SAPIENTIAE perfecta consideratio consistit in duobus, uidelicet ut uideatur quid ad eam requiritur quatenus optime sciatur, deinde quomodo ad omnia comparetur, ut per eam modis congruis dirigantur. Nam per lumen sapientiae ordinatur ecclesia Dei, respublica fidelium disponitur, infidelium conuersio procuratur, et illi qui in malitia obstinati sunt ualent per uirtutem sapientiae reprimi, ut melius a finibus ecclesiae longius pellantur, quam per effusionem sanguinis Christiani. Omnia uero quae indigent regimine sapientiae ad haec quatuor reducuntur nec potest pluribus comparari. De hac igitur sapientia tam relate quam absolute scienda nunc secundum tenorem epistolae praecedentis, quod possum ad praesens probabili persuasione, donec certius scriptum et plenius compleatur, uestrae Celsitudini praesentare conabor. Quoniam autem illa de quibus agitur sunt grandia et insolita, gratiam et fauorem humanae fragilitatis requirunt. Nam et secundum Philosophum septimo Metaphysicae, ea quae sunt maximae cognitionis secundum se, sunt minimae apprehensionis quoad nos. Inuoluta enim ueritas in alto latet, et in profundo posita est, ut dicit Seneca septimo de beneficiis, et quarto Naturalium; et Marcus Tullius in Hortensio dicit quod omnis intellectus noster multis obstruitur difficultatibus, quoniam ipse se habet ad manifestissima in sua natura, sicut oculus noctuae et uespertilionis ad lucem solis, ut Philosophus dicit secundo Metaphysicae, et uelut surdus a natiuitate ad delectationem harmonicam, sicut nono Metaphysicae dicit Auicenna. Quapropter sufficit nobis in inquisitione ueritatis proprii intellectus imbecillitas, ut quantum possumus causas et occasiones erroris extraneas longius a debilitate sensus nostri relegemus. Quatuor uero sunt maxima comprehendendae ueritatis offendicula, quae omnem quantumcunque sapientem impediunt, et uix aliquem permittunt ad uerum titulum sapientiae peruenire, uidelicet fragilis et indignae auctoritatis exemplum, consuetudinis diuturnitas, uulgi sensus imperiti, et propriae ignorantiae occultatio cum ostentatione sapientiae apparentis. Quoniam autem illa de quibus agitur sunt grandia et insolita, gratiam et fauorem humanae fragilitatis requirunt. Nam et secundum Philosophum septimo Metaphysicae, ea quae sunt maximae cognitionis secundum se, sunt minimae apprehensionis quoad nos. Inuoluta enim ueritas in alto latet, et in profundo posita est, ut dicit Seneca septimo de beneficiis, et quarto Naturalium; et Marcus Tullius in Hortensio dicit quod omnis intellectus noster multis obstruitur difficultatibus, quoniam ipse se habet ad manifestissima in sua natura, sicut oculus noctuae et uespertilionis ad lucem solis, ut Philosophus dicit secundo Metaphysicae, et uelut surdus a natiuitate ad delectationem harmonicam, sicut nono Metaphysicae dicit Auicenna. Quapropter sufficit nobis in inquisitione ueritatis proprii intellectus imbecillitas, ut quantum possumus causas et occasiones erroris extraneas longius a debilitate sensus nostri relegemus. Quatuor uero sunt maxima comprehendendae ueritatis offendicula, quae omnem quantumcunque sapientem impediunt, et uix aliquem permittunt ad uerum titulum sapientiae peruenire, uidelicet fragilis et indignae auctoritatis exemplum, consuetudinis diuturnitas, uulgi sensus imperiti, et propriae ignorantiae occultatio cum ostentatione sapientiae apparentis. His omnis homo inuoluitur, omnis status occupatur. Nam quilibet in singulis actibus uitae et studii et omnis negotii tribus pessimis ad eandem conclusionem utitur argumentis, scilicet, hoc exemplificatum est per maiores, hoc est consuetum, hoc uulgatum est; ergo tenendum. Sed oppositum conclusionis longe melius sequitur ex praemissis, sicut per auctoritatem et experientiam et rationem multipliciter probabo. Si uero haec tria refellantur aliquando magnifica rationis potentia, quartum semper in promptu est, et in ore cuiuslibet, ut quilibet suam ignorantiam excuset, et licet nihil dignum sciat, illum tamen magnificet impudenter, ut sic saltem suae stultitiae infelici solatio ueritatem opprimat et elidat. Ex his autem pestibus mortiferis accidunt omnia mala generis humani; nam ignorantur utilissima et maxima et pulcherrima sapientiae documenta, et omnium scientiarum et artium secreta; sed peius est quod homines horum quatuor caligine excaecati non percipiunt suam ignorantiam, sed eam omni cautela palliant et defendunt, quatenus remedium non inueniant; et quod pessimum est, cum sint in tenebris errorum densissimis, aestimant se esse in plena luce ueritatis; propter quae uerissima reputant esse in fine falsitatis, optima nullius ualoris, maxima nec pondus nec pretium obtinere; et e contrario falsissima celebrant, pessima laudant, extollunt uilissima, caecutientes ad omnem sapientiae fulgorem fastidientes de eis quae magna facilitate possunt adipisci; et propter stultitiae magnitudinem ponunt summos labores, consumunt tempora multa, magnas expensas effundunt in his quae nullius utilitatis uel paruae sunt, nec dignitatis alicuius secundum iudicium sapientis; et ideo necesse est ut uiolentia et malitia harum quatuor causarum omnis mali cognoscantur in principio et reprobentur, et longius a consideratione sapientiae relegentur. Nam ubi haec tria dominantur, nulla ratio mouet, nullum ius iudicat, nulla lex ligat, fas locum non habet, naturae dictamen perit, facies rerum mutatur, ordo confunditur, praeualet uitium, uirtus extinguitur, falsitas regnat, ueritas exsufflatur. Et ideo nihil magis necessarium consideratione, quam certa damnatio istorum quatuor per sententias sapientum electas, quibus non poterit contradici. Quoniam uero sapientes tria prima simul colligunt et reprobant, et quartum propter singularem stultitiam propriam limaturam desiderat, ideo primo trium malitiam aperire conabor. Sed quamuis auctoritas sit unum ex istis, nulla loquor ratione de solida et uera auctoritate, quae uel Dei iudicio collata est Ecclesiae, uel quae ex merito et dignitate personae nascitur in sanctis et perfectis philosophis et aliis sapientibus, qui iuxta humanam possibilitatem in studio sapientiae experti sunt; sed de illa auctoritate loquor, quam sine Dei consilio uiolenter usurpauerunt multi in hoc mundo, nec ex merito sapientiae, sed ex propria praesumptione et desiderio famae, et quam uulgus imperitum multis concessit in pernicionem propriam iudicio Dei iusto. Nam secundum scripturam propter peccata populi multoties regnat hypocrita; de sophisticis enim auctoribus multitudinis insensatae loquor, qui aequiuoce sunt auctores, sicut oculus lapideus aut depictus nomen habet oculi, non uirtutem.
