1
Quoniam introducenti breuia propter memorie debilitatem, facil[l]ia propter ingenii rudium paruam capacitatem, utilia propter ad altiorem ascendendum citius facultatem competere non ignoro, idcirco que michi necessaria uisa sunt arti epistolaris dictaminis in hoc redegi uerbis compendiosis opusculum, quod in duas diuiditur particulas principales. In quarum prima determinatur de hiis que ad integritatem ipsius epistolaris dictaminis exiguntur. In secunda terminatur (tam) de uitiis ab omni specie dictaminis euitandis quam de uirtutibus inserendis.
Incipiunt rubrice prime parti.
Quot modis facultas habetur dictaminis et discitur. Quid dictamen et quot modis fiat. Quid epistola. Quot sint partes epistole. Quid salutatio. Notabilia circa salutationem. Quid exordium. Notabilia circa exordium. Quid naratio. Notabilia circa nar(r)ationem. Quid petitio. Notabilia circa petitionem. Quid conclusio. Notabilia circa conclusionem. Quomodo partes epistole habeantur, et quot modi discantur.
Facultas dictaminis habetur a tribus : ingenio, usu et eruditione. Primum parit natura, secundum prestat industria, tertium dat doctrina. Discitur autem tribus modis: arte, exercitatione et imitatione. Unde quidam: Rem tria perficiunt: ars cuius lege regaris, Usus quem serues, meliores quos imiteris. Ars certos, usus promptos, imitatio reddit Artifices aptos, tria concurentia summos.
5
Quid sit dictamen et quot modis fiat.
Dictamen est ad unumquodque negotium sermonibus explicandum dictionum ordinatio congrua propria et decora, et fit quadrupliciter: prosaice, metrice, rithymice et permiste, uulgariter et latine.
Epystola est oratio secundum elegantiam compositionis et dignitatem facta, que ex suis partibus conuenienter disposita mittentis af(f)ectum plene continet et explanat; uel epistola est lit(t)eralis legatio absenti persone mit(t)entis plene significans uoluntatem.
Quot sunt maneries partium epistole.
10
Tres sunt maneries partium epistole. Quedam enim sunt subiecte, ut epistola ad persuasionem, ad dis(s)uasionem, ad a(d)monitionem missa uel propter prouisionem uel propter reconciliationem uel propter alicuius relatui deuitationem, epistola ad sup(p)licationem, ad com(m)inationem, et ad cuiuslibet mit(t)entis intentionis expres(s)ionem. Quedam sunt integrales non solum epistole sed cuiuslibet dictaminis, que sunt principium, medium et finis, que sic debent sumi. Ut primum medio, medium conueniat ymo.
Quedam sunt exigitice, que solent distingui quinque, scilicet: salutatio, exordium siue prouerbium, nar(r)atio, petitio et conclusio.
Salutatio est breuis oratio salutis af(f)ectum continens et a situ personarum non discrepans; uel salutatio columen epistole debita ordinatione tam nomina quam merita personarum cum mit(t)entis af(f)ectione declarans. Notabilia circa salutationem.
In salutatione perfecta quatuor debent esse, scilicet: nomina personarum, ordo ipsarum, at(t)ributa siue merita personarum, et affectio mit(t)entis persone. In salutatione tres distinguntur tam in clero quam extra clerum maneries personarum. Quedam en(i)m sunt sublimes, quedam mediocres, quedam infime. Item in quolibet ordine hec triplex series personarum reperitur. In salutatione nomen recipientis debet preponi siue minor scribat maiori siue par pari. Nomen uero maioris si scribit suis subditis preponendum est, et etiam si scribit infimis personis non sibi subditis. Si uero scribat paulo minoribus non subditis sibi tunc eius nomen preponendum est. In salutatione si ec(c)lesiastice persone et seculares inuicem sibi scribant facienda est collatio personarum et que maior fuerit preponenda. Ap[p]ostolicus omnibus preponitur, et similiter imperator nisi scribat ap[p]ostolico. Considerandum est uita illarum, que presit alteri, quia sic ordinandum est quippe nomen ratione temporalium beneficiorum. Bene debet quandoque persona ec(c)lesiastica honorem pretendere seculari, cum legatur Dominus censum Cesari tribuisse.
