1
Hunc modicum Operis nostri libellum de multorum dictis orthodoxorum, opitulante Christo, collegimus Patrum, et per eorum discurrentes florentia prata, bene olentes (ueluti ad manum) collegimus flosculos: atque de illorum florigero, benedictionibusque Domini pleno, ea (quae necessaria monachis esse perspeximus) collegimus agro, et in hoc paruo studuimus congregare libello. Ea uidelicet, quae perfectorum monachorum corda demulceant, et ad desiderium patriae coelestis auidius sublimiusque erigant: infirmorum quoque monachorum corda confirment et terreant, ad regularemque perducant emendationem. Et quia in regula beati Benedicti scriptum est, Mox ut surrexerint fratres a coena, sedeant omnes in unum, et legat unus collationes uel uitas Patrum, aut certe aliquid quod aedificet audientes: ideo nos et de collationibus Patrum, et de conuersationibus et institutionibus eorum modicum, et de diuersis Doctoribus in hoc libello congessimus plurimum, et sic eum in centum capitulis consummauimus totum. Et quia mos est monachorum, ut regulam beati Benedicti ad capitulum legant quotidie matutinum: uolumus ut iste libellus ad eorum capitulum quotidie legatur uespertinum. Et quia in eadem beati Benedicti legimus regula, ut quidquid inchoamus bonum a Deo illud perfici instantissima deposcamus oratione; propterea in hoc libello de orationis officio capitulum ponimus primum.
CAPUT PRIMUM. De oratione.
Hoc est remedium animae eius, qui uitiorum tentamentis exaestuat, ut quoties quolibet uitio tangitur, toties ad orationem se subdat, quia frequens oratio uitiorum impugnationem exstinguit. Tam perseueranter intendere oportet animum nostrum orando, atque pulsando, quousque importunas desideriorum carnalium suggestiones, quae nostris obstrepunt sensibus, fortissima intentione superemus: ac tandiu insistere, quousque persistendo uincamus. Nam negligentes orationes nec ab ipso homine impetrare ualent quod uolunt. Quando quis orat, sanctum ad se spiritum aduocat: at ubi uenerit, confestim tentamenta daemoniorum, quae se mentibus humanis immergunt, praesentiam eius ferre non sustinentes, effugiunt. Oratio cordis est, non labiorum. Neque enim uerba deprecantis Deus intendit: sed orantis cor aspicit. Quod si cor tacite oret, et uox sileat, quamuis homines lateat, Deum latere non potest, qui conscientiae praesens est. Melius est autem cum silentio orare corde sine sono uocis, quam solis uerbis sine intentu mentis. Uoces apud secretissimas aures Dei non faciunt uerba nostra, sed desideria. Aeternam etiam uitam si ore petimus, nec tamen corde desideramus, clamantes tacemus. Si uero desideramus ex corde, etiam cum ore conticescimus, tacentes clamamus. Hinc est quod in eremo populus uocibus perstrepit, et Moyses a strepitu uerborum tacet: et tamen silens, aure diuinae pietatis auditur. Cui dicitur: Quid clamas ad me ? Intus est ergo in desiderio clamor secretus, qui ad humanas aures non peruenit, et tamen auditum conditoris replet. Nunquam est sine gemitu orandum. Nam peccatorum recordatio moerorem gignit. Dam enim oramus, ad memoriam culpam reducimus: et magis reos tunc nos esse cognoscimus. Ideoque cum Deo assistimus, gemere et flere debemus, reminiscentes quam grauia sint scelera quae commisimus, quamque dira inferni supplicia, quae timemus. Mens qualem se in oratione offert, talem post orationem conseruet. Nam nihil proficit oratio, si denuo committitur, unde iam uenia postulatur. Ille enim precis desideratum effectum sine dubio percipit, qui quod orando ablui postulat, delinquendo non iterat. Tunc ergo ueraciter oramus, quando aliunde non cogitamus. Nam reuera, tunc impetranda diuina munera credimus; quando simplici affectu assistimus, cum oramus. Quando autem stamus ad orationem, uigilare et incumbere ad preces toto corde debemus, ut cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat: nec quidquam tunc aliud cogitet animus, quam id solum quod precatur. Ideo et sacerdos fratrum praeparat mentes dicendo: Sursum corda, ut dum plebs respondet: Habemus ad Dominum, admoneatur, nihil aliud se quam Dominum cogitare debere. Qui laeditur, non desistat orare pro se laedentibus, alioquin iuxta Dei sententiam peccat, qui pro inimicis non orat . Sicut nullum proficit in uulnere medicamentum si adhuc in eo ferrum sit, ita nihil proficit oratio illius, cuius adhuc dolor in mente, uel odium manet in pectore. Libentius sacrificium orationis accipitur, quod (in conspectu misericordis iudicis,) proximi dilectione conditur. Quod tunc ueraciter quisque cumulat, si hoc etiam pro aduersariis impendat. Tantus esse debet orantis erga Deum affectus; ut non desperet precis effectum. Inaniter autem oramus, si spei fiduciam non habemus. Petat ergo unusquisque in fide, nihil dubitans . Et Dominus, Omnia quaecunque petitis in oratione, credentes accipietis . Uenit quidam senex aliquando in montem Sinai, et cum exiret inde, occurrit ei frater in uia, et ingemiscens dicebat seni: Affligimur, Abba, propter siccitatem, quia nobis non pluit. Et dixit ei senex: Quare non oratis et rogatis Deum? Et ille respondit: Et oramus et deprecamur assidue Deum, et non pluit. Et dixit senex: Credo quia non oratis attentius. Uis autem scire quia ita est? Ueni, stemus pariter ad orationem. Et extendens in coelum manus orauit, et statim plauia descendit. Quod cum uidisset frater ille, timuit; et procidens adorauit senem Nam et Dominus discipulis ait: Habete fidem. Amen dico uobis, quia quicunque huic monti dixerit, tollere et mittere in mare, et non haesitauerit in corde suo, quodcunque dixerit, fiet ei . Quod et factum precibus beati Patris Gregorii Neocaesariensis legimus. Qui cum uolens aedificare Ecclesiam in loco apto, uideretque eum angustiorem esse quam res exigebat, uenit nocte ad locum, et genibus flexis orauit Dominum, ut montem longius iuxta fidem petentis ageret. Et mane facto, reuersus inuenit montem tantum spatii reliquisse structoribus Ecclesiae, quantum opus habebat. Nam et sancta Scholastica manus et caput in mensam posuit, et ut plueret, orauit: et statim pluuia super illos de coelo descendit. Nam et proinde tardius iustorum exaudiuntur orationes: ut dum differuntur, maioribus praemiis cumulentur. Oratio namque priuatis locis opportunius funditur, dum Deo tantum teste depromitur. Neque enim conciliat Deum multiplex orantis sermo: sed plura, sinceraque orationis intentio. Interrogauerunt quidam Abbatem Macharium dicentes: Quomodo debemus orare? Et dixit eis senex: Non opus est multum loqui in oratione, sed extendere manus frequenter, et dicere: Domine, sicut uis, et sicut scis, miserere mei. Hinc beatus Benedictus ait: Non in mutiloquio, sed in puritate cordis, et compunctione lacrymarum, nos exaudiri sciamus. Et ideo breuis debet esse et pura oratio, nisi forte ex affectu inspirationis diuinae gratiae protendatur. In conuentu tamen omnino bre uietur oratio.
CAPUT II. De disciplina psallendi.
5
Oportet enim nisibus totis obedire illi, qui nos per Prophetam admonet dicens: Psallite sapienter , id est, non quaeramus sonum auris, sed lumen cordis: et quod lingua cantamus, opere compleamus. Cantat et sapienter, qui quod psallit intelligit. Nemo enim sapienter agit, qui quod operatur non intelligit. Quod enim est in omnibus cibis gustus, quo dignoscitur cuius saporis sit, hoc est et in uerbis sanctae Scripturae, prudentia et sensus. Si quis ergo ita animam suam intendat in singula uerba psalmodiae, sicut gustus intentus est in discretione saporis ciborum: iste es qui compleuit quod dicitur, Psallite sapienter . Bonum est corde semper orare, bonum etiam sono uocis, Deum spiritualibus hymnis glorificare. Nihil est sola uoce canere, sine cordis intentione. Sed sicut ait Apost: Commonentes uosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus uestris Deo . Hoc est, non solum uoce, sed corde psallentes. Unde et alibi: Psallam spiritu, psallam et mente . Sicut orationibus regimur, ita psalmorum studiis delectamur. Psallendi enim utilitas tristia corda consolatur, gratiores mentes facit, fastidiosos delectat, inertes exsuscitat, peccatores ad lamenta inuitat. Nam quamuis dura sint carnalium corda, statim ut psalmi dulcedo intonuerit, ad affectum pietatis animum eorum inflectit. Dum enim Christianum non uocis modulatio, sed tantum uerba diuina quae ibi dicuntur, debeant commouere, nescio quo tamen pacto quam modulatione canentis maior nascitur compunctio cordis. Multi enim reperiuntur qui cantus suauitate commoti, sua crimina plangunt, atque ex ea parte magis flectuntur ad lacrymas, ex qua psallendi insonuerit dulcedo suauissima. Oratio in praesenti tantum pro remedio peccatorum effunditur, psalmorum autem decantatio perpetuam Dei laudem demonstrat in gloriam sempiternam, sicut scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te . Cuius operis ministerium quicunque fideliter intentaque mente exsequitur, quodammodo Angelis sociatur. Unde et in alio loco idem Psalmographus ait: In conspectu Angelorum psallam tibi . Psalmodiae hic uirtus ostenditur, ut qui puro corde inter homines psallit, etiam sursum cum Angelis canere uideatur. Hinc et Apostolus ait: Commonentes uosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus: cantantes in cordibus uestris Deo . Et canere igitur, et psallere, et laudare Dominum magis animo, quam uoce debemus. Hoc est quippe quod dicitur cantantes in cordibus uestris. Uox etenim psalmodiae cum per intentionem cordis agitur, per hanc omnipotenti Deo ad cor iter paratur, ut intentae menti, uel prophetiae mysteria, uel compunctionis gratiam infundat. Unde scriptum est: Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter est quo ostendam illi salutare Dei . Et illud: Cantate Domino, psalmum dicite nomini eius, iter facite ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi (Psal. LXUII). Ipse etenim super occasum ascendit, qui mortem resurgendo calcauit. Cui dum cantamus, iter facimus, ut ad nostrum cor ueniat, et sui nos amoris gratia accendat.
Orationibus mundamur, lectionibus instruimur. Utrumque bonum, si liceat: si non liceat, melius orare quam legere. Qui uult cum Deo semper esse, frequenter debet orare, frequenter et legere. Nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur: cum uero legimus, Deus nobiscum loquitur. Omnis profectus, ex lectione et meditatione procedit. Quae enim nescimus, lectione discimus: quae autem didicimus, meditationibus conseruamus. Geminum confert donum lectio sanctarum Scripturarum. Siue quia intellectum mentis erudit; seu quod a mundi uanitatibus abstractum hominem, ad amorem Dei perducit. Geminum est etiam lectionis studium. Primum quomodo intelligantur scripturae: secundum, qua utilitate, uel dignitate dicantur. Nam rationabiliter erit quisque prius promptus ad intelligendum quae legit, deinde idoneus ad proferendum quae didicit. Lex enim Dei, et praemium habet, et poenam legentibus eam. Praemium, in iis qui eam bene uiuendo custodiunt; poenam uero, in iis qui eam male uiuendo contemnunt. Scriptura sacra lectoris sui animum ad coelestem patriam uocat, atque a terrenis desideriis ad superna amplectenda cor legentis immutat, dictisque obscurioribus exercet, et paruulis humili sermone blanditur: et usu legendi fastidium tollit lectori. Quia nimirum quos uerbis humilibus adiuuat, sublimibus leuat. Scriptura sacra aliquo modo cum legentibus crescit, a rudibus lectoribus quasi recognoscitur, et tamen a doctis semper noua reperitur. Ad Ezechieiem prophetam dicitur: Fili hominis, quodcunque inueneris comede . Quidquid enim in sacra Scriptura inuenitur, edendum est: quia et eius parua simplicem componunt uitam, et eius magna subtilem aedificant intelligentiam. Praecepta Scripturae sacrae legendo, reuiuiscimus, qui mortui in culpa iacebamus. Unde Omnipotenti Domino per Psalmistam dicitur: In aeternum non obliuiscar sermones tuos: quia in ipsis uiuificasti me . Sancta Scriptura in tenebris uitae praesentis facta est nobis lumen itineris. Hinc enim Petrus ait: Cui benefacitis intendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco . Cum legenti cuilibet sermo Scripturae sacrae tepidus uidetur, sensus diuini eloquii eius mentem non excitat, et in cogitatione sua nullo intellectu luminis emicat. At uero si bene uiuendi ordines quaerat, et per gressum cordis inueniat quemadmodum pedem boni operis ponat, tantum in sacro eloquio profectum inuenit, quantum apud illum ipse profecerit. Plerumque fit, ut Scripturae sacrae uerba esse mystica quisque sentiat, si accensus supernae contemplationis gratia, semetipsum ad coelestia suspendat. Mira enim atque ineffabilis sacri eloquii uirtus agnoscitur, cum superno amore legentis animus penetratur.
CAPUT IU. De dilectione Dei et proximi.