Haec tria reprobat sacra scriptura, sancti doctores condemnant, ius canonicum uetat, philosophia reprehendit; sed propter rationes prius tactas de philosophicis allegandis, et quia minus uulgatae sunt sententiae philosophorum circa haec tria, eas principaliter introducam. Simul uero omnes has tres pestes Seneca libro secundarum epistolarum prope finem uno sermone condemnat. Dicit igitur, 'Inter causas malorum nostrorum est, quod uiuimus ad exempla, nec ratione componimur, sed consuetudine adducimur; quod si pauci facerent nollemus imitari, cum plures facere coeperint, quia frequentius quam honestius id facimus, et recti locum apud nos tenet error, ubi publicus factus est'. Philosophus uero per totam philosophiam suam persequens auctoritatem indignam secundo Metaphysicae causas erroris humani asserit praecipuas consuetudinem et populi testimonium. Et iterum Seneca in libro de uita beata dicit, Nemo sibi soli errat, sed alieni erroris causa et auctor est, uersat que nos et praecipitat traditus per manus error, et alienis perimus exemplis. Et in secundo libro de ira, propter malitiam consuetudinis ait, Difficulter reciduntur uitia quae nobis cum creuerunt. Et in libro de uitae beatitudine contra uulgi sententiam refert, Nulla res maioribus malis nos implicat, quam quod ad rumorem componimur, optima rati ea quae magno assensu recepta sunt, nec ad rationem sed ad similitudinem uiuimus. Inde est ista tanta coaceruatio aliorum super alios ruentium. Quod enim in strage hominum magna euenit, cum ipse se populus premit, nemo ita cadit ut non alium in se attrahat, primi que sunt exitio sequentibus. Hoc in omni uita accidere uideas. Et item dicit in eodem, Stat contra rationem defensor mali sui populus; et infert, Non tam bene cum rebus humanis agitur, ut meliora pluribus placeant, et sequitur, Argumentum pessimum turba est. Et Marcus Tullius tertio de quaestionibus Tusculanis ait, 'Cum magistris traditi sumus, ita uariis imbuimur erroribus, ut uanitati ueritas, et opinioni confirmata ipsa natura cedit'. Atque in Lucullo dicit, 'Quidam obsecuti amico cuidam aut una cum aliquo quem audierunt oratione capti, de rebus incognitis iudicant, et ad quamcunque sint disciplinam quasi tempestate delati, tanquam ad saxum inhaerescunt; plerique errare maluerunt, eam que sententiam quam adamauerunt defendere, quam sine pertinacia perquirere quid constantissime dicunt'. Et propter prauitatem consuetudinis quaerit in primo de diuina natura, 'Non pudet speculatorem naturae ab animis consuetudine imbutis petere testimonium ueritatis'? Et contra uulgi sensum dicit in proemio secundi quaestionum, Philosophia est paucis contenta iudicibus, multitudinem ipsam consulte fugiens, ei que suspecta et inuisa. Et in eodem secundo ait, 'Laudabiliora mihi uidentur omnia quae sine populo teste fiunt'. Sed alii diuisim haec tria persequuntur. Nam in libro Quaestionum Naturalium Adalardi quaeritur de auctoritate fragili, 'Quid est aliud auctoritas huiusmodi quam capistrum? ut bruta quippe animalia capistro ducuntur quolibet, nec quo nec quare ducantur discernunt; sic nec paucos bestiali credulitate captos ligatos que ipsa auctoritas in periculum ducit'. Et in libro de aeternitate mundi dicitur, 'Qui elegerit alteram partem quaestionis propter amorem consuetudinis non potest recte discernere ueram opinionem'. Et Auerroes in fine secundi Physicorum dicit, 'Consuetudo est maxima causa impediens a pluribus rebus manifestis. Quemadmodum enim consuetus ad aliquas operationes licet nociuas erunt ei faciles, et ideo credit eas esse utiles; similiter cum assuetus fuerit credere sermones falsos a pueritia, erit illa consuetudo causa ad negandum ueritatem, sicut quidam tantum assueti fuerunt comedere uenenum, quod factum est eis cibus'. Et idem Auerroes uult super secundum Metaphysicae, quod 'opposita principiorum cum fuerint famosa sunt magis receptibilia a multitudine et sequentibus testimonium multorum, quam ipsa principia'. Atque Hieronymus in prologo quinti libri super Ieremiam asserit ueritatem paucis contentam esse, et hostium multitudine non terreri. Iohannes que Chrysostomus super Matthaeum dicit quod a ueritate nudos se esse professi sunt, qui multitudine se armauerunt.
Quod per auctoritates probatum est, experientia cuiuslibet certius diiudicat. Nam experimur in nobis et aliis quod haec tria ut pluribus amplectuntur mala, frequentius falsis adhaerent. Quod si aliquando bonis et ueris implicentur fere semper sunt imperfecta, et debilem gradum obtinent sapientiae. Matris quidem exempla ut in pluribus sequitur filia, patris natus, domini seruus, regis baiulus, praelati subditus, magistri discipulus. Quia familiare est filiis Adae sibi auctoritatem uindicare et sua exempla spargere in lucem. Nam omnes homines, secundum Aristotelem quarto Ethicorum, amant sua opera ut parentes natos, et poetae metra, et sic de aliis. Et ideo multi nimia scribendi licentia usi sunt, adeo ut prauis et bestialibus uiris insinuare non dubitauerunt, cur chartas non impletis, cur a tergo non scribitis? Et hi sunt sicut pastor claudus et caecutiens cum ouibus multis, quas errantes per deuia falsitatis non possunt nec sciunt ad saniora sapientiae pascua reuocare, et sunt similes auibus, quae optant sine alis uolare, prius de magisterio praesumentes, quam boni discipuli gradum adepti sunt. Qui necessario tot incidunt in errores, quod otiosi comparatione ipsorum reputant se felices; sicut quando multi currunt in stadio, ille quem desperatio currere non permittit, quantumcunque sibi uideatur brauium pretiosum, se tamen felicem reputat comparatione illius qui currens cadit in foueam non praeuisam. Et ideo uidemus fide oculata quod pro uno exemplo ueritatis tam in scientia quam in uita sunt plus quam mille falsitatis. Mundus enim plenus est huiusmodi exemplis, atque unum exemplum uerae perfectionis decem millia imperfecta inuenit de facili. Natura enim in numeris formauit nobis proprium perfectionis et imperfectionis documentum. Nam cum numerus perfectus dicatur, cuius partes aliquotae ipsum praecise constituant, non est nisi unus infra denarium, scilicet senarius; et unus inter decem et centum, ut 28; et unus inter centum et mille, ut quadringenta nonaginta sex; et unus inter mille et decem millia, ut octo millia centum uiginti octo; et sic ultra; et utinam sic esset inter homines, et hoc humano generi sufficeret. Sed nunquam fuit hoc nec in ueritate uitae nec scientiae, neque erit usque ad finalem peccati destructionem, quoniam non solum est raritas eorum, qui in omni uirtute et scientia perfecti sunt, sed eorum qui ad perfectionem unius uirtutis uel scientiae deuenerunt. Primi sunt et erunt ac fuerunt semper paucissimi. Nam sunt uere perfecti; de decem enim millibus hominum unus non inuenitur sic perfectus neque in statu uitae neque in professione sapientiae; utinam de secundo genere perfectorum infra denarium unus esset, et sic ultra, ut perfectio numerorum in hominibus conseruetur. Sed non est ita, immo longe aliter inuenitur. Similiter de consuetudine probamus per experientiam in actibus nostris, quod nunc dictum est in exemplis personarum. Reuoluat quilibet uitam suam ab infantia sua, et inueniet quod in pluribus eius operibus facilius mala et falsa duxit in consuetudinem; nam in bonis et ueris identitas humanae fragilitatis mater est satietatis, et delectatur miser homo in uarietate utilium secundum sententiam auctoritatum, quas in principio allegaui; e contrario quidem in malis et falsis ac nociuis sibi et aliis. Nam ut in pluribus actibus, nisi gratia specialis et priuilegium diuinum in aliquibus perfectis obuient, humana corruptio diligenter continuat ea quae ueritati et saluti sunt contraria; nec taedio afficitur in peccati continuatione, nec fastidium de facili inuenit in rebus uanis. Quod si aliquis a iuuentute applicetur ad uitae et scientiae ueritatem, hic ut in pluribus suis occupationibus continuat imperfectionem, et in ea iocundatur; perfectio uero contristat eum frequentius, nam paucissimos delectat, et maxime in uirtutum et scientiarum plenitudine; et ideo accidit quod aetas iuuenilis uix cauet ab errore, et senectus cum summa difficultate ad perfectionem in aliquo transcendit. De uulgo uero est idem iudicium. Nam multitudo generis humani semper errauit in Dei ueritate, et paucitas Christianorum illam recepit; atque scimus quod plebs Christianorum imperfecta est; nam paucitas sanctorum hoc ostendit. Similiter de philosophica doctrina; uulgus enim mundi semper caruit sapientia philosophiae. Breuis enim philosophorum numerus hoc declarat. Et uulgus quidem philosophantium imperfectum semper remansit. Nam de philosophis famosis solus Aristoteles cum sua familia notatus est iudicio omnium sapientum, quoniam ipse partes philosophiae digessit secundum possibilitatem sui temporis; sed tamen ad finem sapientiae non peruenit, sicut satis manifestabitur inferius.
Sed tamen quantumcunque fragilis sit auctoritas, nomen habet honoris, et consuetudo uiolentior est ad peccatum quam ipsa; utraque autem earum impetuosior est sensus uulgi. Nam auctoritas solum allicit, consuetudo ligat, opinio uulgi obstinatos parit et confirmat. Consuetudo enim est altera natura, ut dicit Philosophus in libro de memoria et reminiscentia, et in libro problematum; et ideo maiorem uiolentiam quam auctoritas inducit. Unde Philosophus decimo Ethicorum sententiae Ieremiae de pelle Aethiopum adhaeret, dicens, quod impossibile est uel difficile eum, qui per consuetudinem in malis induratus est, mutari ad bonum. Et Sallustius in Iugurthino sensum Solomonis profert cum ait, 'Ubi adolescentiam habuere, ibi senectutem agunt'. Sententia quidem uulgi caeteris improba magis est. Nam ut ait Seneca tertio declamationum libro, 'Multitudo semel mota modum seruare non potest'; propter quod Iohannes Chrysostomus super Matthaeum dicit, Conuenerunt ut multitudine uincerent, quem ratione superare non poterant. Et considerandum est diligenter quod uulgus imperitum non solum uiolentius est ad persuasionem mali quam reliqua duo, sed stultius est et magis elongatum a fine sapientiae. Nam exemplum perfectionis trahitur ab aliquo in consuetudinem, sed uulgo sufficit ut non erret. In nullo enim statu Ecclesiae requiritur quod eius perfectionem teneat multitudo. Nam etiam apud religiosos paucitas figitur in centro perfectionis suae, et multitudo in circumferentia uagatur; et sic est in statu clericorum secularium, et in statu laicorum, ut cernimus ad oculum euidenter. Turba enim sicut cum Moyse in montem non ascendit, sic nec cum Christo. Nec in transfiguratione Christi multitudo discipulorum assumpta est, sed tres electi specialiter; et cum magistrum perfectionis Christum turba secuta est per annos duos praedicantem, post haec dimisit eum, et in fine clamauit, Crucifige. Nam uulgus nihil perfectum continuare potest; utinam in uita uel in studio non erraret. Et sicut hoc uidemus in ueritate fidei, sic in philosophiae professoribus. Nam semper sapientes contra uulgus diuisi sunt, et arcana sapientiae non toti mundo solum sed plebi philosophantium uelauerunt. Quoniam sapientes Graeci nocturnis uigiliis congregati uacabant sine uulgo collationibus sapientiae, de quibus A. Gellius conscribit in libro Noctium Atticarum, id est collationum sapientiae nocturnalium, quas sapientes Attici, id est Athenienses Graeci celebra[ba]nt ut multitudinem uitarent. In quo etiam dicit, Stultum est asino praebere lactucas, cum ei sufficiant cardui, loquens de uulgo cui rudia et uilia et imperfecta sapientiae sufficiunt alimenta. Nec oportet margaritas spargi inter porcos; nam rerum maiestatem minuit, qui uulgat mystica; nec manent secreta, quorum fit turba conscia, sicut in libro Gemmarum edocetur. Atque Aristoteles in libro secretorum dicit se fore fractorem sigilli coelestis, si secreta naturae uulgaret. Et propter hoc sapientes licet darent in scriptis radices arcanorum sapientiae, tamen ramos et flores et fructus uulgo philosophantium non dederunt. Nam uel omiserunt scribere, uel per sermones figuratiuos et multis aliis modis, de quibus non est ad praesens dicendum, occultauerunt. Quoniam secundum sententiam Aristotelis in libro secretorum, et Socratis magistri sui, secreta scientiarum non scribuntur in pellibus caprarum et ouium, ita quod a uulgo ualeant aperiri. Sapientissimi enim et maxime experti multoties maximam difficultatem in libris reperiunt antiquorum. Et cum Philosophus diuidat probabile primo Topicorum, separat uulgus a sapientibus: nam dicit probabile esse quod uidetur omnibus, uel pluribus, uel sapientibus; sub omnibus enim comprehenduntur uulgus et sapiens communiter, ergo per plures uulgus designatur; quare de consortio sapientum non est ipsum uulgus insensatum. Et hoc accidit ei non solum propter sui propriam stultitiam, sed quia ut in pluribus caput recipit languidum et infirmum, quod erroribus procliue est et auctor imperfectionis, cuius nutu ducitur in omnem euentum, ut in epistola praeeunte notaui. Et ideo uulgus imperitum nunquam ad perfectionem sapientiae potest ascendere; nam nescit uti dignissimis rebus; quas si aliquando a casu contingat, omnia conuertit in malum, et ideo iusto Dei iudicio negatae sunt ei uiae perfectionis, et optime se cum agitur, quando permittitur non errare. Et suum nomen ostendit omnia quae praedicta sunt; nam apud omnes auctores uocatur uulgus imperitum uel insensatum. Imperitia uero in errore et in imperfectione consistit, et ideo uulgo familiaris est error et imperfectio, et saepius errat quam uelit licet imperfecte sentire ueritatem. Nam multi sunt uocati, pauci uero electi ad ueritatis diuinae receptionem, et similiter philosophicae. Quia Philosophus dicit secundo Topicorum, quod sentiendum est ut pauci, licet loquendum sit ut plures, pro loco et tempore; quia stultitiam uulgi aliquando simulare prouidentia summa aestimatur, praecipue cum est in furore suo. Ex his igitur omnibus colligitur malitia et stultitia horum trium, et damnum humani generis infinitum, et ideo suspecta sunt in omni causa, nec eis confidendum; et maxime uulgi sensus est negligendus propter dictas rationes speciales, non quin aliquando cadant haec super uera, sed quia ut in pluribus falsis implicantur; et rarissime exemplum et consuetudo perfectionem habent; uulgus autem nunquam pertingit ad eam, ut prius explanatum est.
10
Munimen uero ac defensionem contra haec habere non possumus, nisi mandata et consilia Dei ac scripturae suae et iuris canonici, sanctorum ac philosophorum et omnium sapientum antiquorum, sequamur. Et si his mandatis et consiliis adhaereamus, non possumus errare, nec debemus in aliquo reprobari. In praedictis igitur per philosophica principaliter allegatum est ad ostendendum horum prauitatem et stultitiam, propter quas ipsa possemus et deberemus euitare. Sed propter causas assignatas de inducendis philosophorum testimoniis silui fere in aliis; ad hoc idem quae nunc supponenda sunt, ac si essent proposita. Nunc autem possum innuere consilia, testimonia in quibus consilium uel mandatum de obuiando istis expressius habetur. Contra igitur sensum uulgi teneamus mandatum Exodi, Non sequeris turbam ad faciendum malum, nec in iudicio plurimorum acquiesce sententiae, ut a uero deuies. Et consilium Tullii in fine de quaestionibus impleamus dicentis, 'Tu autem etsi in oculis sis multitudinis, tamen in eius iudicio stare noli, nec quod ipsa putet idem putare pulcherrimum'. Et Seneca libro de copia uerborum inuitat nos et consolatur recedentes a uia multitudinis, dicens, 'Nondum felix es, si nondum te turba deriserit'. Et contra consuetudinem impleamus consilium Cypriani, Consuetudo sine ueritate uetustas erroris est, propter quod relicto errore, sequamur ueritatem. Et Augustinus praecipit quod ueritate manifesta, cedat consuetudo ueritati, quia consuetudinem ueritas et ratio semper excludunt. Et Isidorus, Usus auctoritati cedat; prauum usum lex et ratio uincant. Et ideo Tullius libro de immortalitate animae, laudans et extollens eos qui fugiunt consuetudinem, dicit, 'Magni animi est cogitationem a consuetudine reuocare. Nomen autem auctoritatis fauorabile est. Et ideo maiores nostri uenerandi sunt, siue habeant auctoritatem ueram, siue apparentem, quae est auctoritas ducum uulgi'. Et contra usum apparentis auctoritatis non solum sunt propria consilia et mandata secundum uias Dei et sanctorum et philosophorum et omnium sapientum, sed quicquid contra uitia humanae fragilitatis apud auctores ueros dici potest, commune est eis qui auctoritate abutuntur praesumpta. Et ideo si consilia et mandata habemus contra defectus uerorum auctorum, multo magis contra abutentes. Sed quia auctores ueridici, ut sancti et philosophi principales, iuuerunt nos in consideratione ueritatis, regratiandum eis est, sicut Aristoteles primo Metaphysicae regratiatur suis praedecessoribus, et in fine Elenchorum de inuentis multas ipsemet cupit habere grates. Quoniam uero prima fundamenta iecerunt, est eis non solum regratiandum, sed quasi totum cum quadam reuerentia ascribendum. Secundum quod Seneca uult tertio Naturalium, 'Si quid a posterioribus inuentum est, nihilominus referendum antiquis, quia magni animi fuit rerum latebras primitus dimouere, et plurimum ad inueniendum contulit, qui sperauit posse reperiri; et quamuis propter humanam fragilitatem in multis defecerunt, tamen excusandi sunt'. Nam ut in libro memorato ait Seneca, 'Cum excusatione ueteres audiendi sunt'.
Sed quoniam propter peccatum originale et propria cuiuslibet peccata partes imaginis laesae sunt, nam ratio caecutiens est, memoria fragilis, ac uoluntas deprauata, et uerum ac bonum uno modo sunt, falsum autem cuilibet uero oppositum, et malum cuilibet bono contrarium infinitis modis uariantur; quia ut Philosophus secundo Ethicorum exemplificat, facile est diuerti a signo dato, propter multiformem declinationis possibilitatem, sed ueritas et uirtus sunt in puncto; infinitae etiam sunt ueritates ac uirtutes, atque innumerabiles gradus in qualibet ueritate ac uirtute sunt; manifestum est quod mens humana non sufficit dare quod necessarium est in omnibus, nec potest in singulis uitare falsum nec malum. Et ideo ad auctorum dicta uerorum potest conuenienter addi, et possunt corrigi in quampluribus. Et hoc egregie docet Seneca in libro quaestionum naturalium, quoniam tertio libro dicit 'Opiniones ueteres parum exactas esse et rudes, circa uerum adhuc errabatur. Noua erant omnia primo tentantibus, postea eadem illa limata sunt, nulla res consummata est, dum incipit'. Et in quarto libro dicit, 'Ueniet tempus quo ista quae nunc latent in lucem dies extrahat, et longioris aeui diligentia ad inquisitionem tantorum una aetas non sufficit. Multa uenientis aeui populus ignota nobis sciet, et ueniet tempus, quo posteri nostri tam aperta nos nescisse mirentur'. Et ideo dicit Priscianus in prologo maioris uoluminis, quod nihil est perfectum in humanis inuentionibus, et affert, 'quanto iuniores, tanto perspicaciores', quia iuniores, id est posteriores, successione temporum ingrediuntur labores priorum. Et cum iam per causam et auctoritatem uerificatum sit quod uolo, nunc tertio per effectum. Nam semper posteriores addiderunt ad opera priorum, et multa correxerunt, et plura mutauerunt, sicut patet per Aristotelem maxime, qui omnes sententias praecedentium discussit. Et etiam Auicenna et Auerroes plura de dictis eius correxerunt. Et adhuc reprehenditur de mundi aeternitate, quam nimis inexpressam reliquit; nec mirum, cum ipsemet fateatur se non omnia sciuisse. Nam quadraturam circuli se ignorasse confitetur, quod his diebus scitur ueraciter; et cum hoc ignorauit, multo magis maiora. Atque Auicenna dux et princeps philosophiae post eum, ut dicit commentator super capitulum de Iride in libro Meteororum Aristotelis, et opera in totam philosophiam ab eo digesta ab Aristotele hoc manifestant, dixit se naturam Iridis ignorasse, sicut praedictus commentator fatetur. Et in tertio Physicorum se ignorare unum de decem praedicamentis, scilicet praedicamentum habitus, dicere non ueretur. Et proculdubio in libro suo de philosophia uulgata errores et falsa continentur, ut in nono Metaphysicae ponitur error de mundi productione, in quo dicitur quod Deus propter infinitam unitatem quam habet, et ne recipiat uarietatem dispositionum, non potest creare nisi unum, scilicet angelum primum, qui creauit secundum cum coelo primo, et secundus tertium cum coelo secundo, et sic ultra. Et cum in decimo ponat omne peccatum habere fines purgationis suae in alia uita, et singulas animas peccatrices redire ad gloriam, manifeste errat, et sic in multis. Et Auerroes maximus post eos sicut in multis redarguit Auicennam, sic et sapientes nostri eum in pluribus corrigunt, non immerito, quia proculdubio errauit in multis locis, quamuis optime dixit in aliis. Et si isti maiores errauerunt, multo fortius alii minores. Quoniam autem in errores inciderunt, multo magis defecerunt in necessariis, superflua et inutilia cumulantes, dubia et obscura et perplexa spargentes; et haec omnia peccata in libris eorum manifesta sunt cuilibet, et per effectum in nobis probantur. Nam tanta difficultate uidendi ueritatem premimur et uacillamus, quod fere quilibet philosophantium contradicet alii, ita quod uix in una uanissima quaestione, uel in uno uilissimo sophismate, uel una operatione sapientiae, sicut in medicina et chirurgia et aliis operationibus scientiarum, unus cum alio concordat. Sed non solum philosophi, immo sancti aliquid humanum in hac parte sunt passi. Nam ipsimet retractauerunt dictorum suorum quamplurima. Unde Augustinus, qui maior in inquisitione ueritatum occultarum reputatur, fecit librum de retractatione eorum, quae non bene praedixerat. Et Hieronymus super Isaiam, et alibi pluries, non ueretur suam sententiam retractare. Nam celeritate dictandi in transferendo pluries se confitetur deceptum fuisse, et multis aliis modis; et sic omnes alii doctores fecerunt. Sancti etiam ipsi mutuo suas correxerunt positiones, et sibi inuicem fortiter resistebant. Etiam Paulus Petro restitit, sicut ipsemet confitetur. Et Augustinus sententias Hieronymi reprehendit; et Hieronymus Augustino contradicit in pluribus. Haec exemplis eorum manifesta sunt, et posteriores priorum dicta correxerunt. Nam Origenem, maximum doctorem secundum omnes, in multis posteriores reprobant, quia inter caetera posuit errorem Auicennae de animabus peccatricibus, scilicet quod nulla finaliter damnabitur. Et cum multi sacri doctores ac famosi exposuerunt Israel ut dicatur uir uidens Deum, uenit Hieronymus super Genesim, et probat falsam esse expositionem per rationes irrefragabiles, sicut inferius exponetur. Unde dicit, Quamuis auctoritatis sint, et eorum umbra nos opprimat, qui Israel uirum uidentem Deum interpretati sunt, tamen magis consentimus Deo uel angelo qui hoc nomen imposuit, quam auctori alicuius eloquentiae secularis. Et doctores catholici in studiis solemnibus constituti nunc temporis in publicis multa mutauerunt quae sancti dixerunt, eos pie exponentes ut possunt salua ueritate.
Quoniam igitur haec ita se habent, non oportet nos adhaerere omnibus quae audiuimus et legimus, sed examinare debemus districtissime sententias maiorum, ut addamus quae eis defuerunt, et corrigamus quae errata sunt, cum omni tamen modestia et excusatione. Et ad hanc audaciam erigi possumus, non solum propter necessitatem, ne deficiamus uel erremus, sed per exempla et auctoritates eorum, ut in nullo simus reprehensibiles de praesumptione. Nam Plato dicit, Amicus est Socrates magister meus, sed magis amica ueritas. Et Aristoteles dicit se magis uelle ueritati consentire, quam amicitiae Platonis doctoris nostri carissimi. Haec ex uita Aristotelis et primo Ethicorum et libro Secretorum manifesta sunt. Et Seneca dicit in libro de quatuor uirtutibus cardinalibus, Non te moueat dicentis auctoritas. Non quis, sed quid dicat intendito. Et Boetius libro de disciplina scholarium, 'Stultum est magistratus orationibus omnino confidere, nam primo credendum, donec uideatur quid sentiat; postea est fingendum eundem in dicendo errasse, si forte reperire queat discipulus quod commissae obuiat sedulitati magistrali'. Et Augustinus dicit ad Hieronymum, quod solos auctores scripturae sacrae uult credere in scribendo non errasse, sed in scripturis aliorum, quantumcunque sanctitate et doctrina polleant, non uult uerum putare nisi per canonem, et alios auctores, uel per rationes sufficientes possint probare quod dicunt. Et ad Uincentium dicit, Negare non possum nec debeo, sicut in ipsis maioribus ita multa esse in tam multis opusculis meis, quae possunt iusto iudicio et nulla temeritate culpari. Et in prologo libri tertii de Trinitate dicit, Meis litteris nisi certum intellexeris, noli firmum tenere. Item ad Fortunatum, 'Neque quorumlibet disputationes, quamuis catholicorum et laudatorum hominum, ueluti scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat, salua honorificentia quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis improbare atque respuere, si forte inuenerimus quod aliter senserint quam ueritas habeat, diuino adiutorio uel ab aliis intellecta, uel a nobis. Talis ego sum in scriptis aliorum quales uolo esse intellectores meorum'. Si igitur propter necessitatem uitandae falsitatis et consequendi perfectiorem statum sapientiae possumus et debemus, et consulimur per sanctos et philosophos dignos, ut eorum dicta mutemus loco et tempore et ad sententias addamus, multo fortius licentiamur ad hoc et cogimur in eis quae uulgi sunt, et ideo [eorum] qui uulgo praesunt imperito, praecipue cum capita multitudinis istius temporis non attingant ad dignitatem auctoritatis sanctorum et philosophorum magnorum, nec sapientum antiquorum, quorum aliquos nostro tempore conspeximus.
Remedium uero contra haec tria non est, nisi ut tota uirtute auctores ualidos fragilibus, consuetudini rationem, sensibus uulgi sententias sapientum praeponamus; et non confidamus in argumento triplicato, hoc exemplificatum est, uel consuetum, aut uulgatum, ergo tenendum. Patet enim ex praedictis secundum sententias sanctorum et omnium sapientum quod longe magis sequitur oppositum conclusionis ex eisdem praemissis. Et licet totus mundus sit his causis erroris occupatus, tamen audiamus libenter contraria consuetudini uulgatae. Nam hoc est magnum remedium horum malorum, secundum quod Auerroes dicit in fine secundi Physicorum, quod mala consuetudo auferri potest per consuetudinem audiendi contraria. Nam multum operatur in opinione, quae est per consuetudinem audire res extraneas, quod confirmat per effectum, dicens, quod ideo opinio uulgi est fortior quam fides philosophantium, quia uulgus non consueuit audire diuersa, sed philosophantes multa audiunt. Propter quod igitur Uestra Sapientia non miretur, nec indignetur Auctoritas, si contra consuetudinem uulgi et exempla uulgata laborem. Nam haec est uia sola perueniendi ad considerationem ueritatis et perfectionis.
Non solum quidem eae causae generales sunt malorum in studio et in uita, sed quarta nequior his tribus est similiter communis in omni statu, et apud quamlibet personam regnare demonstratur. Coniunxi quidem praedictas tres causas propter hoc quod sapientes eas saepius coniungunt, et separaui hanc ab illis propter malitiam principalem. Haec enim est singularis fera, quae depascit et destruit omnem rationem, quae est desiderium apparentis sapientiae, quo fertur omnis homo. Nam quantumcunque parum sciamus, et licet uile, illud tamen extollimus; celebramus etiam multa quae ignoramus, ubi possumus occultare ignorantiam, scienter ostendimus, ut de nihilo gloriemur. Et quicquid nescimus, ubi scientiam ostentare non ualemus, negligimus, reprehendimus, reprobamus et annihilamus, ne uideamur aliquid ignorare, quatenus saltem mundo muliebri et fuco meretricio nostram ignorantiam infami remedio coloremus. Unde utilissima et maxima et omni decore plena et sua proprietate certissima a nobis per hanc uiam et ab aliis relegamus. Haec uero pestis praeter malitiam absolutam quam habet recipit cumulum suae prauitatis in eo quod est fons et origo causarum trium praedictarum. Nam propter zelum nimium sensus proprii et excusandi ignorantiam statim exoritur fragilis auctoritatis praesumptio, qua nitimur propria extollere et reprehendere aliena. Deinde cum omnis homo diligat opera sua, ut dicit Aristoteles, nostra libenter trahimus in consuetudinem. Et cum nemo sibi soli errat, sed dementiam suam spargere gaudet in proximos, ut dicit Seneca libro secundarum epistolarum, nostris adinuentionibus occupamus alios, et eas in uulgus quantum possumus dilatamus. Necesse uero est causas uniuersales has praemitti, ad hoc ut error uitetur et ueritas relucescat. Nam in morbo spirituali euenit sicut in morbo corporali; medici per signa causas proprias et particulares morbi cognoscunt; sed tam haec quam illas praecedit causarum uniuersalium notitia, quas actionibus naturalium medicus habet scire; quia dicit Philosophus libro de Sensu et Sensato, ubi terminantur principia naturalis philosophiae incipiunt principia medicinae. Similiter igitur in cura ignorantiae et erroris, ut ueritas sana inducatur, ante ipsius propositi exhibitionem requiritur ut signa et causae particulares ostendantur; sed prae omnibus exiguntur causae uniuersales, sine quibus nec signa aliquid ostendunt, nec causae particulares demonstrant. Nata enim nobis est uia cognoscendi ab uniuersalibus ad particularia, sicut dicit Philosophus in principio Physicorum. Nam ignoratis communibus ignorantur quae post communia relinquuntur. Haec autem quarta causa multum inualuit ab antiquo, sicut nunc improba inuenitur, quod in theologicis sicut in philosophia manifesto per experientiam et exempla. Moyses enim simplicissimus recepit sapientiam legis a Deo, contra quam Pharao et Aegyptii et populus Hebraeorum et omnes nationes murmurabant, ita quod plebs Dei electa uix hanc sapientiam uoluit recipere; et tamen praeualuit lex contra aduersarios, qui neglexerunt et impedierunt sapientiam quam non didicerunt. Similiter Dominus Christus omni simplicitate et sine plica falsitatis incedens, et apostoli simplicissimi intulerunt sapientiam mundo, quibus satis contradictum erat propter ignorantiam solam tantae nouitatis, et tandem, licet cum summa difficultate, sacra ueritas est recepta. Deinde sancti doctores cum profluuia expositionum legis diuinae uoluerunt dare, et magno impetu aquarum sapientiae Ecclesiam irrigare, diu reputabantur haeretici, et compositores falsitatum. Nam sicut prologi beati Hieronymi in Bibliam et alia eius opera probant, ipse uocabatur corruptor Scripturae et falsarius, et haeresium seminator, et in tempore suo succubuit, nec potuit sua opera in publico ponere; sed tandem post mortem suam ueritas suae translationis claruit, et sua expositio, ac per omnes ecclesias dilatatae sunt, ita ut nullum uestigium translationis antiquae, scilicet 70 interpretum, qua prius usa fuit Ecclesia, ualeat reperiri. Dum etiam beatissimus Papa Gregorius auctoritate functus est libris eius non fuit contradictum; sed post mortem famosi in Ecclesia egerunt ad hoc ut comburerentur, et per miraculum Dei pulcherrimum fuerunt saluati, et apparuit mundo sapientia cum suaui ueritate et deuotione plenissima. Et similiter concurrit impedimentum ueritatis apud omnes sacrae scripturae doctores. Nam renouantes studium semper receperunt contradictionem et impedimenta, et tamen ueritas inualescit et inualescet usque ad dies Antichristi. Similiter de philosophia. Aristoteles enim uoluit complere scripta priorum et multa renouare, qui licet sapientissimus homo, tamen repulsam et occultationes suae sapientiae uisus est usque fere ad haec tempora recepisse. Nam primus Auicenna reuocauit philosophiam Aristotelis apud Arabes in lucem plenam. Uulgus enim philosophantium ipsum ignorauit; pauci enim et modicum philosophiae Aristotelis attigerunt ante tempus Auicennae, qui diu post tempus Machometi nuper philosophatus est. Auicenna uero praecipuus Aristotelis expositor et maximus imitator multas rebelliones passus est ab aliis. Nam Auerroes maior post eos et alii condemnauerunt Auicennam ultra modum; sed his temporibus gratiam sapientum obtinuit quicquid dicat Auerroes, qui etiam diu neglectus fuit et repudiatus, ac reprobatus a sapientibus famosis in studio, donec paulatim patuit eius sapientia satis digna, licet in aliquibus dixit minus bene. Scimus enim quod temporibus nostris Parisius diu fuit contradictum naturali philosophiae et metaphysicae Aristotelis per Auicennam et Auerroem expositis, et ob densam ignorantiam fuerunt libri eorum excommunicati et utentes eis per tempora satis longa. Cum igitur haec ita se habent, et nos moderni approbamus uiros praedictos tam philosophos quam sanctos; et scimus quod omnis additio et cumulatio sapientiae quas dederunt sunt dignae omni fauore, licet in multis aliis diminuti, et in pluribus superflui, et in quibusdam corrigendi, et in aliquibus explanandi, manifestum nobis est quod illi qui per aetates singulas impediuerunt documenta ueritatis et utilitatis, quae oblata fuerunt eis per uiros praedictos, nimis errauerunt, et quod uitiosi plurimum fuerunt in hac parte; sed hoc fecerunt propter scientiam extollendam, et propter ignorantiam palliandam. Ergo in nobis ipsis debemus facere idem argumentum, ut cum nos respuamus et uituperemus quae ignoramus, clamemus hoc esse propter ignorantiae nostrae defensionem, et ut illa modica, quae scimus, sublimius attollamus. Permittamus igitur labores introduci congaudentes ueritati, quia proculdubio licet cum difficultate ueritas semper praeualebit apud sapientes, donec Antichristus et eius appareant praecursores. Nam semper bonitas Dei est parata sapientiae donum augumentare per subsequentes et subsequentium sententias in melius transformare.
20
Caeterum duo sunt hic discutienda, scilicet praesumptae scientiae ostentatio, et excusatio ignorantiae infrunita. Propter primum debemus aduertere diligenter, quod cum infinitae sint ueritates Dei et creaturarum, atque in qualibet sint gradus innumerabiles, oportet quod pauca sciantur a quolibet, et ideo de multitudine scitorum non oportet aliquem gloriari. Et cum intellectus noster se habet ad maxima, sicut oculus uespertilionis ad lucem solis, ut prius secundum Philosophum allegatum est, oportet quod sint pauca quae ueraciter sciamus; nam pro certo ubi intellectus noster de facili comprehendat illud ualde modicum est et uile, et quanto cum maiori difficultate intelligit, tanto est nobilius quod acquiritur. Sed tamen omne illud super quod potest intellectus noster ut intelligat et sciat, oportet quod sit indignum respectu eorum, ad quae in principio credenda sua debilitate obligatur, sicut sunt diuinae ueritates et multa naturae et artis complentis naturam secreta, de quibus nulla ratio humana dari potest in principio; sed oportet quod per experientiam illuminationis interioris a Deo recipiat intellectum, scilicet in sacris ueritatibus gratiae et gloriae, et per experientiam sensibilem in arcanis naturae et artis expergefactus inueniat rationem. Et adhuc minora sunt longe quae credimus quam quae ignoramus, sicut sunt secreta Dei et arcana uitae aeternae, quae utcunque uidit apostolus ad tertium coelum raptus, nesciens utrum in corpore uel extra corpus, quae tanta sunt, ut non liceat homini loqui de illis. Et similiter in rebus creatis; nam ob magnam nostri intellectus difficultatem certum est antequam uideatur Deus facie ad faciem, nunquam homo sciet aliquid in fine certitudinis. Et ideo si per infinita seculorum secula uiueret in hac mortalitate, nunquam ad perfectionem sapientiae in multitudine scibilium et certitudine pertingeret. Nam nullus est ita sapiens in rerum naturis qui sciret certificare de ueritatibus omnibus quae sunt circa naturam et proprietates unius muscae, nec sciret dare causas proprias coloris eius, et quare tot pedes nec plures nec pauciores haberet, nec rationem reddere de membris et eius proprietatibus. Est igitur homo impossibilis ad perfectam sapientiam in hac uita, et ad imperfectionem ueritatis est nimis difficilis, et multum pronus et procliuis ad falsa et uana quaecunque. Quapropter non est homini gloriandum de sapientia, nec debet aliquis magnificare et extollere quae scit. Pauca enim sunt et uilia respectu eorum quae non intelligit sed credit, et longe pauciora respectu eorum quae ignorat, nec nouit fide nec scientia. Et quoniam respectu eorum quae scit homo restant infinita quae ignorat, et sine omni comparatione maiora et meliora et pulchriora, insanus est qui de sapientia se extollit. Maxime insanit qui ostentat, et tanquam portentum suam scientiam nititur deuulgare. Praeterea quis audet de sapientia gloriari, cum totam medullam quam unus quantumcunque studiosus addiscit per 30 uel 40 annos cum expensis et laboribus grauissimis, ualeat uni puero docili certo scripto et uerbo sufficienter ostendere per annum unum uel in tempore minori. Nam hoc probaui in puero praesenti, qui cum paupertate magna et modicam habens instructionem quantitatem anni uix ponens in addiscendo nouit tot et tanta quod omnes mirantur qui eum cognoscunt. Nam secure dico quod licet aliqui sciant plus de philosophia et linguis, et in diuersis diuersi ipsum excedant, non tamen inter Latinos sunt qui eum ex omni parte transcendunt, et ipse singulis illorum est in aliquibus par, et in aliquibus singulos excedit. Nec est aliquis inter Latinos quin multa bona ualeat ab hoc puero auscultare. Nec aliquis tam sapiens est, cui non sit necessarius multis modis. Quamuis enim omnia quae scit didicit meo consilio et regimine et adiutorio, et multa ipsum docui uerbo et scripto, tamen me senem in multis transcendit propter meliores radices quas recepit quam ego, ex quibus potest flores et fructus salubres expectare, ad quos ego nunquam pertingam. Quare igitur gloriabor de scientia? Nec aliquis, quantumcunque in studio senuerit, cum hic puer curret citius in magnalia sapientiae, si adhuc bono consilio dirigatur, sicut ei hactenus est prouisum? Non dico quin sapientes et experti poterunt per suam propriam uirtutem facilius et citius eruere multa secreta sapientiae quam hic puer per seipsum, quia non est expertus uires suas, nec percipit quantum nouit, nec aliquid potest facere iuxta fundamenta sibi data. Sed sicut in radicibus excedit alios, ut dictum est, sic uero, si sano et efficaci consilio et auxilio iuxta fontalem plenitudinem quam habet dirigeretur, nullus senior consequeretur eum in sapientialium profluuiis riuulorum. Et quoniam sapientes se sentiunt magis uacuos quam insipientes uolunt de ipsis confiteri, ideo uidemus homines quanto sapientiores sunt tanto humilius se inclinare ad doctrinam alterius suscipiendam, nec dedignantur simplicitatem docentis, sed ad rusticos uetulas et pueros se humiliant; quoniam simplices et idiotae aestimati sciunt multoties magna quae latent sapientes, sicut Aristoteles docet in libro de Somno et Uigilia secundo. Nam cum simplicibus est sermocinatio Dei secundum scripturam, et experientia reddit nos certos in hac parte, quoniam plura secreta sapientiae semper inuenta sunt apud simplices et neglectos, quam apud famosos in uulgo; quia homines famosi occupantur in eis quae uulgantur. Et haec non possunt esse magnalia, sicut patuit in prioribus, plura etiam utilia et digna sine comparatione didici ab hominibus magna simplicitate detentis, nec nominatis in studio, quam ab omnibus doctoribus meis famosis. Proposui igitur Uestrae Sapientiae hoc exemplum, et transmisi personam non solum propter duas causas superius annotatas, sed in argumentum perfectum, ut nullus glorietur de sapientia, nec despiciat simplices qui sciunt proponere ea quae famosis hominibus in scientia Deus non concessit, et sciunt reuelare et renouare multa sapientiae secreta dignissima quae sapientes nondum perceperunt.
Secundum uitium quod hic reperitur est quod ignorantia obtinet locum persuasionis. Sed cum ueritas impugnatur nefas est et puritas malitiae; deinde ignorantiae turpitudo crescit magis et clarius reuelatur. Crescit quidem quia nititur a se et ab aliis excludere sapientiam; apertius quidem reuelatur, quoniam coram Deo et omnibus sanctis ueraciter innotescit, ac secundum iudicium omnis sapientis, quamuis sit languens ignorantia apud ignorantes et stultos, suam confusionem palliare uitant. Tertio cum iudex teneatur habere scientiam causae, non habet homo ignorans auctoritatem iudicandi de his quorum habet ignorantiam, et ideo si affirmet, uel neget, eius iudicio stari non debet, immo ex hoc uehementius resistendum, quod sententia qualiscunque feratur ex ignorantia quae auctoritatem non habet. Unde si uerum diceret, uerisimile non esset, et sententiam ignorantia foedaret. Nam ut dicitur in libro de uirtutibus cardinalibus, ibi nullam auctoritatem habet sententia, ubi qui damnandus est damnat. Quapropter siue sapiens apud uulgus, siue secundum ueritatem, siue bonus seu sanctus affirmet uel reprobet quod ignoret, et maxime in excusationem suae ignorantiae uel ostentationem sapientiae apparentis, approbari non debet de hac parte, sed negligi et contradici, quamuis in aliis fuerit magnifice collaudandus.
Hanc uero causam omnium malorum nostrorum cum aliis tribus ideo specialiter introduxi, ut sciamus nunc sicut retroactis temporibus multa quae sunt utilissima et omnino necessaria studio absolute considerato et quatuor modis relate praetactis negari, negligi, et ex sola ignorantia reprobari; et pro infinitis latius explicandis posterius in singulis partibus sapientiae, uolo nunc aliqua exempla praemittere grossiora. Cum enim linguarum cognitio et mathematicae est maxime necessaria studio Latinorum, ut tactum est superius, et exponetur loco opportuno, et fuit praecipue in usu sanctorum et omnium sapientum antiquorum, nos moderni negligimus hoc et annihilamus et reprobamus, quia ista et eorum utilitatem nescimus. Deinde si aliqui sapientes et sancti aliqua neglexerunt aut humana fragilitate deuicti aut ex causa rationabili, nos praesentis temporis obstinate et pertinaciter negligimus et reprobamus, fortificantes nostram negligentiam propter hoc quod sapientes et sancti neglexerunt, non uolentes considerare quod in omni homine est multa sapientiae imperfectio, tam in sanctis quam in sapientibus, ut prius euidenter et multipliciter probatum est tam per eorum exempla et auctoritates quam per rationem et experientiae certitudinem. Praeterea non solum [non] uolumus humanam fragilitatem considerare, sed nec causas rationabiles, quas sancti et sapientes multi habuerunt, quare pro tempore et loco multa utilia uitauerunt propter abusum hominum in eis, quia ea conuertebant ad impedimentum maioris utilitatis et salutis. Ne igitur nos simus causa erroris nostri et fiat magnae sapientiae impedimentum ex eo quod uias sanctorum et sapientum non intelligimus ut expedit, possumus auctoritate sanctorum et sapientum antiquorum multipliciter prius assignata considerare mente pia et animo reuerenti propter ueritatis dignitatem, quae omnibus antefertur, si sancti et sapientes caeteri aliqua quae humanam imperfectionem important protulerunt in quibus seu affirmatis seu negatis non oportet quod nos imitemur ex fronte. Scimus quidem quod non solum dederunt nobis consilium et licentiam faciendi hoc, sed conspicimus quod ipsi multa posuerunt magna auctoritate quae postea maiori humilitate retractarunt; ergo latuit in eis magna imperfectio prioribus temporibus. Quod si uixissent usque nunc, multo plura correxissent et mutassent; cuius signum est sicut et argumentum principalis intenti, quod doctores posteriores quamplurima de sententiis sanctorum mutauerunt, et pie ac reuerenter interpretati sunt in sensum quem eorum litera non praetendit. Praeterea sancti adinuicem fortiter contendebant et mutuas positiones acriter mordebant et reprobabant ut taedeat nos conspicere, et supra modum miramur; quod euidens est in epistolis beatorum Augustini et Hieronymi, et multis aliis modis. Cum enim Hieronymus se comparauit boui lasso, qui fortius figit pedem, propter hoc quod iam in studio sacro senuerat, et Augustinus fuit iunior eo, quamuis episcopus, respondit monacho pontifex quod bos senex fortius figit pedem non animi uigore sed corporis senectute. Et cum Augustinus multa quaereret ab Hieronymo, dicit Hieronymus, 'Diuersas tu nominas quaestiones, sed ego sentio meorum opusculorum reprehensiones continentes. Praetermitto salutationis officia, quibus meum demulces caput; taceo de blanditiis quibus reprehensionem meam niteris consolari, ut ad ipsas causas ueniam; obseruari quidem ceremonias non potest esse indifferens, sed aut bonum aut malum; tu uero bonum, ego assero malum; dum aliud uitas, ad aliud deuolueris; dum enim metuis Porphyrium blasphemantem, Ebionis haeretici laqueos incurris'. Et talia innumerabilia colliguntur ex libris sanctorum et historiarum quae tam in rebus de quibus est contentio quam in modo reprehensionis multum in sanctis humanae fragilitatis ostendunt, qua affirmabant quae non debebant. Sed constat non ex certa scientia haec fecerunt; ergo ex apparenti et aestimata laborauerunt in hac parte.
Caeterum non solum ex huius mortalitatis imperfectione multa reprobabant, quibus non oportet nos obstinate inhaerere, immo magis ad honorem eorum pie et reuerenter interpretari, secundum leges ueritatis; multa et maxima neglexerunt ex causis certis. Una est quia non fuerunt translata in linguam latinam, nec ab aliquo Latinorum composita, et ideo non fuit mirum si illorum non aestimabant ualorem. Platonis enim libros doctores omnes assumebant in manibus, quia translati fuerant, aut inueniebant in Graeco; sed libri Aristotelis non fuerunt tunc temporis translati. Nam Augustinus fuit primus translator Aristotelis et expositor, sed in minimo et primo libellorum suorum, scilicet in praedicamentis; nec fuit philosophia Aristotelis tunc temporis Graecis philosophis nota, nec Arabibus, sicut prius tactum est. Et ideo sancti sicut alii neglexerunt philosophiam Aristotelis, cuius usum non habebant, laudabant tamen Platonem. Et quia intellexerunt quod Aristoteles persecutus est Platonicas sententias, Aristotelem in multis reprobant, et dicunt ipsum haereses congregasse; sicut Augustinus dicit libro de Ciuitate Dei, ipsum adhuc magistro suo, scilicet Platone, uiuente, multos in suam haeresim congregasse. Sed tamen omnium philosophantium testimonio Plato nullam comparationem respectu Aristotelis noscitur habuisse. Si igitur sancti uidissent philosophiam eius pro certo ea usi essent, et altius extulissent, quia ueritatem non negassent manifestam, nec maxima pro minimis declinassent. Caeterum ex libro praedicamentorum manifestum est quantum sancti laudassent Aristotelis magnalia, postquam illum libellum, qui respectu suae sapientiae in mille tractatibus diffusae unam non ualet festucam, magnifice extulerunt. Nam Augustinus ipse transtulit illum de Graeco in Latinum pro filio suo, et exposuit diligenter, plus laudans Aristotelem de hoc nihilo quam nos extollamus eum pro magna parte suae sapientiae. Quoniam in principio illo praedicamentorum dicit, 'Cum omnis scientia et disciplina non nisi oratione tractetur, nullus tamen, o fili, in quouis genere pollens inuentus est, qui de ipsius orationis uellet origine principioue tractare. Idcirco miranda est diligentia Aristotelis philosophi, qui disserendi de omnibus cupidus ab ipsius cepit examine quam sciret et praetermissam a cunctis et omnibus necessariam'. Et in fine dicit, 'Haec sunt, fili carissime, quae iugi labore assecuti ad utilitatem tuam de Graeco in Latinum uertimus, scilicet ut ex his quoque bonam frugem studii a nobis perfecti suscipias'. Et Alcuinus de expositoribus sacrae scripturae unus, et magister magni Caroli, illam translationem Augustini de praedicamentis mire Iaudauit, et metrico prologo decorauit sub his uerbis. Continet iste decem naturae uerba libellus, Quae iam uerba tenent rerum ratione stupenda Omne quod in nostrum poterit decurrere sensum. Qui legit ingenium ueterum mirabile laudet, Atque suum studeat tali exercere labore. Nunc Augustino placuit transferre magistro De ueterum gazis Graecorum claue Latina, Quem tibi, rex magne, sophiae sectator, amator, Munere qui tali gaudes modo mitto legendum. Boetius quidem longe fuit post sanctos doctores, qui primus incepit libros Aristotelis plures transferre. Et ipse aliqua logicalia et pauca naturalia et aliquid de Metaphysicalibus transtulit in Latinum. Nec adhuc medietatem nec partem meliorem habemus. Nam Aristoteles quidem fuit diu ignotus etiam philosophantibus, nedum aliis, et uulgo Latinorum. Caeterum sancti grammaticalia, logicalia et rhetorica, et communia mathematicae multum efferunt, et in sacris abundanter utuntur. Unde Augustinus libro de doctrina Christi secundo, tertio, quarto docet ista applicari ad diuina, et alibi similiter tangit de eisdem; necnon et sancti caeteri idem uolunt. Sed de aliis raro et parum loquuntur, et rarius immo multum negligunt et negligi edocent aliquando, sicut patet per Ambrosium super Epistolam ad Colossenses, et per Hieronymum super illam ad Titum, et per Rabanum de pressuris ecclesiasticis, et sic in locis aliis quamplurimis. Sed constat omnibus philosophantibus et theologicis scientias has nullius ualoris esse respectu caeterarum, nec alicuius dignitatis. Quapropter si sancti habuissent usum scientiarum philosophiae magnarum, nunquam cineres philosophicos in tantum extulissent, et ad sacros usus conuertissent; quanto enim scientiae meliores sunt et maiores, tanto sunt aptiores ad diuina. Sed quia ad manus eorum non deuenerunt libri nisi grammatici, logici, rhetorici ac de communibus mathematicae, ideo his se iuuerunt secundum gratiam eis datam, quicquid poterunt de his laudabiliter extrahere, conuertunt copiosius ad legem Dei, ut in expositionibus eorum et tractatibus singulis manifestum est; et hoc suo loco planius exponetur.