15
In salutatione nomen maioris scribentis sex modis nomini recipientis postponitur. Primo modo causa humilitatis, ut si aliquis episcopus scriberet alicui magno abati. Secundo cum maior non habet super eum aliquam dominationem, ut si archiepiscopus Mediolanensis scriberet episcopo Fauentino. Tertio quando ille qui scribit uno respectu est maior alio respectu est minor, ut si aliquis archidiaconus ordine solo maior, scriberet alicui clerico qui eum antecederet scientia, uirtute, diuitiis et nobilitate. Quarto modo causa familiaris amicitie et cuiusdam blandimenti, ut cum magistri scribunt scolaribus suis quos etiam socios appellant. Quinto modo propter pec[c]unie affiuentiam que nostro tempore ut magestas sanctissima ueneratur. Ualuasores, capitanii et etiam comites quandoque preponunt nomina suis nominibus mercatorum. Sexto modo causa consortii et hec est necessitas, ut si filius scribat patri et seruo nomen secundum preponet, scilicet: A Patri et domino plurimum reuerendo et B. dil[l]ecto et fideli seruo P. suus cum debita affectione salutem. Simil[l]iter si episcopus scriberet episcopo et capellano. Simil[l]iter preterea prouidus dictator debet consuetudinem imitari, et plerumque arbitrum scribentium personarum. In salutatione si scribitur saracenis uel paganis id[d]em seruandum est quod christianis. Si uero scribitur, hereticis, excomunicandis et capitalibus inimicis, quantumcumque sint magni et fungantur dignitatibus, ipsorum sunt nomina postponenda.
In salutatione nomina personarum uel utrumque uel alterum pluralibus de casibus quandoque tacentur. Primo cum ignoratur nomen recipientis persone, et tunc duo puncta inter ea dimisso spacio scribi debent sic: (..). Consimiliter scribitur fungentibus ec(c)lesiastica dignitate cum eis a maiori uices alique com(m)it(t)untur, et hoc quia scribitur fungenti dignitate et non huic siue illi uel Petro uel Martino. Secundo modo ob timorem ne epistola inimicorum ad manus perueniat. Tertio modo quando mit(t)ens uult se oc(c)ultare recipienti. Quarto modo propter patentem notitiam uel per scripturam uel per ea que in epistola subsequuntur, unde sic posset scribi: amicus amico quidquid sibi.
In salutatione nomen mittentis cum suis ad(iunct)is .debet (m) poni in nominatiuo, nomen uero recipientis in datiuo cum suis, et exiguntur a uerbo subintellecto mit(t)it. Nichilominus tamen subintelliguntur ista uerba mit(t)it, mandat, gliscit, optat et hiis simil[l]ia. In salutatione non debet poni uerbum, quoniam in ea agitur de persona et uerbum pertinet ad negotium, uel hoc fit ad maiorem affectum denotandum, sicut in nominibus notantibus preheminentiam exigentibus genitiuum gradus. superlatiui quibus ad(d)itur superlatiuum, ut deus deorum et uirgo uirginum. In salutatione debent poni talia adiectiua que ad laudem congruam pertineant recipientis, et talia que insinuent argumentiam mittentis.
In salutatione nemo debet se dominum uel dominam appellare, quantumcumque sit potens uel nobilis uel quantacumque dignitate fungatur. In salutatione nemo debet se militem uel magistrum simpliciter appellare, sed debet dicere dictus miles uel nuper cin(c)tus cingulo militari, dictus magister uel qualisqualis artis gramatice professor, iuris canonici sedulus ministrator uel theologie humilis propinator. Si uero non fuerit cathedratus, debet dicere magister dicto officio uocitatus. Doctores uero legum doctores et dominos se appellant.
