1
O altitudo sapientiae et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius! Quis enim cognouit sensum Domini: aut quis consiliarius eius fuit? Misereris enim, Domine, cuius misereris; sed misericordiam praestas, cuius misertus eris. Nec enim uolentis uel currentis est, sed miserentis tui Deus noster . Resilit hic uas fictile a manu eius, qui se finxit: qui dicit per prophetam: Ego feci, et ego feram ; resilit a manu tenentis et portantis, casurum, confringendum, conterendum; et clamat: Quid adhuc quaeritur? Uoluntati enim eius quis resistit? Et addit: Quid me fecisti sic? Sic tibi dicit, o aeterna sapientia, uas fictile et luteum, uas contumeliae et irae aptum in interitum, cum potius tremere ad te haberet, et orare te deberet, qui habes potestatem, ex eadem luti massa facere, aliud quidem uas in honorem, aliud in contumeliam. Sed permanent uasa honoris et electionis; uasa misericordiae, quae praeparasti in gloriam; quae non hoc dicunt, sed agnoscunt te Creatorem, et figulum suum, se autem lutum conpactum in manu tua, de qua, si ceciderint, uae eis, quia confringentur, conterentur, et redigentur in nihilum. Hoc sciunt; et ex gratia tua non deficiunt. Miserere, Domine, miserere, tu plastes noster, et nos lutum. Adhuc tamen quomodocunque cohaeremus; adhuc manu uirtutis tuae portamur; adhuc de tribus digitis tuis, fide, spe et charitate dependemus; in quibus appendis molem terrae, soliditatem, scilicet sanctae Ecclesiae tuae. Miserere, tene nos, ne de manu tua cadamus. Ure renes et cor nostrum igne sancti Spiritus tui, et confirma quod operatus est in nobis, ne dissoluamur et in lutum nostrum uel in nihilum redigamur. Ad te a te creati sumus, et ad te conuersio nostra; te factorem et formatorem cognoscimus; tuam in disponendo sapientiam, in continendo et conseruando bonitatem et misericordiam, adoramus et inuocamus. Perfice nos, qui fecisti nos; perfice usque ad formam plenam imaginis et similitudinis tuae, ad quam formasti nos. Dicit tibi uas luteum luto destinatum, et uox eius est cadentis et crepantis. Quid me fecisti sic? Uas in honorem non hoc dicit. Corde enim credit ad iustitiam, ore autem confitetur ad salutem , quia bonus bene omnia fecisti; et ipsum in honorem, illud uero in contumeliam bene fecisti; utrique dans liberum arbitrium, ut uterque non cogente necessitate, sed spontanea uoluntate faceret, quod faceret; et proprium haberet uirtutis meritum. Uirtus enim est spontaneus in bonum bonae uoluntatis assensus. Habens autem omnium scientiam, praesciebas de utroque, o aeterna sapientia, quomodo libero arbitrio uterque uti deberet, qualisque futurus esset sui rerumque arbiter, utrique paratam habens gratiam, qui non eam in uacuum susciperet. Praescientia autem tua non utique cogit eos esse, quod futuri sunt, tanquam necessario sic sint futuri, quia sic eos esse futuros praescisti, quin potius quia sic futuri erant, ideo tu sciens omnia, priusquam fiant, etiam hoc praescisti: et omnino non potest falli praescientia tua. Est autem praescientia tua, Deus, ipsa sapientia tua, quae ab aeterno aeternaliter tibi coest, etiamsi nulla esset creatura, in qua sunt aeternaliter causae omnium quae fiunt temporaliter, et ipsa praescientia creaturae in tempore suo creandae. Quae tamen tibi futura non erat; quia in consubstantiali tibi ipso Uerbo tuo, per quod factum est, quidquid est factum, uita erat : sic existens in eo uita, sicut futura erat; sic omnino futura, quia in ipso uita erat. Uita autem, non cogens ut ita sit, sed sic existens in eo quod sic futurum sit.
Quid igitur? Modus futuri temporalis, causa est in Deo eius quod est, id est aeternitatis? Nam si sic non esset futurum temporaliter, uidetur in Uerbo Dei non posse esse aeternaliter. Sed scientia uel praescientia tua, Deus, ipsa est Ueritas tua, quae dicit: Ego sum ueritas . Et sicut tu, Deus, praesciendo, non cogis fieri quod futurum est, sic nec cogi potes praescire, ab eo quod futurum est. Tibi quippe nihil est praeteritum, nihil futurum; sed es semper quod es: illud autem quomodocunque sit, siue praesens, siue praeteritum, siue futurum, in uerbo tua uita est. In circuitu impii ambulant . Collige te, o homo, a circuitu erroris ad centrum ueritatis. Uas luteum sic redigitur in lutum suum; ut non eum cogat ad hoc Dei praescientia; quia eum non latuit sic futurum: quod tamen quia sic futurum praesciuit, in interitum praedestinauit. Praescientia etiam Dei, bonitas eius est: quae ab aeterno parata est omnibus, quamuis non ab omnibus suscipienda. A quibus autem suscipienda sit, a quibus non, neque hoc alienum est a Dei praescientia, quae, sicut dictum est, quantum ad bonitatem Dei, omnibus ab aeterno parata est, etiamsi nulla esset creatura. Bonitas enim haec Spiritus sanctus est, Patri, Filioque coaeternus. Unde in creatione mundi: Spiritus, inquit, Domini ferebatur super aquas ; scilicet omnibus se offerens, ad omnes se exhibens, benefaciendo, et utilia prouidendo, quod proprium est Spiritus sancti; sed maliuolam refugiens animam, in quam non potest introire sapientia . Itaque praescientia de creatura, quantum ad Deum, praescientia est; quantum ad homines, praedestinatio. Ipsa est electio uel reprobatio. Unde est: Non uos me elegistis; sed ego uos . Praedestinatio autem est gratiae praeparatio. Gratia uero, ipse est effectus. In quam cur unus assumatur, alter reprobetur; noli uelle quaerere, si non uis errare. Si superbus es, non latet Dei praescientiam; nec effugis ipsius prouidentiam, qua praedestinatus es in poenam superbis praeparatam. Deus enim superbis resistit; humilibus autem dat gratiam . Superbia ergo et meritum est, et signum reprobationis, sicut humilitas meritum et signum est electionis. Dicat ergo luteum uas: Quid me fecisti sic, id est, quare me praedestinasti in interitum? et respondet ei Ueritas: Ut secundum te loquar, quia praesciui te futurum uas irae aptum in interitum, futurum fatuum, qui nescias, uel nobis saluari; superbum, qui contemnas humiliari: ideoque nihil iam queror, sed tu irremediabiliter ibis in interitum. Uoluntati autem meae non resistis, cum sit uoluntas mea, ut miseris, id est, qui miseros se cognoscunt, proxima sit misericordia: potentes autem in iniquitate potenter tormenta patiantur. Nec nisi humilibus uolo misereri: qui misereor, cuius misereor. Perge quaerere. Cur non dedisti mihi humilitatem? Quia dedi tibi quod maius est, arbitrii libertatem, et tu ex ipso quasi potens in iniquitate, dilexisti malitiam super benignitatem: insuper etiam declinasti in me mala tua, et de eis sic niteris excusare te ut uelis accusare me. Non uis, ut inueniatur iniquitas tua ad odium: ideo ibis in locum tuum, uas aptum irae in interitum.