium des Rhene licet uelocibus undis,
Et reuoces cursu stagna lacusque tuo.
Teutonidum quamuis fluuius regnator aquarum
530
Diceris, et reliquos uincere Rhene potes.
Flumina te primum dicunt, dominumque salutant,
Te colit omnis humus, te colit omnis ager.
Tu tamen hoc mauis uestrae quod contigit urbi,
Albertum ad ripas regularised from rippas posse uidere tuas.
Nescio quid de te nobis Theobalde fateris,
Scripta Stagyritae dum legis ista senis.
Grande sophos clamas, et cunctos uoce fatigas,
Quaeque legis tecum, dicis et illa foris.
540
A lepidis aufer scelerata sophismata mensis,
Nempe tibi dicit quilibet ista, tace.
Picrogamus charas effert persaepe maritas,
Funereasque tori regularised from thori concutit ille faces.
545
An ne quod uxorum nimio capiatur amore?
Iam scis cur nuptas efferat ille suas.
Me Galathea mones, tandem tibi munera mittam,
Diuitias monstrat dum tibi cista suas.
550
Qualis sis dicis si nunc emis ipsa uidebo,
Quod si nil dederis paruus amator eris.
Quid Tyrio iactas saturatas murice uestes,
Quid notat ornatas lactea gemma manus.
555
Quid tu delicias regularised from delitias sequeris, quid munera Bacchi regularised from Bachi,
Ebrius insano tu quid amore furis.
Si non uis saltem peregrinam desere uitam,
Quam nondum nosti uiuere, disce prius.
560
Ad stygias Brutus Phlegetontis abiuerat undas,
Portia cum queritur tristia fata uiri.
Surgit amans subito mentis ceu concita flammis,
Et desiderio regularised from desyderio labitur illa suo.
Talis amor furor est, tanta est insania mentis,
565
Uiuere cur nollet, causa reperta fuit.
Augentur celeres absentis amore sagittae,
Quam crescunt illae, tam quoque crescit amor.
Tanta est in curis, tanta est in amore potestas,
Morbus et est uerus credite uerus amor.
570
Conatur ferro properatam rumpere uitam,
Sed ferrum dextra demitur omne sua.
Portia candentes demisit in ora fauillas,
Tam fuit in magnis ingeniosa malis.
Inuenit ille cito mortem, qui uiuere nescit,
575
Inuenit ut uiuat, uiuere qui didicit.
Felix quem primum uexabis sponsa maritum,
Et quem tu facies nupta puella uirum.
Quam uellem tecum gelidis habitare pruinis,
580
Et Libycas regularised from Lybicas inter uiuere posse feras.
Nempe calor membris ferueret amore puellae,
Et desiderio regularised from desyderio parceret ipse leo.
Mysilo fieret mea tibia nota leoni,
Si fieres coniunx Sesta puella mihi.
In medio stantem pelago me pinxit Apelles,
Et status hic dubio stantis in orbe meus.
Inque genu uideas nobis pes ponitur alter,
Et bene uix alter tangitur orbe mihi.
590
Occiput est caluum nexis a fronte capillis,
Inque globo mediis inde ferimur aquis.
Tensaque de baculo gesto mea carbasa uentis,
Quae sequitur uelis aura secunda meis.
595
Et mihi scripta domi latitant epigrammata centum,
Qua me non quiuis arte sequetur ais.
Quod scribunt Marcus, Marsus, doctusque Catullus,
Hoc nihil est dicis, sed meliora facis.
Nimirum tantos poteris superare poetas,
600
At non stultitiam uiceris ipse tuam.
Contigit Ausonias loca iucundissima Baias,
Qui gerit ignifera tela Cupido manu.
Ac posuit densa grauidas sub fronde pharetras,
605
Proicit et molles non sine luce faces.
Umbriferoque locat uiridis sub tegmine lauri
Lassaque membra ioco, lassaque facta uia.
Hic blandum fluuii somnum faciente susurro,
Forte subit dulcis languida membra quies.
610
At procul a niueis humeris exuta iacebant
Arma, nec est telis clausa pharetra suis.
