Relegatis igitur in infernum quatuor causis totius erroris humani generalibus et penitus ab hac persuasione suspensis, uolo in hac secunda distinctione ostendere unam sapientiam esse perfectam et hanc in sacris literis contineri, de cuius radicibus omnis ueritas exiuit. Dico igitur quod uel est una scientia dominatrix aliarum, ut theologia cui reliquae penitus sunt necessariae, et sine quibus ad effectum perueniri non ualet, quarum uirtutem in suum ius uindicat, ad cuius nutum et imperium caeterae subiacent; aut melius una est tantum sapientia perfecta, quae in sacra scriptura totaliter continetur, per ius canonicum et philosophiam explicanda. Expositio etenim ueritatis diuinae per illas scientias habetur. Nam ipsa cum eis uelut in palmam explicatur, et tamen totam sapientiam in pugnum colligit per seipsam; quoniam ab uno Deo data est tota sapientia et uni mundo, et propter finem unum. Quapropter haec sapientia ex sua triplici comparatione unitatem sortietur. Caeterum uia salutis una est, licet gradus multi; sed sapientia est uia in salutem. Omnis enim consideratio hominis, quae non est salutaris, est plena caecitate, ac ad finalem inferni deducit caliginem; propter quod multi sapientes famosi in hoc mundo damnati sunt, quia ueram sapientiam non habuerunt, sed apparentem et falsam, unde se aestimantes sapientes stulti facti sunt secundum scripturam. Caeterum Augustinus loquens de sacra scriptura dicit libro secundo de doctrina Christiana, si alibi est ueritas, hic inuenitur; si noxium, hic damnatur. Et uult quod ubicunque inuenerit Christianus Domini sui intelligat esse ueritatem, ut a principio dictum est. Et ueritas Iesu Christi est sapientia sacrae scripturae. Ergo non est alibi ueritas, nisi quae in illa continetur scientia. Et Ambrosius super Epistolam ad Colossenses dicit, Omnis ratio supernae scientiae et terrenae creaturae in eo est qui est caput et auctor, ut qui hunc nouit, nihil ultra quaerat, quia hic est perfecta uirtus et sapientia. Quicquid alibi quaeritur, hic perfecte inuenitur. Cum ergo sacra scriptura dat nobis hanc sapientiam quae Christus est, manifestum est quod hic omnis ueritas sit conclusa. Caeterum si alibi dicatur sapientia, tunc si est contraria huic erit erronea, nec habebit nisi nomen sapientiae, uel licet non dicatur contraria est tamen diuersa. Sed diuersitas, quamuis alibi non faciat contrarietatem, hic tamen eam inducit, sicut patet per euangelicam auctoritatem, Qui non est me cum, contra me est. Sic de hac sapientia uerum est, ut quod illi annexum non est, contra illam esse probetur, et ideo Christiano abhorrendum.
Hoc autem manifestius patet consideranti diuisionem scientiarum aestimatam. Nam si nitamur separare scientias ab inuicem, non possumus dicere non theologiam [esse] et scientiam iuris canonici et philosophiam; sub una enim parte philosophiae, scilicet sub scientia morali, quam ciuilem nominauit Aristoteles, continetur ius ciuile, ut inferius enotescet. Canonicum uero ius uel a scripturis canonicis nuncupatur, non ab aliis, sicut ipsum nomen demonstrat; quae scripturae canonicae dicuntur libri Ueteris Testamenti, sicut Decretorum parte prima distinctione nona pluries habetur, et alibi; aut ab eodem, scilicet a canone nuncupantur, nam canon Graece regula Latine dicitur. Et tam ius canonicum quam diuinum regularem modum uiuendi reddere comprobatur. Caeterum ius canonicum totaliter fundatur super auctoritate scripturae et expositorum eius, sicut clarius patet per totum corpus Decreti et Decretalium. Nam aut pro constitutionibus canonum allegantur auctoritates expositorum sacrae scripturae, ut Augustini, Hieronymi, Gregorii, Ambrosii, Isidori, Cypriani, Hilarii et aliorum, aut sacri et summi pontifices pro suis statutis inducunt auctoritates et exempla Noui et Ueteris Testamenti; et ideo hoc ius non est nisi explicatio uoluntatis Dei in scriptura. Item ius canonicum uocatur ius ecclesiasticum, quo regitur in spiritualibus Dei Ecclesia tam in capite quam in membris. Sed nihil aliud sonat haec scriptura nisi hoc regimen. Praeterea ius naturale continetur in sacra scriptura, sicut docetur in principio Decreti, sed quaecunque moribus recepta sunt uel scriptis comprehensa, si naturali iuri fuerint aduersa, uana et irrita sunt habenda, ut parte prima distinctione octaua continetur. Et ideo iura canonica non possunt esse aliena a iure diuino, immo de fontibus illius oportet ea deriuari. Et ius commune uel est diuinum uel humanum. Diuinum est, quod sensu et spiritu Dei allatum est mundo in sua scriptura; humanum, quod sensu hominis est adinuentum. Sed constat Ecclesiam regi sensu et spiritu diuino, et ideo iure diuino quod sacris literis includitur, et certum est Ecclesiam regi iure canonico. Quapropter id ius est diuinum de thesauro sacrae scripturae eruendum. Et hoc manifestum est consideranti partes iuris canonici. Nam ordinat gradus ecclesiasticorum officiorum, uel sacramenta Dei determinat, uel forum conscientiae discutit, aut causas ecclesiasticas descindit. Sed horum omnium radices et ipsa stipes erecta apud sacram scripturam reperiuntur; rami uero penes expositores eiusdem, ut in canonum corpore folia flores et fructus salutiferi capiantur. Nam sermonis canonici suauis ornatus foliis comparatur secundum scripturam, florum autem et fructuum utilitas sub propria metaphora praedicta quatuor comprehendit. Et ideo canones non sunt nisi culmi segetum aurei, et palmites uuarum maturitio per uirtutem scripturae suae offerendi. Quoniam igitur ita est ius canonicum sub potestate scripturae in uno corpore continetur, sicut unius arboris corpus ex radicibus et stipite, ramis, floribus et fructibus constituitur.
Quod autem philosophiae potestas non sit aliena a Dei sapientia sed in ipsa conclusa, manifestandum est in uniuersali et particulari. Nunc autem per auctoritates et exempla et rationes communes hoc declarato, deinceps uberius explicabitur ad quatuor uel quinque partes philosophiae descendendo iuxta singularum scientiarum et artium potestatem. Si enim a philosophis tanquam iniustis possessoribus rapere debent Christiani utilia, quae in libris eorum continentur, sicut tetigi a principio per sententiam Augustini, patet quod philosophia est condigna et propria sacrae ueritati. Et in eodem libro dicit quod philosophorum aurum et argentum non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis diuinae prouidentiae, quae ubique infusa est, eruuntur, quod praefiguratum fuisse ostendit dicens, 'Sicut Aegyptii uasa atque ornamenta de auro et argento et uestem, quae ille populus exiens de Aegypto sibi potius tanquam ad usum meliorem uindicauit, sic doctrinae gentilium liberales disciplinas usui ueritatis aptiores et morum praecepta utilissima continent, deque ipso Deo colendo nonnulla inueniuntur apud eos, quod eorum tanquam aurum et argentum debet ab eis auferre Christianus ad bonum usum praedicandi Euangelii'. Et hoc explicat in omnibus humanis tractatibus quae uel sunt moralia uel historialia, uel artificialia, uel naturalia, uel logicalia et grammaticalia. Nam pro moralibus dicit, 'Uestem quoque illorum, id est hominum quaedam instituta, sed tamen accommodata humanae societati, qua in hac uita carere non possumus, in usum conuertenda Christianum [habuere licuerit]'. De historialibus dicit, 'Historia gentilium plurimum nos adiuuat ad sanctos libros intelligendos. Nam et per Olympiadas et consulum nomina multa saepe quaeruntur a nobis, et ignorantia consulatus quo passus est Dominus nonnullos errare coegit, ut putarent quadraginta annorum et sex aetate passum Dominum, quia per tot annos aedificatum templum esse dictum est a Iudaeis, quod imaginem dominici corporis habebat'. Et istud manifestum est per loca quasi innumerabilia in Nouo et Ueteri Testamento. De aliis uero considerationibus humanis, tam artificialibus quam naturalibus, dicit, 'Artium autem caeterarum, quibus aliquid fabricatur, uel quod post operationem remanet, ut domus, scamnium, uas et huiusmodi, uel medicina et agricultura et gubernatio, uel quorum omnis effectus actio est, sicut saltationum, cursionum, luctaminum': harum autem cognitio usurpanda est ad iudicandum ne omnino nesciamus quid scriptura uelit insinuare, cum de his artibus aliquas figuratas locutiones inserit, et licet large sumere naturalia, ut sub eis medicinalia contineantur, et quae agriculturae sunt. Nam de rebus naturalibus istae scientiae constituuntur, atque sunt duae de octo praecipuis naturalibus, ut inferius elucescet. Tamen uniuersaliter pro omnibus naturalibus dicit, 'Benignam sane operam faceret pro sacra scriptura, qui proprietates temporum et locorum, lapidum et caeterarum rerum inanimatarum, plantarum et animalium colligeret'. Et pro logicalibus dicit primo, quod disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in literis sanctis sunt penetranda et dissoluenda, plurimum ualet. Et alias in eodem dicit, quod secus est de logica et aliis scientiis. Nam de eis pro theologia possunt quaedam necessaria colligi et condigna, sed Non uideo, ut ait, utrum hoc possit fieri de logica, quia ipsa per totum textum scripturarum colligitur neruorum uice. Atque in libro tertio de ordine disciplinae dicit, quod ad scientiam sacram nullus debet accedere sine scientia potentiae logicalis. De grammaticalibus uero assumendis ad sacra, fere secundus tertius et quartus liber per totum hortantur. Et Hieronymus super Epistolam ad Titum, loquens de utilitate grammaticae respectu theologiae prae multis aliis scientiis dicit, Grammaticorum doctrina potest et proficere ad uitam dum fuerit in meliores usus assumpta, de qua magna et plura in sequentibus sunt ponenda. Sed de mathematicis dicit Cassiodorus in suo libro de hac scientia, 'Has scientias quatuor, scilicet geometriam, arithmeticam, astronomiam, musicam, cum sollicita mente reuoluimus, sensum acuunt, limum que ignorantiae detergunt, et ad illam speculatiuam contemplationem, Domino largiente, perducunt, quas merito sancti patres legendas persuadent, quoniam ex magna parte per eas appetitus a carnalibus rebus extrahitur, et faciunt desiderare quae solo animo largiente corde possumus respicere'. Sed haec copiose manifestabuntur suo loco. Et si de his ita se habet, multo fortius metaphysicalia sunt consona colloquiis diuinis. Nam loco unius partis theologiae apud philosophos metaphysica est, quae cum philosophia morali ideo ab eis scientia diuina et theologia physica uocatur, ut patet ex primo Metaphysicae Aristotelis et undecimo et ex nono et decimo Metaphysicae Auicennae. Nam de Deo et angelis et huiusmodi diuinis multa considerat, et sic patet quod omnis sapientiae potestatem uindicat sacra scriptura. Sed non solum Augustinus docet praedicta sed hoc multos sanctos fecisse commemorat cum quaerit, 'Nonne aspicimus quanto auro subfarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus doctor suauissimus et martyr beatissimus, quanto Lactantius, quanto Uictorinus Optatus, Hilarius, ut de uiuis taceam, quanto innumerabiles Graeci, quod prior ipse fidelissimus Dei famulus Moyses [fecerat], de quo scriptum est quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum'?