Charitas in dilectione Dei et proximi consistit. Seruat autem in se dilectionem Dei qui a charitate non diuiditur proximi. Qui a fraterna societate secernitur, a diuinae charitatis participatione priuatur. Nec poterit Deum diligere, qui noscitur in proximi dilectione errare. Christus, Deus et homo est. Totum ergo Christum non diligit, qui hominem odit. Quamuis ergo nonnulli fide atque operibus sanctis uideantur esse participes: tamen quia priuantur charitate fraternae dilectionis, nullum habent incrementum uirtutis. Nam (sicut Apostolus ait): Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest . Sine amore charitatis quamuis quisque recte credat, ad beatitudinem peruenire non potest. Quia tanta est charitatis uirtus, ut etiam prophetia et martyrium sine illa nihil esse credantur. Nullum praemium charitate pensatur. Charitas enim uirtutum omnium obtinet principatum. Unde et uinculum perfectionis charitas ab Apostolo dicitur eo quod uniuersae uirtutes eius uinculo religentur. Prima uirtus obedientiae in charitate est. Quae uidelicet charitas in duobus praeceptis distinguitur, ut Deus et proximus diligatur: et recta operatio ex decalogi completione perficitur, ut cum bona agi coeperint, mala iam nulla perpetrantur. Duo sunt praecepta charitatis, dilectio uidelicet Dei, et dilectio proximi, per quae nos sacrae scripturae dicta uiuificant: quia dilectionem Dei et proximi capimus in eloquiis diuinis. Per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi amor Dei nutritur. Nam qui amare Deum negligit, profecto diligere proximum nescit. Tunc plenius in Dei dilectione proficimus, si in eiusdem dilectionis gremio prius proximi charitate ligamur. Quia ergo amor Dei amorem proximi generat, dicturus per legem Dominus: Diliges proximum tuum, praemisit dicens: Diliges Dominum Deum tuum , ut uidelicet in terra pectoris nostri prius amoris sui radicem sisteret, quatenus per ramos postmodum dilectio fraterna germinaret. Amor Dei proximi amore coalescit, sicut testatur Ioannes, qui quosdam increpat dicens: Qui non diligit fratrem suum quem uidet, Deum, quem non uidet, quomodo potest diligere? Quae tamen diuina dilectio per timorem nascitur, sed in affectum crescendo permutatur. Saepe omnipotens Deus, ut quantum quisque a charitate Dei et proximi longe sit, uel in ea quam profecerit, notum facit . Miro ordine cuncta dispensans, alios per flagella deprimit, alios successibus fulcit. Et dum quosdam temporaliter deserit, in quorumdam cordibus quod malum latet, ostendit. Nam plerumque ipsi nos miseros insequuntur, qui felices sine comparatione coluerunt. Inoffenso pede iter nostrum in terra agitur, si Deus et proximus integra mente diligantur. Nec Deus enim uere diligitur sine proximo, nec proximus uere diligitur sine Deo. Sanctus Spiritus secundo legitur discipulis datus: prius a Domino in terra degente , postmodum a Domino, coelo praesidente . In terra quippe datur spiritus, ut diligatur proximus: e coelo uero, ut diligatur Deus. Sed cur prius in terra, postmodum e coelo, nisi quia patenter datur intelligi, quod iuxta Ioannis uocem: Qui fratrem suum quem uidet non diligit, Deum quem non uidet, quomodo potest diligere ? Amemus et amplectamur proximum, qui iuxta nos est, ut peruenire ualeamus ad amorem illius qui super nos est. Meditetur mens in proximo, quod exhibeat Deo, ut perfecte mereatur in Deo gaudere cum proximo. Tunc enim ad illam supernae frequentiae laetitiam perueniemus, de qua nunc sancti Spiritus pignus accepimus, si ad istum finem, scilicet ad dilectionem Dei et proximi, toto amore tendamus. Omne mandatum de sola dilectione est, et omnia unum praeceptum sunt. Quia quidquid praecipitur, in sola charitate solidatur. Praecepta ergo Dominica, et multa sunt, et unum. Multa per diuersitatem operis, unum in radice dilectionis. Qualiter dilectio Dei et proximi sit tenenda, ipse insinuat, qui in plerisque Scripturae suae sententiis, et amicos iubet diligi in se, et inimicos diligi propter se. Diligamus ergo, dilectissimi fratres, Dominum Deum nostrum sicut ille praecepit; scilicet, ex toto corde, tota anima et tota uirtute nostra diligamus, quia ille prior dilexit nos . Sic enim Ioannes ille, qui super illum dilectionis fontem in coena recubuit, in epistola sua ait: Fratres, diligamus Dominum, quoniam ille prior dilexit nos . Neque enim poterat Dominum fragilitas humana diligere, nisi ille primum naturam diligeret nostram. Dilexit etiam nos prius quam essemus, et ideo ut essemus creauit, uiuificauit, nutriuit, custodiuit, et ad lauacrum regenerationis perduxit, renouauit, gubernauit, et ad intelligibilem aetatem perduxit. Haec enim omnia nobis misericorditer, et per nimiam dilectionem perfecit. Aperiamus ergo oculos cordis nostri, dilectissimi fratres, et in tantum nos a Iesu Christo Domino nostro cognoscamus esse dilectos, ut pro nobis eius sanguinem fusum non dubitemus. Suspendamus corda nostra ad dilectionem Creatoris nostri, et non ad modicum aut ex aliquo: Sed ex toto corde, tota anima, et tota uirtute diligamus eum , et nullius rei dilectionem praeponamus dilectioni Domini nostri Iesu Christi. Ipse enim ait: Qui diligit patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus . Uere enim si Deum toto corde diligamus, dilectioni eius nec parentum, nec amicorum, nec filiorum dilectionem praeferre debemus. Sed si diligimus Dominum, necesse est ut (sicut nosmetipsos) diligamus et proximum, quia in his duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae . Ergo legem et Prophetas non implet, qui Deum proximumque non diligit. Scriptum est enim. Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum . Et in hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad inuicem . Et illud: Charissimi, diligamus nos inuicem, quoniam charitas ex Deo est. Et omnis qui diligit fratrem suum, ex Deo natus est, et cognoscit Deum . Si diligas inuicem, Deus in nobis manet, et charitas eius in nobis perfecta est . Beata est ergo dilectio charitatis, quae omnes amplectitur, omnes diligit, omnes fouet. Uere beata, quae nutrit uirtutes, et delet peccata. Opprimit iram, excludit odia, expellit auaritiam, comprimit rixam, et fugat pariter omnia uitia. Omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat . Inter opprobria secura est, inter iras placida, inter odia benefica, in ueritate firma. A prauis impugnatoribus non diripitur, a latronibus non furatur, ab incendio non crematur, ab haeresi non diuiditur. Indiuidua stat, inexpugnabilis manet, inexplicabilis durat, inconcussa perseuerat, incorrupta laetatur. Ligamentum est enim omnium uirtutum, glutinum animarum, concordia mentium, et societas electorum. Ne aduersitatibus frangatur, fortiter mentem roborat: ne prosperitatibus eleuetur, caute temperat: ne ab ira superetur, rationabiliter reprimit. Uere haec (ut uideo) nobilissima et excellentissima uirtus est. Teneamus ergo eam, fratres, uirtute qua possumus, ut nobiscum sit, nobiscum maneat, nobiscum surgat, nobiscum pergat, nobiscum laetetur et conuiuetur. Decet enim in fratrum congregatione tam regiam iugiter inesse uirtutem.
10
CAPUT U. De obseruatione mandatorum Dei.
Post exsecutionem dilectionis, uideamus quid nobis obseruandum ipse auctor praecipiat dilectionis. Ait enim: Si diligitis me, mandata mea seruate, et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit uobis, ut maneat uobiscum in aeternum . Attendamus ergo, fratres, quantum nos diligat Dominus noster Iesus Christus, qui cum promissione a nobis suam exigit dilectionem, et Spiritum sanctum dicit nobiscum esse in aeternum mansurum, si post dilectionem suam mandata eius seruauerimus. Ab ipso enim nobis omnia bona largiuntur, et uelle bonum et operari, ab illo prius donatur nobis. Diligimur enim ab illo; ut diligamus illum; amamur ab eo, ut amemus eum. Cognoscimur, ut cognoscamus: adiuuamur ut operemur, et operando uirtutibus ditemur. Ergo si nos dilectio Dei proximique demulcet, consequens est ut faciamus quod ille praecepit. Quia in tantum diligimus, in quantum facimus. Neque enim potest sincere Deum diligere, qui mandata eius fideliter non implet. Ipse enim ait: Si quis diligit me, sermonem meum seruabit. Et Pater meus diliget eum, et ad eum ueniemus, et mansionem apud eum faciemus. Et qui non diligit me sermones meos non seruat. Ioannes quoque Apostolus dilectione Domini repletus, in Epistola sua ait: In hoc scimus quoniam cognouimus eum, si mandata eius obseruamus . Qui dicit se nosse Deum et mandata eius non custodit, mendax est, et in eo ueritas non est. Qui seruat uerbum eius, uere in hoc charitas Dei perfecta est . De se quoque Iob ait: Uestigia Dei secutus est pes meus. Uiam eius custodiui, et non declinaui ex ea. A mandatis labiorum eius non recessi, et in sinu meo abscondi uerba oris eius . Ipse quoque Dominus de dilectione sui, atque mandatorum suorum obseruatione, populum Israeliticum admonens, dicit: Et nunc Israel audi praecepta et iudicia, quae ego doceo te hodie, ut faciens ea uiuas in eis . Obserua et caue, ne quando obliuiscaris Domini Dei tui, et negligas mandata eius atque iudicia, et caeremonias quas ego praecipio tibi hodie . Et nunc Israel, quid Dominus Deus tuus petiit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in uiis eius, et diligas eum ac seruias ei in toto corde tuo, et in tota anima tua, custodiasque mandata et caeremonias eius, quas ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi . Si autem audieris, ut facias omnia mandata eius, faciet te Dominus excelsiorem cunctis gentibus quae uersantur in terra. Benedictus eris in ciuitate, et benedictus in agro, benedictus fructus uentris tui, et fructus terrae tuae. Mittet Dominus super cellaria tua, et super omnia opera manum tuarum, benedictionem . Hinc et Ioannes Apostolus ait: In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata eius faciamus. Haec enim charitas Dei, ut mandata eius custodiamus, et mandata eius grauia non sunt . Hoc et ipse Dominus ait: Si quis diligit me, sermonem meum seruabit . Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis. Uere enim Deum diligimus, si mandata eius obseruantes, a nostris nos uoluntatibus coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria defluit, profecto Deum non amat, quia ei in sua uoluntate contradicit.
Scriptum est enim: Initium sapientiae timor Domini . Timor Domini gloria, et gloriatio, et laetitia, et corona exsultationis. Timor Domini delectabit cor: et dabit laetitiam et gaudium, in longitudinem dierum . Time Dominum, et recede a malo, quia timenti Deum bene erit in extremis, et in diebus consummationis illius benedicetur . Plenitudo sapientiae, timere Deum . Generatio sapientiae, timor Domini, diuitiae, et uita, et gloria. Timor Domini expellit peccatum, et reprimit uitium, cautum facit hominem atque sollicitum. Nam qui sine timore est, non poterit iustificari. Quia ubi timor non est, ibi dissolutio uitae est. Ubi timor non est, ibi sceleratio est. Ubi timor non est, ibi scelerum abundantia est. Qui timent Dominum, non erunt incredibiles uerbo illius: et qui diligunt eum, conseruabunt uiam eius. Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua, et in conspectu illius santificabunt animas suas. Qui timent Dominum custodient mandata eius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem eius . Timor Domini, non despicere iustum hominem pauperem, et non magnificare uirum peiorem diuitem. Dauid enim dicit: Seruite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore . Et, Timete Dominum, omnes sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum . Et, Beati omnes qui timent Dominum: qui ambulant in uiis eius . Moyses quoque ait: Post Dominum Deum uestrum ambulate, et ipsum timete, et praecepta eius custodite, et acquiescite illi (Deut. XIII iuxta LXX). Apostolus quoque dicit: Cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operemini . Iterum Salomon ait: Corona sapientiae timor Domini, replens pacem et salutis fructum: utraque autem sunt dona Dei . Metuentes Dominum sustinete misericordiam eius, et non deflectatis ab illo, ne cadatis. Qui timetis Dominum, credite illi: et non euacuabitur merces uestra. Qui timetis Dominum, diligite illum: et illuminabuntur corda uestra . Beatus cui donatum est habere timorem Dei. Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum . In timoris etenim laude adhuc Salomon ait, Timor Domini apponet dies . Timeamus, ergo fratres, illo timore Domini, qui sanctus permanet in saeculum saeculi ; illo casto timore qui nobis ad dies temporis huius adiiciat dies aeternos, dies perpetuos, dies perennes et immortales, imo diem unum sine uespera et infinitum, diem felici gaudio plenum, indeficienti luce refertum, angelico comitatu suffultum; diem inquam, quem nox non interpolat, tenebrae non obscurant, nubilum non offuscat, importabilem non efficit calor aestatis, pigrum non reddit frigus hiemis; dies qui nobismet unus erit cum sanctis, communis cum angelis, aeternus cum utrisque; qui nobis cum felici gaudio consortium tribuat angelorum, et socios faciat patriarcharum, in numero computet prophetarum, in exsultatione socios faciat apostolorum. Et quia apostolus Ioannes in canonica dicit: Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, et quia timor poenam habet, et qui timet, non est perfectus in charitate , necesse est duos discrete et diligenter intelligamus timores. Duo sunt igitur timores. Unus quo timent homines Deum, ne mittantur in gehennam. Ipse est timor ille, qui introduxit charitatem, sed sic uenit ut exeat. Si enim adhuc propter poenas times Deum, nondum amas, quem sic times: non bona desideras, sed mala caues. Sed ex eo quod mala caues, corrigis te, et incipis bona desiderare. Cum bona desiderare coeperis, erit in te timor sanctus, ille scilicet, ne ipsa bona amittas, non ne mittaris in gehennam, sed ne te deserat praesentia Domini, quem amplecteris, quo aeterno frui desideras. Frater quidam interrogauit senem dicens: Quomodo uenit timor Domini in animam? Et dixit senex: Si habet homo humilitatem, et paupertatem, et non iudicet alterum; sic uenit in eum timor Dei. Dixit quidam senex: Timor et humilitas, et egestas uictualium, et planctus maneat in te. Et alius senex dixit illud: Quidquid odio habes, alii ne facias . Si odio habes eum qui tibi male loquitur, ne tu male loquaris de aliquo. Si odio habes eum qui tibi calumniam facit, ne tu calumniam facias alicui. Si odio habes eum qui te in contemptu ducit, aut iniuriis appetit, nihil tu horum facias cuiquam: Qui ergo uerbum istud custodire potest, sufficit ei ad salutem. Dixit quidam senex: Uita Monachi haec est. Operatio, obedientia, meditatio, et ut non iudicet, non obloquatur, non murmuret. Scriptum est enim: Qui diligitis Dominum, odite malum. Monachi uita haec est, non ingredi cum iniustis, neque uidere oculis suis mala, neque curiose agere, neque audire inania, neque aliena rapere, sed magis sua tribuere, neque superbire corde, neque cogitatione malignari, neque uentrem implere, sed cum discretione omnia agere . Ecce in his est monachus. Dixit Abbas Iacob: Quia sicut lucerna obscurum cubiculum illuminat, ita timor Domini, si uenerit in cor hominis, illuminat eum, et docet omnes uirtutes et mandata Dei. Interrogauerunt quidam patrum Abbatem Macharium Aegyptium, dicentes: Quomodo et quando manducas, et quando ieiunas, corpus tuum siccum sic est? Et dixit eis senex: Sicut lignum in manu hominis quo frutices in igne uersantur arescit, ita si homo habuerit mentem suam in timore Dei, ipse timor Dei ossa eius consumit.