In salutatione prosayca non debet poni dictio prime uel secunde persone nec pertinens ad primam uel ad secundam personam. Hec est uitiosa locutio: A. noster amicus uel B. nostro capellano. In metrica uero salutatione pronomen prime uel secunde persone et etiam uerbum potest poni, ut: Hanc tibi Priamides mit(t)o Ledea salutem.
20
In salutatione non debet poni nec cum soli optatiuo sit iungendum. Unde hec est uitiosa locutio: P. nec uocando filio.
In salutatione non debet poni quod ad nar(r)ationem uel ad petitionem pertineat, unde hec est uitiosa locutio: P. scribens bonum unum codicem uel egens denariis; sed posset dici studens bonum quia studium pertinet ad personam.
In salutatione non debet proprie fieri geminatio relatiuorum, unde hec est uitiosa locutio: P. suo domino B. suus uel eius subdi[c]tus. Quandoque tamen minus proprie, causa melius exprimendi intime dil[l]ectionis affectum, sic scribitur: Suo sibi amico D. suus U. quidquid sibi. In salutatione enim multe fiunt improprietates, ut etiam prius in hiis superlatiuis reuerendissimo quod est contra regulam gramatice, nam participalia in ?dus desinentia non comparantur: et reuerendissimo quod non est ad maiorem sed ad subditum scilicet ualde reuerentem spectat.
In salutatione non debet geminari iste datiuus domino secundum quosdam. Sed forte posset geminari, nec tamen est nugatio; nam primus datiuus notat preheminentiam et est aliquid, secundus ad dignitatem et est absolutum. In salutatione non debet esse nimius ornatus quandoque adulatione suspecta esset et derisioni fieri uideretur. Preterea debet esse breuis cum ad salutis optationem sit principaliter instituta, unde aliarum partium epistole non debet officium usurpare. Et hoc patet ex antiquorum consuetudine, qui simpliciter nomina tam mittentis persone quam recipientis scribebant, ut Cato Bruto salutem.
In salutatione omnis persona tam in clero quam extra clerum in dignitatibus constituta debet de omnibus suiis dignitatibus et illius cui scribit facere mentionem, exceptis capitaneis et uauasoribus in quorum est arbitrio relinquendum. Item dignitatibus perpetuis et potissime in clero adiungitur patrium nomen in eodem casu, ut archiepiscopo Rauenensi episcopus Fauentinus. In secularibus uero et maxime que durant ad tempus ponimus genitiuum loci siue op(p)idi uel patrie uel populi, ut potestas Pergami uel Pergamensium.
25
In salutatione cum scribitur sublimibus personis in clero dicendum est Dei gratia, sed extra clerum non nisi coronatis uel magnis ducibus et comitibus habentibus maximum comitatum. Preterea si sublimes persone in clero scribunt suis subditis dicunt Dei gratia, si scribunt maioribus uel suis paribus dicunt diuina permissione uel miseratione uel clementia. Subditi in clero si scribunt etiam mediocribus personis possunt dicere Dei gratia, ut cum scribunt magnis prioribus et abatibus. Seculares uero persone sublimes si scribunt paribus uel subditis dicunt Dei gratia. Si uero scribunt suis maioribus tacent. Numquam uero dicunt diuina miseratione, permissione uel clementia, nec eis dicitur. In salutatione non est dicendum uenerabili in Christo patri nisi illis qui episcopalem uel supra suscipiunt un(c)tionem. Aliis enim prelatis dicendum est uenerabili patri et domino. In salutatione de multis recipientibus potest dici Dei gratiaquod ipsis scribentibus non liceret, ut abas Sancti Ypoliti non diceret Dei gratia, sed abas licet non meritus uel indignus; ad eius tamen subdito posset dici dic: Uenerabili patri et domino B. Dei gratia Sancti Ypoliti abati condigno. Est enim in salutatione persona recipiens diligentissime attendenda. In salutatione participium significans actionem non debet at(t)ribui recipienti. Simil(l)iter participium significans passionem non debet at(t)ribui mittenti. Unde hec est uitios[s]a locutio: Dil[l]igenti uel amanti amico R. salutem G. dil[l]ectus uel amatus. Scit enim homo quantum alios dil[l]igit, sed nero nescit quantum ab aliis dil[l]igatur. Sed e contra fieri potest ut: B. dil[l]igens mater D. filio peramato.