Deinde considerandum est diligenter, quod quamuis habuissent multa de maioribus scientiis, uel si aliqua habuerunt, tamen non fuit tempus utendi eis, nisi in duobus casibus, scilicet, astrologia pro calendario, et musica pro officio diuino. Patet enim per historias, quomodo Eusebius Caesariensis et Beatus Cyrillus et Uictorinus et Dionysius Abbas Romanus, cuius doctrinam nunc sequitur Ecclesia, et alii ex mandato apostolico per leges astronomiae laborauerunt in hac parte. Sed aliae scientiae maiores fuerunt neglectae, et praecipue illae quae iudicia et opera sapientiae magnifica noscuntur continere. Et huius causa fuit quadruplex. Nam philosophia ante Christi aduentum dedit leges mundo, praeterquam populo Hebraeorum, tam de cultu diuino quam de moribus et legibus iustitiae, pacis inter ciues, et belli contra aduersarios reipublicae. Et quoniam huiusmodi leges fuerunt datae quantum potuit humana ratio, secundum quod Aristoteles uult in fine Ethicorum, ubi transit ad librum legum dicens, Dicamus nunc quantum possibile est philosophiae in rebus humanis, principes mundi per philosophos regulati noluerunt recipere legem Christi, quae fuit supra rationem humanam, et ideo philosophia ingressum fidei impediuit, in hoc quod mundus ea deductus legi celsiori horruit consentire. Caeterum non solum hoc modo philosophia retardauit fidem Christi, sed iure legum suarum de reipublicae defensione ab omni contrario sensu uisa est per iudicia futurorum, et ostensionem rerum occultarum praesentium, et per opera mirabilia supra naturae et artis communiter operantium potestatem, contendere cum fidei praedicatoribus, quorum proprium fuit non per naturam et artem, sed per Dei uirtutem, prophetiam de futuris eructare, occulta producere in lucem, miracula suscitare. Nam quod prophetiae potestas ualeat magnifica peragere, quae uulgus non solum laicorum sed clericorum duceret pro miraculis, sequentia declarabunt. Necnon rectores rerum publicarum ubique per consilia philosophorum suas leges zelantium persecutionis et mortis iudicia sanctis Dei grauiter intulerunt. Insuper ars magica per totum orbem inualescens, occupans homines in omni superstitione et fraude religionis, quamuis fuerit philosophis odiosa et ab omnibus debellata, ut certificabitur suo loco, tamen sancti primitiui inuenientes mundum hac occupatum sicut philosophia pro eodem artificio utramque reputabant, quoniam ambae fidei fructum impediebant multis modis. Nam sicut magi Pharaonis Moysi resistebant, et populum Aegypti mandato Dei inobedientem faciebant, sic fuit in principio Ecclesiae per artis magicae uiolentiam. Quae cum in eundem effectum, scilicet contra opus fidei, cum philosophia concordabat, totum eius uituperium in philosophiam, quae principalis fuit, redundabat. Praeterea Deo placuit a principio Ecclesiae quod nullum testimonium humanum ei daretur, sed ut ueritas fidei tanto uigore mundo radiaret, ut probaretur solum Deo auctore promulgari per testes ab eius imperio destinatos. His igitur de causis philosophia fuit ab Ecclesia in principio et sanctis Dei non solum neglecta, sed eis odiosa, non tamen propter aliquid quod in ea continetur contrarium ueritati. Nam licet imperfecta sit respectu professionis Christianae, tamen eius potestas non est Christi sectae dissona, immo totaliter ad eam disposita et ei utilissima ac omnino necessaria, sicut omnes credunt et certificabitur euidenter. Non igitur propter aliquod malum philosophiae Ecclesia Dei neglexit et reprobauit eam a principio, sed propter abusores eius qui uoluerunt eam suo fini, qui est ueritas Christiana, copulare. Et propter hanc causam Ecclesia primitiua non fuit sollicita de translatione scientiarum magnarum philosophiae, et ideo sancti doctores Latini copiam magnalium philosophicorum non habebant, et configurantes se primordiis Ecclesiae neglexerunt multa philosophica dignissima, sicut in principio fuerunt propter causas neglecta supradictas, non propter aliquid falsum uel indignum quod in philosophica potestate reperiri possit; et haec certius suo loco per ipsos Dei sanctos patebunt. Nam ostenditur quod sancti Patriarchae et Prophetae a principio, mundi omnes scientias receperunt a Deo, quibus illam uitae longitudinem magnam dedit, ut possent experiri quod eis fuerat reuelatum, quatenus, fide Christi introducta et euacuata artis magicae fraudulentia, potestas philosophiae ad diuina utiliter rapiatur.
30
Sicut uero doctores sacri magnificas scientias philosophiae non habuerunt in usu, sic nec posteriores, scilicet Gratianus, Magistri sententiarum et historiarum, Hugo de Sancto Uictore, et Ricardus de eodem. Nam non fuerunt in eorum temporibus translatae, nec in usu Latinorum, et ideo neglexerunt eas, nec dignas sacris mysteriis sciuerunt iudicare, sed humano sensu respuebant, quorum exercitium non habebant, et in multis obloquuntur, sumentes nihilominus occasionem ex hoc quod sancti doctores easdem neglexerunt; sed non attendebant causas sanctorum, scilicet quia non fuerunt translatae in eorum tempore, et quia Ecclesia neglexit eas iubere transferri propter causas quinque prius tactas. Moderni uero doctores uulgi licet multa de philosophiae magnalibus sint translata, tamen non habent eorum usum, cum etiam in paruis et uilibus delectati duos libros logicae meliores negligunt, quorum unus translatus est cum commentario Alpharabii super illum, et alterius expositio per Auerroem facta sine textu Aristotelis est translata. Et longe magis caetera quae maiorem obtinent dignitatem, sicut nouem scientias mathematicae, et sex scientias magnas naturales, quae multas alias sub se comprehendunt, atque morales quatuor partes negligunt dignissimas; et suae ignorantiae quaerunt miserabile solatium per Gratianum et caeteros magistros authenticos, qui non habuerunt notitiam partium philosophiae, sicut nec praesentes; et per dicta sanctorum aliquorum simplicia, non intelligentes causas antedictas. Nam sancti post Christum non sunt usi multa philosophiae dignitate, non propter hoc quod ipsa sit sacris contraria sententiis uel indigna, cum ad theologica absolute intelligenda et respectu Ecclesiae Dei ac reipublicae fidelium et conuersionis infidelium et reprobationis praescitorum utiliter ac magnifice possit adiuuare, sicut certificabitur cum erit necesse. Et tanto mirabilius est quod multitudo studentium modernorum magnas negligit scientias, cum tamen fuerint introductae post Gratianum et alios et in usu per uiros sapientiae excellentis, quos oculis nostris conspeximus; et aliqui adhuc uiuunt qui in solemnibus studiis eas sapientibus perlegerunt.
[Quamuis autem istas causas malorum omnium uniuersales persequor ex animo, et uellem omnia reduci ad auctoritatem solidam, et sensum sapientum et expertorum, qui pauci sunt, non tamen credat Serenitas Uestra, quod ego intendam Uestrae clementiam Sanctitatis excitare, ut auctores fragiles et ipsam multitudinem Maiestas Papalis uiolenter inuadat; nec quod ego indignus sub umbra Gloriae Uestrae suscitem aliquam super facto studii molestiam; sed ut mensa Domini ferculis sapientialibus cumulata, ego pauperculus micas necessarias mihi colligam decidentes. Poterit igitur Uestrae Potentiae magnitudo sibi et successoribus suis prouidere de totius sapientiae compendiosa plenitudine non solum absolute habenda, sed quatuor modis praedictis comparata. Deinde cum Uestrae Paternitatis discretio pleniorem de his certitudinem reportauerit, poterit auctoritatis uestrae iudicium studiosis et sapientibus de facili persuadere, ut quod uulgus studentium capere non potest, cupidi sapientiae se gaudeant obtinere; insuper quantum sufficit multitudini spes promittit. Nam Hieronymus dicit super Isaiam, 'Multitudo, accepta ueritate, de facili mutat sententiam'. Et hoc uerum est nisi quando capitibus malesanis retractetur. Nam licet uulgus de se sit procliuius ad malum, et quia saepius inuenit caput languidum, tamen nisi qui praesit impediat, satis facile est ad bonum imperfectum, quia suapte natura instabile est, et semel motum modum seruare non potest, et ideo de facili quantum est de se uertitur ad contraria secundum regimen praesidentis; quoniam omni uento doctrinae flectitur, uelut arundo, et quod principi eius placet apud ipsum legis habet uigorem. Nos enim hoc uidemus in omni congregatione hominum, quod secundum arbitrium capitis membra mouentur. Nam si qui praeest bonum negligit, subditi obdormiunt; si ad malum excitat, in illud currunt cum furore; si ad bonum imperfectum, similiter sine discretione festinant. Si tamen uias perfectionis moueat, tunc olfacit a longe multitudo, sed gustare nec potest nec curat nec ab ea debet requiri, ut superius ostensum est. Quod si non esset temporis uestri omnia apud uulgum consummare; poterit Uestra Magnificentia locare fundamenta, fontes eruere, radices figere, quatenus Uestrae Sanctitatis successores quod feliciter inceptum fuerit ualeant facilius adimplere.]