1
Imperator Iustinianus Augustus Atarbio praefecto praetorio.
Omnem adhibentes prouidentiam circa sanctissimas ecclesias in honorem et gloriam sanctae et incorruptae et homousiae Trinitatis, per quam et nos, et communem rempublicam saluos fore credidimus, insistentes etiam doctrinae sanctorum apostolorum, de creandis irreprehensibilibus sacerdotibus, qui quidem ob id potissimum ordinantur, ut suis precibus benignitatem humanissimi Dei rebus acquirant communibus, praesenti lege sancimus, ut quoties in qualicunque ciuitate sacerdotalem sedem uacare contigerit, decretum fiat ab his qui eam ciuitatem incolunt, super tribus personis rectae fidei, et honestae uitae, aliorumque bonorum, et uirtutum testimonium habentibus, ut ex ipsis idoneior ad episcopatum promoueatur; si enim sancti et gloriosi apostoli sacerdotium a Domino Christo et Deo consecuti, et qui bonis omnibus terram repleuerunt, et eius doctrinam omnibus impartiti sunt, neque ipsi uitae suae, quam in hoc mundo degebant, salutis nostrae causa pepercerunt, quomodo aequum non fuerit ut qui subingrediuntur eorum ordinem, et instituuntur sanctissimarum Ecclesiarum sacerdotes, purum habeant propositum, et pecunias contemnant, omnemque uitam suam ad clementissimum applicent Deum?
§ 1. Conuenit igitur huiusmodi eligi, et ordinari sacerdotes, quibus nec liberi sint, nec nepotes; etenim fieri uix potest ut uacans huius quotidianae uitae curis, quas liberi creant parenti maximas, omne studium omnemque cognitionem circa diuinam liturgiam, et res ecclesiasticas consumat. Nam cum quidam, summa in Deum spe, et ut animae eorum saluae fiant, ad sanctissimas accurrant ecclesias, et eis omnes suas facultates afferant, et derelinquant, ut in pauperes, et egentes, et alios pios usus consumantur, indecens est episcopos in suum illas auferre lucrum, aut in propriam sobolem et cognatos impendere. Oportet enim episcopum minime impeditum affectionibus carnalium liberorum, omnium fidelium spiritualem esse patrem. Has igitur ob causas prohibemus habentem natos aut nepotes ordinari episcopum.
§ 2. De his uero episcopis qui nunc sunt, uel futuri sunt, sancimus nullo modo habere eos facultatem testandi, uel donandi, uel per aliam quamcunque excogitationem alienandi quid de rebus suis, quas, postquam facti fuerint episcopi, possederint et acquisierint, uel ex testamentis, uel donationibus, uel ex alia quacunque causa: exceptis duntaxat his quas ante episcopatum habuerunt ex quacunque causa, uel quae post episcopatum a parentibus et theiis, hoc est, patruis, uel auunculis, et a fratribus ad ipsos peruenerunt, peruenturaeque sunt; quaecunque enim post ordinationem ex quacunque causa extra praefatas personas ad ipsos peruenerunt, ea iubemus ad sanctissimam Ecclesiam, cuius episcopatum tenuerint, pertinere, et ab ea uindicari et euinci, nulla alia persona potestatem habente ex eo proprium quid auferre lucrum. Quis enim dubitauerit eos qui ipsis proprias res relinquunt, aut reliquerint, etsi in aliam personam transferunt, aut transtulerunt, non potius ipsum sacerdotium contemplantes, quam eius personam, et cogitantes quia non solum ab ipsis relicta pie insument, sed et suas ipsorum res adiicient, id fecisse?
5
§ 3. Ab hac autem generali nostra lege excipimus ea sola quaecunque et qualiacunque in hunc usque diem fuerint Epiphanii archiepiscopi felicis huius ciuitatis, et sanctissimi patriarchae. Nam super his, quae ab hoc tempore ei adquirentur, ea quae a nobis constituta sunt, obtinere, et ipsa ad sanctissimam maiorem ecclesiam pertinere iubemus.–§ 4. Post mortem uero Deo amantissimorum episcoporum, iubemus ut pro tempore illarum ecclesiarum oeconomi rationes reddant earum quae ab illis relictae sunt rerum, idque sanctissimis ecclesiis proficere quod ex hac nostra lege eis debetur.