In salutatione que mit(t)itur recipienti quandoque mit(t)entem solum recipit quia per hoc seipsum humiliare intendit, ut cum subiectionem, deuotionem, reuerentiam, obedientiam, famulatum in omni genere mandatorum uel aliud consimil[l]ime mit(t)it. Quandoque solum ad recipientem spectat, ut cum mittit salutem cum gloria et honore uel salutem et prosperis successibus habundare. Quando(que) id quod mittitur utrique persone al(l)udit, ut cum filiali subiectione salutem; simil[l]iter: salutem cum promptitudine famulandi uel seruiendi. In salutatione debet poni talis affectio que compe[c]tat mittenti uel recipienti uel utrique, uel adaptari possit hiis que in sequentibus partibus determinantur, ut si est de morte dicatur salutem (et) in domino consolamen, si de letitia salutem et prospera prosperis cumulare, si de promissione salutem et in dicendis et faciendis dil[l]igentiam adhibere. Unde si scriberetur rustico hec esset uitios[s]a locutio: cum augmento glorie et honoris.
In salutatione quandoque non ponimus salutem, et hoc contingit dupliciter. Primo causa indignationis uel suas[s]ionis, ut cum scribimus inimicis, excomunicatis, hereticis uel paganis; et tunc uel ponuntur nomina simpliciter sine adiectiuo et talis descriptio pro quodam titulo reputatur, uel scribuntur nomina cum adiectiuo quod loco salutis additur; locum indignationis uel suasionis optinet potius quam (a) salutis, unde talis affectio abusiue salutatio nuncupatur. Secundo causa humilitatis, ut cum maioribus scribimus non ponimus salutem sed humiliantes capita nostra eis reuerentiam, obedientiam, deuotionem, subiectionem, famulatum et nostri commendationem offerimus, et fide mentis desiderium explicamus. Salutatione namque sicut et benedictione de auctoritate maiorum est et non de minorum, unde talis affectio iterum salutatio dicitur abusiue. Secundum ueritatem cuilibet possumus dicere salutem nisi inimicis, excomunicandis et hereticis. In salutatione quandoque infinitiuus gerens officium nominis copulatur huic adiectiuo salutem, ut salutem et prosperis successibus habundare. Sed potest esse et huius esse copulatio orationum perfectarum et non terminorum.
Quatuor sunt maneries salutationum. Quedam est absoluta siue in qua nomen utriusque persone sine determinatione accidentali intransitiua ponitur, ut Petro Uentura salutem. Additur plerumque in hac salutatione et etiam in aliis determinatio transitiua ad ambiguitatis remotionem facta per ablatiuum loci uel genologie uel utriusque cum prepositione de, ut P. de Fauentia, P. de Manfredis, Uentura de Fornatis de Pergamo; et nichil (o)minus hec nuda dicuntur. Quedam prescripta in qua adiectiua pertinentia ad laudem persone recipientis ipsius nomini (pre)ponuntur, ut Preclaro militi et famoso et domino B. Quedam subscripta in qua nomini recipientis persone adiectiua ad ipsius laudem pertinentia subiunguntur, ut A. facundo iudici et perito. Quedam circumscripta in qua circumscribuntur adiectiua recipientis persone ad laudem pertinentia, ut Eg[g]regio et potenti uiro domino P. militari gloria prepol(l)enti.
In salutatione absoluta nomina personarum debent scribi integre, ut Petro magister salutem. In aliis etiam salutationibus possunt scribi integra capitali prima semper lit(t)era uel saltem nomen mit(t)entis. Prima uero lit(t)era capitalis persone recipientis potest scribi quia in exteriori parte carte ponitur integrum nomen in datiuo casu cum hoc participiali nomine dandum quod sic scribitur et geminatur ut ostendatur frequentationis repetitio, uel cum hoc uerbo presentare, scilicet cum scribitur sublimibus personis. Possunt etiam scribi solum prime lit(t)ere capitales utriusque lit(t)ere uel nominis cum scribens et recipiens sibi inuicem sunt noti.
