1
Una dies ridet, cassus cras altera plangit,
Nil fixum quomodo tessera laeta dabit.
Aestas clara micat, autumnus conferet umbras,
Uer floret gemmis, has fera tollit hiems.
5
Quid porro est quod non properatis effugit alis,
Et uarium non sit quod teget arce polus.
Aerias pinus inclinat pigra senectus,
Dissoluit rupes, flumina sicca facit.
Dum loquimur, seges alta uiret, maturiet, aret,
10
Canescunt uiolae, lilia fusca cadunt.
Ipsa suos citius gratos rosa ponit amictus,
Agrestes flores moxque sequuntur eam.
Omnibus his breuis usus, et est sub lege nouerca,
Alternant uicibus, et simul intereunt.
15
Tuque tuum credis quod mendax commodat hora,
Aeterno et simili semper habere cupis.
Paulatim miseros effert ad uota senectus,
Et modo qui fuimus, iam modo desinimus.
Nutricis gremio subito puer altius exit,
20
Miraturque truci se dare uoce sonum.
Iam celeres barbae, iam tincti morte capilli,
Iamque acclinis humo praedaque mortis erit.
Omnia fert aetas, atque omnia finis ademit,
Nil manet aeternum, saecula praetereunt.
25
Cunctaque tempus habent, ni solus temporis auctor,
Qui fuit, est semper, et sine fine manet.
Hunc tu semper ama, hunc toto corde fatere,
Hunc precibus posce, hic tibi grata dabit.
Non te conturbet sancte inconstantia frater,
30
Haec mundana quidem gurgitibus uariis.
Sic fuit, est, et erit saecli uersatilis ordo,
Laetitiae nunquam sit cui certa fides.
Multa quidem patitur sanctorum plebes in orbe,
Iudicio occulto, nec ego scire queo.
35
Credo suos seruos, quod nullo spreuerit aeuo,
Adiuueritque satis, cum sua uota petant.
Nam altera uita suis seruatur in arce polorum,
Qua pax alma uiget, praelia nulla fiunt.
Haec quoque semper erat iusta tentatio uita,
40
Fornacis flamma ut aurea uasa probat.
Sic Deus omnipotens sanctos per saeua probalit
Uerbera, post reddens praemia laeta polo.
Sta, precor, esto memor Christi, patrum memor atque
Pagina quos cecinit auribus alma tuis.
45
Fortis sis animo, sis uerbo et prouidus actu,
Sic fuerunt sancti, proximus esto tibi.
Uictima quod prima fuerat iustissimus Abel
Fraterna caede hocque memento precor.
Improbe derisus infanda et prole Noea,
50
Quo reparata manet progenies hominum.
Quod reges sanctus capto Lot uicerit Abram,
Qualia perpessus sit pius ipse ab eis.
Damna quidem in puteis sensit quod saepius Isac,
Grassante inuidia quae Philistea gerit,
55
Quantos pro sobole fletus effudit Iacob?
Et Ioseph quanta passus in orbe fuit?
Dux pius ille quidem, qui totam strauit Egyptum,
Flagris eripuit dumque Dei populum.
Quomodo sit spretus, et qualia praestat alumnis,
60
Quomodo sit tractus, improbe conuiciis.
Nam Samuel quoties Saulis tolerabat aerumnas?
Et Dauid latitans impia sceptra fugit?
Qualiter in regna prolis hic sustulit iras,
Plurima et ex aliis turpia uerba tulit.
65
Omnia nempe mea, poenarum millia quotquot
Passi sunt sancti, dicere musa nequit.
Elias, Daniel, Isaias, Michas, Ionas,
Ieremias, Iaddo, Iob pater et Tobias,
Qui fuerant mundi ceu luminaria quondam,
70
Quam saeuas poenas corpore pertulerant.
Perplures alios consumpsit flammeus ardor
Et lapides alios atque alios framea.
Sicque fide fortes uicerunt praelia sancti,
Fecerunt opera maxima iustitiae.
75
Quid memorem uetera, gaudet cum sancta per orbem
Martyrio rutilans catholica Ecclesia.
Clare et apostolico micat irradiata tropaeo,
Uexillum et Christo fert dominante crucis.
Tantos ergo suos Dominus perferre labores
80
Hic uoluit, quos ad regna superna uehit.
Quapropter potius coelestia semper amemus,
Et mansura polo, quam peritura solo.
Murmure iam nullo referamus ad aethera uoces,
Cantantes Dominum, qui pius et bonus est.
85
Non est quippe Deus plagis culpandus in istis,
Sed nostra in melius uita ferenda cito.
Et pie flectenda est precibus clementia nostris,
Quatenus a nobis transferet ille flagra.
Quem pater est natum charo complectit amore.
90
Saepius huic tristi dira flagella dabit.
Horrida quapropter nunquam tentatio mentem
Ulla tuam superet, fortis ubique fias.
Si quid displicuit Christo iam cuncta uidenti,
Moribus inque tuis, corrige hoc citius.
95
Hocque superna monet lex hoc et iura paterna,
Hoc fraternus amor, hoc studeas facere.
Te quoque iam facias tota uirtute paratum,
Ut quo peruenias, tristia nulla fiant.
Quod tibi concedat auctoris sancta potestas,
100
Hoc nobis tecum summus in arce Deus.
Fistula has Mauri senis cantauit in horis,
Caenas ( sic ) dilecto, sancte Bonose, tibi.