. In quinta parte dicitur quod anima Christi cum tota multitudine sanctorum ab inferis regressa, corpus suum, die tertia ingrediens, donauit resurrectione. Et sic factus est homo impassibilis et immortalis. Et quantae fuerit claritatis dicitur. Et cur propriam celans, pristinam speciem discipulis ostenderit. Et quomodo mortalis immortalitatis, et immortalis mortalitatis formam induerit, quaeritur.
Quid etiam sit sentiendum de his quos Christus secum ab inferis eduxit. Et quid illi potius uideantur etiam fuisse dicitur.
Quadraginta etiam diebus Christum discipulis crebro apparentem sub coelo moratum esse, cum spoliis inferi. Et quid etiam tunc de eis fecerit dicitur. Et quod ipse nonnisi completo quadragenario conscendisse, nec nisi in die iudicii descensurus creditur. Et quomodo iterum sanctis appareat, dicitur: et sanctis hominibus.
Christum quoque ad dexteram Dei sedentem, Spiritum sanctum discipulis subiungitur misisse. Et quid sit ipsum mittere. Et quod tota Trinitas, ut quibusdam placet, uel Pater et Filius, quod uidetur melius, Spiritum sanctum miserit: tertia enim persona tantum missa fuit. Et quomodo illa species circa Spiritum sanctum se habuerit. Et quid sit eius uenire, et inhabitare. Quaeritur etiam Spiritu sancto in specie columbae super Dominum, in igne super discipulos apparente, an utrumque quod uidebatur uere erat.
10
Quod autem non fuerit columba, sed species columbae, quae super Dominum apparuit, subditur; et similiter, quod illae igneae linguae non fuerint uerae; sed aereae, quae (ut columba et homo qui apparendo cernitur) in aerem peracto officio rediere. Quaeritur etiam quomodo qui apparet, uerus homo esse possit, et cur in columba, et in igneis linguis Spiritus apparuerit, dicitur.
Deinde quos uita commendabat, doctrina illustrabat, merito aliis praedicasse dicitur. Et quod Iudaeis primitus, et quare et cur tandem ad gentes sint conuersi. Et quod tandem praedicatione Heliae et Enoch, omnis Israel saluus fiet, et quae sit intentio praedicationis, et origo religionis
Fidem autem quam largiri potest, Deus 14 absque sermone, raro, aliquando tamen, ipsum hoc facere, ut paulo post subditur. Et quod quae sunt necessaria omnibus, singulis sunt diuisa. Et quare: et quod non pro meritis suis, uel parentum fides datur; Dei enim donum est, ne quis inde glorietur. Et quod ipsa non ex operibus nata, pariat opera, quae ante ipsam nihil sunt. Et quod nullus propter genus uel meritum suum, uel parentum, eligitur uel saluatur, sed gratiam tantum.
Unde quaeritur cur parentes pro filiis, imo tota Ecclesia pro conuertendis orat. Quod diligentius discussum aperitur.
Filios etiam in dolorem parentum misere torqueri, aut in iucunditatem gloriose magnificari, dicitur, et quare. Et quod fides licet et salus ex gratia oriantur, tamen fides uitaeque correctio, proprie gratiae; salus uere, meritis ascribitur.
20
Cum autem ex fide iustitia, ex iustitia uero beatitudo procedat, quaeritur; nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, quomodo non intrabit in regnum coelorum? Et quod sicut Abraham prius ex fide iustificatus, post circumcisionem in signum acceperit, sic et nos baptismum.
Fidem etiam charitati mistam, necessario tamen commissa deflere, et deflenda cauere, quantum amat subditur, ac per hoc remissionem peccatorum impetrare: quantae siquidem efficaciae sit fides, dispicitur.
Asseritur etiam non baptismum, sed Spiritum, scilicet per fidem, comitari iustitiam et salutem. Et quod ex martyrio est salus, absque baptismo. Sed, si dicitur martyres in sanguine baptizari, quaeritur, quid si in igne uel alia absque sanguine uiolentia moriantur. Et quod sicut uice baptismi est martyrium, fidem quoque a qua sumit uires et ipsum uicem baptismi obtinere, non esse mirandum cum a lauacro uoluntas non excludit, sed necessitas. Quomodo ergo sit intelligendum: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum, exponitur.
Sin autem ex fide iustitia habetur ac per hoc remissio peccatorum, quaeritur quod opus sit in remissione peccatorum, aqua lauari.
Recte etiam in remissionem peccatorum baptisma sumi docetur, et quid sit Spiritum sanctum quibusdam quasi gradibus suscipere. Et quid ipse efficiat. Quomodo etiam baptismus sit institutus.