30
De notulis traditis a modernis de salutatione dantur hi uersus: Isti uersus quos tradunt moderni sunt. Gratia, post, titulus, ordo, denotatio cleri, Seruitium (quo)que conditio, stirps ac amor unde. Laus, locus, officium sit cleris qui mereantur; Laus, locus, officium sit laycis qui timeantur.
In salutationibus sciende et inueniende sunt consuetudines curiarum. Nemo enim in talibus sufficiens inuenitur quoniam uarie sunt dominorum et principum uoluntates.
Exordium est nar(r)ationis preambulus affectus ad exaudiendum preparans animum recipientis, et habet duas partes: principium et insinuationem. Exordium, prout competit epistole, est sermo uerbis et sententiis prepolitus ex quo nar(r)atio nel petitio progreditur, unde in nar(r)atione nel petitione nel conclusione non licet exordium ut uolunt quidam. Sed quod ibi additur alicuius dicti confirmatio sine cause red(d)itio potest dici. Notabilia circa exordium.
Per exordium stricte sumptum efficitur auditor attentus, docilis et beniuolus; sed quicumque attentus red(d)itur, docilis efficitur, beniuolus redditur quatuor modis: ab nostra, ab a(d)uersariorum nostrorum, ab auditorum persona; ab ipsis rebus. In exordio tria sunt notanda. Primum ut sermo sit lenis, id est uerborum asperitate carens omnique inuolutione sententiarum et collisionibus lit(t)erarum. Secundum quod constet ex uerbis usitatis, quia uerba inusitata et minus bene intelligibilia non afficiunt animum auditoris. Tertium ne oratio sit nimium aperta, sermo enim nimio (sic). Exordium debet esse breue ne impediat intelligentiam partium subsequentium; debet esse dilucidum et apertum ne le(c)toris animus in principio confundatur; debet esse tale quod continuari possit, et debite conuenire nar(r)ationi et petitioni, ita quod ex ipso alterutra confirmari uel elici uideatur. Quatuor de causis tacetur exordium. Prima est humilitas persone recipientis. Secunda est simplicitas materie scribende. Tertia est nar(r)ationis nel petitionis euidentissima honestas. Quarta est importunitas scribendi nel ratione festinantie nuntii nel alterius impedimenti. A prouerbiis non est inchoandum, cum inducant obscuritatem; nec ab auctoribus in forma au(c)toritatum, quia hoc competit sermonibus non epistole. Preterea auctoritates in forma auctoritatum non sunt epistolis inserende, unde non est dandum Ut ait Propheta, Ut ait Oratius; sed hec si essent de substantia epistole congrue possunt poni. Octo sunt principalia exordia sicut continet iste uersus: Quantum, quale, licet, ut, si, quia, quando, solutum.
Naratio est congrua uerborum species qua quisque suam aliis exprimit uoluntatem.
Notabilia circa nar(r)ationem.
Nar(r)atio debet esse breuis, dil[l]ucida et probabilis. Breuis est que non plura quam requirit necessitas comprehendit. Dil[l]ucida est si res nar(r)andas explicat ordinate, mit(t)entis tangens com(m)oda, nocitura et superflua omit(t)endo. Probabilis est si ab auctoritate non discedit, et que uidentur posse uel potuisse fieri perstringit, et debitas circumstantias non omit(t) it. Redditio quoque cause in qualibet parte epistole preter salutationem infra in naratione locum habeat.