Ardebantque faces, et flamma nitebat in herbis,
Quae totiens regularised from toties faciles usserat ante Deas.
Et flagrare sui uidisses gramen amore,
615
Arcus ubi iacuit mollior herba fuit.
Hoc ubi Naiades cernunt, Dryadesque, puellae,
Neglectasque uident scilicet esse faces.
Perdere quaeque cupit flammas ultricibus undis,
Nempe quod his nobis uulnera fecit amor,
620
Uulnera fecit ait, numquid regularised from nunquid patiemur inultae,
Amittat uires perfidus iste suas.
At puer in uiridi carpebat cespite somnos,
Hic ubi laurigeri stipitis arbor erat.
Accedunt, animamque tenent, uestigia furtim
625
Quaeuis attonito fert taciturna gradu.
Ut pueri uiridis tetigere cubilia frondis,
Quaelibet et flatus ne sonet ipse cauet.
Et iam finitima gressum tendebat in herba,
Multi plenus adhuc ille soporis erat.
630
Gaudent et sparsas tollunt de gramine taedas,
Telaque diuersis quae iacuere locis.
Inque lacus portant ueluti peritura puellae,
Nempe quod exstingui regularised from extingui quaeque putaret aqua.
Ecce faces mersae liquidis arsere sub undis,
635
Et tenuit flammas lucida taeda suas.
At fluuius uires isto contraxit ab igne,
Et tepidas Nymphis iam quoque praebet aquas.
Quae retinent ueteris etiam uestigia flammae,
Uulnus et assiduo quo moueatur habet.
640
Scilicet hic nullis exstinguitur regularised from extinguitur ardor ab undis.
Nec timet humores caerula Dori tuos.
Inter Iudaicas pulcherrima nupta maritas,
Cur tua fontanis crura lauantur aquis.
645
Cum sis et liquidis tu longe purior undis,
Perspicua niueus pes tibi lucet aqua.
Floridior pratis, riguis iucundior hortis,
Lucidior uitro, candidiorque niue,
Heu scelus, heu regi nimium formosa uideris,
650
Desine, nam forma est perniciosa regularised from pernitiosa tua.
Debueras uultus potius foedare serenos,
Debuerant peplo splendida membra tegi.
Quid facis infelix, minitatur praelia forma,
Non est successus ista habitura bonos.
655
Quam male fortunam miseri uidistis amantes,
Debueras isti non placuisse uiro.
Forma nocet multis, formae nocuere puellis,
Scilicet et casti damna pudoris habent.
660
Dum salit Albiacis squamosus piscis in undis,
A liquidis Sturno tollitur ille uadis.
Ponitur et nido uolucrum tum piscis in alto,
Qui latuit fluuio, iam quoque fronde latet.
Quaerit aues nido, piscemque inuenit in illo
665
Rusticus, et pisces aucupis arte capit.
Retia iam cessent, iam lina madentia cessent,
Nec madidas curuus peruolet hamus aquas,
Deprendat nudos piscator in arbore pisces,
Si capere hos nidis aucupis arte placet.
670
DE OBITU U. ANEMOETII.
Editus est noster sine te Uolphange libellus,
Nec te lectorem sperat habere sibi.
Gaudia quanta tibi noster Uolphange libellus
Nunc faceret uiuo, sed modo nempe iaces.
675
Impia Boiorum tellus, et numine laeuo
Uisa tibi, tamen haec continet ossa solo.
Funde tuo lacrimas orbata parente iuuentus,
Et resonet planctu patria terra suo.
Flebilibus Tatii plangas modo Musa camenis,
680
Audiat et luctus Uindelis ora tuos.
Nos ad arenosum mortem deflebimus Albim,
Naiades hic mecum tristia fata dolent.
Heu qualis pietas, qualis doctrina iacebit,
Illius at uirtus non tamen ipsa iacet.
685
Ingenium uiuet, pietas doctrinaque uiuet,
Testis erit uariis nota Thalia plagis.
De uictis ouet ille licet uictore Sueuis,
690
Sequanico ferat hic capta tropaea uado.
Ille sit et Libyci regularised from Lybici celebrator nempe triumphi,
Hic totiens regularised from toties belli Panonas arte premat.