30
Quis etiam sit baptista uel baptizatus dicitur; et quod nihil nocet ad baptismi perfectionem, aut lauantis aut loti peruersitas. Et quod loto non nocet nisi propria.
Exterius siquidem sacramentum non diminuitur, licet irrisio uel error hinc inde uersetur: munditiae uero intrinsecus, interius error et proprius nocet. Exterius etiam si erratur, sacramentum periclitatur, nec tamen animae nocetur fide sincera curatae. Quaeritur etiam de balneantibus si se iocando baptizent. Dicitur etiam cur super Christum baptizatum Spiritus sanctus descendit. Et quid significet exterior ablutio. Et cur ignis lauacro apponatur. Et cur aqua huic sacramento apponatur, caeteris liquoribus praetermissis et elementis. Et quid aqua lauans, et corpus lotum significet.
. Dispicitur autem deinde, quid in baptismo morti, quid sepulturae, quid demum comparandum sit resurrectioni. Et cur ante Christum dies cum sequenti nocte computabatur, post uero e conuerso. Et 15 cur trini dies in sepultura Domini, sequuntur tres noctes. Et quod aqua significat Spiritum sanctum.
Differtur uero baptismus usque ad aliquam, et praecipue paschalem festiuitatem, et cur, dicitur. Et cur ante baptismum catechizantur paruuli. Et quod stare debet lex catechizandi.
Puerum etiam, quoniam credere nescit, sacramentum credendi quaerere dicitur. Et quod in hac aetate opus est patrinis, ostenditur. Et quod patrinis laborandum est, ut quod pepigerunt pro paruulis, fiat in adultis.
40
Patrinis uero dirigitur sermo, et quis et quomodo sit intelligendus, dicitur. Et quod sicut catechizatio necessaria est magnis, potestque deesse paruulis; sic patrinorum officio quo egent parui, carere possunt magni. Et quod etiam absque omni patrino stare possit baptismus.
Cur etiam hoc sacramentum catechumenis differatur usque ad solemnitatem dicitur. Et quod maiores natu prius catechumeni, dum regenerantur, si abrenuntiant diabolo, interrogantur. Nam nisi et facto abrenuntiant, indigni lauacro accedunt absque commodo.
Mors Christi cum sepultura et resurrectione, quod in nobis significat, per baptismum operatur. Unde sicut nec mors, baptismus non iteratur. Quibus etiam committitur, et quod nec confirmatio repetitur. Et cur confirmatio originem sumpserit, ostenditur.
Subditur etiam paruulos in paruitate sua debere confirmari. Unde negligentia accusatur, cum differtur. Quaeritur etiam quid opus sit manus cito imponi nunc uel antiquitus, cum sacramentum iam perceptum usque ad discretionem sufficiat. Et quid per confirmationem conferatur. Et quod ipsa dignior est baptismo; unde et tantum episcopis conceditur, et quod sacramentum cum difficultate adeptum magis est dignum, minusque necessarium.
Sicut non licet quaedam sacramenta iterari, sic quaedam alia, nisi saepius percepta, non sufficiunt. ut confessio et Eucharistia. Dicitur etiam quod in spirituali templo ex baptismo constet uirtus aedificii; quod dum Christus baptizaretur, nobis est insinuatum. Caetera autem decorem faciunt sacramenti.
50
Ostenditur etiam quales sancta Trinitas baptismo assistens, efficiat. Et quod licet adulti per fidem uirtutes habuerint, tamen per baptismum cumulantur Et ex baptismo capitis comperitur, quid inde, proueniat membris. Quaeritur etiam cur baptizatis aperiatur coelum. Et quale fuerit baptisma, et quomodo circumcisioni praeualebat, quod mortuis ante passionem, licet baptizatis coelos non aperiebat.
. Dominum etiam post resurrectionem de baptismo, et prius de catechizatione decretum sanxisse dicitur, dicendo: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et cur subdatur: Ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Et cur ante resurrectionem baptisma coram Domino publice sit celebratum. Et quod licet ante passionem baptismati aliquid a perfectione defuerit, tamen circumcisioni praeualuit.
Quaeritur autem postea quid sit, quod baptizatis aperiuntur coeli. Et quod Spiritus sanctus super catechumenos descendens 16 culpam, super baptizatos uero descendens, condonat poenam.
Pronuntiatur etiam baptizatis et non ante coelum patere, et cur. Et ubi fuerint fideles, qui inter resurrectionem et ascensionem mortui sunt. Et quando, et quibus coelum aperiatur. Et quod non secundum prouidentiam, sed praesentia merita, coelum aperitur uel clauditur.
