1
Ordinatrix omnium Dei sapientia attingens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suauiter , scilicet Dei Filius, miro et ineffabili modo se carne induens, stola immortalitatis nos induit, et corruptibili indumento incorruptionis. Qui expleta dispensatione a Patre sibi credita, uolens nobis relinquere omnia saluti necessaria, uisibili materia ordinauit et fieri praecepit inuisibilia sacramenta. Quomodo enim posset homo intelligere dona spiritualia, nisi aliquo uisibili moueretur ad ea percipienda? uirtus enim sacramentorum inuisibilem operatur effectum. Quod exemplorum documentis liquido apparebit. Sacramentum baptismi ordinatur in aquis regeneratiuis; quia sicut aqua sordes exteriores abluuntur, ita spirituali gratia in lauacro regenerationis data mundantur interiora inquinamenta. Item in copula maris et feminae, quae coniugium dicitur, unitas capitis et membrorum, id est Christi et Ecclesiae, intelligitur. Item olei unctione figuratur operatio diuinae misericordiae. Oleum enim sanat, reficit, et supernatat: Dei misericordia contritos sanat, contritiones alligat, esurientes pane indeficienti reficit et satiat, et iudicio superexaltat. Hoc modo in ecclesiasticis sacramenti, Spiritu sancto cooperante, ordinatis inuisibiliter operatur gratia septiformis. Licet enim unus et idem sit Spiritus qui in singulis prout uult operatur, tamen pro uarietate distributionum assignatur diuisio gratiarum. Nam diuisiones fiunt donorum pro qualitate suscipientium. Nulla igitur in Spiritu uarietas, sed sine omni alteratione identitas. Diuidit quibus uult et quantum uult, et non diuiditur: omnia continet, et in omnibus est. Qui dat, ipse donum est. Et cum dona sint diuisa, unus manet et indiuisus; qui donat, unus est, qui in se dato dat plura; et cum sit quod datur, ipse est dona diuersa. Omnia quae donantur ad unum referuntur, uelut cum quis distribuat alii aurum, alii argentum, alii copiam gemmarum, multa diuidit, et unum facere intendit, scilicet mutuum obsequii et amicitiae cum gratiarum actione. Ita in distributione donorum Spiritus sanctus plura distribuit, et unum efficit. Sed quod unum templum Dei, de quo Apostolus: Templum Dei sanctum est, quod estis uos , hoc templum Spiritus sanctus sui infusione imbre salutifero rigat, et ab omni ruina et corruptione conseruat. Haec est pluuia uoluntaria qua aspergit hominem septiformis gratia. Prima custodit ostium cordis, et uitia introire non permittit. Secunda quae sint facienda scrutinio mentis legit, et deliberat ut se et alios erudiat. Tertia, quae sordes uitiorum purgat, de corporibus obsessis daemones fugat. Quarta, expulsis tenebris, introducit opera lucis. Quinta est in operibus misericordiae; ut in pauperum uisitatione, peregrinorum susceptione, pedum ablutione, mortuorum inhumatione. Sexta, a seruitute peccati eximitur homo ad libere seruiendum Deo. Septima in ara crucis crucifigit hominem cum uitiis et concupiscentiis. Sic fungitur in se homo uice ostiarii, lectoris, exorcistae, acolythi, subdiaconi, atque sacerdotis. His uirtutibus homo interior adornatur. Ad quod significandum, praedictorum graduum ministerio Ecclesia decoratur. Sed qui ad hos gradus promoueri intendunt, regale signum prius accipiunt, quod habent in summitate capitis expressum, et a rotunditate corona nuncupatum. Tonsio capillorum et rasura ostendunt uitia quae pullulant et succrescunt esse resecanda: rotunda forma tonsionis regnum spirituale quo praeeminent caeteris. Hi sunt genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis ; praedicto stigmate insigniti, dicuntur clerici, eo quod eos Dominus sortitur et ipsi Dominum sortiuntur. Quod autem sint de sorte Domini designant qui in tonsione in persona eorum dicunt: Dominus pars haereditatis meae . Item: Haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Iacob . Et in alio psalmo: Funes ceciderunt mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi . Ad cuius gloriam praeclarae haereditatis perueniunt milites Christi qui mundo renuntiant, et Deo militant, de laboibus suis uitae necessaria quaerunt, superflua abiiciunt, et mundum contemnunt. Unde non immerito signo regio signantur, qui se Dei haeredes, et in regia et in praeclara haereditate regnaturos se profitentur. Tonsura capillorum a Nazareis uidetur habuisse exordium, qui crine seruato deuotione completa caput radebant. Unde ab apostolis est institutum ut qui diuino cultui sunt mancipati hoc signaculo sint Domino consecrati. His praelibatis, ordinem praedictorum graduum exsequamur.