Omnia sed uestro princeps superantur honore,
Quod spectatorem te tua laurus habet,
695
Laurus habet pacis non ultima praemia palmae,
Laurus habet laudem non minus ista suam.
Quam melius semper laeta qui pace triumphat,
Et qui pacificis ille uidetur equis.
Hanc tu conseruas totiens regularised from toties sine clade popelli.
700
Ast aliis rubuit sanguinolenta manus.
Empta tibi pax est, aliis sed uenditur auro.
Quamuis sis populo non minor ipse tuo.
DE NUPTIIS DOMInici Gaudentis.
Nobilis ipsa domo Gaudenti sponsa marito
705
Nupsit, at est animo nobilis ipse suo.
Nunc Hymenaee faces ad candida templa referto,
Macte esto taedis nunc Hymenaee tuis.
Tam bene uiminibus iunguntur uite Corymbi,
Tamque hederis quercus stat bene iuncta suis.
710
Tam bene odorifero miscetur nardus amomo,
Attica cum Chio tam bene mella mero.
Nec plus cerua nemus, nec plus sua saxa capellae.
Nec plus lotos aquas, littora laurus amat.
Haec precor ut casto maneat concordia lecto,
715
Ut sit perpetuo nulla querela toro regularised from thoro.
Ille suam nuptam, sed diligat illa maritum,
Haec mater proli, sit pater ille suae.
Haec anus, ille senex iuueniles seruet amores,
Quod fuit haec sit anus, quod suit ille senex.
Bellus amator habes inflexos ordine crines,
Clausaque in argento cinnama semper oles.
Cantica qui uulgi, Uenerisque in amore susurras,
Quique moues apto membra rotata modo.
725
Laetus et alterno currens pede uirgine saltas,
Uirginis et nudas crura pedesque tuae.
Huc illucque rotas illam, clamasque rotando,
Et geminas uocem salua sit illa mihi.
Quaque salis, salit ipsa tibi per compita uirgo,
730
Aptus es amplexus, aptus es arte pedis.
Dicis in auriculam tenerae qui uerba puellae,
Et ueteres dicis uos adamastis aui.
Et legis hinc illinc missas ab amore tabellas,
Dumque probas, rides illa uel illa legens.
735
Quam quis amet bene scis, dum per conuiuia curris,
Sed quae te redamet non bene scire potes.
Uenit ad argutum Dentonem rusticus orans,
Uicinos hortos ut daret ille sibi.
740
Quos prius extenuat, nihil est, concede roganti,
Commoda magna mihi sed tibi nulla ferent.
Sensit at iste dolum, si nil est improbe dixit,
Et me nil poscis, quod petis ipse dabo.
745
Fugerit an uatis Lygurini fercula uates,
Cuius laetatur Bilbilis ipsa libris.
Nescio, sed caenae scio quod tua fercula fugi,
In causae est clamas quod nimis ipse sophos.
750
Ruffius accepit calamos, et uendidit artes,
Cum calamis artes nunc habet ille suas.
IN HOSPITEM Oenipolitanum.
Propinas semper, sed nulli pocula praebes,
Sic tu propinas, solus ut ipse bibas.
Me semper dicis mensa nimis esse loquacem,
Dumque loquor, nullum tunc quoque posse loqui,
At te mendacem multo plus esse probabo,
Uix ego bina queo, tu tria uerba potes.
760
Incidis in pisces, Ballaenas regularised from Balenas uidimus inquis,
Incidis in porcos, tum quoque figis apros.
Incidis in ludos, tunc es gladiator in armis,
Luctator luctis, esque natator aquis.
Quidlibet in causis narraueris, ipse peregi
765
Dicis, et in cunctis quidlibet ipse facis.
Incipit hinc aliquis causas inquirere rerum,
Tum tu grande potes uoce sonare sophos.
Lis erit, in quemuis demens conuitia iactas,
Omnibus et mendax, omnia falsa refers,
770
Uerus is est, qui te mendacem credidit esse,
Quique negat sanum, sanus is esse potest.