Dicitur etiam cur sicut in baptismo, non dicuntur coeli aperti in confessione. Et quod quamuis mystice intelligatur coelos aperiri, tamen corporales oculi corporaliter dissolutos conspexerunt, et quid sit uidere coelos apertos. Quid et item sit quod Dominus ascendens de aqua, uidit coelos apertos, et prius Spiritum sanctum descendentem.
60
Additur, post fractum baptismi pactum, confessionem secundum esse refugium. Et quod sicut ore, ita peccatum debet euomi corde. Et qualiter, ostenditur. Et quid erit de confitente et non poenitenti, uel etiam de peccato gaudente. Et quis uere gemat. Et quis gemitus ante Deum sordeat. Et quod uere poenitens, nullum post se debet retinere peccatum.
Dicitur etiam cum Deus condonat, non partim, sed penitus peccata remittere. Et quod cui timor poenitentiam generat, malus est: uir enim bonus plus horret culpam quam gehennam. Et quod qui dat timorem unde poenitentia, dabit etiam amorem ut sit dignus uenia. Et quod absque charitate et poenitentia nihil est, et opera. Et quod dum iniquitas diligitur, praemium non habetur. Et qualiter debeat attendi, quae sint bona, et quae mala.
Ostenditur etiam quod licet quandoque uideantur bona nocere et mala prodesse, nunquam tamen sic esse. Et quod sola charitas uirum in bonitate creat, caeteris uirtutibus natura uirtutem accumulantibus. Et quibus uitiis interim carere non possit. Et quid contra ea remediat
Subditur autem deinceps de concupiscentia post baptismum derelicta. Et uenialibus et eorum reatu. Et uenia. Et eorum ortu. Et inuincibilium. Et quomodo increscant. Et erga mentem et corpus se habent. Et quod in singulis peccatis quiddam est inuincibile, quiddam ueniale. Et habitu mentis in primo motu. Et de deliberatione. Et qualis quislibet sit, dum dubius deliberat. Et quod non semper praebetur assensus. Nam bonus affectus tolerat inuitus. Et quod qui prauo motui fauet, licet dissentiat actioni, malus est. Quem si statim repressisset, uictor exstitisset, tantum confusionis habiturus, quam mollius se habet. Et quid erit ab amore uitii, et uoluntate peccandi, se abstinenti. Et quid sit consensus?
Dicitur etiam de bonis mortuis, et malis mortuis, et efficacia bonae arboris et malae. Et quod neutra alterius usurpat fructus.
70
Quaeritur autem hic, quae bona hic et quae in futuro ualeant. Et quae non sunt bona. Et quando sit malum opus. Et quando nec bonum nec malum dicitur. Et utrum prosint uere mortua bona.
. Dicitur etiam quae bona remunerationis, et quae sint munera. Et quem locum tenent merita. Et quod meritum est Dei donum. Et quandoque praemium.
Adnectitur iustum cadere. Et unde sit quis iustus. Et quomodo charitatem habens cadat. Et quomodo charitas tunc sit fons, cui non communicat alienus. Et 17 quomodo charitas nunquam excidat.
Quem etiam prouidentia iudicat alienum, iudicium quandoque probare, subditur. Et quomodo sit intelligendum, Charitas nunquam excidit. Et qualis sit terrena charitas, qualis maturitatem nacta. Et qualem gradum perfecta uideatur hic mereri.
. Perfecta etiam charitas inter quos reperiatur, ostenditur, nisi et ipsa cadat, non tamen excidat. Et quod cum fugit, radicem relinquit, unde peccator redeat. Et quod non est alienus. Licet enim titubet, non corruit. Et utrum damnaretur, si interim moreretur. Et de eius merito.
80
Subditur de peccatis damnabilibus. Et quod quaedam eorum sunt in mente tantum. Et quod consensus maioris est culpae, quam negligentia. Et quae negligentia redarguatur. Et cuius opus plus accusatur. Et quando sit mors in domo, in porta, in tumulo.
Quomodo etiam negligentia mors sit, etiam cum actum non pariat, dicitur. Et quot mortuos Dominus suscitauerit, et ubi, et quomodo, et cur sic.
Cur quartum mortuum Dominus non suscitauit, dicitur postea. Et unde omnis culpa post baptismum damnatione digna iudicatur. Et de eo qui habitum delinquendi omnino non habet, et ideo a malo tardatur. Et ideo qui totus haeret delicto, sola praepeditus necessitate. Et quod perfecta uoluntas, pro facto reputatur. Et quod extrinsecus et bene et male agitur. Et unde nomen utrumque sortitur.