1
fuit ergo Iosaphat diues et inclitus multum et adfinitate coniunctus est Ahab
descenditque post annos ad eum in Samariam ad cuius aduentum mactauit Ahab arietes et boues plurimos et populo qui uenerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad
dixitque Ahab rex Israhel ad Iosaphat regem Iuda ueni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello
dixitque Iosaphat ad regem Israhel consule obsecro inpraesentiarum sermonem Domini
5
congregauitque rex Israhel prophetarum quadringentos uiros et dixit ad eos in Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere at illi ascende inquiunt et tradet Deus in manu regis
dixitque Iosaphat numquid non est hic prophetes Domini ut ab illo etiam requiramus
et ait rex Israhel ad Iosaphat est uir unus a quo possumus quaerere Domini uoluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Iembla dixitque Iosaphat ne loquaris rex hoc modo
uocauit ergo rex Israhel unum de eunuchis et dixit ei uoca cito Micheam filium Iembla
porro rex Israhel et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant in solio suo uestiti cultu regio sedebant autem in area iuxta portam Samariae omnesque prophetae uaticinabantur coram eis
10
Sedecias uero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his uentilabis Syriam donec conteras eam
omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis et tradet eos Dominus in manu regis
nuntius autem qui ierat ad uocandum Micheam ait illi en uerba omnium prophetarum uno ore bona regi adnuntiant quaeso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat loquarisque prospera
cui respondit Micheas uiuit Dominus quia quodcumque dixerit Deus meus hoc loquar
uenit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit ascendite cuncta enim prospera euenient et tradentur hostes in manus uestras
15
dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi loquaris nisi quod uerum est in nomine Domini
at ille ait uidi uniuersum Israhel dispersum in montibus sicut oues absque pastore et dixit Dominus non habent isti dominos reuertatur unusquisque ad domum suam in pace
et ait rex Israhel ad Iosaphat nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni sed ea quae mala sunt
at ille idcirco ait audite uerbum Domini uidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et sinistris
et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc modo et alter alio
20
processit spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam eum cui Dominus in quo inquit decipies
at ille respondit egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius dixitque Dominus decipies et praeualebis egredere et fac ita
nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala
accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit Micheae maxillam et ait per quam uiam transiuit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi
dixitque Micheas tu ipse uidebis in die illo quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris
25
praecepit autem rex Israhel dicens tollite Micheam et ducite eum ad Amon principem ciuitatis et ad Ioas filium Ammelech
et dicetis haec dicit rex mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum donec reuertar in pace
dixitque Micheas si reuersus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes
igitur ascenderunt rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad
dixitque rex Israhel ad Iosaphat mutabo habitum et sic ad pugnandum uadam tu autem induere uestibus tuis mutatoque rex Israhel habitu uenit ad bellum
30
rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum regem Israhel
itaque cum uidissent principes equitatus Iosaphat dixerunt rex Israhel iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille clamauit ad Dominum et auxiliatus est ei atque auertit eos ab illo
cum enim uidissent duces equitatus quod non esset rex Israhel reliquerunt eum
accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israhel inter ceruicem et scapulas at ille aurigae suo ait conuerte manum tuam et educ me de acie quia uulneratus sum
et finita est pugna in die illo porro rex Israhel stabat in curru suo contra Syros usque ad uesperam et mortuus est occidente sole