CAPUT UII. De sapientia quae Christus est.
15
Corona sapientiae (ut ait Scriptura) timor Domini est, et initium sapientiae, timere Deum, et plenitudo sapientiae, et radix sapientiae timor Domini est . Timeamus ergo, charissimi, Dominum, et animas nostras praeparemus, ad excipiendam sapientiam, ut sapienter, et pie, et iuste uiuentes, cum ipsa sapientia, regna mereamur possidere perpetua. Sic enim scriptum est: Qui custodierint illam, iustificabuntur ab ea, et facile uidebitur ab iis qui diligunt eam, et inuenietur ab iis qui quaerunt illam . Scriptum est enim: Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regna perpetua . Propterea ait Salomon: Optaui, et datus est mihi sensus: inuocaui, et uenit in me spiritus sapientiae, et proposui pro luce habere illam. Super salutem et omnem pulchritudinem dilexi illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius. Uenerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, et laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia. Infinitus enim thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei. Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplea, subtilis, mobilis, disertus, incoinquinatus, certus, suauis, amans bonum, acutus, quem nihil uetat benefaciens, humanus: stabilis, secutus, omnem habens uirtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus intelligibilis. Nam omnibus mobilibus, mobilior est sapientia. Uapor est enim uirtutis Dei et emanatio claritatis omnipotentis Dei sincera. Candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius . Est enim (ut dicitur) haec speciosior sole, et super omnem stellarum dispositionem luci comparata inuenitur prior. Luci enim succedit nox, sapientia autem uincit malitiam . Ut enim dicitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter. Sobrietatem enim et sapientiam docet, et iustitiam et uirtutem quibus utilius nihil est in uita hominibus . Thesaurus enim magnus est sapientia, quam qui inuenerit, inueniet uitam: et qui possederit illam, immortalitatis habebit coronam. Ipsa est enim quae stabiles facit in fide, certos in uerbo, dulces in eloquio, hilares in dato, in misericordia humanos, in respondendo suaues, in discernendo sagaces, in prosperitate mites, in aduersitate securos, acutos in sensu, perlucidos in facto, candidos in uultu, et fortes in conflictu . Unde ergo sapientia uenit, et quis est locus intelligentiae? Abscondita est ab oculis omnium uiuentium. Deus intelligit uiam eius, et ipse nouit locum illius. Ipse enim dixit homini: Ecce timor Domini, ipse est sapientia, et recedere a malo intelligentia . Diligamus ergo eam, fratres, ut diligamur ab ea. Ipsa enim sapientia quae Christus est, dicit: Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. Meum est consilium et aequitas, mea est prudentia, mea est et fortitudo. Ego diligentes me diligo, et qui mane uigilauerint ad me, inuenient me. Mecum sunt diuitiae et gloria. Melior est fructus meus auro et lapide pretioso. In uiis iustitiae ambulo, ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam . Diligit enim Deus illum qui diligit sapientiam. Sapientia enim filiis suis uitam praeparat, diligentibus se iustitiam ministrat, amantibus se prudentiam donat. In tentatione cum illo ambulat, et iter directum illi praeparans, absconsa sua denudat, illi scientiam et intellectum prudentiae thesaurizat. Ergo qui tenuerit illam, uitam haereditabit aeternam.
CAPUT UIII. De prudentia.
Prudentia namque ornamentum est omnium uirtutum, gloria uerbi, decusque sermonis, sicut scriptum est: Ornamentum aureum prudenti, doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro . Prudentia custos est oris, gubernatio actionis, temperantia cordis, moderatio linguae, omniumque statera uerborum, et ponderatio rerum. Sic enim scriptum est: Uerba prudentium statera ponderabuntur . Hinc et Paulus ait: Sermo uester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat uos unicuique respondere . Diligamus et nos, fratres, hanc clarissimam uirtutem, quae nobis gubernationem animi disponat, et discretionem mentis confirmet. Sic enim scriptum est: Qui sapiens est, multa gubernatur prudentia . Diligamus prudentiam quae gressus operis nostri dirigat, et actus cogitationis disponat. Scriptum est enim: Uir prudens dirigit gressus suos . Diligamus prudentiam quae nobis spiritalem aedificet domum, et aedificatam sublimiter roboret. Scriptum est enim: Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur . Diligamus prudentiam, quae nobis ornamenta morum, et copiam ministret uirtutum, quae ori nostro legem ueritatis insinuet, et sermonem sapientiae et intellectus multipliciter adornet, sermonibus nostris aureum ornamentum imponat, et labiis nostris munus argenteum conferat: moribus nostris iugem custodiam, congruam ministret et gloriam.
CAPUT IX. De simplicitate.
Magna est quidem prudentiae uirtus, sed necesse est ut simplicitatis uirtute temperetur. Sic enim Dominus in Euangelio ait: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae . Et de Iob simplici uiro, Dominus ad diabolum ait: Nunquid considerasti seruum meum Iob, quod non sit similis ei super terram, simplex, rectus, et timens Deum, et recedens a malo ? Diligamus ergo, fratres, hanc magnam uirtutem, quae de Altissimi thesauro prodit, quae quamuis omnibus Christianis, maxime autem necessaria est monachis, qui uitae propositum simplicitatis ornare debent officio. Scriptum est enim: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum, quoniam inuenitur ab iis qui non tentant illum: apparet autem eis qui fidem habent in illum . Diligamus ergo simplicitatem cordis, ut ab illa actus nostri dirigantur in uiam salutis. Scriptum est enim: Simplicitas iustorum diriget eos . Obediamus uerbis Pauli praedicatoris egregii, qui nos admonet, dicens: Uolo uos sapientes esse in bono, simplices in malo . Debet enim electorum corda prudentia in bonum iugiter acuere, et simplicitas ab acumine prudentiae temperare, ne aut prudentia modum rectitudinis excedat, aut simplicitas ignorantiae fallacia torpescat. De Iacob enim legitur: Quod esset uir simplex, et in domo habitans , quia nimirum omnes qui in curis exterioribus spargi refugiunt, simplice in cogitatione, atque in conscientae suae habitatione consistunt, ne dum ad multa foris inhiant, a semetipsis alienati cogitationibus recedant. Curramus ergo per simplicitatis itinera, ut ad perennitatis per eam citius peruenire mereamur patriam, ubi immortalitatis stolam et simplicitatis recipere mereamur praemia.
De hac uirtute patientiae sic Dominus ait: In patientia uestra possidebitis animas uestras . Et Paulus discipulus eius dicit: Induite uos sicut electi Dei, sancti et dilecti uiscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes inuicem in charitate . Salomon quoque ait: Doctrina uiri per patientiam noscitur, et gloria eius est iniqua praetergredi . Iacobus Apostolus praedicans ait: Patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes . Et Paulus iterum dicit: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes . Curramus ergo, dilectissimi fratres, per hanc patientiae uiam, et diligamus eam, quia non habet offendiculum, sed plenum et aeternum per se currentibus in futuro retribuet gaudium. Magna est enim, fratres, uirtus patientiae, quae laedentes se non laedit, sed diligit: quae iniurianti se iniurias remittit, non reddit: cui nocere potest non nocet, sed parcit. Radix enim omnium et custos uirtutum, patientia est. Per patientiam uero possidemus animas nostras . Custodem igitur conditionis nostrae patientiam Dominus esse monstrauit: quia in ipsa possidere nosmetipsos docuit. Patientia autem uera, est aliena mala aequanimiter perpeti: et contra eam qui mala irrogat, dolore nullo moueri. Patientiae ergo uirtus est, fratres, quae nos Deo commendat, et a malis omnibus custodit, et seruat. Ipsa est quae iram temperat, linguam refrenat, et mentem gubernat. Ipsa est quae pacem custodit, disciplinam moderate peragit, libidinis impetum frangit, uiolentiam comprimit, et incendium simultatis exstinguit. Coercet potentiam diuitum, refouet inopiam pauperum, facit humiles in prosperis, fortes in aduersis, contra iniurias et contumelias mites. Tentationes expugnat, persecutiones tolerat. Ipsa est quae fidei nostrae fundamenta fortiter munit, incrementa spei nostrae sublimiter prouehit, et actus uitae nostrae dirigit. Ipsa nos ut tenere possimus uiam Christi, patienter gubernat, et ut filii Dei perseueremus, immobiliter confirmat. Hanc enim uirtutem, fratres dilectissimi, cum gaudio diligere, et totis uiribus amplecti debemus. Cito enim fructum patientiae, eiusque praemium recipiemus, si cum illa usque in finem perseueremus. Sic enim et Iacobus apostolus ait: Ecce iudex ante ianuam assistit, et uobis praemia patientiae, et aduersariis uestris poenam quam merentur, restituat . Ante ianuam dicit, quia proximus nobis est, et paratus Dominus Iesus Christus, et ad dimittenda nobis rogantibus delicta, et ad reddenda patientiae praemia. Dicebant de abbate Isidoro, qui erat presbyter in Scythia: quia si quis habuisset fratrem infirmum, aut pusillanimem, aut iniuriosum, et uolebat eum expellere foras, ille dicebat: Adducite eum ad me. Et apprehendens, cum patientia sua curabat animum fratris illius. Uenerunt aliquando latrones in monasterium cuiusdam senis, et dixerunt ad eum: Omnia quaecunque in cella tua sunt tollere uenimus; et ille dixit: Quantum uobis uidetur, filii, tollite. Tulerunt ergo quaecunque inuenerunt in cella, et abierunt. Obliti sunt autem ibi saccellum qui erat absconditus in cella. Senex uero secutus est, post eos clamans et dicens: Filii, tollite quod obliti estis in cella. Illi uero admirantes patientiam eius, reuocauerunt et restituerunt omnia in cella eius. Et poenitentiam egerunt omnes ad inuicem dicentes: Hic uere homo Dei est.
Haec uirtus humilitatis, quamuis omnium esse debeat Christianorum, maxime autem in cordibus habitare, et requiescere debet monachorum. Unde Isidorus ait : Summa monachi uirtus, humilitas; summum uitium eius, superbia est. Tunc autem se quisque monachum iudicet, quando se minimum existimauerit, etiam cum maiora uirtutum opera gesserit. Qui mundum deserunt, et tamen uirtutes praeceptorum sine cordis humilitate sequuntur, isti quasi de excelso grauius corruunt, quia deterius per uirtutum elationem deiiciuntur, quam per uitia prolabi potuerunt. Semper conscientia serui Dei humilis esse debet et tristis, scilicet ut per humilitatem non superbiat, et per utilem moerorem cor ad lasciuiam non dissoluat. De hac summa uirtute Dominus ait: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur . Hinc et Iacobus apostolus ait: Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua . Quia omnis frater qui aduersa humiliter pro Domino suffert, sublimiter ab illo regni praemia percipiet. Hinc et beatus Petrus apostolus ait: Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam . Omnes enim dicit, seniores scilicet, et adolescentes, quibus inuicem uidetur humilitatis insinuare uirtutem: et his uidelicet regendo, et illis humiliter obsequendo. Omnes ergo humilitatem in alterutrum uel exemplo, uel etiam uerbo docet insinuare, quia nimirum omnibus superbiae uitium (quod angelos de coelo deiecit) nouerat esse cauendum. Et quae sit gratia, quam humilibus promittit donandam, sequenter exponit dicens: Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut uos exaltet in tempore uisitationis . Hanc ergo gratiam humilibus tribuit, ut quo magis humiliati fuerint tempore certaminis propter ipsum, eo gloriosius exaltentur tempore retributionis ab ipso. Hinc Psalmista ait: Iuxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu saluabit . Omnis autem humilitas non tam in sermone quam in mente est, ut humiles nos conscientia nouerit, et nunquam nos uel scire uel intelligere, uel esse aliquid existimemus. Mirabiliter enim culmen humilitatis rex et propheta Dauid retinebat, cum diceret: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei , etc. Ipse iterum ait: Sacrificium Deo spiritus contribulatus . Et iterum: Uide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia delicta mea . Si ergo humiliatum cor sacrificium Deo est, sacrificium obtulit quando dixit: Domine, non est exaltatum cor meum, etc. Quod si aliquis eremita cellulae suae uacans, talia diceret, magna patientiae laude fulgeret, sed quia hoc purpuratus rex et eximius prophetarum dicebat, humilitatis eius exemplum per uniuersum mundum diffusa laudet Ecclesia. Quae ideo maxime inter uirtutes eximias humilitas honorata consurgit, quoniam eam dignatio maiestatis assumpsit. Dixit abbas Antonius : Uidi omnes laqueos inimici tensos in terra, et ingemiscens dixi: Quis putas transiet istos? Et audiui uocem dicentem: Humilitas. Dicebat abbas Serapion: Quia multos labores corporales plusquam filius meus Zacharias feci, et non perueni ad mensuras humilitatis et taciturnitatis eius. Abbas Moyses dixit fratri Zachariae: Dic mihi, quid faciam? At ille tollens cucullam de capite suo, misit illam sub pedibus suis, et conculcans eam dixit. Nisi ita conculcatus fuerit homo, non potest monachus esse. Interrogatus senex, quare inquietaretur a daemonibus, respondit: Quia arma nostra abiecimus, quae sunt contumeliae, humilitas, paupertas et patientia. Interrogatus senex, quid esset perfectio, respondit: perfectio hominis est humilitas. Quantum enim quis ad humilitatem profecerit, et inclinatus fuerit, tantum eleuabitur ad profectum, quia humilitas magnum opus est et diuinum. Uia autem humilitatis haec est, ut labores corporales assumere debeat homo, et habeat seipsum peccatorem et ponat se subiectum in omnibus, et non attendat aliena peccata, sed sua semper aspiciat, et deprecetur pro illis sine intermissione Deum.