Insequor, et fugio, dicis mirabilis iste est,
Mirus sum certe, dum sequor, et fugio.
775
Nolle uolo, sed et est quam semper nolle uolebam,
Nolo uelle tamen, sed uolo nolle tamen.
Scribitur A. duplex, et scribitur altera cum C,
Quae sequitur fugio, quae fugit ipse sequor.
780
Austrica uina mihi praebes, tibi Raetica regularised from Rhetica potas,
Et pro te uino pocula dicis habes.
Cur decies ternis discedis Quinte choreis,
Et mutata tibi pallia plus decies.
785
Num tua quod cunctis uis pallia cuncta uideri.
Et nisi quis uideat, pallia habere nequis.
si cupis hoc, una prudens uice pallia cuncta
Indue, nec totiens regularised from toties cogeris ire domum.
790
Dic mihi qui nam homines sudantes Zoile cenent,
Et quibus in medio membra labore rigent?
Ipse Milon uitulum primo gestauit ab aeuo,
Quem iuuenis post hac sustulit ille bouem.
795
Sic uitulum Cyclops teneris cenare sub annis,
Post iuuenis potuit nempe uorare bouem.
Dum modo quis poterit propriam nouisse parentem,
Esse suum credat quemlibet ille patrem.
Cur tibi non donem miraris saepe libellos,
Cur aliis mittam carmina nulla tibi.
Non hoc inuidia feci, namque altera causa est,
Sed cur hoc feci, maxima causa fuit.
805
Ipse tuos rursum misisses forte libellos,
Me quibus ad parthos longa per arua fuges.
Quae tecum fuerat nuper sine lege Quirine,
Uxorem potes hanc dicere legitimam.
810
Quique simul fuerant iuuenes sine lege Quirine,
Affines potes hos dicere legitimos.
Profecit cantor totiens regularised from toties et saepe canendo,
Ut noceat uoci cantio nulla suae.
815
Tu quoque cauisti totiens regularised from toties et loquendo,
Nil posses umquam regularised from unquam tu nisi Balbe loqui.
Et quamuis clames nimium, nimiumque loquaris,
Ne noceat uerbis garrula lingua tuis.
820
Culte uerecundas Phoebi Thuringe per artes,
Qui canis Aonia carmina blanda lyra.
Te mea felicem gaudet rediisse camena,
Quodque grauis gaudet uenerit ista manus.
Scis mihi discedens quid nam promiseris ipse,
825
Et tibi dimidium dixeris aeris erit.
Si quid donauit sacris modo regia Musis,
Et si quid meruit, qui dedit istud opus.
Apparere mihi facias promissa monenti,
Scilicet ut fertur largius ipse bibi.
830
Credis? idem totam testatur fama per urbem,
Dicitur e populo quilibet ista loqui.
Narratur belle nuper dixisse Melanchthon regularised from Melanthon,
Ingenium manicis omne latere tuis.
Tanta tua est patriae, et populo clementia princeps,
Quanta etiam Gaii regularised from Caii Caesaris illa fuit.
Quamque fuit domito felix Octauius orbe,
Tam tu placata plebe beatus eris.
840
Ille pater patriae fertur meruisse uocari,
Ipse pater populi diceris esse tui.
Fouit et ille suas sacro Permesside Musas,
Uatibus et statuit praemia digna suis.
Tu quoque prosequeris studio Parnassidas undas,
845
Uatibus et praebes munera larga tuis.
Tu modo non cesses doctas fouisse sorores,
Uatibus Augustus nempe secundus eris.
Haec ego, caesareo celebrate Sabine triumpho,
850
Haec ego, Teutonici fama Sabine soli.
Qualicumque uides deducta epigrammata uersu
Adsero iudicio nempe legenda tuo.
Quaeque precor fuerint nostris uitiosa libellis,
Apposita emendes docte Sabine manu.
855
Ne mihi non nota signetur arundine charta,
Neue mihi possit tutior esse domi.
Hendecasyllabicos, et cur non scribis Iambos,
Uersibus est istis pagina nulla tibi.
860
Sic tu nempe mihi dicis, sed tu mihi dicas,
Cur tibi non dederit Bilbilis Hexametra.