Quod idem Sanctitati tuae cognitum esse, cum ex nunciis Domini mei Ioannis Torquati deuotissimi seruuli tui, Corbauiae infelicissimi Comitis, tum ex legatis tuis ad illas prouincias missis exploratum esse iudicamus, quod omnibus fere Christianis, non sine magno terrore cognitum est, immanem illam Bestiam in Apocalypsi figuratam, idest Turcarum regem, septem illa cornua contra nos extulisse, et per quinquaginta et amplius annos, nescio an propter uitia nostra, an permissu summi Dei, tot Episcopatus et consequenter episcopatibus subditos, in suam ditionem, et quod peius est in suos mores ire coegerit, ut iam prope, nisi ostenderis te esse id quod es, Saluatoris Uicarium, de nostra salute desperemus. Uidemus enim quotidie non indies maius urgeri, et quasi ex igne aquam petere? sed proh Deus immortalis, ubi est ueritas? ubi est amor iustitiae? ubi est foedus amicitiae Christianae? Uicini Domini atque Dynastae qui nobis auxilio et sibi praesidio esse deberent, inuidia nos quadam prosequuntur, et ex amaritudine nostra sibi adipes faciunt; sed Ioanne Torquato deleto, tunc intelligent carnes et adipes ex inuidia saginatos sine ossibus constare non posse. Uerba subdola et apparentia inter gladios et frameas nullius efficaciae sunt. O quoties inter ignes uillarum suarum, et multitudinem captiuorum, ipse Ioannes, non sine magno sanguine suorum, tanquam Leo irritatus in medias latronum et hostium acies impetum fecit, nullaque humana ope sed diuina potius euasit. Animos eius et ausus quis enarrauerit! Cogitare potes, Clementissime Pater, cum tot calamitatibus de continuis incursionibus et latrociniis affectus sit, quomodo sibi constet, ut facile appareat non sine numine tam diu posse subsistere. Utcumque tamen uigilat et obseruat quantum fieri potest in angusto, et in regione prope desolata, ut exclamare possit, unde mihi auxilium nisi a Domino. Uenetorum prouinciae Dalmatia et Liburnia prope mare quum naturali munimento defensae tum foedere facto tutae aliquandiu a faucibus Turcarum fuerunt. Ceterae Mediterraneae prouinciae, aut quia longius ab ipsis hostibus, aut quia prope flumina sunt, negligentius de nobis agere uidentur; sed Ioanni Torquato ista necessitas imposita est, ut non solum se finesque suos, sed alienos etiam tutari cogatur; nam in Tinium, et Clissiam, et Regulorum castella, quae ab aliis custodiri deberent, et maxima quidem uigilia, idem Dominus meus semper oculos intendit, et saepe castella sua, et bellicis tormentis, et militibus exarmat ut illis opem ferat. Caeteri omnes Reguli et Frangipanes, qui a tergo sunt, illius fortunam opperiuntur, in casu eius omnino casuri. Banus in penetralia Sclauoniae secessit, et in foribus Crouatiae hostes non curat. Sed quid plura dicam, quum nemo ignoret Ioannem Torquatum xxx. annos in foribus Corbauiae uigilantissimum custodem excubare, et contermina Turcis loca intrepido animo defendere. Ibi non legationibus neque uerborum disceptationibus de principatu agitur; sed cruentatis ensibus de fide, libertate, ac de salute contenditur; sed circumcirca, undique terror undique fuga est; quas pulcherrimas et fecundissimas terras ipsa natura constituit, saeuitia hostium et cultorum desolatio turpissimas et infecundissimas reddidit. Non possum tibi, Pater Sancte, tot arces natura munitissimas, tot nobiles et strenuissimos equites Crouatia fugatos nonnisi Banorum incuria et negligentia recensere. Non possum tibi omnes Turcarum astus et insidias, taceo crudelitates quas contra nos faciunt, enarrare. Ambiguum est an maius nos potentia an dolis et fraudibus urgeant. Waiwodas captis arcibus et Castellis praeficiunt qui sponsionibus et possessionibus Christianos subditos alliciunt ut sibi obnoxii sint. Proh dolor, Beatissime Pater, iamiam cum Turcis uicini Christiani matrimoniam contrahunt, atque ita conueniunt ut Domino meo inter Christianos et subditos agenti debito dubitandum sit. Affirmare tibi possum, clementissime Pater, illum hostium fraudes multo maius quam arma timere. Hostium tributarius effectus est, ut quoquomodo possit effugiat et salutem sibi et miserrimae Crouatiae tam diu producat, quoad diuina miseratio fauerit. Uidet enim omnem furorem Turcarum totas in se uires effundere; ut nisi tu, Beatissime Pater, qui summi Dei Uicarium agis, solita prouidentia Domino meo prospexeris, de rebus suis, et de tota Crouatia propediem interitum nunciet. Si prospicere, Pater sanctissime, uis, aut Ioannem Torquatum militem Ecclesiae restitue de Turcarum tributario, et sicut optat, propugnatorem effice, aut aliquem de ducibus tuis mitte, cuius armis et ope Turcis uicinis secum obstare ualeat, et latrocinio latrocinia repellere, aut saltem aliquem uirum religiosum ad illos populos mitte, cuius autoritate a fuga contineantur, et ad fidem Christi corroborentur, aut, Sanctitas tua, dic nouissima uerba.