25
Nemo se apud Deum magis exaltat, quam qui se apud semetipsum propter Deum humiliat. Ad hoc enim a Deo humilis exaltatur, ut filius Dei et haeres Christi uocetur. Tantum est ut pacem sequatur, quia pacem quaerere debet et sequi, filius pacis. Taliter enim nos admonens Apostolus dicit: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo uidebit Deum . Ipse quoque Dominus in Euangelio ait: Beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur . Nam inter sua diuina mandata et magisteria salutaria, passioni iam proximus, hoc nobis praeceptum atque mandatum commendauit Saluator custodiendum. Ait enim: Pacem meam do uobis, pacem meam commendo uobis . Hanc nobis haereditatem ascendens Dominus in coelum reliquit, et sequi eam per suum fidelissimum regem Dauid atque Prophetam mandauit. Ait enim: Declina a malo, et fac bonum: inquire pacem, et persequere eam . Si hanc enim sincero corde sequi uoluerimus, Christi haeredes erimus. Si autem Christi haeredes cupimus esse, in Christi pace debemus uersari. Si filii Dei sumus, pacifici esse debemus. Pacificos enim esse oportet Dei filios et humiles, mente mites, corde simplices, sermone puros, animo innocentes, affectu concordes, fideliter sibimet ac unanimiter cohaerentes.
CAPUT XIII. De obedientia.
De obedientia sic beatus Petrus apostolus dicit: Propter quod succincti lumbos mentis uestrae, sobrii in omnibus, perfecte sperate in eam quae offertur uobis gratiam, in reuelatione Iesu Christi, quasi filii obedientiae . Recte filios obedientiae uult illos existere, quos in praefatione, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi dixerat electos . Debet ergo obedientia et in aduersis ex suo aliquid habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid omni modo non habere, quatenus et in aduersis tanto sit uerior, quanto a praesenti ipsa (quam diuinitus percipit) gloria, funditus ex mente separatur. Ab omnipotente Domino obedientia usque ad mortem seruanda praecipitur, sicut Ueritas ait: Non possum ego a meipso facere quidquam, sed sicut audio, iudico . Ipse sicut audit, iudicat. Tunc etiam obediet patri, cuius iudex huius uenerit saeculi. Ne nobis usque ad praesentis uitae terminum obedientia laboriosa appareat, Redemptor noster indicat, qui hanc etiam cum iudex uenerit, seruat. Quid ergo mirum, si peccator homo obedientiae in praesentis uitae breuitate se subiicit, quando hanc mediator Dei et hominum etiam cum obedientes remunerat, non relinquit? Sciendum est, nunquam per obedientiam malum fieri, aliquando autem debet per obedientiam bonum quod agitur intermitti. Neque enim mala in paradiso arbor exstitit, quam Deus homini ne contingeret interdixit . Sed ut melius per obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc etiam a bono prohiberet, quatenus tanto uerius hoc quod ageret uirtus esset, quanto et a bono cessans, auctori suo se subditum humilius exhiberet. Scriptum est enim, Melior est obedientia quam uictimae . Obedientia quippe uictimis iure praeponitur, quia per uictimas aliena caro, per obedientiam uero uoluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante eius oculos repressa arbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat. Hinc abbas Basilius interrogatus, quomodo sibi inuicem fratres obedire deberent, respondit: Sicut serui Domini, secundum quod praecepit Dominus: Quia qui uult in uobis esse magnus, fiat omnium nouissimus et seruus: sicut filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare. Plantauit quidam senex lignum aridum in eremo, et uolens obedientiam fratris probare, dixit ei: Per singulos dies riga lignum istud, donec fructum faciat. Erat autem longe ab eis aqua. Quod cum fecisset frater ille per tres annos, lignum illud uiride factum est, et fructum attulit. Sumens autem ex fructu eius senex, detulit ad Ecclesiam, et dixit fratribus: Accipite et manducate obedientiae fructum. Dicebat senex, quod nihil sic quaerit Deus ab iis qui initium habent conuersionis, quomodo obedientiae laborem. Quidam saecularis renuntiauit saeculo, et uenit in monasterium, adducens secum filium suum paruulum. Quem abbas tenens, infantulum osculabatur, et dixit patri eius: Amas hunc? Et ille respondit, Etiam. Et iterum dixit illi: Diligis eum? Et respondit, Etiam. Postea dixit illi Abbas: Tolle ergo si amas eum, et mitte illum in furnum ardentem. Et tenens eum pater suus, iactauit in furnum ardentem, et statim factus est furnus uelut ros. Ex quo facto acquisiuit sibi gloriam in tempore illo, quemadmodum Abraham patriarcha. Dixit senex: Quia frater qui ad obedientiam patris spiritalis animam dederit, maiorem mercedem habet, quam ille qui eremo solus recesserit: quia ii qui se in eremum relegant, arbitrio suo de saeculo recesserunt; hic autem ordo, qui se ad obediendum dedit, omnes uoluntates suas abiiciens, pendet ad Deum et ad iussionem spiritualis patris, propterea et maiorem gloriam ab aliis habet. Quapropter, o filii, bona est obedientia, quae propter Deum fit. Intendite ergo, filii, uirtutis huius aliqua ex parte uestigium. Obedientia salus est omnium fidelium. Obedientia genitrix est omnium uirtutum. Obedientia regni coelorum inuentrix est. Obedientia coelum aperiens, et hominem de terra eleuans. Obedientia cohabitatrix est angelorum. Obedientia sanctorum omnium cibus est. Ex hac enim ablactati sunt, et per hanc ad perfectionem uenerunt.
CAPUT XIU. De contemptoribus mundi.
Ea quae saeculi amatoribus chara sunt, sancti uelut aduersa refugiunt, plusque aduersitatibus mundi gaudent, quam prosperitatibus delectentur. Alienos constat esse a Deo, quibus hoc saeculum ad omne commodum prosperatur. Seruis autem Dei cuncta huius mundi contraria sunt, ut dum ista aduersa sentiunt, ad coeleste desiderium ardentius excitentur. Magna apud Deum refulget gratia, qui huic mundo contemptibilis fuerit. Nam reuera necesse est, ut quem mundus odit, diligatur a Deo. Sancti uiri ideo contemnere cupiunt mundum, et motum mentis ad superna reuocare, ut ibi se recolligant, unde defluxerunt, et inde se subtrahant, unde dispersi sunt. Qui post renuntiationem mundi ad supernam patriam sanctis desideriis inhiat, ab hac terrena intentione, quasi quibusdam pennis subleuatus erigitur, et in quo lapsus erat per gemitum conspicit, et ubi peruenerit cum gaudio magno intendit. (Isid., lib. III Sent., c. 17.) Sancti uiri funditus saeculo renuntiantes, ita huic mundo moriuntur, ut soli Deo uiuere delectentur, quantumque ab huius saeculi conuersatione se subtrahunt, tantum internae mentis acie praesentiam Dei, et Angelicae societatis frequentiam contemplantur. Uia sine offendiculo, uita monachi, sine cupiditatis et amoris impedimento. Dum enim quisque a consortio mundi abstrahitur, nec cupiditas eum obligat consentientem, nec cruciat sentientem. Bonum est corporaliter remotum esse a mundo, sed multo est melius uoluntate. Utrumque autem uiro perfecto. Ille autem perfectus est, qui huic saeculo corpore et corde discretus est. Onager, ut ait Ieremias, contemnit ciuitatem , et monachi communem saecularium ciuium conuersationem. Hi aduersa uitae nostrae appetunt, prospera contemnunt, ut eum dum ab eis haec uita despicitur, futura inueniatur.
30
CAPUT XU. De poenitentia.
Omnis peccator in poenitentia duplum habere gemitum debet, nimirum quia et bonum quod oportuit non fecit, et malum quod non oportuit, fecit. Cum ad bona opera non assurgimus, necesse est ut nosmetipsos dupliciter defleamas, quia et recta non fecimus, et praua operati sumus. Per beatum Moysen unus turtur pro peccato, alter uero offerri in holocaustum iubetur . Holocaustum namque totum incensum dicitur. Unum ergo turturem pro peccato offerimus, cum pro culpa gemitum damus. De altero uero holocaustam facimus, cum pro eo quod bona negleximus, nosmetipsos funditus accendentes, igne doloris ardemus. Beatus Iob post flagella proficiens, et semetipsum in magna redargutione discutiens dicit: Idcirco ipse me reprehendo et ago poenitentiam in fauilla et cinere . In fauilla enim et cinere poenitentiam agere est, contemplata summa essentia, nihil aliud quam fauillam se cineremque cognoscere. In cilicio asperitas et compunctio peccatorum, in cinere autem puluis ostenditur mortuorum. Et idcirco utrumque adhiberi ad poenitentiam solet, ut in compunctionis cilicio cognoscamus quid per culpas fecimus, et in fauilla cineris, perpendamus quid per iudicium facti sumus. Fidelis quisque dum cogitationes in iudicio exquiri subtiliter non ignorat, semetipsum introrsus discutiens, ante iudicium uehementer examinat, ut districtus Iudex eo iam tranquillius ueniat, et cor quod discutere appetit, pro culpa punitum cernat. Quia eam dum nos punimus, ipse nequaquam in extremo examine iudicat. Paulo attestante qui ait: Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur . Quod exterius agimus (nisi poenitentia) interueniente diluamus, in secreto iudiciorum Dei sub quadam occultatione seruatur, ut quandoque etiam de sigillo secreti, exeat ad publicum iudicii. Cum uero pro malis quae fecimus, disciplinae flagello atterimur, et haec per poenitentiam deflemus, iniquitatem nostram signat et curat, quia nec multa hic deserit, nec in iudicio puniendo seruat. Bene se iudicet iustus in hac uita, ne iudicetur a Deo damnatione perpetua. Tunc autem iudicium de se quisque sumit, quando per dignam poenitentiam sua praua facta condemnat. Amaritudo poenitentiae facit animum sua facta subtilius discutere, et dona Dei, quae contempsit, flendo commemorare. Nihil autem peius quam culpam agnoscere, nec deflere. Duplicem habere fletum debet in poenitentia omnis peccator. Siue quia per negligentiam bonum non fecit, seu quia malum per audaciam perpetrauit. Quod enim oportuit non gessit, et gessit quod agere non oportuit. Ille poenitentiam digne agit, qui reatum suum satisfactione legitima plangit, condemnando scilicet atque deflendo quae gessit, tanto inde plorando profundius, quanto exstitit in peccando procliuius. Ille poenitentiam digne agit, qui sic praeterita mala deplorat, ut futura iterum non committat. Nam qui plangit peccatum, et iterum admittit peccatum, quasi si quis lauet laterem crudum, quem quanto magis eluerit, tanto amplius lutum facit. Quamuis quisque sit peccator et impius, si ad poeaitentiam conuertatur, consequi ueniam posse creditur. Festinare debet ad Deum poenitendo unusquisque dum potest, ne si dum potest noluerit, cum tarde uoluerit, omnino non possit. Proinde Propheta ait: Quaerite Dominum dum inueniri potest: inuocate eum, dum prope est . Si quando quis peccare potest, poenitet, uitamque suam uiuens ab omni crimine corrigit, non dubium quin moriens ad aeternam transeat requiem. Qui autem praue uiuendo poenitentiam in mortis agit periculo, sicut eius damnato incerta est, sic remissio dubia. Quamuis per poenitentiam propitiatio peccatorum sit, sine metu homo esse non debet, quia poenitentiae satisfactio diuino pensatur iudicio, non humano. Proinde quia miseratio Dei occulta est, sine intermissione flere necesse est. Neque enim unquam oportet poenitentem habere de peccatis securitatem. Nam securitas negligentiam parit, negligentia autem saepe incautum ad uitia transacta reducit. Dum per poenitentiam expulsa fuerint ab homine uitia, si forte post haec intercedente securitate, quaelibet culpa subrepserit, confestim delectationes pristinae uitiorum auidius irrepunt, pulsantesque hominem in consueta opera grauius pertrahunt, ita ut sint nouissima illius peioru prioribus .
CAPUT XUI. De confessione.
Hinc Iacobus ait: Confitemini alterutrum peccata uestra, et orate pro inuicem, ut saluemini . In hac autem sententia illa debet esse discretio, ut quotidiana leuiaque peccata alterutrum coaequalibus confiteamur, eorumque quotidiana credamus oratione saluari. Porro grauioris leprae immunditiam, iuxta legem Sacerdoti pendamus, atque ad eius arbitrium, qualiter et quanto tempore iusserit, purificari curemus . Hinc et Dauid ait: Reuela Domino uiam tuam, et spera in eo . Uelum quoddam est densitas peccatorum, unde uia, id est uita nostra tenebrosa, amictus circumdatione uestita est. Hanc reuelamus, quando delicta nostra tenebrosa promptissime confitemur. Item ipse Dauid: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius . Confessionem istam, ad medicinam plenitudinis applicandam designat. Sed et hoc quoque ad praeconium Domini pertinere non dubium est, quando maior est gloria pietatis, confitenti parcere, quam uiuenti sine offensione praestare. Et ne aliquis de culparum suarum numerositatibus terreretur, addit quoniam bonus. Quis enim dubitet ad eum recurrere, quem sibi audit posse celerrime subuenire. Addidit, quoniam in saeculum misericordia eius. Audito bono Domino, ne se humana negligentia a studiosa et sedula supplicatione suspenderet, remedii causam dicit, ut ad confessionem celerem Domini debeat munere festinare. Confiteamur ergo, fratres, Domino nostro, quia bonus est, et peccata dimittit. Humilitatis testimonia sunt, et iniquitatem suam quemque cognoscere, et cognitam uoce confessionis aperire. Usitatum humani generis uitium est, et labendo peccatum committere, et commissum non confitendo prodere, sed negando defendere, atque conuictum defendendo multiplicare. Indicia uerae confessionis sunt, si unusquisque cum se peccatorem dicit, id de se dicenti etiam alteri non contradicit. Scriptum est: Iustus in principio accusator est sui . Curandum summopere est, ut mala quae fecimus et sponte fateamur, et haec aliis arguentibus, non negemus. Superbiae quippe uitium est, ut quod se quisque fateri quasi sua sponte, dignatur, hoc sibi dici ab aliis dedignetur.
