1
uisio Isaiae filii Amos quam uidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda
audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutriui et exaltaui ipsi autem spreuerunt me
cognouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognouit populus meus non intellexit
uae genti peccatrici populo graui iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemauerunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum
5
super quo percutiam uos ultra addentes praeuaricationem omne caput languidum et omne cor maerens
a planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas uulnus et liuor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo
terra uestra deserta ciuitates uestrae succensae igni regionem uestram coram uobis alieni deuorant et desolabitur sicut in uastitate hostili
et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in uinea et sicut tugurium in cucumerario sicut ciuitas quae uastatur
nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus
10
audite uerbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae
quo mihi multitudinem uictimarum uestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem uitulorum et agnorum et hircorum nolui
cum ueneritis ante conspectum meum quis quaesiuit haec de manibus uestris ut ambularetis in atriis meis
ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festiuitates alias non feram iniqui sunt coetus uestri
kalendas uestras et sollemnitates uestras odiuit anima mea facta sunt mihi molesta laboraui sustinens
15
et cum extenderitis manus uestras auertam oculos meos a uobis et cum multiplicaueritis orationem non audiam manus uestrae sanguine plenae sunt
lauamini mundi estote auferte malum cogitationum uestrarum ab oculis meis quiescite agere peruerse
discite benefacere quaerite iudicium subuenite oppresso iudicate pupillo defendite uiduam
et uenite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata uestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi uermiculus uelut lana erunt
si uolueritis et audieritis bona terrae comedetis
20
quod si nolueritis et me prouocaueritis ad iracundiam gladius deuorabit uos quia os Domini locutum est
quomodo facta est meretrix ciuitas fidelis plena iudicii iustitia habitauit in ea nunc autem homicidae
argentum tuum uersum est in scoriam uinum tuum mixtum est aqua
principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa uiduae non ingreditur ad eos
propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et uindicabor de inimicis meis
25
et conuertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum
et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec uocaberis ciuitas iusti urbs fidelis
Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia
et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur
confundentur enim ab idolis quibus sacrificauerunt et erubescetis super hortis quos elegeratis
30
cum fueritis uelut quercus defluentibus foliis et uelut hortus absque aqua
et erit fortitudo uestra ut fauilla stuppae et opus uestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat