1
UERS. 1.– Osculetur me osculo oris sui. Potest per os Dei unigenitus Filius designari, quia sicut brachium eius dicitur, quia per eum cuncta Pater operatur, de quo propheta ait: Brachium Domini cui reuelatum est? et de quo Ioannes euangelista dicit: Omnia per ipsum facta sunt , ita etiam os dicatur, per quem nobis omnia loquitur. Hinc est enim quod per prophetam ait: Os enim Domini locutum est hoc ; ac si oris nomine patenter diceretur Uerbum. Sicut nos quoque pro uerbis linguam dicere solemus, ut cum Graecam uel Latinam linguam dicimus, Latina uel Graeca uerba monstremus. Os ergo Domini non immerito ipsum Filium eius accipimus. Orat itaque sponsa ad Patrem sponsi, et ait: Osculetur me osculo oris sui. Ac si dicat: Tangat me dulcedine praesentiae unigeniti Filii Redemptoris mei. Ac si apertius diceretur: Ille qui ante incarnationem suam tot mihi praecepta facienda per prophetarum ora mandauerat, incarnatus ipse ad me ueniens, ore suo proprio loquatur. Sancta quippe Ecclesia quod praecepta eius praedicatione cognouit, quasi tot oscula oris eius accepit. Unde et Matthaeus cum praecepta ab eo dari in monte describeret, ait: Aperiens os suum dixit . Ac si patenter dicat: Tunc os suum in praeceptis aperuit, qui prius aperuerat ora prophetarum. De peccatrice muliere, quae pedes Domini, quos lacrymis infundebat et capillis tergebat, osculari non cessabat, Pharisaeo indignanti Dominus ait: Osculum mihi non dedisti, haec autem ex quo intraui, non cessauit osculari pedes meos . Osculum dilectionis est signum. Per pedes uero ipsum mysterium incarnationis Domini intelligitur, quo diuinitas terram tetigit, quia carnem assumpsit: Uerbum enim caro factum est, et habitauit in nobis . Quem autem Pharisaeus de falsa iustitia praesumens, nisi Iudaicum populum? quem peccatrix mulier, sed ad uestigia Domini ueniens et plorans, nisi conuersam gentilitatem designat? Et infidelis ille populus Deo osculum non dedit, quia charitate amare eum noluit qui ex timore seruiuit. Uocata autem gentilitas Redemptoris sui uestigia osculari non cessat, quia eius continuo amore suspirat, mysterium incarnationis eius ex toto corde diligit. Et quia se Conditori suo obsequi per amorem parat, osculum eius recte desiderat dicens: Osculetur me osculo oris sui.
Meliora sunt ubera tua uino. Ubera sponsi sunt praedicatores sancti, ista enim sunt ubera, quae in arca peccatoris fixa lacte nos potant, quia ipsi, arcanis summae contemplationis inhaerentes, subtili praedicatione nos nutriunt.
UERS. 2.– Adolescentulae dilexerunt te. Scriptura sacra saepe adolescentem pro nouitate uitae ponere consueuit; uniuersae quippe Ecclesiae, quae unam Catholicam faciunt, adolescentulae uocantur; non iam uetustae per culpam, sed nouellae per gratiam; non senio steriles, sed aetate mentis ad spiritualem congruae fecunditatem. Uenienti igitur sponso dicitur, adolescentulae dilexerunt te, id est sanctorum animae gratia baptismatis renouatae, quae non in uitae ueteris usu deficiunt, sed noui hominis conuersatione decorantur.
UERS. 3.– In odorem unguentorum tuorum curremus. Hoc sponsa sponsum desiderans ait. In Scriptura sacra unguentorum odoribus opinio solet signari uirtutum. Unde et Paulus apostolus, uirtutum laude fragrare se sciens, ait: Christi bonus odor sumus Deo .
5
UERS. 4.– Nigra sum, sed formosa. Tanto fit quisque uilior Deo, quanto pretiosior sibi; tanto pretiosior Deo, quanto propter eum uilior sibi, quia humilia respicit, et alta a longe cognoscit . Iusti enim nequaquam de iustitiae luce superbiunt, sed per humilitatis gratiam, peccatorum in se nigredinem confitentur. Hinc Ioannes ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus .
UERS. 5.– Posuerunt me custodem in uineis: uineam meam non custodiui. Est quidam, fratres charissimi, quod me de uita pastorum uehementer affligit, quod praedictae sententiae congruit; sed ne cui hoc iniuriosum uideatur fortasse quod assero, me quoque pariter accuso. Ad exteriora enim negotia dilapsi sumus, et aliud ex honore suscipimus, atque aliud officio actionis exhibemus; ministerium praedicationis relinquimus, et ad poenam nostram, ut uideo, episcopi uocamur, qui nomen honoris, non uirtutem tenemus. Relinquunt namque Deum hi qui nobis commissi sunt, et tacemus; in prauis actionibus iacent, et correctionis manum non tendimus; quotidie per multas nequitias pereunt, et eos ad infernum tendere negligenter uidemus. Sed quando nos uitam corrigere ualemus alienam, qui negligimus nostras? Curis enim saecularibus intenti, tanto insensibiliores intus efficimur quanto ad ea quae foris sunt studiosiores uidemur. Usu quippe curae terrenae ad coeleste desiderium animus obdurescit; et dum ipso suo usu durus efficitur per actionem saeculi, ad ea non ualet emolliri quae pertinent ad charitatem Dei. Unde bene sancta Ecclesia de membris suis infirmantibus dicit: Posuerunt me custodem in uineis; uineam meam non custodiui. Uineae quippe nostrae actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus; sed custodes in uineis positi nostram uineam minime custodimus, quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus.
UERS. 6.– Indica mihi quem diligit anima mea. Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Pascitur Dominus, cum nostris actibus bonis delectatur; cubat uero in meridie, cum ex desideriis carnalibus ardenti corde reproborum discedens, apud electorum suorum pectora refrigerium inuenit cogitationis bonae. Feruentior quippe in meridie aestus exardescit, et umbrosum locum Dominus quaerit, quem aestus igne non afficit. In illis ergo cordibus Dominus requiescit, quae amor praesentis saeculi non incendit, quae carnis desideria non exurunt, quae incensa suis curiositatibus in huius mundi concupiscentiis non arescunt. Unde et Mariae dicitur: Spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus Altissimi obumbrabit tibi . Umbrosa igitur loca in meridie ad pascendum Dominus requirit, quia talibus mentibus pascitur quae per respectum gratiae temperatae corporalibus desideriis non uruntur. Plus ergo Maria peccatrix, sed poenitens, pascebat intus quam Pharisaeus Dominum pascebat foris, quia ab aestu carnalium Redemptor noster ad illius mentem fugerat, quam post uitiorum ignem poenitentiae umbra temperabat.
UERS. 7.– Nisi cognoueris te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post uestigia gregum, et pasce haedos tuos. Solerter electi quique a quo et ad quid creati sint conspiciunt, et, recta consideratione acceptae imaginis, sequi uulgi multitudinem dedignantur. Unde sponsus sponsam suam alloquitur dicens: Nisi cognoueris te, o pulchra inter mulieres, id est nisi honorem tuum, quo ad similitudinem Dei es condita, bene uiuendo cognoueris, a conspectu meae contemplationis egredere, et imperitorum uitam imitare populorum. Nam gregum nomine imperiti populi designantur. Semetipsam namque ea quae est inter mulieres pulchra cognoscit, quando electa quaeque anima, etiam inter peccatores posita, quia ad auctoris sui imaginem ac similitudinem sit condita meminit, et iuxta perceptae similitudinis ordinem incedit. Quae si se non cognoscit, egreditur, quia a secreto sui cordis expulsa, in exterioribus concupiscentiis dissipatur. Egressa uero abit post uestigia gregum, quia sua interna deserens, ad latam uidelicet uiam ducitur et sequitur exempla populorum. Nec iam agnos, sed haedos pascit, quia non innoxias cogitationes mentis, sed nutrire prauos motus carnis intendit.
UERS. 11.– Donec rex in recubitu suo est, nardus mea dedit odorem suum. Ac si sancta Ecclesia, In electis suis quamdam fragrantiam suauitatis odorata, apertius dicat: Quousque meis obtutibus Rex apud se in requie secreti coelestis absconditur, electorum uita miris uirtutum odoribus exercetur, ut quo adhuc eum quem appetit non uidet, ardentius per desiderium fragret. Rege quippe in suo recubitu posito, nardus odorem dat, dum in beatitudine sua quiescente Domino, sanctorum uirtus in Ecclesia magnae nobis gratiam suauitatis administrat. Electorum enim uirtutes proficientium, in caeterorum notitiam hominum, quasi suauitate fragrant odoris. Hinc est enim quod per Paulum dicitur: Christi bonus odor sumus Deo .