CAPUT XUII. De compunctione
35
Compunctio cordis est humilitas mentis cum lacrymis, exoriens de recordatione peccati, et timore iudicii. Illa est conuersis perfectior compunctionis affectio, quae omnes a se carnalium desideriorum affectus repellit, et intentionem suam toto mentis studio in Dei contemplationem defigit. Geminam constat esse compunctionem, qua propter Deum anima cuiusque electi afficitur, id est, uel dum operum suorum mala considerat, uel dum desiderio aeternae uitae suspirat. Quatuor autem sunt qualitates affectionum, quibus mens iusti taedio salubri compungitur, hoc est, memoria praeteritorum facinorum, recordatio futurarum poenarum, consideratio peregrinationis suae in huius uitae longinquitate, desiderium supernae patriae, quatenus ad eam quantocius ualeat peruenire. Cum quisque peccatorum memoria compungitur ad lamenta, tunc Dei se uiuificari sciat praesentia, quando ex eo quod se amisisse recolit, interius erubescit suoque iudicio poenitendo iam punit. Nam tunc Petrus fleuit, quando in eum Christus respexit . Unde et Psalmus: Respexit, inquit, et commota est, et contremuit terra . De hac compunctionis uirtute Dauid ait: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte . Luctu suo anima pascitur, cum ad superna gaudia flendo subleuatur, et intus quidem doloris sui gemitum tolerat: sed eo refectionis pabulum percipit, quo hinc uis amoris per lacrymas emanat. Electi uniuscuiusque mens ponit ante oculos illinc districtionem iustitiae, hinc meritum culpae. Conspicit quo supplicio digna sit, si parcentis pietas desit, qui per lamenta praesentia ab aeterna eruere poena consueuit. Omnipotens Deus mentes carnalium (quae prius in huius mundi fluctibus uagabantur) per sancti Spiritus aduentum in moerore poenitentiae aflligit, ut coutrita superbia salubriter in humilitate iaceant, quas prius in hoc mari saeculi, alta uanitatis et prosperitatis suae unda subleuat. (Greg. Mor. l. XXIII, c. 21.) Quatuor sunt qualitates, quibus iusti uiri anima in compunctione uehementer aflicitur. Aut cum malorum suorum reminiscitur, considerans ubi fuit: aut iudiciorum Dei sententiam metuens, et secum quaerens cogitat ubi erit: aut cum mala uitae praesentis solerter attendens, moerens considerat ubi est: aut cum bona supernae patriae contemplatur, quae quia necdum adipiscitur, lugens conspicit ubi non est. Hinc Psalmista ait: Potum dedit nobis in lacrymis in mensura . Prouidendum est iis qui peccata suorum operum deplorant, ut consummata mala perfecto diluant lamento, ne plus astringantur in debito perpetrati operis, et minus soluant in fletibus satisfactionis. Scriptum quippe est: Potum dedit nobis in lacrymis in mensura. Ut uidelicet uniuscuiusque mens tantum poenitendo, compunctionis suae bibat lacrymas, quantum se a Deo meminit aruisse per culpas.
CAPUT XUIII. De spe et formidine electorum.
Plerumque mens iusti iam quidem quod peruerse se egisse meminit, deplorat, et iam praua acta non solum deserit, sed amarissimis etiam lamentis punit. Sed tamen dum eorum quae egit reminiscitur, graui iudicii pauore terretur. Electus quisque iam se perfecte conuertit, sed adhuc se perfecte in securitate non erigit, quia dum quanta sit districtio extremi examinis pensat, inter spem et formidinem sollicitus trepidat: quia iudex iustus ueniens, quid de perpetratis reputet, quid relaxet, ignorat. Nam quam praua commiserit meminit, sed an commissa digne defleuerit, nescit: ac ne culpae immanitas modum poenitentiae transeat metuit, et plerumque culpam iam ueritas relaxat, sed mens afflicta adhuc de uenia (dum ualde sibi est sollicita) trepidat. Sanctus ergo uir etiam hic misericordiam suscipit, sed suscepisse se nescit, quia peccatum suum homo iam corrigendo et poenitendo deserit, sed tamen adhuc districtum iudicem de eius retributione pertimescit. Illic ergo iustus quilibet misericordias Domini libere in aeternitate cantat, ubi iam de peccati uenia dubietas non est, ubi iam securam mentem culpae suae memoria non angit, ubi non sub reatu animus trepidat, sed de eius indulgentia liber exsultat. Admonendi sunt timore formidinis oppressi, ut de misericordia quam postulant praesumant, ne ui immoderatae afflictionis intereant. Neque enim pie Dominus ante delinquentium oculos flenda peccata opponeret, si per semetipsum ea districte ferire uoluisset. Constat enim quod suo iudicio abscondere uoluit, quos miserando praeueniens, sibimetipsis iudices fecit. Hinc per Paulum dicitur: Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur
CAPUT XIX. De iis qui ad delictum post lacrymas reuertuntur.
Derisor est, non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet: nec uidetur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus. Canis reuersus ad uomitum, et poenitens ad peccatum . Multi enim lacrymas indesinenter fundunt, et peccare non desinunt. Quosdam uidemus accipere lacrymas ad poenitentiam, et effectum poenitentiae non habere, quia inconstantia mentis, nunc recordatione peccati lacrymas fundunt, nunc uero reuiuiscente usu ea quae fleuerint iterando committunt. Qui et praeterita uult plangere et actionibus saecularibus incubare, iste mundationem non habet, quoniam adhuc agit, quae poenitendo deflere possit. Isaias peccatoribus dicit: Lauamini, mundi estote . Lauatur itaque et mundus est, qui et praeterita plangit, et flenda iterum non admittit. Lauatur et non est mundus, qui plangit quae gessit nec deserit, et post lacrymas ea quae fleuerat repetit. Sic denique et alibi animam poenitentem atque iterum delinquentem sermo diuinus increpat dicens: Quam uilis es facta nimis, iterans uias tuas . Quisquis ergo culpas praeteritas plorat, hunc necesse est modum teneat, et sic admissa defleat, ne iterum flenda committat. Scriptum est in libro Ecclesiastico: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lauatio eius ? Post lauacrum mundus esse negligit, quisquis post lacrymas uitae innocentiam non custodit. Lauantur enim et nequaquam mundi sunt, qui commissa flere non desinunt, sed rursum flenda committunt. Baptizatur scilicet a mortuo, qui mundatur fletibus a peccato, sed post baptisma mortuum tangit, qui culpam post lacrymas appetit. Hinc Salomon ait: Sicut canis qui iterat stultitiam suam . Canis ergo cum uomit, profecto cibum qui pectus deprimebat proiicit: sed cum ad uomitum reuertitur, unde leuigatus fuerat, rursus oneratur. Et qui admissa plangunt, profecto nequitiam de qua male satiati fuerant, et quae mentis intima deprimebat, confitendo proiiciunt, quam post confessionem dum repetunt, resumunt. Sus uero in uolutabro luti dum lauatur, sordidior redditur . Et qui admissum plangit peccatum, nec tamen deserit, pene grauiori se culpae subiicit: qui et ipsam quam flendo impetrare potuit ueniam contemnit, et quasi in lutosa aqua semetipsum uoluit, quia dum fletibus suis uitae munditiam subtrahit, ante Dei oculos sordidas ipsas etiam lacrymas facit .
40
CAPUT XX. De uita uel conuersatione monachorum.
Admonendus est monachus, ut reuerentiam habitus sui in actu, in locutione, in cogitatione sua semper circumspiciat, atque ea quae mundi sunt, perfecte deserat, et quod ostendit humanis oculis habitu, hoc ante Dei oculos moribus praetendat. Electi namque monachi cum eis transitoria prosperitas arridet, fauorem mundi quasi nescientes dissimulant, et forti gressu interius ea unde exterius subleuantur calcant. Electi monachi nullis prauae actionis clamoribus perstrepunt, nullo cupiditatum temporalium turbulento appetitu rapiuntur, sed curis praesentis uitae necessariis immoderatius occupati refugiunt. Saepe bona agentes monachi, paterna adhuc flagella sentiunt, ut tanto perfectiores ad haereditatem ueniant, quanto eos pie ferientis disciplina quotidie etiam de minimis purgat. Ueri monachi funditus saeculo renuntiantes, ita huic mundo moriuntur, ut soli Deo uiuere delectentur, quantumque ab huius saeculi conuersatione se subtrahunt, tantum interna mentis acie praeentiam Dei et Angelorum frequentiam contemplantur: quantoque magis se exterius despiciendo deiiciunt, tanto amplius interius reuelationum contemplatione pascuntur. Quos enim exterius in fletu continet conuallis humilitatis, eos interius subleuat ascensus contemplationis. Alia sunt enim praecepta quae dantur fidelibus communem in saeculo uitam degentibus, atque alia saeculo renuntiantibus. Illis enim dicitur ut sua omnia bene gerant, istis ut sua omnia derelinquant. Illi praeceptis generalibus astringuuntur; isti praecepta generalia, perfectius uiuendo, transcendunt. Ad perfectum non sufficit, nisi abnegatis omnibus suis, etiam seipsum abneget. Sed quid est seipsum abnegare, nisi uoluptatibus propriis renuntiare? Ut qui superbus erat, sit humilis; qui iracundus, esse studeat mansuetus. Nam si ita quisque renuntiet omnibus quae possidet, ut suis non renuntiet moribus, non est Christi discipulus. Qui enim renuntiat rebus suis, sua abnegat; qui uero renuntiat moribus prauis, semetipsum abnegat. Unde et Dominus: Qui uult, inquit, post me uenire, abneget semetipsum .
CAPUT XXI. De iis qui quietam diligunt uitam.
. Sancti uiri quia nihil huius mundi appetunt, nullis procul dubio in corde tumultibus premuntur. Omnes quippe inordinatos desideriorum motus a cubili cordis manu sanctae conuersations eiiciunt, et qui transitoria cuncta despiciunt, ex iis nascentes cogitationum insolentias non patiuntur. Solam namque aeternam patriam appetunt, et quia nulla huius mundi diligunt, magna mentis tranquillitate perfruuntur. Magna requies mentis est, a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et una intentione aeternae patriae in amorem intimae quietis anhelare. A tumultu rerum temporalium Dauid secessum quaerebat, cum diceret: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini . Et illud: Ecce elongaui fugiens, et mansi in solitudine . Fugiens elongat, qui a turba desideriorum temporalium in alta Dei contemplatione se subleuat; manet uero in solitudine, qui perseuerat in remota mentis intentione. Dixit abbas Antonius: Qui sedet in solitudine et quiescit, a tribus bellis eripitur, id est, auditus, locutionis et uisus. Abbas Arsenius orauit dicens: Domine, dirige me ad salutem; et uenit ei uox dicens: Arseni, fuge homines, tace, quiesce, et saluus eris. Dixit abbas Moyses: Homo fugiens homines, similis est uuae maturae: qui autem cum hominibus conuersatur, sicut uua acerba erit. Dixit abbas Nilus: Impenetrabilis manet a sagittis inimici, qui amat quietem; qui autem miscetur multitudini, crebra suscipiet uulnera.
CAPUT XXII. De electis omnia relinquentibus.
45
. In fine saeculi cum Deo iudices uenient, qui nunc pro Deo iniuste iudicantur. Tunc eorum lux tanto latius emicat, quanto eos nunc manus persequentium durius angustat. Tunc reproborum oculis patescet, quod coelesti potestati subnixi sunt, qui terrena omnia sponte reliquerunt. Quia quisquis stimulo diuini amoris excitatus, hic possessa reliquerit, illic procul dubio culmen iudiciariae potestatis obtinebit, ut simul tunc iudex cum iudice ueniat, qui nunc consideratione iudicii sese spontanea uoluntate castigat. Redemptor nester iudicii sententiam cum sanctis Ecclesiae praedicatoribus decernit, sicut ipse in Euangelio dicit: Uos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel . Omnes qui in Ecclesia modo perfecti sunt, perfectionis suae rectitudinem per Euangelium didicerunt. Redemptori ergo nostro uniti, eiusque maiestati coniuncti, cum eo iudices uidebuntur, qui modo perfecta opera iuxta Euangelica praecepta secuti sunt. Qui in hoc saeculo praeceptis Domini paruit, cum illo postmodum ad iudicandos populos iudex ueniet, sicut cuncta relinquentibus praedicatoribus dicitur: Sedebitis et uos super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel. Rectum quippe est, ut cum Deo de populis in iudicio disputent, qui ad uerba Dei praesens saeculum perfecte derelinquunt. Et illi cum Deo postmodum iudices ueniant, qui ei modo in uoluntaria paupertate, uel in pace familiares exstiterunt. Scriptum est: Aduocauit coelos sursum, et terram, ut discerneret populum suum . Coelos quippe sursum aduocat, cum ii qui sua omnia relinquentes, conuersationem coelestis uitae tenuerunt, ad consedendum in iudicio conuocantur, atque cum eo iudices ueniunt. Terra etiam sursum uocatur, cum ii qui terrenis actibus obligati fuerant, in eis tamen plus coelestia quam terrena lucra quaesierunt: quibus in fine dicitur: Hospes eram, et collegistis me, nudus et operuistis me . Electi uiri omnia relinquentes, non iudicantur et regnant, qui etiam praecepta legis perfectionis uirtute transcendunt, quia nequaquam hoc solum quod cunctis diuina lex praecepit implere contenti sunt, sed praestantiore desiderio plus appetunt exhibere quam praeceptis generalibus audire potuerunt.
CAPUT XXIII. De mortificatione monachorum.