Non solum quidem beatus Augustinus, sed etiam alii sancti asserunt, quod et iste, et figuratum etiam ostendunt et sanctos sic fecisse testantur. Nam Hieronymum ad magnum oratorem censeo ad praesens uocandum, qui dicit, 'Quid autem quaeris? cur in opusculis nostris secularium literarum interdum ponamus exempla, et candorem Ecclesiae ethnicorum sordibus polluamus? Responsum breuiter habeto. Nunquam hoc quaereres, nisi te totum Tullius possideret; si scripturas sanctas legeres, si interpretes earum omisso Uulcatio euolueres. Quis enim nesciat et in Moyse ac prophetarum uoluminibus quaedam assumpta de gentilium libris, et Solomonem philosophis Tyri et proposuisse nonnulla et aliqua respondisse? Unde in exordio Prouerbiorum commonet, ut intelligamus sermones prudentiae uersutias que uerborum, parabolas et obscurum sermonem, dicta sapientum et aenigmata quae proprie dialecticorum et philosophorum sunt. Sed et Paulus apostolus Epimenidis poetae usus uersiculo est, scribens ad Titum, Cretenses semper mendaces, malae bestiae, uentres pigri. In alia quoque epistola Menandri ponit senarium, Corrumpunt bonos mores confabulationes pessimae. Et apud Athenienses in Martis Curia disputans Aratum testem uocat, Ipsius enim et genus sumus, quod est Graece clausula uersus heroici. Ac ne parum hoc esset, ductor Christiani exercitus et orator inuictus pro Christo causam agens etiam inscriptionem fortuitam arte torquet in argumentum fidei. Didicerat enim a uero Dauid extorquere de manibus hostium gladium, et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare. Legerat enim in Deuteronomio Domini uoce praeceptum, mulieris captiuae radendum caput, supercilia, omnes pilos et ungues corporis amputandos, et sic eam habendam coniugio. Quid ergo mirum, si et ego sapientiam secularem propter eloquii uenustatem et uerborum pulchritudinem de ancilla atque captiua Israeliten facere cupio? et si quid in ea mortuum est idolatriae uoluptatis erroris libidinum uel praescido uel rado, et mixtus purissimo corpori uernaculos ex ea genero Domino Sabaoth, labor meus in familia Christi proficit. Iulianus Augustus septem libros in expeditione Parthica aduersus Christum euomuit; si contra hunc scribere tentauero puto interdicis mihi ne rabidum canem philosophorum et Stoicorum doctrinis, id est Herculis claua repercutiam'? Et inducit ad huiusmodi probationem prophetas et omnes doctores famosos a principio Ecclesiae qui philosophorum doctrinis fidem Christi persuaserunt principibus et infidelibus ac roborauerunt multipliciter. Et Beda super librum Regum dicit quod liberalium scientiarum utilia quasi sua sumere licet Christianis ad diuina. Alioquin Moyses et Daniel sapientia et literis Aegyptiorum et Chaldaeorum non paterentur erudiri. Item in libro de factura templi dicit Solomonem cum suis seruis significare Christum, et Hiram cum suis designare philosophos et sapientes de gentilibus, ut templum Dei, hoc est Ecclesia, non solum sapientia apostolica sed philosophorum construeretur. Et dicit scriptura, Serui Hiram doctiores erant seruis Solomonis ad caedendum. Quia, ut dicit Beda super hoc, gentiles ab errore conuersi atque ad ueritatem Euangelii transformati melius ipsos gentium errores nouerant, et quo certius nouerunt, eo artificiosius hoc expugnare atque euacuare didicerunt. Paulus Euangelium quod per reuelationem didicerat melius nouit. Sed Dionysius melius reuincere poterat falsa Athenarum dogmata, quorum cum erroribus similibus argumenta a puero nouerat, et ideo Solomon dicit, Scis enim quod non est in populo meo uir qui nouerit ligna caedere sicut Sidonii. Haec et huiusmodi multa allegat uenerabilis Beda, et multi alii, sed haec nunc sufficiant.
10
Causae autem quare sancti sic affirmant quod quaerimus, et figuratum fuisse declarant et a sanctis effectui mancipatum denunciant, possunt assignari. Primo propter hoc quod ubicunque ueritas inuenitur, Christi iudicatur, secundum sententiam et auctoritates Augustini superius allegatas: secundo, quamuis aliquo modo ueritas philosophiae dicatur esse eorum, ad hanc tamen habendam primo lux diuina influxit in animos eorum, et eosdem superillustrauit. Illuminat enim omnem hominem uenientem in hunc mundum, sicut dicit scriptura, cui sententiae ipsi philosophi concordant. Nam ponunt intellectum agentem et possibilem. Anima uero humana dicitur ab eis possibilis, quia de se est in potentia ad scientias et uirtutes et eas recipit aliunde. Intellectus agens dicitur, qui influit in animas nostras illuminans ad scientiam et uirtutem, quia licet intellectus possibilis possit dici agens ab actu intelligendi, tamen sumendo intellectum agentem, ut ipsi sumunt, uocatur influens et illuminans possibilem ad cognitionem ueritatis. Et sic intellectus agens, secundum maiores philosophos, non est pars animae, sed est substantia intellectiua alia et separata per essentiam ab intellectu possibili. Et quia istud est necessarium ad propositi persuasionem, ut ostendatur quod philosophia sit per influentiam diuinae illuminationis, uolo istud efficaciter probare, praecipue cum magnus error inuaserit uulgus philosophantium in hac parte, necnon multitudinem magnam theologorum, quoniam qualis homo est in philosophia, talis in theologia esse probatur. Dicit igitur Alpharabius in libro de intellectu et intellecto, quod intelligentia agens, quam nominauit Aristoteles in tertio tractatu suo de Anima, non est materia, sed est substantia separata. Et Auicenna quinto de Anima et nono Metaphysicae idem docet. Necnon ipse Philosophus dicit quod intellectus agens est separatus a possibili et immixtus. Item uult quod intellectus agens sit incorruptibilis secundum esse et substantiam, quoniam dicit ipsum differre a possibili penes incorruptionem. Sed possibilis est incorruptibilis secundum substantiam et corruptibilis secundum esse, propter separationem eius. Ergo agens secundum esse et substantiam erit incorruptibilis, quapropter non erit pars animae, quoniam tunc secundum esse suum in corpore corrumperetur quando separaretur. Et dicit quod se habet ad possibilem sicut artifex ad materiam, et sicut lux solis ad colores. Artifex autem est extra materiam in qua agit, et separatus per essentiam ab ea. Similiter lux solis expellens tenebras a coloribus et aliis rebus separata est per essentiam ab eis, et aduenit aliunde. Dicit etiam quod intellectus agens scit omnia et semper in actu, quod nec animae rationali nec angelo conuenit, sed soli Deo. Item si esset pars animae, tunc anima sciret idem per agens, et ignoraret per possibile, quia agens est in actu quale est possibile in potentia, ut Aristoteles testatur. Item a digniori parte magis habet res denominari, ergo magis dicetur sciens per agentem, quam ignorans per possibilem ante inuentionem et doctrinam. Si dicatur quod agens, licet sit pars animae, non tamen est actus et forma corporis sicut possibilis, et ideo homo habet operationes possibilis et non agentis, hoc est contra definitionem animae, qua dicitur quod anima est actus corporis physici. Nam si una pars eius tantum est actus, quod forma corporis tunc male datur differre animae totalis, et absolute et simpliciter per actum corporis, et ideo tunc debet excipi illa pars quae non est actus corporis, sicut ipse Aristoteles in principio secundi libri, quando ponit aliquas partes animae esse non solum actus corporis totius, sed partium eius, ut sensitiuam et uegetatiuam, excipit intellectum, quem negat esse actum et perfectionem partis corporis, quia non est alligatus organo sicut caeterae partes animae. Et ad hoc expressius intimandum, dicit quod intellectus est in corpore sicut nauta in naui, quoniam ad hoc quod non est alligatus alicui parti, sicut nec nauta naui, licet sit actus et perfectio totius. Nauta tamen non est nauis perfectio, sed motor tantum. Item tunc componetur anima ex substantia separata et coniuncta, sed hoc est impossibile. Nam intelligentia, siue angelus, et anima differunt secundum speciem penes unibile et non unibile, et ideo anima non componetur ex aliquo quod est actus corporis, et ex aliquo quod non est tale. Nam species una non componitur ex aliquo alterius speciei oppositae. Cum ergo haec sententia sit consona ueritati, et textus Philosophi hoc euidenter praetendat atque eius expositores maximi ipsum sub hac forma declarant, et haec uerba agens et possibilis sunt a Philosopho non a sanctis accepta, longe melius est secundum Philosophi sententiam agentem intellectum penitus dicere substantiam separatam ab anima per essentiam. Non enim est dubium experto in philosophia quin haec sit sua sententia, et in hoc omnes sapientes antiqui experti concordant. Nam uniuersitate Parisiensi conuocata, bis uidi et audiui uenerabilem antistitem dominum Gulielmum Parisiensem Episcopum felicis memoriae coram omnibus sententiare quod intellectus agens non potest esse pars animae; et dominus Robertus Episcopus Lincolniensis et frater Adam de Marisco et huiusmodi maiores hoc idem firmauerunt. Qualiter uero refellantur quae hic obiici possunt, manifestabitur in opere principali, cum de naturalibus fiet sermo. Uerumtamen ne cauillator aliquis a latere insurgat, allegans illud quo uulgus decipitur, dico quod cum Aristoteli imponantur haec uerba, 'Quoniam autem in omni natura est aliquid quod agat et aliquid quod patiatur ita et in anima', primo respondeo quod multoties falso translatum est, et pluries obscure. Nam cum tertio Coeli et Mundi dicatur quod circulus et figura orbicularis replent locum, istud est falsum, ut sciunt experti in naturalibus et geometricis, sicut Auerroes demonstrat ibidem. Et quod tertio Meteororum dicitur quod iris non ex luna nisi in 50 bis, et hoc est iterum falsum. Nam experientia docet quod quandocunque luna sit plena et pluat, nec ipsa sit nubibus co–operta, accidit iris. Et sic sunt multa alia falso translata, cuius causa patebit ex tertia parte huius operis, cum fiet mentio de uitiis