1
Exstat in bibliotheca San–Uictorina codex manuscriptus M. Gualteri de S. Uictore IU libris distinctus contra IU celeberrimos sui saeculi magistros: Petrum Abaelardum, Gilbertum Porretanum, Petrum Lombardum et Petrum Pictauinum; quos uocat IU Franciae labyrinthos et nouos haereticos. Scribebat autem circa annum 1180, quo tempore unus e quatuor supererat in uiuis Pictauinus, Lombardi discipulus, idemque praepositus scholarum celeberrimi illius Petri Comestoris, quem, quia theologiam scholasticam subtilius et curiosius quam caeteri tractabat, Gualterus sibi potissimum assumit libro quarto debellandum, ut Abaelardum et Lombardum sectae illius principes et coryphaeos acerbe in allis libris insectatur. Ergo ex illo opere, quoniam nondum in lucem prodiit, iuuat quae sequuntur ueluti idaeam theologiae pseudoscholasticae proponere, ut agnoscant posteri quid deinde mutationis acceperit docendi methodus, consecutis temporibus.
Sunt autem libri I haec capita XUIII: 6. De illo qui dicit quod Christus non est aliquid 1. De nouis haereticis et phantastico Christo ipsorum. Unde oriantur. 2. Quod Christus sit Deus et homo: aliud sine initio: aliud a certo initio. 3. De nouis haereticis qui dicunt Christum non esse aliquid in eo quod est homo. 4. Quanta temeritas negare Christum aliquem hominem uel aliquid compositum. 5. De illo qui negauit Christum esse aliquid quod sit homo. quod fuit ab aeterno. 7. De his qui habent pro inconuenienti quod Deus sit aliquid quod non semper fuit. 8. Quod melius creditur Christo quam haeretico. 9. De illo qui dicit quod Christus non est aliquid ex Uirgine, sed eius uestis tantum inest; et quare dicatur homo in persona, non in natura, assumptus. 10. De illo qui negat in Christo aliquod compositum ex anima et corpore. 11. De illis qui concedunt nobiscum quod Christus est homo, sed haeretico sensu. 12. De illo qui dicit, haec species « homo » non conuenit Christo. 13. De illo qui dicit in Christo Incarnationem uelut uestem eius, non proprietatem fuisse. 14. De his qui dicunt: « humanitatis nihil est. » 15. Quod constat, quia persona non est unita personae, nec habens hominem est sibi unitum. 16. De illo qui dicit quod Christus non est nisi quod fuit ab aeterno. 17. Quod homo assumptus est et uerissime dicitur: « Persona sed non alia quam Uerbi. » 18. Quod homine assumpto non « Quaternitas » est.
Praemittit uero hunc titulum. Incipit liber M. Walteri prioris S. Uictoris Parisius contra manifestas et damnatas etiam in conciliis haereses, quas praedicti sophistae libris sententiarum suarum reponunt, acuunt, limant, roborant sub eodem capitulo subiecto. De intelligentia harum locutionum « Deus factus est homo. Deus est homo. » An his locutionibus dicatur « factus esse aliquid, uel esse aliquid, uel est. » Subiungit uero quae sequuntur.