Paulus apostolus ait: Existimate uos mortuos quidem esse peccato, uiuentes autem Deo . In mortuo enim non regnat peccatum, neque cupiditas uiuit peccati: exstinguitur enim continuo in eo concupiscentia carnis, conquiescit furor, cessat ira, fugatur odium, et omnia simul conquiescunt uitia. Et hoc est mori peccato, et uiuere Christo. Item ipse Apostolus ait: Mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo . Propter nos Christus crucifixus, et mortuus, et sepultus est: et nos ad eius similitudinem uoluntates et cupiditates nostras crucifigamus. Christus autem non ex parte, sed integer est crucifixus peccato, ut uiuamus Deo. Ille autem uiuit Deo, qui Christi uestigia humilitate, sanctificatione et pietate sectatur. Mortificatur monachus, quando corpus suum ieiuniorum continuatione castigat, quando intra necessarium modum suum temperat appetitum, quando non solum a delicatioribus cibis, sed etiam a uilioribus temperans, se suspendit, quando nihil carni suae pro desiderio, sed pro sustentandae uitae necessitate permittit . Cum spirituales monachi plene mortificationem suam appetunt, quanto magis fiunt uiciniores ad finem, tanto se exhibent ardentiores in opere. Laborando ergo non deficiunt, sed magis aduersum labores crescunt, qui cum iam praemia propinquiora considerant, eo in opere delectabilius exsudant. Omnes monachi saeculum relinquentes, punire flendo non desinunt quae deliquerunt. Graui se moerore affligunt, quia longe huc a facie conditoris proiecti, adhuc in aeternae patriae gaudiis non sunt. Nonnunquam monachi idcirco ad contemplanda desideria minime perueniunt, ut ipsa interueniente tarditate ad eadem desideria laxato mentis sinu dilatentur: et quae extenuari implicata poterant, magna dispositione agitur, ut repulsa multiplicius crescant. Plerique monachorum sic in praesenti saeculo se mortificare appetunt, ut iam perfecte si liceat conditoris sui faciem contemplentur, sed eorum desiderium differtur ut proficiat, et a tarditatis suae sinu nutritur, ut crescat. Bonus monachus ab huius mundi inquieta concupiscentia se penitus subtrahit, ac terrenarum actionum strepitum deserit, et per quietis studium eius mens uirtutibus intenta, quasi uigilans dormit. Unusquisque monachus ad contemplanda interna minime perducitur; nisi ab iis quae exterius implicant, studiose subtrahatur. Hinc enim per semetipsam Ueritas dicit: Nemo potest duobus dominis seruire . Hinc Paulus ait: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probauit . Per Prophetam Dominus admonet dicens: Uacate et uidete, quoniam ego sum Deus , quia uidelicet nequaquam notitia interna concipitur, nisi ab externa implicatione cessetur. Hinc iterum Paulus ait: Si commortui sumus, et conuiuemus . Si enim mortui sumus cum Christo, credimus quia simul uiuemus cum eo : quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur . Nam et si sustinemus pro illo tribulationes, sicut et ille sustinuit pro nobis, conregnabimus cum illo: quia oportet nos per multas tribulationes introire in regnum Dei . Mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo .
CAPUT XXIU. De uita contemplatiua.
Actiua uita, innocentia est operum bonorum, contemplatiua speculatio supernorum. Illa communis multorum est, ista uero paucorum. Actiua uita, mundanis rebus bene utitur, contemplatiua uero mundo renuntians, soli Deo uiuere delectatur. Qui prius in actiua uita proficit, ad contemplationem bene conscendit. Merito enim in ista sustollitur, qui in illa utilis inuenitur. Sicut sepultus ab omni negotio terreno priuatur: ita contemplationi uacans, ab occupatione actuali auertitur. Uiri sancti sicut a secreto contemplationis egrediuntur ad publicum actionis, ita rursus ab actionis manifesto ad secretum intimae contemplationis reuertuntur: ut intus Deum laudent, ubi acceperunt unde foris ad eius gloriam operentur. . Sicut aquilae moris est semper oculum in radium solis infigere, nec deflectere, nisi escae solius obtentu: ita sancti a contemplatione ad actualem uitam interdum reflectuntur, considerantes illa summa sic esse utilia, ut tamen ista humilia sint paululum nostrae indigentiae necessaria. Magna est in contemplatiua uita mentis contentio, cum sese ad coelestia erigit, cum in rebus spiritalibus animum tendit, cum transgredi nititur omne quod corporaliter uidetur, cum se angustat ut dilatet; et aliquando quidem uincit, et reluctantes tenebras suae caecitatis exsuperat, et de incircumscripto lumine quiddam furtim subtiliter attingit: sed statim ad semetipsam protinus reuerberatur, atque ab ea luce ad quam respirando transit, ad suae caecitatis tenebras suspirando redit. In libro Genesis scriptum est: Sepeliuit Abraham coniugem suam in sepulcro duplici . Actiua quasi sepulcrum est, quia a prauis operibus mortuos tegit; sed contemplatiua perfectius sepelit, quia a cunctis mundi actionibus funditus diuidit. Frater quidam abiit ad cellam abbatis Arsenii, et attendit per fenestram, et uidit senem in contemplatione totum quasi igneum. Erat autem frater ille dignus, qui talia intueretur. Dicebant de abbate Sysoi, quia nisi cito deponeret manus suas quando stabat ad orationem, rapiebatur mens eius in superiora. Si ergo contingebat cum eo aliquem fratrem orare, festinabat cito deponere manus, ne raperetur mens eius, et moraretur. Dixit quidam senex, quod assidua oratio cito corrigit mentem. Dixit quidam Patrum: Quia sicut impossibile est ut uideat quis faciem suam in aqua turbida, sic et anima (nisi purgata faerit a cogitationibus alienis) contemplatiue non potest orare Deum.
50
CAPUT XXU. De regni coelestis desiderio.
Magnus clamor sanctorum, magnum est desiderium: tanto enim minus quisque clamat, quanto minus desiderat. Et tanto maiorem uocem in aures incircumscripti spiritus exprimit, quanto se in eius desiderium plenius fundit. Saepe enim nostra desidederia (quia celeriter non fiunt) exaudiuntur, et quod impleri concite petimus, ex ipsa melius tarditate prosperatur. Desideria nostra dilatione extenduntur, ut proficiant: proficiunt, ut ad hoc quod perceptura sunt, conualescant. Excitantur in certamine, ut maioribus cumulentur praemiis in retributione. Labor protrahitur pugnae, ut crescat corona uictoriae. Iusti uiri quantum in coelestibus per contemplationis radium inhaerere desiderant, tantum in terra aedificari refugiunt, ubi se peregrinos et hospites nouerunt, Paulo attestante qui ait: Nostra autem conuersatio in coelis est . . Sancti uiri ab importunitate desideriorum temporalium et inutilium curarum, ac ab amore perstrepentium perturbationum, semetipsos sacri uerbi gladio mortificare non desinunt, atque intus se ante faciem Dei in sinu mentis abscondunt. Unde recte per Psalmistam dicitur: Abscondes eos in abscondito uultus tui, a contradictione hominum , ut mens eorum dum in amorem Dei tota tenditur, nulla inutiliter perturbatione laceretur. Paulus apostolus per contemplationem, mortuos et quasi in sepulcro absconditos discipulos uiderat, quibus dicebat: Mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo . Qui enim mortificare se appetit, ualde ad inuentam requiem contemplationis hilarescit: ut exstinctus mundum lateat, et cunctis exteriorum rerum sopitis perturbationibus, intra sinum se intimi amoris abscondat. Aliquando mens iusti ad quamdam inusitatam dulcedinem interni saporis admittitur; et raptim aliquo modo ardenti spiritu afflata renouatur, tantoque magis inhiat quanto magis quaedam et degustat, atque hoc intra se appetit, quod sibi dulcius habere intrinsecus sentit. Dixit abbas Theonas: Quia impeditur mens nostra, et reuocatur a contemplatione Dei, propterea captiui ducimur in carnalibus passionibus. Dixit abbas Arsenius cuidam fratri: Quantacunque tibi uirtus est, conare ut interius opus tuum secundum Deum sit et uincat exterioris hominis passiones. Dicebat abbas Ioannes: Quia fecerat aliquando plectam ad duas sportas, et expendit eam in unam sportam, et non intellexit. Erat enim mens eius occupata in contemplatione Dei. Dixit abbas Serapion: Quia sicut milites imperatoris (cum ante ipsum stant) non audent ad dexteram aut sinistram respicere: ita monachus si stat in conspectu Domini, et intentus est omni hora in timore eius, nihil est de quo aduersarius eum terrere possit. Dixit abbas Hypericius: Cogitatio tua semper sit in regno coelorum, et cito in haereditatem accipies illud. Dixitque iterum: Uita monachi iuxta imitationem angelorum fiat, comburens atque consumens peccata. Dixit abbas Matois: Quanto magis se approximat homo ad Deum, tanto amplius se peccatorem uidet. Isaias enim propheta uidens Dominum, miserum se et immundum dicebat . Dixit quidam senex: Sicut nemo audet laedere eum, qui iuxta imperatorem est, ita Satanas non poterit nobis aliquid nocere, si anima nostra inhaeserit Deo.
CAPUT XXUI. De remissa conuersatione monachorum.
Multos remissa conuersatio in pristinos errores reducit, ac uiuendi tempore resoluit. Tepidus in conuersatione otiosa uerba et uanas cogitationes noxias esse non conspicit. Quod si a torpore mentis euigilauerit, ea quae leuia existimabat, confestim quasi horrenda atque atrocia pertimescit. Omnis ars saeculi huius strenuos amatores habet, et ad exsequendum promptissimos. Et hoc proinde fit, quia praesentem habet operis sui remunerationem. Ars uero diuini amoris plerosque habet sectatores languidos, tepidos, pigritia et inertia congelatos. Sed hoc proinde, quod labor eorum non pro praesenti, sed pro futura remuneratione differtur. Ideoque dum eorum laborem mercedis retributio non statim consequitur, spe pene dissoluta languescunt. Unde et magna illis gloria praeparatur, qui bonae conuersationis et uitae principia augmento solidiori consummant, atque eo ad promerendam retributionem clariores praeparantur, quo firmius duri itineris labores et inchoant et consummant. Quidam primo conuersionis calore ad uirtutes se accingunt: accedente uero progressu, dum immoderate terrenis rebus incumbunt, puluere infimi appetitus obscurantur. Sunt nonnulli qui post peruersa itinera sanctas uias sectari appetunt, sed priusquam in eis, ut diximus, desideria bona roborentur, quaedam illos praesentis saeculi prosperitas accipit, quae eos rebus exterioribus implicat, et eorum mentem, dum a calore intimi ardoris retrahit, quasi ex frigore exstinguit, et quidquid in eis de sero feruore apparere uidebatur, interficit. Si quid boni fortasse infirmus ac tepidus monachus agere coeperit, priusquam in eo per longitudinem temporis conualescat, ad exteriora dilabitur, et peruerse deserit quae recte inchoasse uidebatur. In terrenis quippe actibus ualde frigescit animus, si necdum fuerit per intima dona solidatus. Sciendum summopere est quia plerumque monachis hoc euenire consueuit (qui Deum puro ac simplici studio non sequuntur) quod in libro beati Iob scriptum est: Congregatio hypocritae sterilis . Coepta enim bona non amitterent, si hypocritae non fuissent. Congregant uero et hypocritae bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio: quia per hoc quod agunt, fructum recipere in aeterna retributione non appetunt. Fecundi ac uirides in suis operibus humanis oculis uidentur, sed in conspectu occulti iudicis infecundi et aridi apparent. Prauae monachorum mentes temporalium rerum tumultus intra semetipsos uersare non cessant, etiam cum uacant. In cogitatione enim seruant depicta quae amant, et quamuis nihil exterius faciant, apud semetipsos tamen sub pondere inquietudinis quieti laborant. Quibus si earumdem rerum administratio praebeatur, semetipsos funditus deserunt. Curis enim saecularibus intenti, tanto insensibiliores intus efficimur, quanto ad ea quae foris sunt studiosiores uidemur. Usu et cura terreni desiderii obdurescit animus, et dam ipso suo usu durus efficitur per actionem saeculi, ad ea emolliri non ualet, quae pertinent ad charitatem Dei. Sancta Ecclesia de membris suis infirmantibus dicit: Posuerunt me custodem in uineis, uineam meam non custodiui . Uinea quippe nostra, actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in uineis positi, nostram uineam minime custodimus: quia cum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus. Dixit abbas Sysois: Esto contemptibilis, et uoluntates tuas post tergum tuum proiice. Esto liber et securus a saecularibus curis, et habebis requiem. Dixit senex: Uita monachi haec est: operatio, obedientia, meditatio, ut non iudicet, non detrahat, non murmuret, neque curiose agat, neque audire aliena delectet. Scriptum est enim: Qui diligitis Dominum, odite malum .
CAPUT XXUII. De abstinentia.
55
Hoc est perfectum et rationabile ieiunium, quando noster homo exterior ieiunat, interior orat. Facilius per ieiunium oratio penetrat coelum. Tunc enim homo spiritalis effectus, angelis coniungitur, Deoque liberius copulatur. Per ieiunium etiam occulta mysteriorum coelestium reuelantur, diuinique sacramenti arcana panduntur. Sic namque Daniel, angelo reuelante, mysteriorum sacramenta cognoscere meruit. Haec enim uirtus et angelorum manifestationes et eorum annuntiationes ostendit. Ieiunia, fortia tela sunt aduersus tentamenta daemoniorum. Cito enim per abstinentiam deuincuntur. Unde etiam Dominus Saluator noster, eorum incursus ieiuniis et orationibus praemonet superare dicens: Hoc genus daemoniorum non eiicitur, nisi per orationem et ieiunium . Immundi enim spiritus illuc sese magis iniiciunt, ubi plus uident escae et potus. Sancti quandiu in huius saeculi uita inhabitant, desiderio superni roris corpus suum aridum portant. Unde et in Psalmo: Sitiuit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea . Caro enim tunc Deum sitit, quando per ieiunium abstinet et arescit. Abstinentia et uiuificat et occidit: uiuificat animam, corpus necat. Ieiunia cum bonis operibus Deo acceptabilia sunt. Qui autem a cibis abstinent et praue agunt, daemones imitantur, quibus esca non est, et nequitia semper est. Ille autem bene abstinet a cibis qui a malitiae actibus, et a mundi ieiunat ambitionibus. Spernitur ieiunium quod in uespero repletione ciborum reficitur. Neque enim reputanda est abstinentia, ubi fuerit uentris saturitas subsecuta. Spernitur ieiunium quod in uespero deliciis compensatur. Cum nostra corpora per abstinentiam domamus, quid aliud quam carnalia sacrificia omnipotenti Domino exhibemus? Sicut per Paulum dicitur: Ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuentem . Egregius psalmista Dauid nullam esse abstinentiam sine concordia designans, ait: Laudate eum in tympano et choro . In tympano etenim corium siccum resonat, in choro autem uoces concorditer cantant. Quid enim per tympanum, nisi abstinentia, et quid per chorum, nisi charitatis concordia designatur? Qui itaque sic abstinentiam tenet, ut concordiam deserat, laudat quidem in tympano, sed non laudat in choro. Dixit quidam senex: Propterea amputo a me delectationes carnales, ut etiam iracundiae occasiones abscindam. Scio enim eam semper aduersus me pugnare pro delectationibus, et conturbare mentem meam, et intellectum meum expellere. Dixit abbas Ioannes pusillae staturae. Quia si uoluerit rex aliquis ciuitatem inimicorum tenere, prius aquam tenet et escas eorum, et sic inimici siti et fame periclitantes, subiiciuntur ei. Si in ieiunio et fame conuersetur homo, inimici eius qui sollicitant animum, prius infirmantur.
CAPUT XXUIII. De continentia.
A Deo datur continentia, sed petite et accipietis . Tunc autem tribuitur, quando ad Deum gemitu interno pulsatur. Geminum est bonum uirginitas, quia et in hoc mundo sollicitudinem saeculi amittit, et in futuro aeternum castitatis praemium percipit. Uirgines feliciores esse in uita aeterna Isaias testatur, qui ait: Haec dicit Dominus eunuchis: Dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit . Nec dubium quod qui casti perseuerant et uirgines, angelis Dei efficiantur aequales. Amanda est pulchritudo castitatis, cuius degustata delectatio, dulcior inuenitur quam carnis. Castitas enim fructus suauitatis est, pulchritudo inuiolata sanctorum. Castitas securitas est mentis, et sanitas corporis. Nihil prodest incorruptio carnis, ubi non est integritas mentis, nihilque ualet mundum esse corpore ei qui pollutus est mente. Dixit senex, quia securitas et taciturnitas et occulta meditatio, pariunt castitatem; gloriatio monachi, abstinentia escarum et a multiloquio linguae. Dixit abbas Poemen: Sicut spatarius principis assistit ei continuo semper paratus, ita oportet animam semper esse paratam aduersus spiritum fornicationis. Dicebat abbas Antonius: Scire conuenit quod sunt tres corporales motus: unus quidem naturalis, alter autem ex plenitudine ciborum, tertius uero ex daemoniorum impugnatione. Sed contra hos omnes bonum est custodire quod scriptum est: Omni custodia serua cor tuum .
CAPUT XXIX. De tolerantia diuinae correptionis.
Murmurare in flagellis Dei peccator homo non debet, quia maxime per hoc quod corripitur, emendatur. Unusquisque autem tunc leuius portat quod patitur, si sua discusserit mala, pro quibus illi infertur retributio iusta. Discat non murmurare qui mala patitur, etiamsi ignorat cur mala patitur; et per hoc iuste se pati arbitretur, pro eo quod ab illo iudicatur cuius nunquam iniusta iudicia sunt. Qui flagella sustinet, et contra Deum murmurat, iustitiam iudicantis accusat. Qui uero se cognoscit a iusto iudice pati quod sustinet, etiamsi pro quo patitur ignorat, per hoc iam iustificatur quod et seipsum accusat et Dei iustitiam laudat. Ad magnam utilitatem diuino iudicio mens iusti diuersis passionum tentationibus agitatur, pro quibus si Deo gratias egerit, suaeque culpae quod talibus dignus sit, imputauerit, hoc quod ex passione tolerat ei pro uirtutibus reputabitur, quia et diuinam agnoscit iustitiam, et suam culpam intelligit. Iustorum mens non solum perpendit quod tolerat, sed iam pauet quod restat. Uidet qualia in hac uita patitur, metuit ne post haec grauiora patiatur. Luget quia in huius caecitatis exsilium a paradisi gaudio cecidit: timet ne et cum exsilium relinquitur, mors aeterna subsequatur. Iam ergo sententiam tolerat in poena, sed minas adhuc aeterni iudicis formidat ex culpa. Recte ergo per Psalmistam dicitur: In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbauerunt me . Interni quippe iudicis postquam irae pertranseunt, etiam terrores conturbant, quia iam aliud de damnatione patimur, et adhuc aliud de aeterna ultione formidamus. Gloriatio autem monachi patientia in tribulationibus eius, et longanimitas cum charitate. Sancti uiri quanto magis se exterius despiciendo deiiciunt, tanto amplius interius reuelationum contemplatione pascuntur. Quos enim exterius in fletu continet conuallis humilitatis, eos interius subleuat ascensus contemplationis.
60
CAPUT XXX. De flagellis Dei.
Ordinata est miseratio Dei, quae prius hic hominem per flagella a peccatis emundat, et postea ab aeterno supplicio liberat. Electus enim Dei doloribus uitae huius atteritur, ut perfectior uitae futurae praemia lucretur. Nequaquam Deus delinquenti parcit: quoniam peccatorem aut flagello temporali ad purgationem ferit, aut iudicio aeterno puniendum relinquit, aut ipse in se homo poenitendo punit quod male admisit; ac proinde est quod Deus delinquenti non parcit. Iusti per temporalia flagella ad aeterna proficiunt gaudia. Ideoque et iustus in poenis gaudere, et impius in prosperitatibus timere debet. Neque iusto neque reprobo Deus misericordiam et iustitiam abstrahit. Nam et bonos hic per afflictionem iudicat, et illic remunerat per miserationem; et malos hic remunerat per temporalem clementiam, et illic punit per aeternam iustitiam. In hac enim uita Deus parcit impiis, et tamen non parcit electis; in illa parcet electis, non tamen parcet iniquis. Plus corripitur flagello, quia a Deo diligitur, si peccauerit, dicente Amos propheta: Tantummodo uos cognoui ex omnibus nationibus terrae, idcirco uisitabo super uos omnes iniquitates uestras . Nam quem diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit . Ualde necessarium est iustum in hac uita et uitiis tentari, et uerberari flagello, ut dum uitiis pulsatur, de uirtutibus non superbiat: dum uero aut animi aut carnis dolore atteritur, a mundi amore retrahitur. Durius circa suos electos in hac uita Deus agit, ut dum fortioribus flagelli stimulis feriuntur, nullo oblectamento praesentis uitae delectentur, sed coelestem patriam, ubi certa requies exspectatur, indesinenter desiderent. Admouendi sunt aegri, ut eo se Dei filios sentiant, quo illos disciplinae flagella castigant. Nisi enim correptis filiis haereditatem dare disponeret, erudire eos per molestias non curaret. Lapides sanctuarii Domini extra tunsi sunt, ut in constructione templi absque mallei sonitu ponerentur : quia uidelicet nunc foris per flagella tundimur, ut intus templo Dei postmodum sine disciplina et percussione disponamur, quatenus quidquid in nobis est superfluum, modo percussio resecet, et tunc sola nos in aedificio concordia charitatis liget. Admonendi sunt aegri quatenus patientiae uirtutem seruent, ut incessanter quanta Redemptor noster ab iis quos creauerat pertulit mala considerent. Cur itaque asperum creditur, ut a Deo homo toleret flagella pro malis, si tanta Deus ab hominibus pertulit mala pro bonis, Aut quis sanae intelligentiae de percussione sua ingratus existat, si ipse hinc sine flagello non exiit, qui huc sine peccato uenit.
CAPUT XXXI. De infirmitate carnis.
Quosdam uidens Deus nolle proprio uoto corrigi, aduersitatum tangit stimulis; quosdam etiam praesciens multum peccare posse in salutem, flagellat eos corporis infirmitate, ne peccent, ut eis utilius sit frangi languoribus ad salutem, quam manere incolumes ad damnationem. Qui ualentiores sunt et sani, utile est illis infirmari et non peccare, ne per uigorem salutis illicitis sordidentur cupiditatum et luxuriae desideriis. Est perniciosa sanitas quae ad inobedientiam hominem ducit, est et salubris infirmitas, quae per diuinam correptionem mentem a duritia frangit. Dixit sancta Syncletica, quia diabolus infirmitates quasdam expetendo aduersus eum qui tentandus est adhibet, ut per eas pusillanimes faciens monachos, conturbet charitatem eorum, quam habebant ad Deum. Sed quamuis concidatur corpus, et febribus ualidis inflammetur, insuper etiamsi intolerabilis sit afflictio, si quidem peccator es qui haec sustines, recordare futuri saeculi poenas, aeternum ignem et iudicialia tormenta, et ita non deficies ab eis quae in praesenti contingunt: insuper et gaudebis quia uisitauit te Deus, et illud famosissimum dictum in lingua habeto, id est, Castigans castigauit me Dominus, et morti non tradidit me . Si ferrum es, spera adhibitum tibi ignem, quia si iustus es, et haec pateris, de magnis ad maiora promoueris. Aurum es, sed per ignem probatior eris. Si febribus, si rigore frigoris castigaris, memor esto quod Scriptura dicit: Transiuimus per ignem et aquam, et duait nos in refrigerium . Si infirmitas molesta nobis fuerit, non contristemur, tanquam qui pro infirmitate et uulnere corporis non possumus stare ad orandum aut psallendum ad uocem. Haec autem omnia nobis proficient ad destruenda corporis desideria, quoniam ieiunia et labores propter turpes delectationes nobis constituta sunt. Si igitur aegritudo ista retundit superflua, de his obseruandis ratio est. Sicut enim magno et forti medicamine exitialia ab aegritudine corporis uitia reciduntur, et haec est magna uirtus, quando infirmitatibus tolerantia adhibita, et gratiarum actio Deo fuerit missa. Si amittimus oculos, non feramus grauiter. Extollentiae enim instrumentum amisimus et interioribus oculis gloriam Domini speculamur. Surdi facti sumus, non curemus, quia auditum uanum amisimus. Manus nostrae ex aliqua passione debilitatae sunt, sed interiores paratas habemus aduersus inimici tentationes. Infirmitas totum corpus nostrum tenet, sed interiori homini nostro sanitas crescit.
CAPUT XXXII. De tribulatione iustorum.
65
Iustus in aduersis probari se recognoscat, non deiici. Uiri sancti plus formidant prospera mundi quam aduersa, quia Dei seruos prospera mundi deiiciunt, aduersa uero crudiunt. Ideoque sancti uiri constantia ita portare debet aduersa, ut frangi non queat. Tunc magis sunt Dei oculi super iustos, quando eos affligi ab iniquis prouidentia superna permittit. Nam tunc eis gaudia disponuntur aeterna, quando praesenti tribulatione probantur. Omnes uitae huius tribulationes aquis comparantur praetereuntibus. Propterea quia si quid in hac uita tribulationis acciderit, non stat sed celeriter transit. Qui uitae futurae praemia diligenter excogitat, mala omnia uitae praesentis aequanimiter portat: quoniam ex illius dulcedine huius amaritudinem temperat, et ex aeternitate illius breuitatem huius despicit transitoriam. Quia uero qui in dolore grauantur carnis, cupiditatis et luxuriae et uitiorum caeterorum mala non appetunt, plus prodest saluti tentatio saeculi quam prosperitas. Nam ex prosperitate in deterius itur, ex tentationis dolore in melius proficitur. Unusquisque ad tentationem animum praeparare debet. Minus enim dum speratur, tentatio grauat; dure autem premit, si non sperata aduenerit. Sapientis est contra omnia aduersa ante meditari; nec euenire casus debet, quem non consilia eius praeueniant. Haec causa est quod ab iniustis iusti sinuntur affigi, ut scilicet dum futura audiunt bona quae cupiunt, patiantur etiam mala praesentia quae perhorrescunt; atque ad faciliorem exitum dum amor prouocat, cruciatus impellat. Dauid Psalmista ait: Tu es mihi refugium a pressura quae circumdedit me, exsultatio mea, redime me a circumdantibus me . Ecce quasi in nocte pressuram nominat, et tamen liberatorem suum inter angustias exsultationem uocat. Foris quidem nox erat in circumdatione pressurae, sed intus carmina resonabant de consolatione laetitiae. Electus quisque dum circumdari se pressuris narrat, et tamen Deum sibi exsultationem nominat, procul dubio quasi carmen in nocte cantat, ut ad subsequentis uitae diem felix perueniat. Dixit quidam senex: Si uenerit homini tentatio (undique enim multiplicantur tribulationes) ut pusillanimis fiat et murmuret, tu tamen si te occupauerit infirmitas corporis, noli pusillanimis fieri, neque moleste suscipias, quia ipse Dominus pro te cogitat de omnibus. Nunquid sine ipso uiuis? Patienter ergo ferre debes, et rogare eum ut donet tibi quae expediunt, hoc est, ut quod uoluntas ipsius est facias, et sede cum patientia manducans quod habes in charitate.
CAPUT XXXIII. De tentationibus.