translatorum; sed longe plura sunt obscure et non intelligibiliter translata, in quibus quilibet alii potest contradicere. Et in hoc loco accidit utrumque uitium uel saltem secundum, quod probo per ipsum Aristotelem. Nam ipse dicit secundo Physicorum, quod materia non coincidit cum aliis causis in eodem secundum numerum, ergo in nulla natura sunt simul agens et materia, ergo nec in anima. Si igitur ad literam teneatur textus male translatus, tunc omnino falsus est, et contra Aristotelem alibi; et non contradicit sibi tantus auctor. Et qualitercunque contingat, uerbum suum in secundo Physicorum est uerum et ab omnibus concessum; ergo sermo suus tertio de Anima est falso translatus, uel indiget expositione. Nam nihil aliud intendit nisi quod in anima et in operatione animae requirantur duo, scilicet agens et materia, sicut in omni natura. Id est, in omni operatione naturae duo exiguntur, scilicet efficiens et materia, et illud est uerum; sed agens est semper aliud a materia, et extra eam secundum substantiam, licet operetur in eam. Caeterum possumus aliter hunc locum consolari. Nam Aristoteles quarto Physicorum dicit quod octo modi sunt essendi in aliquo, quorum unus est ut mouens est in moto, quia mouens seu agens est secundum uirtutem suam in materia mota, licet non secundum substantiam. Et sic agens est in omni natura in quam operatur, et ita in anima. Et sic nullo modo sequitur quod intellectus agens sit pars animae, ut uulgus fingit. Et haec sententia est tota fidelis, et a sanctis confirmata; sciunt enim omnes theologi, quod Augustinus dicit in Soliloquiis et alibi, quod soli Deo est anima rationalis subiecta in illuminationibus et influentiis omnibus principalibus. Et quamuis angeli purgent mentes nostras et illuminent et excitent multis modis, et sint ad animas nostras sicut stellae respectu oculi corporalis, tamen Augustinus ascribit Deo influentiam principalem sicut soli influentia luminis cadentis per fenestram ascribitur, et angelus aperienti fenestram comparatur, secundum Augustinum in glossa super illud Psalmi, Da mihi intellectum. Et quod plus est, uult pluribus locis quod non cognoscimus aliquam ueritatem nisi in ueritate increata et in regulis aeternis, et hoc saltem habet intelligi effectiue et per influentiam; licet Augustinus non solum hoc uelit, sed aliud innuit in uerbis suis, propter quod quidam posuerunt eum maiora hic sentire, ut scitur communiter. Quae omnia attestantur in hoc quod agens principale illuminans et influens intellectum possibilem est substantia separata, hoc est ipse Deus. Cum igitur Deus illuminauerit animas eorum in percipiendis ueritatibus philosophiae, manifestum est quod eorum labor non est alienus a sapientia diuina.
Tertia causa propter quam sapientia philosophiae reducitur ad diuinam est quia non solum mentes eorum illustrauit Deus ad notitiam sapientiae acquirendam, sed ab eo ipsam habuerunt, et eam illis reuelauit, praestitit et dedit. Omnis enim sapientia a Domino Deo est sicut dicit auctoritas scripturae, quia, ut ait Apostolus, quod notum est Dei manifestum est in illis, Deus enim illis reuelauit. Et Augustinus dicit super Iohannem quod eis praestitit, et summus Philosophus Aristoteles in libro Secretorum asserit manifeste totam philosophiam fuisse a Deo datam et reuelatam. Et unus de maximis philosophorum, scilicet Marcus Tullius, primo de Quaestionibus Tusculanis quaerit, Philosophia quid est nisi ut Plato donum, ut ego, inuentum Dei? Unde etiam dicit quod nec poeta graue plenum que carmen sine coelesti aliquo mentis instinctu effudit. Et Augustinus octauo de Ciuitate Dei docet et approbat quod Socrates pater philosophorum magnorum firmauit, quod non potest homo causas rerum scire nisi in luce diuina, et per donum eius, et quilibet potest per se experiri quod nihil primo ab homine inuenitur, quod sit de potestate philosophiae. Et pono exemplum in minimo; quoniam licet uniuersalia Porphyrii sint apud eum fere sufficienter explicata, et alibi per logicam et metaphysicam et naturalem philosophiam et perspectiuam sufficienter exposita, tamen non est homo ita bene studiosus quin oportet quod doctores multipliciter habeat et per longa tempora audiat et studeat antequam sciat totam ueritatem uniuersalium. Et nullus uix ante mortem haec sufficienter cognoscit, quantum[cun]que habeat doctores, quod patet propter discordiam omnium in hac parte; quia aliqui ponunt ea sola in anima, aliqui solum extra, aliqui secundum esse in rebus, sub ratione tamen uniuersalis in anima. Et Auicenna ostendit super Porphyrium sextum uniuersale ei defuisse et ipsum plures falsitates dixisse. Si ergo ignorantia horum est apud quemlibet, quamuis per totam uitam suam studeant in libris philosophorum, et licet doctores habeant solemnes, multo magis quilibet homo ignorabit haec, et nunquam per se inueniret horum ueritatem sine libris et doctoribus. Quapropter necesse est horum ueritatem a principio fuisse homini reuelatam. Si etiam aliquis quantumcunque sciens uniuersalia tradidisset obliuioni librum Porphyrii et omnia quae necessaria sunt uniuersalibus sciendis, et non posset libros uel doctores habere, impossibile esset quod unquam ueritatem uniuersalium explicaret. Loquor de uniuersalibus secundum eorum esse, uerum sicut metaphysicus habet considerare, non solum secundum puerilem doctrinam Porphyrii et secundum logicae rationem. Quapropter quilibet potest per se considerare quod reuelatio necessaria est in hac parte; et cum haec sint puerilia et minima, multo fortius erit hoc in tota sapientia philosophiae. Quod autem a Deo et quod ipse reuelauit et praestitit et dedit, oportet quod suae sapientiae sit omnino conforme.
Caeterum et totus philosophiae decursus consistit ut per cognitionem creaturae cognoscatur Creator, cui propter reuerentiam maiestatis et beneficia creationis et conseruationis et futurae felicitatis seruiatur in cultu honorifico et morum pulchritudine et legum utilium honestate, ut in pace et iustitia uiuant homines in hac uita. Philosophia enim speculatiua decurrit usque ad cognitionem. creatoris per creaturas, et moralis philosophia morum honestatem, leges iustas et cultum Dei statuit, et persuadet de futura felicitate utiliter et magnifice secundum possibile philosophiae. Haec sunt certa discurrentibus per omnes partes philosophiae principales, sicut sequentia docebunt. Cum igitur haec sint omnino necessaria Christianis et omnino consona sapientiae Dei, manifestum est quod philosophia necessaria [est] legi diuinae et fidelibus in ea gloriantibus.
Item omnes sancti et sapientes antiqui in suis expositionibus sensum literalem colligunt ex naturis rerum et proprietatibus earum, ut per conuenientes adaptationes et similitudines eliciant sensus spirituales. Quod declarat Augustinus in libro de Doctrina Christiana secundo, ponens exemplum de uerbo Domini dicentis apostolis, Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. Nam uoluit Dominus per hoc, ut ad similitudinem serpentis totum corpus exponentis pro defensione capitis, apostoli et apostolici uiri se et sua darent pro Christo capite suo et pro fide eius. Et propter hoc omnis creatura in se uel in suo simili uel in uniuersali uel in particulari, a summis coelorum usque ad terminos eorum ponitur in scriptura, ut sicut Deus fecit creaturas et scripturam sic uoluit ipsas res factas ponere in scriptura ad intellectum ipsius tam sensus literalis quam spiritualis. Sed tota philosophiae intentio non est nisi rerum naturas et proprietates euoluere, quapropter totius philosophiae potestas in sacris literis continetur; et hoc maxime patet, quia longe certius ac melius et uerius accipit scriptura creaturas quam labor philosophicus sciat eruere. Quod pro infinitis exemplis pateat in iride ad praesens. Philosophus Aristoteles suis obscuritatibus nos perturbat, nec aliquid quod dignum sit ualemus per eum intelligere; nec mirum, cum Auicenna eius praecipuus imitator, princeps et dux philosophiae post eum, ut super capitulum Aristotelis de Iride tertio Meteororum dicit commentator, fateatur se naturam iridis non bene agnouisse. Et causa huius est quia philosophi causam finalem iridis ignorauerunt, et ignorato fine, ignorant ea quae ad finem sunt, quia finis imponit necessitatem his quae ad finem ordinantur, ut Aristoteles uult secundo Physicorum. Causa uero finalis iridis est dissipatio humiditatis aqueae, sicut patet ex libro Genesis, unde semper in apparitione iridis est nubium resolutio in stillicidia infinita, et consumuntur aqueae humiditates tam in aere quam in mari et terra; quia una pars iridis cadit in sphaeras aquae et terrae. Consumptio uero aqueae humiditatis non potest esse per iridem nisi propter radios solis facientes eam, nam per uarias reflectiones et fractiones congregantur radii infiniti, et congregatio radiorum est causa resolutionis et consumptionis aquarum, et ideo iris generatur per reflectiones multiplices. Non enim possunt radii congregari nisi per fractionem et reflectionem, ut postea suo loco scietur. Ex scriptura igitur Geneseos cum dicitur, Ponam arcum meum in nubibus coeli, ut non sit amplius diluuium super terram, accipitur causa finalis ipsius iridis, ex qua inuestigari potest causa efficiens et modus generandi iridem, qui modus non fuit notus philosophis sufficienter, secundum quod libri eorum nobis manifestant. Et ita est de omni creatura. Impossibile enim est quod homo sciret ueritatem creaturae ultimam, secundum quam accipitur in scriptura, nisi fuerit specialiter a Deo illustratus. Nam creaturae accipiuntur ibi propter ueritates gratiae et gloriae eliciendas, quas philosophi nesciuerunt, et ideo ad potestatem ultimam sapientiae creaturarum non uenerunt, sicut sacra scriptura eam in suis continet uisceribus. Unde tota philosophiae uirtus iacet in sensu literali sacris mysteriis gratiae et gloriae decorata, tanquam quibusdam picturis et coloribus nobilissimis redimita.
Et hoc ultimo confirmari potest per hoc quod eisdem personis data est philosophiae plenitudo, quibus et lex Dei, scilicet sanctis patriarchis et prophetis a mundi principio. Et non solum est necessarium propter articulum qui hic tractatur, sed propter totum negotium sapientiae certificandum. Nam impossibile fuit homini ad magnalia scientiarum et artium deuenire per se, sed oportet quod habuerit reuelationem, qua probata nihil debet apud nos dubitari de arcanis sapientiae repertis apud auctores, quamuis nos in illis fuerimus inexperti. Sed nullum capitulum sapientiale est tanti laboris sicut est certificatio huius rei, eo quod est magnum fundamentum totius comprehensionis humanae, atque contrarietates et dubia multipliciter intercurrunt, et oportet auctores et uolumina abundantius reuolui quam pro aliquo alio articulo, qui in toto sapientiae studio ualeat reperiri. Dico igitur quod eisdem personis a Deo data est potestas philosophiae, quibus et sacra scriptura, scilicet sanctis ab initio, ut sic appareat una esse sapientia completa hominibus necessaria. Soli enim patriarchae et prophetae fuerunt ueri philosophi qui omnia sciuerunt, scilicet non solum legem Dei, sed omnes partes philosophiae. Hoc enim ipsa sacra scriptura nobis satis euidenter ostendit, quae dicit Ioseph erudiuisse principes Pharaonis et senes Aegypti prudentiam docuisse, et Moysem fuisse peritum in omni sapientia Aegyptiorum. Et Bezaleel et Aholiab hoc demonstrant, qui omni intellectu et sapientia rerum naturalium fuerunt illustrati; uno enim flatu Spiritus Sanctus eos illuminauit et docuit totam potestatem naturae in rebus metallicis et caeteris mineralibus. Sed et Solomon sapientior omnibus praecedentibus et subsequentibus secundum testimonium scripturae plenam obtinuit philosophiae potestatem. Et Iosephus primo antiquitatum libro dicit quod cum filii Adae per Seth fuerint uiri religiosi et ab ipso Deo facti, Deus dedit eis sexcentos uiuere annos propter gloriosas partes philosophiae, in quibus studuerunt, ut quod Deus eis reuelauit possent experiri per uitae longitudinem. Et addit quod Noe et filii eius Chaldeos docuerunt partes philosophiae, et quod Abraham intrauit Aegyptum et docuit Aegyptios. Et postea in octauo libro addit, quod nullam naturam inexaminatam Solomon praeteriit, sed de omnibus philosophatus est, et disciplinam proprietatum earum euidenter exposuit, et tangit quomodo descendens ad singula composuerit quatuor millia librorum et quinque; et adiungit multa quae naturam communiter operantem scimus nullatenus adimplere. Et maximus Aristoteles ipsa ueritate coactus dicit in libro Secretorum, Omnem sapientiam Deus reuelauit suis prophetis et iustis et quibusdam aliis quos praeelegit, et illustrauit spiritu diuinae sapientiae, et dotauit eos dotibus scientiae. Ab istis sequentes uiri philosophi philosophiae principium et originem habuerunt, Indi, Latini, Persae et Graeci. Ab istis enim habuerunt et scripserunt artium et scientiarum principia et secreta, quia in scriptis ipsorum nihil firmum, nihil reprobum inuenitur, sed a sapientibus approbatum. Philosophi enim ab eis habuerunt omnia et maxime Graeci, quia magis fuerunt studiosi. Et Auerroes dicit super principium Coeli et Mundi quod in tempore antiquorum ante Aristotelem et caeteros philosophos fuit philosophia completa, ad cuius completionem Aristoteles suo tempore aspirabat. Et in prologo compositionis astrolabii Ptolemaei, et apud Albumasar in maiori introductorio et alibi et penes alios habetur multipliciter quod Noe et Sem filius eius multiplicarunt philosophiam, et praecipue primogenitus Sem preualuit in hac parte. Deinde post istos fuerunt uiri qui philosophi uocabantur nomine uulgato. Omnes philosophi et poetae famosi et maiores et minores fuerunt post Noe et filios suos, et post Abraham. Nam Aristoteles et omnes consentiunt in hoc quod primi philosophantes fuerunt Chaldaei et Aegyptii, unde adhaeret sententiis patrum Chaldaeorum in undecimo Metaphysicae. Et in Aegypto scholasticum studium primo institutum est, ut dicit in primo Metaphysicae. Quia licet Noe et filii eius docuerunt Chaldaeos antequam Abraham docuit Aegyptios, tamen non fuit studium more scholastico regulariter ita cito institutum, sed paulatim creuit ordo eius et exercitium. Quatenus igitur omnis dubitatio tollatur in hac parte, uideamus decursum et seriem infidelium philosophorum et poetarum, et omnium sollicitantium de studio sapientiali, ut percipiamus quod post Abraham et praedecessores suos, quibus a Deo omnis sapientia reuelata est, inuenti sint singuli qui aliquem titulum sapientiae laudabiliter adepti sunt. Nam quamcunque uolumus strictius computare, Zoroastres inuenit artes magicas secundum Augustinum uicesimo primo de Ciuitate Dei, et secundum omnes auctores hoc uulgatum est; sed hic fuit Cham filius Noe, ut Clemens libro suo et Magister Historiarum et Speculum Historiale conscribunt. Deinde Io, quae postea Isis dicta est, dedit literas Aegyptiis, ut Augustinus dicit libro de Ciuitate Dei octauo decimo; ante cuius tempora non fuit secundum Augustinum sapientiae studium literis et scriptis pertractatum, quamuis doctrina uerbi Abraham eos instruxit. Et haec Isis, ut Augustinus ait, dicitur fuisse filia Inachi, qui fuit primus rex Argiuorum, qui regnauit primo anno Iacob et Esau nepotum Abrahae, sicut Augustinus et historiae confitentur; quamquam et aliqui uoluerunt quod Isis uenerit de Aethiopia in Aegyptum regina, et eis literas dedit, et multa beneficia contulit, sicut recitat Augustinus. Sed tamen ante tempus Inachi non fuit, nec in ordine regum Aegypti in chronicis reperitur. Eodem tempore fuit Minerua aetate uirginali apparens, multorum ut ait Augustinus operum inuentrix, quae Pallas dicitur, et apud poetas dea sapientiae nuncupatur, et Athena uocatur atque Tritonia, ut dicit Augustinus. Et Isidorus hunc locum esse in Africa, qui Trito uocatur, refert octauo libro Etymologiarum, et Plinius quinto libro, a quo Pallas dicitur Tritonia, et fuit tempore diluuii et Ogygii regis quod illi ascribitur, quia in Achaia accidit tempore eius, qui secundum Augustinum, Eusebium et Hieronymum, ac Solinum libro de mirabilibus mundi, fuit tempore Phoronei filii Inachi. Regnauit autem Inachus quinquaginta annis, et Phoroneus eius filius 61, cuius tempore facta est repromissio Iacob, sicut patri suo, ut dicit Augustinus. Et ideo Ogygius fuit tempore Iacob, unde Solinus dicit diluuium primum in Achaia fuisse tempore Ogygii et Iacob patriarchae, quod diluuium fuit ante diluuium Deucalionis per sexcentos annos, ut idem narrat Solinus. Nam ut Hieronymus et Eusebius narrant, regnante Cecrope rege Atheniensium, sub quo Moyses eduxit filios Israel de Aegypto, fuit Deucalionis diluuium. Et sub Phoroneo moralis philosophia incepit apud infideles. Nam Augustinus dicit quod sub eo legum et iudiciorum Graecia clarior facta est institutis. Sed prius fuerunt mores et iura uiuendi, quod patet per inhibitionem sanguinis, et licentiam de esu carnium post diluuium, et de emptione et uenditione apud Abraham pro spelunca duplici, et de circumcisione et huiusmodi, atque sanctitas Abrahae et patrum suorum leges honestas et sacras uiuendi concludit fuisse ab eis edoctas. Et cum minus utiles scientias perfecerunt, non debuit tantorum uirorum sapientia scientiam morum utilissimam negligere. Deinde primus inter uiros titulo maioris sapientiae insignitus fuit Prometheus, quem poetae ferunt de luto formasse homines, quia optimus sapientiae doctor fuisse perhibetur, ut Augustinus dicit decimo octauo de Ciuitate Dei. Cuius frater, ut idem ait Augustinus, fuit Atlas magnus astrologus; unde occasionem, ut Augustinus refert, fabula inuenit ut eum portare coelum confingeret, quamuismons eius nomine nuncupetur, cuius altitudine potius coeli portatio in opinionem uulgi uenisse uideatur, qui in extremis Africae maritimis prope Gades Herculis attollitur uelut in coelum. Sed priores fuerunt filii Noe et Abraham qui fuerunt periti astronomi, ut Iosephus narrat, et Isidorus libro tertio, et Clemens libro primo, hoc idem de Abraham confitentur. Nam hi secundum Augustinum floruerunt quando Moyses natus est, et Isidorus concordat libro quinto dicens quod Atlas fuit sub seruitute filiorum Israel ante natum Moysen. Atlas uero, ut dicit Augustinus, fuit auus maternus Hermetis Mercurii maioris, qui magnarum artium peritus claruit, et eas hominibus tradidit, propter quod eum. tanquam deum post mortem uenerati sunt, et hic, ut dicit Augustinus decimo octauo libro, fuit tempore quo Moyses eduxit filios Israel de Aegypto. Cuius nepos fuit Hermes Mercurius qui ad differentiam alterius dictus est Trismegistus, qui famosus fuit philosophus Aegypti et partium meridionalium maxime in moralibus, et quae ad cultum et diuina pertinere noscuntur, sicut Augustinus docet octauo de Ciuitate Dei; et hic scripsit ad Asclepium, sicut patet in libro de diuinitate, qui satis habetur; cuius Asclepii auus fuit Aesculapius primus medicinae auctor apud philosophos infideles, secundum quod Augustinus recitat octauo libro. Sed tamen Isidorus dicit tertio libro Etymologiarum quod Apollo pater fuit Aesculapii, qui primo inter philosophos infideles dicitur docuisse artem medicinae. Nam et patri ascribitur medicina quantum ad documenta prima; sed filio magis, quia hanc artem ampliauit et certiori modo docuit. Nam Apollo per carmina et huiusmodi remedia processit, Aesculapius per ueritatem experientiae, ut Isidorus dicit, et creditur esse Apollo magnus, qui a poetis fingitur esse inter deos et dare responsa in templo Apollinis in Delos insula, unde uocatur Apollo Delphicus. Et tamen ante istos fuit inaestimabilis gloria medicinae, secundum quod Aristoteles tangit in libro de Regimine Uitae, quam Adae et Enoch magis ascribit quam sequentibus philosophis. Et cum medicina sit magis necessaria homini quam multae aliae scientiae, non est dubium quin filii Adae et Noe illam adinuenerint, quibus sapientiae plenitudo data fuit, et quibus concessum est tamdiu uiuere propter studium sapientiae perficiendum.
20
Post haec, tempore Othonielis Iudicis Israel, regnauit Cadmus Thebaeus, qui primus dedit literas Graecis, ut in chronicis Cluniacensibus edocetur. Et Beda in libro temporum minore et caeteri concordant [quod] sub Aoth Iudice Amphion musicus floruit; qui Aoth fuit primus post Othonielem, sub Debbora et Barac. Fuit alius Apollo philosophus, secundum chronicam Cluniacensem auctor medicinae, contemporaneus Herculi secundo, cuius facta celebrantur, sicut dicit Augustinus decimo octauo de Ciuitate Dei, qui Hercules in tempore Abimelech Iudicis Troiam uastauit, et pilas suas in India statuit, et in Gadibus columnas erexit, et dolorem morbi non ferens seipsum tempore Iephthae Iudicis cremauit, ut per Augustinum et dicta chronica confirmatur. De hoc Hercule secundo propter hoc narraui, quia alius fuit Hercules prope tempus Mercurii maioris, qui parum post eum fuit, ut narrat Augustinus. Et post eum fuit tertius, qui certamen Olympiacum constituit, quod intermissum filius eius Picus instaurauit post excidium Troiae anno quadringentesimo octauo, ut Solinus scribit. Unde multi decepti fuerunt, unum Herculem aestimantes, qui omnia fecerit quae de pluribus scripta sunt, ut dicit Augustinus. Similiter erratum est de hoc philosopho Apolline. Nam omnes, ut dicit Augustinus, aestimant ipsum fuisse illum qui pro deo in Delos insula colebatur, tanquam unus et idem esset, cuius contrarium ostenditur multis testimoniis. Nam ille Apollo qui in templis dabat testimonia inuenitur saltem respondisse quando primo facta est ciuitas Athenarum ut Athena, quae est Minerua, pro dea coleretur, et ideo hic philosophus non potest esse, qui pro deo Delphico colebatur. Sed secundum quod dicit Augustinus, fuit filius Latonae, cuius soror Diana. Et Isidorus octauo libro idem dicit. Similiter non uidetur esse ille de quo Hieronymus scribit in Epistola ad Paulinum quae Bibliis praeponitur Latinorum. Nam ille Hiarchum inuenit in aureo throno sedentem et docentem, qui Hiarchus dicitur esse Abrachis astronomus, qui post mortem Alexandri magni fuit, sicut docet Ptolemaeus in Almagesti. Et ideo secundum hoc tres fuerunt Apollines, sicut Hercules. Deinde sub Gideone Orpheus et Linus claruerunt, secundum quod Beda refert. Et hi, scilicet Amphion et Orpheus et Linus et huiusmodi sui temporis dicti sunt poetae theologi, secundum quod Augustinus dicit; eo quod Diis carmina faciebant; secundum Solinum autem Nicostrate mater Euandri regis Romani dicta est a uaticinio Carmentis quae in Capitoli[n]o monte Romae habitauit, et Latinis primo literas dedit. Et hoc ut Beda refert fuit tempore Iair Iudicis Israel, secundum tamen chronicam Cluniacensem fuit tempore iudicis qui post Iair transactis septemdecim annis iudicauit. Sed de hoc non est uis quantum ad praesentem intentionem. Propter uero Sibyllas et maxime Erythraeam, quae omnes praedictos et praedictas infideles philosophantes longe supergressa est, oportet excidium Troiae certificari. Nam Augustinus refert octauo de Ciuitate Dei quod multi auctores scripserunt eam fuisse tempore Troiani belli, licet alii tempore Romuli et Achaz uel Ezechiae regis Iuda, uoluerint eam fuisse, ut dicit Augustinus. Excidium uero Troiae fuit ante Romulum per quadringentos annos. Nam Solinus probat Romam fuisse conditam Olympiade septima quadringentesimo tricesimo tertio post bellum Troianum, sicut docet euidenter per Herculem et Picum filium suum supradictos, et per alios. Et secundum Augustinum octauo praefato uult quod Troia capta sit iudicante Hebraeos Labdon supradicto, unde in chronicis Cluniacensibus dicitur quod tertio anno ipsius Labdon Troia capta est. Deinde tempore Samuelis secundum chronicam Cluniacensem, sed expressius in gestis maiorum Britonum, fuit Homerus poeta famosus. Deinde Hesiodus philosophus successit Homero ante Romam conditam, ut ait Tullius in libro de Quaestionibus Tusculanis. Et postea Archilochus, regnante Romulo, sicut ibidem scribitur, et ideo tempore Achaz uel Ezechiae regum Iuda. Nam primo anno Numitoris aui Romuli, qui fuit ultimus rex Albanorum in Italia, sicut Augustinus dicit, fuit Roma condita. Et ideo simul regnauerunt Numitor et eius nepos Romulus, et tunc cessauit regnum et nomen Albanorum, et uocati sunt Romani reges; et rex tunc erat in Iuda Achaz, uel sicut alii putant qui ei successit Ezechias, quem quidem constat optimum et piissimum regem, Romuli regnasse temporibus.
Haec Augustinus; sed sub eodem Romulo Thales Milesius fuisse perhibetur secundum Augustinum, qui fuit primus de septem sapientibus. Nam post poetas theologos creuit sapientia, et dediti sapientiae uocati sunt Sophi, id est, sapientes. Secundum tamen Bedam in libro Temporum, et secundum Isidorum quinto Etymologiarum et alios Thales fuit sub Iosia, qui physicus rerum naturam scrutatus est et astrologus tempore quo populus Hebraeorum, ut Augustinus refert, ductus est in captiuitatem. Alius de septem sapientibus apparuit, scilicet Pittacus nomine, et patria ac gente Mytilenus; et alii quinque fuerunt tempore captiuitatis, quorum nomina sunt haec, Solon Atheniensis, Chilon Lacedaemonius, Pariandrius [Periander] Corinthius, Cleobulus Li[n]dius, Brias [Bias] Prienaeus. De his. Solon dedit leges Atheniensibus ad quas transferendas decem uiros populus Romanus misit, et uocantur leges duodecim tabularum, sicut scribit Isidorus quinto libro, et Gratianus accepit ab eo. Alii uero quatuor nihil in scriptis reliquerunt, ut Augustinus dicit. Hi tamen omnes dicti sunt sapientes secundum Augustinum octauo de Ciuitate Dei, qui ab aliis hominibus uitae genere distinguebantur quibusdam praeceptis ad bene uiuendum accommodatis, et secundum Augustinum octauo hi sapientes fuerunt Ionici, id est Graeci, ubi nunc Graecia nominatur. Aliud uero genus hominum sapientiae deditorum post eos exortum est in lingua Graeca, quod tamen uocatur Italicum, sed ex ea parte qua Italia dicebatur antiquitus Magna Graecia, et quia hi studuerunt in Italia, licet Graeci et in lingua Graeca. Et isti non uoluerunt se uocari sapientes, sed amatores sapientiae; quorum princeps fuit Pythagoras Samius a Samo insula, a quo cum quaereretur quis esset respondit quod philosophus, id est amator sapientiae, sicut Augustinus dicit libro octauo; sed decimo octauo libro de Ciuitate Dei dicit Augustinus quod apparuit Pythagoras eo tempore quo Iudaeorum soluta est captiuitas. Et secundum Tullium in libro primo de Quaestionibus Tusculanis, Tarquinio Superbo regnante Romanis, qui fuit septimus a Romulo et ultimus rex Romanorum, post quem consules exorti sunt, uenit in Italiam Pythagoras, et illam Magnam Graeciam tenuit cum honore, cum disciplina, cum auctoritate; per multa secula postea sic uiguit Pythagor[e]orum nomen, ut nulli alii docti uiderentur. Et hic Tarquinius, ut scribit Beda, tempore Cyri regis Persarum, qui laxauit captiuitatem Iudaeorum, incepit regnare ac regnauit tempore Cambysis filii eius et duorum fratrum magorum, et Darii, in cuius anno secundo templum aedificatum est, et tunc clarus habebatur Pythagoras, ut dicit Beda, et Zorobabel, Aggaeus, Zacharias, et Malachias prophetae claruerunt. Pythagoras quidem edoctus fuit a Pherecyde Syrio, ut dicit Tullius libro praedicto, qui Pherecydes primus animos hominum posuit immortales; cuius tempora non certificantur nisi per tempus Pythagorae discipuli sui, quamuis et Isidorus libro primo dicat quod Pherecydes scripsit historias tempore Esdrae, quod potuit forte esse uersus finem uitae ipsius Pherecydis et in iuuentute Esdrae. Nam a tempore quo dictus est Pythagoras claruisse fluxerunt triginta sex anni quibus regnauit Darius, et uiginti sex quibus Xerxes, et septem menses quibus Artabanus, et sex anni Artaxerxis Longimani, antequam Esdras ascendit de Babylone in Ierusalem. Nam septimo anno regni eius prima die mensis primi Esdras, secundum scripturam et chronicam, profectus est.
Haec autem duo genera philosophantium, scilicet Ionicum et Italicum, ramificata sunt per multas sectas et uarios successores usque ad doctrinam Aristotelis, qui correxit ac mutauit omnium praecedentium positiones, qui philosophiam perficere conatus est. Successerunt uero Pythagorae Archytas Tarentinus et Timaeus inter alios maxime nominati. Sed praecipui philosophi ut Socrates et Plato et Aristoteles non descenderunt ex hac linea, immo Ionici et ueri Graeci fuerunt, quorum primus fuit Thales Milesius. Quomodo autem huic caeteri successerunt, ostendit Augustinus octauo libro de Ciuitate Dei. Nam post Thalem fuit primus Anaximander eius discipulus, cuius successor fuit Anaximenes, et hi duo fuerunt tempore Iudaicae captiuitatis, ut dicit Augustinus decimo octauo de Ciuitate Dei, et alii similiter concordant in hoc. Anaxagoras uero et Diogenes Anaximenis auditores eidem successerunt sub Dario Hydaspi, cuius anno secundo templum cepit aedificari. Anaxagorae, ut dicit Augustinus, successit Archelaus eius discipulus, cuius auditor Democritus secundum Isidorum octauo libro, et Socrates secundum Augustinum octauo libro, Archelai fuisse discipulus perhibetur. Socrates autem natus est secundum Bedam sub Artabano, qui Persis regnauit annis septem, cui in idem regimen successit Artaxerxes Longimanus, in cuius anno septimo Esdras descendit de Babylone; et ideo simul fuerunt Esdras et Socrates, sed tamen prior natu fuit Esdras, sicut ex nunc dictis claret. Et ideo dicit decimo octauo libro Augustinus quod post Esdram fuit Socrates, hoc est posterior natu. Nam quando floruit Esdras apud regem Persarum et Iudaeos, tunc Socrates exortus est. Hic est Socrates qui dicitur pater philosophorum magnorum, quoniam Platonis et Aristotelis magister, a quibus omnes sectae philosophantium descenderunt. Plato quidem, secundum Bedam in tractatu maiori de temporibus, natus est sub Sogdiano, qui mensibus septem regnauit, cui successit Darius cognomento Nothus, quamquam sub eodem Dario Beda in maiori tractatu de temporibus scribat natum esse Platonem. Sed in illo tractatu tempus Sogdiani, quia modicum fuit, computat sub regno Darii. Nam continuat eum cum Artaxerxe Longimano. Nascente uero Platone Hippocrates medicus, ut dicit Beda, insignis habetur, et hoc tempore Empedocles et Parmenides inuenti sunt; sed Plato Socratica primo addiscens, et ea quae Graeciae fuerunt, magister Athenarum Aegyptum petiit, et Archytam Tarentinum et Timaeum, eandem que oram Italiae quae Magna Graecia dicebatur, laboriosissime peragrauit, ut dicit Hieronymus ad Paulinum. Et contra Rufinum scribit Hieronymus quod Plato post Academiam et innumerabiles discipulos, sentiens multum suae deesse doctrinae, uenit ad Magnam Graeciam, ibi que ab Archyta Tarentino Timaeo que Locrensi Pythagorae doctrina eruditus elegantiam et leporem cum huiusmodi instituit disciplinis. Et iste Plato omnibus philosophis antefertur secundum sanctos, quoniam eius libri ad manus eorum deuenerunt, et quia sententias de Deo pulchras et de moribus et uita futura multa conscripsit, quae sacrae Dei sapientiae multum concordant, ut in parte philosophiae moralis explanabo; et ob hoc aestimauerunt multi uiri catholici quod audiuerit Ieremiam prophetam in Aegypto. Nam Aegyptum petiit propter sapientiam et a barbaris sacerdotibus instructus est, ut scribit Tullius de eo quinto Academicorum libro. Sed tamen Augustinus dicit quod non fuit tempore Ieremiae. Nam Ieremias, ut dicit decimo octauo de Ciuitate Dei, primo prophetauit tempore quarti regis a Romulo, qui uocatus est Ancus Martius, et in tempore quinti regis, scilicet Tarquinii Prisci. Sed Plato tunc non fuit, immo post tempus Ieremiae fere per annos centum, ut Augustinus dicit libro octauo, natus est Plato, nec tamen, ut alii aestimabant, inuenit LXX. interpretes, a quibus instrueretur. Nam sicut Augustinus dicit libro octauo, et Tullius libro de Senectute, Plato mortuus est octogesimo primo anno uitae suae, et hoc in fine regni Artaxerxis, qui Ochus dicebatur, ut scribit Beda; et a mortis eius anno, ut dicit Augustinus, fuerunt fere triginta anni ad LXX. interpretes, quapropter ab eis doctus non est in diuinis rebus. Sed aestimat Augustinus quod cum fuerit scientiae cupidus didicit literas Hebraeas, et libros Ueteris Testamenti perlegit, quod ostendit per mundi creationem quam posuit conformiter scripturae, atque per nomen Dei quod Ipse imposuit in Exodo, Ego sum qui sum, quando Moyses quaesiuit a Deo quod esset nomen eius; hoc autem nomine Dei Plato usus est, et ipsum esse nomen eius affirmat.
Ante uero mortem Socratis natus est Aristoteles, quoniam per tres annos auditor eius fuit, sicut in uita Aristotelis legitur. Et secundum Bedam natus est sub Artaxerxe qui cognominatus est Mnemon, qui successit Dario Notho; et in decimo septimo anno uitae suae fuit auditor Socratis, et ipsum per tres annos audiuit; et post mortem Socratis factus est auditor Platonis, secundum Bedam, et ipsum audiuit uiginti annos, ut in uita sua legitur; et post mortem Platonis uixit uiginti tres annos; unde in uniuerso non uixit nisi sexaginta tres annos, sicut ex dictis patet. Et hoc similiter scribitur in libro Censorini de die natali; quem ille Censorinus refert contra passionem mortalem per tres annos animi magnitudine magis quam medicinae uirtute luctatum fuisse. Hic Aristoteles magister Alexandri magni effectus duo millia hominum auctoritate discipuli sui misit per mundi regiones, ut naturas rerum exquirerent, sicut Plinius narrat in Naturalibus octauo libro, et mille libros composuit, ut in eius uita legitur. Hic enim philosophorum praecedentium errores euacuauit, et augmentauit philosophiam, aspirans ad eius complementum quod habuerunt antiqui patriarchae, quamuis non potuit singula perficere. Nam posteriores ipsum in aliquibus correxerunt, et multa ad eius opera addiderunt, et adhuc addentur usque ad finem mundi, quia nihil est perfectum in humanis adinuentionibus, ut in prioribus expositum est. Hunc natura firmauit, ut dicit Auerroes tertio de Anima, ut ultimam perfectionem hominis inueniret. Hic omnium philosophorum magnorum testimonio praefertur philosophis, et philosophiae ascribendum est illud solum quod ipse affirmauit; unde nunc temporis autonomatice Philosophus nominatur in auctoritate philosophiae, sicut Paulus in doctrina sapientiae sacrae Apostoli nomine intelligitur. Quieuit autem et siluit philosophia Aristotelis pro maiori parte, aut propter occultationem exemplarium et raritatem, aut propter difficultatem, aut propter inuidiam, aut propter guerras Orientis, usque post tempora Machometi, quando Auicenna et Auerroes et caeteri reuocauerunt philosophiam Aristotelis in lucem plenae expositionis. Et licet aliqua logicalia et quaedam alia translata fuerint per Boetium de Graeco, tamen a tempore Michaelis Scoti, qui annis Domini 1230 transactis apparuit deferens librorum Aristotelis partes aliquas de Naturalibus et Metaphysicis cum expositionibus authenticis, magnificata est philosophia Aristotelis apud Latinos. Sed respectu multitudinis et magnitudinis sapientiae suae in mille tractatibus comprehensae, ualde modicum adhuc in linguam Latinam est translatum, et minus est in usu uulgi studentium. Auicenna quidem praecipue imitator et expositor Aristotelis, et complens philosophiam secundum quod ei fuit possibile, triplex uolumen condidit philosophiae, ut ipse dicit in prologo libri Sufficientiae: unum uulgatum iuxta communes sententias philosophorum Peripateticorum, qui sunt de secta Aristotelis; aliud uero secundum puram ueritatem philosophiae, quae non timet ictus lancearum contradicentium, ut ipse asserit; tertium uero fuit conterminum uitae suae, in quo exposuit priora et secretiora naturae et artis recollegit. Sed de his uoluminibus duo non sunt translata; primum autem secundum aliquas partes habent Latini, qui uocatur liber Assiphae, id est, liber Sufficientiae. Post hunc uenit Auerroes, homo solidae sapientiae, corrigens multa priorum et addens multa, quamuis corrigendus sit in aliquibus, et in multis complendus. Nam faciendi plures libros nullus est finis, ut scribit Solomon in Ecclesiaste.
His consideratis, patet intentum principale, et manifestum est quod omnes philosophi infideles et poetae et Sibyllae et quicunque sapientiae dediti fuerunt, inuenti sunt post philosophos ueros et fideles et perfectos, qui fuerunt filii Seth et Noe cum filiis suis, quibus Deus dedit uiuere sexcentos annos ad minus propter studium sapientiae complendum, ut dicit Iosephus primo Antiquitatum, asserens quod in minori tempore non potuerunt complere philosophiam, praecipue propter astronomiam, in qua est maior difficultas eo quod a coelestibus homines mortales multum distant. Sed Deus eis reuelauit omnia, et dedit eis uitae longitudinem ut philosophiam per experientiam complerent. Sed propter malitiam hominum qui abusi sunt uiis sapientiae, ut primo Nemroth et Zoroastes et Atlas et Prometheus et Mercurius Trismegistus et Aesculapius et Apollo et Minerua et huiusmodi qui colebantur sicut Dii propter sapientiam, Deus obscurauit insipiens cor multitudinis; et cecidit paulatim usus philosophiae usquequo iterum Solomon eam reuocauit et perfecit omnino, sicut Iosephus docet octauo Antiquitatum. Et iterum propter hominum peccata euanuit studium sapientiae paulatim, donec Thales Milesius resumpsit eam, et eius successores dilatauerunt, usquequo Aristoteles consummauit, quantum fuit possibile iuxta tempus illud. Sed isti ab Hebraeis didicerunt omnia, sicut Aristoteles dicit in libro Secretorum, ut prius expositum est. Quoniam igitur primi philosophi infideles, ut Nemroth et Prometheus, Atlas et Apollo et alii fuerunt post Seth et Noe et Sem et Abraham, et post filios eorum qui compleuerunt philosophiam; et post Solomonem qui secundo perfecit eam, fuerunt reliqui philosophi infideles, Thales et Pythagoras et Socrates et Plato et Aristoteles, manifestum est quod philosophiae perfectio fuit primo data sanctis patriarchis et prophetis, quibus lex Dei similiter fuit ab uno et eodem Deo reuelata; quod non fuisset factum nisi philosophia omnino esset sanctis Dei et legi sacrae conformis, et utilis ac necessaria propter intellectum legis et executionem et defensionem; insuper ut fiat eius persuasio et probetur et communicetur et dilatetur, nam omnibus modis his necessaria est, sicut discurrendo per partes philosophiae singulas apparebit. Et ideo philosophia non est nisi sapientiae diuinae explicatio per doctrinam et opus. Et propter hoc una est sapientia perfecta quae sacris literis continetur, et sanctis a Deo data; per philosophiam tamen, sicut per ius canonicum, explicanda.
30
Ex his sequitur necessario quod nos Christiani debemus uti philosophia in diuinis, et in philosophicis multa assumere theologica, ut appareat quod una sit sapientia in utraque relucens. Quam necessitatem uolo certificare non solum propter unitatem sapientiae, sed propter hoc quod inferius oportet nos in philosophia reuoluere sententias fidei et theologiae magnificas, quas reperimus in libris philosophorum et in partibus philosophiae; ut non sit mirum quod in philosophia tangam sacratissimas ueritates, quoniam philosophis Deus multas concessit sapientiae suae ueritates. Oportet igitur ut trahatur philosophiae potestas ad sacram ueritatem quantum possumus, nam ualor philosophiae aliter non lucescit, quoniam philosophia secundum se considerata nullius utilitatis est. Philosophi uero infideles damnati sunt, et 'cognouerunt Deum, nec sicut Deum glorificauerunt, et ideo stulti facti sunt, et euanuerunt a cogitationibus suis', et ideo philosophia non potest aliquid dignitatis habere nisi quantum de ea requirit Dei sapientia. Totum enim residuum est erroneum et inane; et propter hoc dicit Alpharabius in libro de Scientiis, quod sicut puer indoctus se habet ad hominem sapientissimum in philosophia, sic homo talis ad sapientiam Dei reuelandam noscitur se habere. Quapropter philosophia secundum se nihil est, sed tunc recipit uigorem et dignitatem, quando sacram sapientiam dignatur assumere. Praeterea semper crescere potest in hac uita studium sapientiae, quia nihil est perfectum in humanis inuentionibus. Quapropter antiquorum defectum deberemus nos posteriores supplere, quia introiuimus in labores eorum, per quos, nisi simus asini, possumus ad meliora excitari; quia miserrimum est semper uti inuentis et nunquam inueniendis, ut dicit Boetius, et probatum est efficaciter superius suo loco. Item Christiani debent ad suam professionem, quae sapientia Dei est, caetera pertractare, et uias philosophorum infidelium complere, non solum quia sumus posteriores et debemus addere ad eorum opera, sed ut cogamus sapientiam philosophorum nostrae deseruire. Nam hoc infideles philosophi faciunt ipsa ueritate coacti quantum ipsis est datum; nam totam philosophiam deducunt ad diuinam, ut ex libris Auicennae in Metaphysica et Moralibus, et per Alpharabium et Senecam et Tullium, et per Aristotelem in Metaphysica et Moralibus [patet]. Nam omnia reducunt ad Deum, sicut exercitus ad principem, inferen[te]s de angelis et de aliis multis; quoniam principales articuli fidei reperiuntur in eis; nam ut in moralibus exponetur, Deum esse docent, et quod sit unus in essentia, infinitae potentiae et sapientiae et bonitatis, trinus in personis, scilicet Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui omnia creauit ex nihilo; et de Domino Iesu Christo, et de beata Uirgine multa tangunt. Similiter que de Antichristo et angelis et custodia hominum per eos, necnon de resurrectione mortuorum et de iudicio futuro et de uita futurae felicitatis, quam Deus promittit obedientibus sibi, et de miseria futura quam proponit inferre his qui mandata eius non obseruant. Scribunt que innumerabilia de morum honestate, de legum gloria, de legislatore, quod debet accipere legem a Deo per reuelationem, qui sit mediator Dei et hominum et uicarius Dei in terra, Dominus terreni mundi; de quo cum probatum fuerit, quod receperit legem a Deo, ei credendum sit in omnibus exclusa omni dubitatione et hesitatione; qui debet totum genus humanum ordinare in cultum Dei et legibus iustitiae ac pacis, et in uirtutum exercitu propter reuerentiam Dei ac futuram felicitatem. Et quod idolorum cultura deberet destrui, et quod prophetauerunt de tempore Christi. Haec et his similia undecunque habuerunt philosophi, in libris tamen eorum huiusmodi reperimus, sicut probatio certa docebit in sequentibus, et quilibet potest experiri qui uult libros philosophorum perlegere. Negare enim non possumus quin scripta sint ab eis, undecunque huiusmodi receperunt. Nec mirandum est quod philosophi talia scribant; nam omnes philosophi fuerunt post patriarchas et prophetas, sicut de hoc prius facta est consideratio suo loco, et ideo legerunt libros prophetarum et patriarcharum qui sunt in sacro textu.
Et similiter alios libros fecerunt, tangentes Christi mysteria, ut in libro Enoch et in libro de testamentis patriarcharum et in libris Esdrae tertio, quarto et quinto, et in multis aliis libris de quorum aliquibus fit mentio in sacro textu, ut de libris Nathan et Samuelis et Abdon prophetarum. In huiusmodi enim libris tanguntur expresse articuli fidei, et longe expressius quam in canone scripturae. Nam praeter caeteros libros liber de testamentis patriarcharum ostendit omnia quae de Christo adimpleta sunt. Quilibet enim patriarcha in morte praedicauit filiis suis et tribui suae, et praedixit eis ea quae de Christo tenenda sunt, sicut manifestum est ex libro illo. Et hi libri licet non sint in canone scripturae, tamen sancti et sapientes Graeci et Latini usi sunt eis a principio ecclesiae. Nam beatus Iudas de libro Enoch accepit auctoritatem, et Augustinus quarto [quinto decimo] de Ciuitate Dei multum fundatur super illum librum ut ostendat quod prius fuit sapientia apud sanctos quam apud philosophos, et ait quod magis propter nimiam antiquitatem ille liber non est in auctoritate, quam propter aliud. De libris autem aliis manifestum est quod in usu sanctorum et sapientum antiquorum sunt propter hoc quod planas ueritates de Christo continere noscuntur. Philosophi igitur curiosi et diligentes in studio sapientiae peragrarunt regiones diuersas, ut sapientiam inquirerent, et ideo libros sanctos perlegerunt, et didicerunt ab Hebraeis multa. Nam Auicenna in radicibus moralis philosophiae recitat uerba Esaiae de uita aeterna, dicens illam esse quam oculus non uidit nec auris audiuit, et recitat quod eleemosyna tollit peccatum, sicut propheta ueritatis dicit, scilicet Tobias. Et Augustinus uult octauo de Ciuitate Dei quod Plato legerat librum Genesis, propter creationem mundi quam posuit similem ei quae ibi describitur; et quod legit librum Exodi, propter nomen Dei quod ibi ponitur, scilicet, Ego sum qui sum. Nam hoc usus est Plato, et alibi non potuit inuenire, ut consentit Augustinus. Et praeter sacros libros prophetales patriarchae et prophetae composuerunt libros philosophiae, immo totam philosophiam bis perfecerunt; et quod philosophi non habuerunt nisi ab eis, sicut Aristoteles dicit, ostensum est in praecedentibus euidenter. Et quia una est sapientia completa quae sufficit humano generi, ideo sancti in libris philosophicis miscuerunt diuina multa cum aliis, quantum potuit philosophia recipere. Et propter hoc per istos libros philosophicos sanctorum multa perceperunt philosophi de diuinis ueritatibus.