« Oritur hic quaestio ualde difficilis. Quaeritur enim utrum in his locutionibus: Deus factus est homo. Filius Dei factus est filius hominis; Deus est homo et homo est Deus, dicatur Deus factus esse aliquid, uel aliquid dicatur esse Deus. Uel quae sit intelligentia eorum. In solutione huius quaestionis magna inter doctores contrarietas inuenitur. Dicunt tamen quidam quod homo assumptus non est Deus. Non est persona, non est Dei Filius, non est Rex saeculorum, non est Dominus gloriae. Nec etiam secundum eosdem, homo assumptus non est homo, uel aliquis homo, nec filius hominis, nec filius Uirginis, nec aliquid quod sit homo uel Deus; et quod Filius Dei non est nisi quod fuit ab aeterno, sed Deus tantum. Et quando Deus factus est homo, non est factus aliquid; per hominem enim assumptum non intelligunt nisi carnem et animam. Dicunt etiam praedicti quod ex anima et carne Christi nihil est compositum, nec id quod est homo, nec aliud, sed uerbum duobus, scilicet anima et corpore, quasi indumento uestitum; et ideo uerus homo factus dicitur, quia ueritatem carnis et animae accepit: qui, et, secundum habitum tantum, Deum hominem factum dicunt; et sic, secundum istos, dicitur homo, quia hominem accepit; et esse homo, quia habet hominem, uel quia est habens hominem, et homo est factus Deus, quia assumptus est a Deo; et homo esse Deus, quia habens hominem est Deus. »
5
In capite 2 auctoritates profert S. Augustini aliorumque SS. Patrum et quorumdam Catholicorum doctorum contra supra dictam opinionem: « Augustinus ait in lib. De Trinit. » cum legitur: « Uerbum caro factum est : » in Uerbo intelligo uerum Dei Filium, in carne agnosco uerum hominis filium, et utrumque simul unam personam Deum et hominem ineffabilis gratiae largitate coniunctum. Idem in Enchiridio: Christus Iesus Deus de Deo est, homo autem natus est de Spiritu sancto ex Maria Uirgine. Utrinque substantia, diuina scilicet et humana, Filius est unicus Dei Patris omnipotentis de quo procedit Spiritus sanctus, utrinque unus, sed aliud propter Uerbum, aliud propter hominem, non duo filii, Deus et homo, sed unus Dei Filius, Deus sine initio, homo a certo initio. Item in eodem: Quid natura humana in Christo homine meruit, ut in unitatem personae unici Filii Dei singularitas assumpta esset? quae bona uoluntas? quae bona opera praecesserunt quibus mereretur iste homo una fieri persona cum Deo? nunquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium praestitum est, ut singulariter promereretur Deum? Ex quo nempe homo coepit esse, non aliud coepit esse homo quam Dei Filius et hic unicus: et propterea Dei Uerbum quod ab illo suscepta caro facta est. » Etc.
In capite 3 sic scribit: « Quaero ab his qui dicunt Christum non esse aliquid in eo quod est homo, quid per me significetur cum dicitur Pater maior me est , uel quod est Christus, uel quod non est Christus. Si dicatur aliquid quod non est Christus, per me significari in tali loco, consequens est Christus dicat se esse aliquid quod ipse non est; quod non conuenit ueritati: Item si aliquid per me, ibi significatur quod non est Christus, illud est uel substantia creata, uel increata. Sed nulla substantia increata maior est Patre. Si autem substantia creata est, uel est rationalis, uel irrationalis. Substantia irrationalis esse non potest, ergo est substantia rationalis, et sic angelica uel humana; sed angelica non est, ergo humana. Oportet itaque ibi significari substantiam creatam, et rationalem et humanam, id est hominem constantem ex anima et carne. Unde Augustinus dicit quod pars, cum dicitur, « uerbum caro factum est , » ponitur pro toto, scilicet homine. Necessario ergo homo est aliquod totum, cuius pars sit caro, et illud totum sit Christus. Unde idem dicit: Deus in aeternam personam diuinitatis temporalem accepit substantiam carnis: « Ascendo ad Patrem meum et Patrem uestrum, ad Deum meum et Deum uestrum . » Si Christus non est aliqua substantia creata, non habet Deum, quia tantum creaturae Deus est. Sed ipse dicit se habere Deum; necessario ergo est aliquid quod habet Deum uel Creatorem. Dicitur alibi quod tota est unio hominis et Dei; quod totum Deus, totum homo. Si enim sic intelligatur: Deus est homo, id est hominem habet; sic potest dici: Anima est caro, id est habet carnem. Augustinus dicit super Ioan: Quod aliud est Uerbum Dei, et aliud homo. Quid hic per hominem significatur. Si enim, ut quidam opinantur, hic per hominem anima et caro intelligitur, et non aliquid compositum ex duobus, dicere debet, Aliud est Uerbum Dei, aliud est homo, cum per hominem plura et non unum significetur. »
Sequentibus capitibus huiusce libri alia multa profert sanctorum doctorum testimonia, quibus subiungit auctoritates Anselmi Cantuariensis, Hugonis de S. Uictore et Bernardi Clareuallensis. Postea transit ad librum II, in quo praedictas haereses et plenius exponit, et antiquitas damnatas fuisse in conciliis manifestius probat.