§ 5. Et ipsos quidem oeconomos cum iudicio et diligenti discussione creari praecipimus: scientibus ipsis quod singulis annis rationem referent sanctissimo episcopo suae administrationis; et quacunque in re uidebuntur res ecclesiasticas minuisse, uel laesisse, uel proprium quaestum quaesisse, hoc ecclesiasticis rebus restituent. Itaque si quidem superstites istiusmodi rationes subierint, fiant quae supra dicta sunt; si uero non redditis rationibus defuncti fuerint, tunc ipsorum haeredes subiiciantur tali discussioni, et conueniantur pro restitutione omnium quae ex ea causa debere illos constiterit.–§ 6. Necessarium quoque esse credidimus, etiam super his aliquid definire qui curam susceperunt, suscepturiue sunt uenerabilium xenonum, et nosocomiorum, et ptochiorum, et orphanotrophiorum, et brephotrophiorum; nam et ipsis omnem licentiam auferimus de acquisitis rebus post susceptas huiusmodi curationes uel per testamentum, uel per alium quemlibet modum, uel machinationem quidquam in alias transferendi personas: exceptis quae prius habuerant, uel postea a parentibus uel theiis, uel fratribus ad ipsos peruenerunt. Omnia enim, quaecunque ad sancta pertinent loca, uel quae ad ipsorum praepositos post susceptam huiusmodi curam peruenerunt, uel peruentura sunt, ad ipsa uenerabilia pertinebunt loca; eaque pie in eos distribui et erogari uolumus, qui in illis locis sunt, uel curantur. Manifestum enim est quod quisquis derelinquit uel donat, siue in scriptis, siue sine scriptis xenodocho, uel nosocomo, uel ptochotropho, uel orphanotropho, idcirco dat, ut pie per ipsum dispensetur, ut qui multam de eorum pietate praesumptionem et occasionem habeat, qui iis locis praefecti sunt; neque uero iustum est ipsum ea quae sub praetextu eorum qui sub eius cura sunt accipit, non in ipsos uel pro ipsis impendere, sed in propriam personam auferre, et proprio lucro applicare, timore Dei contempto. Quis enim tali curae praepositum non existimet idcirco eam suscepisse, ut non solum quae extrinsecus ad eum peruenient, sed etiam omnia quae habere eum contigerit in eam rem impendat.
§ 7. Amplius id quoque iubemus, ut quaecunque post necessariam erogationem in eos qui eorum curae commissi sunt et debitam curationem rerum et aedificiorum superesse contigerit, ea ad redituum comparationem proficiant; undique enim noster scopus nostraque intentio est, ad amplificationem et augmentum adducere res ad pios usus segregatas; sic enim quisquis pro sua anima quidquam facere uolet, promptius erogabit, si crediderit ea quae ab ipso data fuerint pie administranda esse.–§ 8. Si autem contigerit aliquem ab administratione sua cessare, quam acceperat, sancimus eum qui in eius loco constitutus est cum timore Domini rationum redditioni subiici gestae sub eo administrationis, sicut diuina nostra lege continetur: sciente et eo qui post ipsum constitutus est quod Domino Deo pro his rationem reddet.
§ 9. Praeterea sancimus (quemadmodum et diuinis canonibus definitum est) ne quis episcopus et chorepiscopus, aut uisitator, siue circuitor aut presbyter, aut alius cuiuscunque dignitatis clericus per largitionem ordinetur. Sed nec oeconomus, nec ecclesiecdicus, nec xenodochus, nec nosocomus, nec ptochotrophus, nec orphanotrophus, nec brephotrophus, nec quisquis ptochio praeficiendus est, per talem fiat largitionem, sed per iudicium et probationem eorum qui in illis locis sunt Deo amantissimorum episcoporum. Si uero quis inuentus fuerit occasione praedictarum ordinationum et administrationum aliquid dedisse, uel accepisse, siue episcopus sit, siue clericus, et eum qui praebuit, et eum qui accepit, extra sacerdotium et clerum fieri iubemus, ut post haec Domini Dei subiaceant condemnationi. Si autem quis propter praefecturam dedisse quid compertus fuerit, eum qui ita praefectus factus fuerit, extra clerum esse iubemus; si uero oeconomus uel ecclesiecdicus seu defensor uel chorepiscopus, id est, uel periodeuta, uisitator uel xenodochus, uel nosocomus, uel ptochotrophus, uel orphanotrophus, uel ptochio praepositus comperietur praebuisse quid, ut sibi cura illa committeretur, et hunc remoueri ab huiusmodi cura, iubemus.–§ 10. Praeterea sancimus ut omnes clerici per singulas Ecclesias constituti, per se ipsos psallant nocturna, et matutina, et uespertina, ne ex sola ecclesiasticarum rerum consumptione clerici appareant, nomen quidem habentes clericorum, rem autem non implentes clerici circa liturgiam Domini Dei. Turpe enim est, pro ipsis scriptos, necessitate ipsis inducta psallere. Si enim multi laicorum, ut suae animae consulant, ad sanctissimas Ecclesias confluentes studiosi circa psalmodiam ostenduntur, quomodo indecens non fuerit clericos ad id ordinatos non implere suum munus? Quapropter omnimodo clericos psallere iubemus, et ipsos inquiri a Deo amantissimis pro tempore episcopis, et duobus presbyteris in singulis ecclesiis, et ab eo qui uocatur archos uel exarchos, et ab ecdico, siue defensore cuiusque sanctissimae ecclesiae, et eos qui inuenti non fuerint inculpate in liturgiis perseuerantes, extra clerum constitui. Nam qui constituerunt, uel fundarunt sanctissimas ecclesias pro sua salute et communis reipublicae, reliquerunt illis substantias, ut per eas debeant sacrae liturgiae fieri, et ut in illis a ministrantibus piis clericis Deus colatur. Licentiam autem concedimus omni personae quae quid horum praetermissum esse cognouerit, ea denuntiare et publicare.–§ 11. Ea uero quae a nobis sancita sunt, fini tradi, et ad effectum perduci cum Dei benignitate iubemus; eos uero qui in suspicionem uenerint, aliquid horum ausu temerario praetermisisse, primum quidem ex Domini Dei iudicio periculum, ac deinde positas in hac lege poenas sustinere. Dat. Kal. Mart., CP., dn. Iust., PP. A. II cos. 528.