Nar(r)ationum alia simplex, in qua unum solum nar(r)atur, alia composita in qua de pluralibus agitur negotiis. Signa dictionis uel ad(d)itionis sunt hec: preterea, insuper, ad hec, item, iterum, quoque, necnon, super eo, uero. Fit autem nar(r)atio de rebus presentibus, preteritis et futuris; et maxime per uerbum indicatiui modi. Hiis signis coniungatur nar(r)atio exordio: hinc est, inde est, perinde est, ex hoc est, ex hiis, ex quo est, unde, cur, quare, quamobrem, quasobres, quapropter, eapropter, qua de re, qua de causa, cuius rei causa, quo contra, idcirco, id(eo), preterea, super, ergo, igitur et itaque. Ei(s)dem signis petitio potest iungi exordio uel nar(r)ationi.
Petitio est oratio rei quam petimus expressiua, uel petitio est oratio per quam aliquid fieri uel non fieri postulamus.
Notabilia circa pe[c]titionem.
Petitio non dicitur quod per causam aliquid semper petatur, sed a frequenti usu nomen as(s)umpsit, sicut et salutatio. Nam quandoque petimus et precamur, quandoque iniungimus, precipimus et mandamus, quandoque com(m)inamur, ortamur, consulimus, intimamus, quandoque pro mit(t)imus, uel etiam imprecamur, quorum omnium finis uidetur tendere ad petendum. Petitionum alia simplex in qua unum petitur, alia composita in qua plura petuntur; et in hac necessaria sunt signa dictionis uel ad(d)itionis, ut preterea, insuper, ad hec et similia.
45
Conclusio est pars finalis epistole per quam ostenditur quid com(m)odi uel incom(m)odi ex premissis sequatur si petitio fuerit adimplecta, uel quid incom(m)odi si negle(c)ta. Bonus tamen dictator petendo concludere nouit, unde, nisi in magna epistola, conclusio non est nimium oportu(n)a. Notabilia circa conclusionem.
Conclusionum quedam est affirmatiua, quedam negatiua, quedam conditionalis. Debet autem conclusio dependere ex petitione et quantum ad sententiam et quantum ad constructionis coniunctionem, unde aliqua pars debet interuenire media, que tanquam uinculo coniungatur. Signa siue uincula conclusionis quibus debet petitioni coniungi sunt hec: quasi, hec autem, sin autem, si uero, alioquin, alias, ut de(e)st, demum. Potest etiam post petitionem sequi participium cum aduerbio qualitatis uel cum determinatione aduerbiali, ut firmiter attendentes, procul dubio an(n)uentes, omni suc(c)iso dubio, cognoscentes indubitanter uel indubitanter noscentes. Preterea potest interponi aliqua particula circa confinem petitionis ab qua continetur conclusio mediante coniunctione quadam, ut adeo, tantum, interim, ita sicut.
Quomodo partes epistole ipsam construant.
Partes epistole quandoque sub diuersis clausulis efficiunt ipsam, quandoque sub una clausula coniunguntur, ut puta exordium et nar(r)atio: si precedat coniunctio causalis quia uel quoniam uel coniunctio adiunctiua cum eisdem coniunctionibus possunt exordium et petitio in eadem clausula poni. Simil[l]iter nar[r]atio et petitio in una clausula quandoque ponuntur si in principio narationis ponatur hec coniunctio cum. Petitio etiam et conclusio quandoque in eadem clausula contine(n)tur, ut si circa finem petitionis ponatur aliqua istarum dictionum taliter, adeo, interim, ita, sic, ab qua conclusio continetur mediante hac coniunctione quod.
Quomodo partes epistole ab ipsa possint subtrahi.
50
Ab epistola quandoque subtrahitur salutatio causa indignationis et etiam causa loci proximitatis et etiam sufficiunt solum nomina personarum, quandoque subtrahitur exordium quia rei dignitas per se patet et etiam aliis de causis ut dictum est supra, quandoque nar(r)atio ut in lit(t)eris preteritis, quandoque petitio ut frequenter contingit in lit(t)eris remissiuis, quandoque conclusio quia rei com(m)oditas uel incom(m)oditas per se patet uel quia epistola est nimis longa, unde dicitur: Hic satis est pars una, due, tres, quatuor, omnes.
Explicit prima particula huius tractatus.