Multis calamitatum tentationibus mens iusti in hac uita pulsatur, unde et optat ab hoc saeculo funditus euelli, quo et aerumnis careat, et fixam illic securitatem inueniat. Non amplius tentat electos diabolus, quam Dei uoluntas permittit. Tentando autem sanctorum profectibus seruit. Etsi nolens, utilitati tamen sanctorum seruit diabolus, quando eos tentationibus suis non decipit, sed potius erudit. Sollicite hostis insidias intelligere pariter et cauere Dei seruum oportet, sicque innocentia uitae existere simplicem, ut tamen oporteat cum simplicitate esse prudentem. Qui prudentiam simplicitati non miscet, iuxta prophetam, Columba est seducta, non habens cor (Oseae UII). Sed ideo columba, quia simplex; ideo autem cor non habens, quia ignara prudentiae est. In oculis electorum terror eius uilis est. Ab incredulis ut leo timetur; a fortibus in fide ut uermis contemnitur, atque ad momentum offensus repellitur. Diabolus enim serpens est lubricus, cuius si capiti, id est primae suggestioni, non resistitur, totus in interna cordis (dum non sentitur) illabitur. Tentationum diabolicarum initia fragilia sunt, quae si non caueantur, sed per usum in consuetudinem transeant, in nouissimis fortiter conualescunt, ita ut aut nunquam aut cum difficultate uincantur. Cum in tota uita diabolus praeuaricari hominem cupiat, amplius tamen molitur in fine decipere. Hinc est quod in principio contra protoplastum serpenti est dictum : Et tu insidiaberis calcaneo eius; quia nimirum hominem quem diabolus in cursu praeteritae uitae non decipit, in nouissimis supplantare disponit. Proinde quamuis quisque sit iustus, nunquam tamen tutum est ut sit in hac uita securus, sed semper humilis caueat, semperque ne in fine ruat sollicitus pertimescat. Diabolus sanctos homines non tenendo possidet, sed tentando persequitur. Nam quia non in eis intrinsecus regnat, contra eos extrinsecus pugnat; et qui interius amisit dominium, exterius commouet bellum. Diabolus quando decipere quemquam quaerit, prius naturam uniuscuiusque intendit, et inde se applicat, unde aptum hominem ad peccandum inspexerit. Ex ea parte homines diabolus tentat, qua eos per excrescentem humorem facile inclinari ad uitia conspicit, ut secundum humoris conspersionem adhibeat et tentationem. Lege Balaam, qui in figura diaboli contra populum Domini ex ea parte praecipit perniciosos praetendere laqueos, ex qua sensit eos facilius esse lapsuros . Nam et qui aquam alicubi deducit, non eam per aliam partem mittit, nisi ubi impetum eius intendit. Aliud est intrare in mentem cuiusquam diabolum, aliud uero inhabitare. Nam et in corda sanctorum ingreditur, dum malas suggestiones insinuat; sed non habitat in eis, quia in suum corpus non eos traducit [ Al., transducit]. Qui uero in corpore eius sunt ipsos inhabitat, quia ipsi sunt templum eius. Etsi subrepat mentibus electorum diabolus, non autem in eis requiescit, sicut in cordibus reproborum, nam calore fidei mox excitatur, ut exeat ab electis. Nonnulli iam auido ore diabolus deuorauerat, rursus diuini iudicii occulta miseratione ab eius ore eripiuntur et saluti restituuntur. Nam saepe multos quos antiquus hostis luxuriae uoragine mersos tenuit, potentia diuina per poenitentiam ab eius faucibus traxit. Multa iustus aduersa in anima patitur instigatione daemonum, sed talibus tentamentis perire uitae aeternae non potest, quia pius Dominus ad damnationem culpae non reputat, quod de suae maiestatis permissu nolens qui patitur portat. Nam ibi peccamus ubi per cupiditatem uel uoluntatem deflectimus. Ubi uero uiolenter addicimur, etsi facinus aut flagitium non est, miseria tamen pro flagitio et facinere est. Sed qui Deum pro irrogata laudat miseria, commisso procul dubio caret facinore.
CAPUT XXXIU. De multimodis peccatis.
Quatuor modis committitur peccatum in corde, quatuor perpetratur et opere. Admittitur in corde, suggestione daemonum, delectatione carnis, consensione mentis, defensione elationis. Committitur opere, nunc latenter, nunc palam, nunc consuetudine, nunc desperatione. Istis ergo gradibus et corde delinquitur, et opere perpetratur. Tribus modis peccatum geritur, hoc est, ignorantia, infirmitate, industria. Grauius est infirmitate quam ignorantia delinquere: grauius industria quam infirmitate peccare. Industria namque peccat qui studio ac deliberatione mentis malum agit. Infirmitate autem, qui casu uel praecipitatione delinquit. Nequius autem et de industria peccant, qui non solum non bene uiuunt, sed etiam et bene uiuentes (si possunt) a ueritate diuertunt. Sunt peccata leuia quae ab incipientibus quotidiana satisfactione purgantur, quae tamen a perfectis uiris uelut magna crimina euitantur. Quid autem homines de magnis sceleribus agere debent, quando etiam perfecti leuia quaeque delicta quasi grauissima lugent? Experimento minorum peccatorum maiora committi non debent peccata, ne durius feriantur pro magnis sceleribus, qui de paruis corrigi non nouerunt. Iudicio autem diuino in reatum nequiorem labuntur, qui distringere minora sua facta contemnunt. Multi a crimine corruunt in crimen, qui Dei cognitionem habentes, timorem eius negligunt, et quem nouerunt per scientiam, per actionem non uenerantur. Ideoque sinuntur diuino iudicio punienda committere, et in poenam commisso facinori facinus deterius addere. Saepe peccatum alterius peccati causa est, quod dum committitur, aliud ex ipso quasi sua soboles oritur: sicut nasci solet libido ex nimia uentris ingluuie. Poena uero peccati peccatum admittitur, quando pro merito cuiusque peccati Deo deserente in aliud peccatum deterius itur, de quo amplius qui admiserit sordidetur. Ergo praecedens peccatum causa est sequentis peccati, sequens uero peccatum poena est praecedentis delicti. Praecedentia itaque peccata sequentium sunt criminum causa, ut illa quae sequuntur sint praecedentium poena. Praecedentium peccatorum poena ipsa uocatur induratio, ueniens de diuina iustitia. Hinc est quod ait propheta: Indurasti cor nostrum, ne timeremus te . Aliud est non peccare amore dilectionis Dei, aliud timore supplicii. Qui enim amore charitatis Dei non peccat, horrescit omne malum, amplectendo iustitiae bonum; nec cum delectat peccatum, etiamsi sceleris impunitas promittatur. Qui uero sola poena supplicii in se uitia reprimit, quamuis non expleat opus peccati, uiuit tamen in eo uoluntas peccandi, doletque sibi illicitum, quod lex prohibere dignoscitur. Ille ergo mercedem boni operis percipit, qui amando iustitiam facit, non is qui eam solo metu poenarum inuitus custodit. Omne peccatum antequam admittatur, amplius pertimescitur. Quamuis autem graue sit, dum in usum uenerit, leue existimatur, et sine ullo metu committitur. Istis fomitibus quasi quibusdam gradibus coalescit omne peccatum. Cogitatio namque praua delectationem parit, delectatio consensionem, consensio actionem, actio consuetudinem, consuetudo necessitatem. Sicque his uinculis homo implicatus quadam catena uitiorum tenetur astrictus, ita ut ab ea euelli nequaquam ualeat, nisi diuina gratia manum iacentis apprehendat. Peccatum admittere, cadere est in puteum. Consuetudinem uero peccandi facere, os putei est coangustare, ne is qui ceciderit ualeat exire. Sed interdum etiam tales Deus liberat, dum eorum desperationem ad conuersionem libertatis commutat. Ipso enim miserante, peccata dimittuntur, quo protegente fit ne in deterius peccando eatur. Propterea metuendum est confidentibus ita posse saluari, ne forte dum exspectamus a uitiis sanari, et uitia multiplicemus, et salutem non adipiscamur. Ergo studeamus aut non cadere, aut cito conuersi a lapsu consurgere. Mora peccandi immanitatem facit sceleris. Unde et propheta: Uae, inquit, qui trahitis iniquitatem in funiculis uanitatis, et quasi uinculum plaustri peccatum . Trahit enim iniquitatem ut funiculum, qui tardat conuerti ad Deum. Trahere enim iniquitatem est moram facere iniquitati. Unde et Psalmista: Prolongauerunt iniquitates suas: Dominus iustus concidit ceruices peccatorum .
70
CAPUT XXXU. Ut post ruinam quis surgere queat.
Peccata carnis experti, saltem post naufragium peccare metuant, et perditionis suae discrimina uel cognita perhorrescant. Dicendum est lapsis ut praeterita peccata considerent, atque imminentia deuitent, quatenus transactas culpas ad memoriam reuocent, et pollui in futuris erubescant. Admonendi sunt peccata carnis experti, ut uigilanti cura conspiciant post delicta nobis ad se redeuntibus Deus quomodo sinum suae pietatis expandat, dicens nobis per prophetam: Erunt oculi tui uidentes praeceptorem tuum, et aures tuae audient uerbum post tergum monentis. Haec est uia, ambulate per eam, etc. . Omnipotens Deus quasi post tergum nos subsequens monet, quia etiam post culpam ad se redire persuadet. Auersum reuocat, commissa non respicit, reuertenti sinum pietatis expandit. Uocem ergo post tergum monentis audimus, si post peccata humili et contrito corde reuertimur. Debemus igitur pietatem uocantis erubescere, si iustitiam nolumus formidare, quia tanto grauiori improbitate contemnitur, quanto et contemptus adhuc uocare non dedignatur. Per Michaeam prophetam Dominus dicit: Et uenies usque ad Babylonem, ibi liberaberis . Babylon quippe confusio interpretatur. Saepe enim qui postquam in confusione uitiorum ceciderit, erubescens mala quae perpetrauit, ad poenitentiam redit, seque a suis lapsibus bene uiuendo, erigit. Quid ergo iste, nisi usque ad Babylonem uenit, et ibi liberatus est? Nonnunquam quisquam erubescens mala quae fecit, contra se erigit, et bene operando ad statum rectitudinis redit. In Babylone itaque liberatus est, qui per diuinam gratiam ostenditur etiam de confusione saluatus. Propheta ergo ad transmigrationem loquitur, cum illos increpat, qui a statu rectitudinis ad erroris uitia in transmigratione ceciderunt. Frater interrogauit senem dicens: Si incurrerit monachus in peccatum, et affligatur pro eo quia de profectu in deteriorem statum peruenerit, et laboret donec resurgat? Respondens autem senex dixit: Monachus in tentationem incurrens, sic est tanquam domus quae cecidit. Et si sobrius fuerit in cogitatione sua, reaedificat eam inueniens materias ad aedificium profuturas, habens posita fundamenta, et lapides et arenam, et caetera quae sunt aedificationi necessaria, et ita uelociter eius fabrica proficit. Ita est monachus, si in tentationem ceciderit, et conuersus fuerit ad Dominum, habet plurimum apparatum, meditationem diuinae legis, psalmodiam, opus manuum, quae sunt fundamenta aedificii spiritualis.
CAPUT XXXUI. De cogitatione.
Bipartita est causa peccandi, id est, opere et cogitatione, quorum unum iniquitas dicitur, quod opere geritur; aliud iniustitia, quod cogitatione admittitur. Prius autem actio resecanda est, postea cogitatio; prius praua opera, postmodum desideria. Uicissim autem a cogitatione opera procedunt, et ab opere cogitatio nascitur. Quamuis et si ab opero malo quisque uacet, pro solius tamen prauae cogitationis malitia non erit innocens. Unde et Dominus per Isaiam: Auferte, inquit, malum cogitationum uestrarum ab oculis meis . Non enim solum factis, sed et cogitationibus delinquimus, si eis illicite occurrentibus delectemur. Sicut uipera a filiis in utero positis lacerata perimitur, ita nos cogitationes nostrae intra nos enutritae occidunt, et conceptae interius uipereo ueneno consumunt, animamque nostram crudeli uulnere perimunt. Dum unusquisque diuina illuminatione peruenitur, statim molestiis turpium cogitationum pulsatur. Sed Dei seruus iudicio timoris Dei tentamenta a semetipso reiicit, bonisque introiectis cogitationibus turpes a se repellit. Magna obseruatio circa cordis est custodiam adhibenda, quia aut bonae aut malae rei ibi consistit origo. Nam, sicut scriptum est. ex corde exeunt cogitationes malae , unde si prius prauae cogitationi resistimus, in lapsum operis non incurrimus. Plerumque ex bonis operibus discimus quantam uitae munditiam in cogitatione construamus. Pene cuncta bona opera ex cogitatione prodeunt, sed sunt nonnulla cogitationis acumina, quae ex operatione nascuntur. Nam sicut ab animo opus sumitur, ita rursus ab opere animus eruditur. Ualde necesse est ut cum cogitatio extra usum ducitur, protinus mentis oculus ad opera transacta reuocetur. In sola nonnunquam cogitatione delinquitur, et quia usque ad opus non peruenit culpa, neque ad cruciatum peruenit poenitentia. Sed cogitata afflictio mentem citius erigit, quia nimirum tantummodo cogitata iniquitas polluit. Saepe namque hoc quod a conspectu iudicis iam fletu interueniente deletum est, ad animum per cogitationem redit, et deuicta culpa ad delectationem rursus inserpere nititur, atque in antiquo certamine diutina pulsatione reparatur, ita ut quod prius erat in corpore, hoc importuna cogitatione postmodum uersetur in mente. Cum nihil foris opere agitur, sed sola intus cogitatione peccatur, districto se reatu mens obligat, nisi hoc sollicitis lamentis tergat. Plerumque aurem cordis terrenarum cogitationum turba dum perstrepit, claudit; atque intra secretarium mentis quanto minus curarum tumultuantium sonus compescitur, tanto amplius uox praesidentis iudicis non auditur. Nonnunquam in ipso orationis nostrae sacrificio importunae se cogitationes ingerunt, quae hoc rapere uel maculare ualeant quod in nobis Deo flentes immolamus. Omnes qui uel illicita appetunt, uel in hoc mundo uideri aliquid uolunt, densis cogitationum tumultibus in corde comprimuntur. Mare significat mentem hominis, et quasi fluctus maris sunt cogitationes mentis, quae aliquando per iram tumescunt, per Dei gratiam tranquillae fiunt, per odium cum amaritudine defluunt. Mens quippe humana quot tentationes patitur, quasi tot flatibus mouetur. Plerumque mentem hominis tumultus cogitationum deprimit, ira perturbat, et cum recedit ira, succedit inepta laetitia. Frater quidam interrogauit quosdam Patrum utrum polluitur homo quando res sordidas cogitat? Et alii dicebant: Etiam polluitur; non possumus saluari nos, qui idiotae sumus. Sed hoc pertinet ad salutem, si ea quae cogitamus corporaliter non fecerimus. Dixit quidam senex: Non quia intrant cogitationes malae in nos, condemnamur ex eo: sed si male utimur cogitationibus et illis assensum praebemus. Fit enim ut et per cogitationes naufragium patiamur, et pro cogitationibus coronemur.
CAPUT XXXUII. De sermone.