Sancti Patres et maiores nostri Romani pontifices, qui sanctae sedi apostolicae praesederunt, ex quo locus Cluniacus institutus est ab initio, et monasterium istud fundatum, tam locum hunc quam rectores, uel habitatores eius propensius dilexerunt, fouerunt, et curauerunt attentius. Et merito. Nam pius ille Willelmus, istius olim monasterii institutor, nulli alii aduocato, nulli patrono, nulli regi, uel principi curam ipsius tutelamque commendauit, nisi Deo et beato Petro, eiusque uicariis, Romanis scilicet pontificibus. Quorum numero uel ordini diuina me dignatio, licet indignum, associauit, me olim monachum prioremque monasterii huius sub domno ac uenerabili Hugone, Dei misericordia adhuc superstite et beneualente. Igitur sicut pontifices summi ante me succedebant sibi in apostolica sede, successerunt etiam ad tuendum curandumque propensius locum istum. Uerumtamen nullus eorum per suam corporalem praesentiam locum istum hactenus uisitauit. Mihi uero, sicut impraesentiarum cernitis, id diuina concessit clementia. Denique inter alias causas quae nos ad uisitandas Gallias impulerunt, haec prima et praecipua fuit ut locum istum et congregationem hanc speciali nobis cognatione germanam nostra praesentia laetificaremus, nostro accessu et alloquio iuuaremus, et ad omnem utilitatem uel commodum nostram eis operam impenderemus. Itaque hic uobiscum hodie praesentes, altare primum et maius cum caeteris quae parata sunt, noui huius monasterii sacramus, et ad eam quae de eodem monasterio restat structuram, uestros animos incitamus. Placet etiam nobis, uobisque placeat suademus (nam hoc ipsum et bonum uidetur et iustum), huic loco, qui uobis et caeteris Christianis in ueneratione et cura bona habendus est, quosdam certos limites immunitatis ac securitatis, circumcirca undique assignare, ipsosque limites sacri banni. Infra quos terminos, nullus homo, cuiuscunque conditionis ac potestatis unquam inuasionem aliquam grandem uel paruam, aut incendium, aut praedam, aut rapinam facere, aut hominem rapere, uel per tram ferire, aut quod multo grauius est, homicidium perpetrare, uel truncationem membrorum hominis, sacra auctoritate arcente, ullatenus audeat, nec audendo pertentet. Itaque termini sacri banni sunt hi. Uersus Berziacum terminus est ad biuium citra Sarratam; unde una uia uenit ad Cluniacum, altera ad Masilias. In strata uersus Bellumiocum terminus est, contra quarruuium, quod est desuper molendinum cellerarii Cluniacensis citra Uiengias. Ultra Cluniacum uersus Masilias, terminus est ad biuium, unde una uia tendit ad Masilias, altera ad Sanctam Mariam de Bosco. Super Rufiacum terminus est ad summitatem defensi, ad biuium, unde una uia tendit ad Bezorniacum, altera ad Carellam. Uersus Setgiacum terminus est intra quarruuium, citra locum ubi dicunt Adturgum. In strata uersus Cabilonensem pagum terminus est ad grossam Cassaniam super Marziacum. Uersus Brancedunum terminus est in uia super Boscum Bannedum. Uersus Trinorchium terminus est super riuulum quem dicunt Longam Aquam, inter Blanoscum et Donziacum. Uersus Perronem uel Laziacum, terminus est ad Tres Fagos; ubi partiuntur, noster boscus de Cluniaco, et boscus comitalis. Uersus Igiacum terminus est ad Carmos, super montem medium. Nos igitur terminos sacrati banni huic monasterio Cluniaco, et uillae ac burgo pariter praefigimus, hos limites plena certitudine assignamus, praecipientes in nomine Domini Dei omnipotentis, et auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli, uniuersos uos atque omnem hominem qui haec lecturus uel auditurus est, contestantes ut bannum hunc scienter non infringatis, ut eius legem et singuli et omnes teneatis. Si quis uero eam in uno horum quae supra uetita sunt scienter infregerit, et ab abbate, uel priore, uel camerario, uel decano Cluniacensis conuentus, et sicut uisum fuerit ab eis, induciatus, congrua satisfactione non emendauerit, iam tunc, quisquis ille fuerit, excommunicationi subiacebit. Etiam si qui uestrum contra illum talem, ab abbate uel fratribus interpellati fuerint, coercere eum, et ad emendationem urgere debebunt. Excommunicatus autem pro banno fracto, ubi emendationem congruam fecerit, absoluatur. Lex autem banni huius non uobis solis ponitur qui praesentes estis, sed et cunctis absentibus et filiis et posteris uestris. Sed iam finem rei, pro qua nunc satagimus, uideamus. Omnes igitur loco huic Cluniaco malefacientes et contra congregationem istam inique agentes, anathemate digni erunt, et beati Petri gladio feriendi usque ad emendationem congruam. Omnes autem loco huic Cluniaco benefacientes, et erga congregationem istam recte agentes, pacemque seruantes, gratiam et misericordiam Christi Domini Dei nostri consequantur perpetuam, et beatos apostolos Petrum et Paulum primos et praecipuos adiutores habeant apud Deum. Amen.