Praeterea cum ipsi philosophi fuerint dediti ueritatibus et omni uitae bonitati, contemnentes diuitias delicias et honores, aspirantes ad futuram felicitatem quantum potuit humana fragilitas, immo uictores effecti humanae naturae, sicut Hieronymus scribit de Diogene in libro contra Iouinianum, non est mirum si Deus, qui in his minoribus illuminauit, daret eis aliqua lumina ueritatum maiorum; et si non principaliter propter eos, tamen propter nos, ut eorum persuasionibus mundus disponeretur ad fidem. Et ad hoc facit quod Sibyllae multae inuentae sunt, decem scilicet prophetissae, sicut omnes sancti concordant, ut Augustinus decimo octauo libro de Ciuitate Dei, et Isidorus libro Etymologiarum septimo, et alii similiter. Necnon historiae et philosophi et poetae concordant uniuersaliter in his Sibyllis. Sed certum est eas recitasse diuina, et ea quae de Christo habentur, et de iudicio futuro et huiusmodi. Ergo multo magis probabile est quod philosophi sapientissimi et optimi a Deo receperunt huiusmodi ueritates. Quod uero Sibyllae locutae sunt ueritates diuinas, manifestum est per sanctos et alias; et sufficit recitare quod Augustinus dicit in libro de Ciuitate Dei decimo octauo. Dixerunt igitur istae mulieres huiusmodi sermones; 'dabunt Deo alapas manibus incestis, et impurato ore exspuent uenenatos sputos, dabit uero ad uerbera simpliciter sanctum dorsum, et colaphos accipiens tacebit, et corona spinea coronabitur. Ad cibum autem fel, et ad potum acetum dederunt. Insipiens gens, Deum tuum non intellexisti ludentem mortalium mentibus, sed spinis coronasti, horridum fel miscuisti. Templi uero uelum scindetur, et medio die nox erit tenebrosa tribus horis. Et morte morietur tribus diebus somno suscepto'. Et iterum metrice dixit Sibylla, Iudicii signum tellus sudore madescet, Ex caelo rex adueniet per secla futurus, Scilicet in carne praesens ut iudicet orbem, Unde Deum cernent incredulus atque fidelis Celsum cum sanctis aeui iam termino in ipso, Sic animae cum carne aderunt quas iudicet ipse, Exuret terras ignis pontum que polum que. — Sontes aeternum flamma cremabit. Actus occultos retegens tunc quisque loquetur, Secreta atque Deus reserabit pectora luci. Eripitur solis iubar et chorus interit astris, Uoluetur caelum, lunaris splendor abibit, Eiiciet colles, ualles extollet ab imo. Sic pariter fontes torrentur flumina que igni. Tartareum que Chaos monstrabit terra dehiscens. Excidet e caelis ignis que et sulphuris amnis. Si igitur mulierculae fragiles huiusmodi dixerunt, longe magis credendum est philosophos sapientissimos huiusmodi gustasse ueritates. Et Augustinus uult decimo octauo de Ciuitate Dei alios percepisse Dei ueritatem quam illi qui de linea. Abraham usque ad Christum et deinceps descenderunt. Nam Iob sciuit resurrectionem et Dei ueritates. Et in chronicis Eusebii legitur, quod Helena et Constantino imperantibus fuit cadauer effosum, cum quo inueniebatur scriptura haec, Credo in Christum; sub Helena et Constantino iterum me uidebit sol. Et nunc tempore Domini Alexandri Papae quarti Saracenus in Bozea mundum contemnens, uacans in lege sua Deo et uirtuti et contemplationi alterius uitae, recepit uisitationem angelicam et consilium ut conuerteretur ad fidem Christi, et baptizatus est per sacerdotem mercatorum Ianuensium. Hoc Domino Alexandra et multis notum fuit, et adhuc recolunt quamplures.
Potest etiam adhuc hoc idem ostendi per proprietates duas metaphysicae. Nam haec scientia est de illis quae omnibus rebus et scientiis conueniunt, et ideo ostendit numerum scientiarum, et quod oportet esse aliam scientiam ultra philosophiam, cuius proprietates tangit in uniuersali, licet in particulari non possit eam assignare. Scit enim philosophia suam imperfectionem, et quod deficit a plena cognitione eorum quae maxime sunt cognoscenda, sicut Aristoteles dicit in Metaphysica pluries, et Auicenna similiter, ut tactum est superius, et iterum suo loco tangetur. Et propter hoc deuenit philosophia ad inueniendum scientiam altiorem, et probat quod debet esse, licet non in speciali ualeat eam explicare, et haec scientia est tota diuina, quam theologiam perfectam uocant philosophi, et ideo philosophia eleuat se ad scientiam diuinorum. Item soliciti fuerunt philosophi super omnia inquirere de certificatione sectae in qua esset salus hominis, et dant modos probandi hoc praeclaros, sicut ex moralibus manifestum erit. Et inueniunt certitudinaliter quod aliqua debet esse secta fidelis et sufficiens mundo, cuius proprietates assignant, quae non possunt reperiri nisi in secta Christi, ut probatur suis locis, et ostenditur quod de bonitate Dei est et necessitate humana quod sciatur ab hominibus haec secta fidelis. Sed non potest hoc probari infidelibus per legem Christi, nec per auctores sacros, quia ex lege disputationis possunt negare omnia quae in lege Christi sunt, sicut Christiani negant ea quae in aliis legibus continentur. Et etiam quia Christum negant, non est mirum si auctoritates Christianorum negent. Persuasio autem fidei necessaria est, sed non potest hoc esse nisi duobus modis, aut per miracula quae sunt supra fideles et infideles, de quibus nullus potest praesumere, aut per uiam communem fidelibus et infidelibus, sed hoc non est nisi per philosophiam. Ergo philosophia habet dare modos probationis fidei Christianae. Articuli uero huius fidei sunt principia propria theologiae; ergo philosophia habet descendere ad probationes principiorum theologiae, licet minus profunde quam ad principia aliarum scientiarum; et hoc modo supponatur ex hac ratione donec ueniatur ad probationem sectarum. Nam ibi ostendetur quod moralis philosophia efficacius theologiae deseruit in hac parte, et ideo licet secundum ueritatem huiusmodi sunt theologica, nihilominus tamen sunt philosophica, sed propter theologiam.
Praeterea tota philosophia speculatiua ordinatur in finem suum qui est philosophia moralis. Et quia finis imponit necessitatem eis quae sunt ad finem, ut Aristoteles dicit secundo Physicorum, ideo speculatiua scientia semper aspirat ad finem suum, et erigit se ad eum, et quaerit uias utiles in ipsum, et propter hoc potest philosophia speculatiua praeparare principia moralis philosophae. Sic igitur se habent duae partes sapientiae apud infideles philosophos; sed apud Christianos philosophantes scientia moralis propria et perfecta est theologia, quae super maiorem philosophiam infidelium addit fidem Christi et ueritates quae proprie sunt diuinae. Et hic finis habet suam speculationem praecedentem, sicut moralis philosophia infidelium habet suam. Quae igitur est proportio finis ad finem est proportio speculationis ad speculationem; sed finis, ut lex Christiana, super legem philosophorum addit articulos fidei expressos per quos complet legem moralis philosophiae, ut fiat una lex completa. Nam lex Christi leges et mores philosophiae sumit et assumit, ut certum est per sanctos et in usu theologiae et ecclesiae. Ergo speculatio Christianorum praecedens legem suam debet super speculationem alterius legis addere ea quae ualent ad legem Christi docendam et probandam, ut consurgat una speculatio completa, cuius initium erit philosophia speculatiua philosophorum infidelium; et complementum eius erit superinductum theologiae et secundum proprietatem legis Christianae. Et ideo philosophia completa apud Christianos debet sapere multum de diuinis plus quam apud philosophos infideles; et propter hoc Christiani debent considerare philosophiam ac si modo esset de nouo inuenta, ut scilicet eam facerent aptam suo fini; et ideo debent multa addi in philosophia Christianorum, quae philosophi infideles scire non poterant. Et huiusmodi sunt rationes exsurgentes in nobis ex fide et auctoritatibus legis et sanctorum qui sapiunt philosophiam, et possunt esse communia philosophiae completae et theologiae. Et haec cognoscuntur per hoc quod debent esse communia fidelibus et infidelibus, ut sint ita nota cum proferuntur et probantur quod negari non possunt a sapientibus et instructis in philosophia infidelium. Nam philosophi infideles multa ignorant in praesenti de diuinis, quae si conuenienter proponerentur eis et probarentur per principia philosophiae completae, hoc est per uiuacitatem rationis, quae sumit originem a philosophia infidelium, licet complementum a fide Christi, reciperent sine contradictione et gauderent de proposita sibi ueritate, quia auidi sunt sapientiae et magis studiosi quam Christiani. Non tamen dico quod aliquid de specialibus articulis fidei Christianae reciperetur in probatione, sed multae sunt ueritates communes rationales quas omnis sapiens de facili reciperet ab alio, quamuis secundum se ignoraret, sicut omnis homo studiosus et desiderans scientiam multa addiscit ab alio et recipit per rationales persuasiones, licet prius ignorauerit eadem. Non igitur mirentur philosophantes si habeant eleuare philosophiam ad diuina et ad theologicas ueritates et sanctorum auctoritates, et uti eis abundanter cum fuerit opportunum, et probare eas cum necesse est, et per illas alia probare; quoniam proculdubio philosophia et theologia communicant in multis. Et sancti non solum loquuntur theologice, sed philosophice, et philosophica multipliciter introducunt. Et ideo Christiani philosophiam uolentes complere debent in suis tractatibus non solum dicta philosophorum de diuinis ueritatibus colligere, sed longe ulterius progredi usquequo totius philosophiae potestas compleatur. Et propter hoc complens philosophiam per huiusmodi ueritates non debet ideo dici theologicus, nec transcendere metas philosophiae; quoniam illa quae sunt communia philosophiae et theologiae potest secure tractare, et ea quae communiter habent recipi a fidelibus et infidelibus. Et talia multa sunt praeter dicta philosophorum infidelium, quae tanquam propria infra limites philosophiae debet recte philosophans colligere, ubicunque ea inuenit, et tanquam sua habet congregare, siue in libris sanctorum, siue in libris philosophorum, siue in scriptura sacra, siue in historiis siue alibi. Nullus enim auctor est quin praeter principalem intentionem aliqua incidenter recitet quae sunt alibi magis propria; et huiusmodi causa est annexio scientiarum, quia quaelibet ab alia quodammodo dependet. Sed omnis qui debito modo tractat de aliquo debet quae sunt ei propria assignare, et quae necessaria et suae competunt dignitati; et ideo ubicunque ea inueniat nouit sua recognoscere, et ideo tanquam propria habet rapere et in locis propriis collocare. Propter quod philosophans Christianus potest multas auctoritates et rationes uarias et sententias quamplurimas de scripturis aliis quam de libris philosophorum infidelium adunare, dummodo sint propria philosophiae, uel communia ei et theologiae, et quae communiter habent infideles et fideles recipere. Et nisi hoc fiat non perficietur, sed multum ei derogabitur. Et non solum debet hoc fieri propter complementum philosophiae, sed propter conscientiam Christianam quae habet omnem ueritatem reducere ad diuinam, ut ei subiiciatur et famuletur; atque propter hoc quod philosophia infidelium est penitus nociua, et nihil ualet secundum se considerata. Nam philosophia secundum se ducit ad caecitatem infernalem, et ideo oportet quod secundum se sit tenebra et caligo.