Positis radicibus sapientiae Latinorum penes Linguas et Mathematicam et Perspectiuam, nunc uolo reuoluere radices a parte Scientiae Experimentalis, quia sine experientia nihil sufficienter {sciri} potest. Duo enim sunt modi cognoscendi, scilicet per argumentum et experimentum. Argumentum concludit et facit nos concedere conclusionem, sed non certificat neque remouet dubitationem ut quiescat animus in intuitu ueritatis, nisi eam inueniat uia experientiae; quia multi habent argumenta ad scibilia, sed quia non habent experientiam, negligunt ea, nec uitant nociua nec persequuntur bona. Si enim aliquis homo qui nunquam uidit ignem {probauerit} per argumenta sufficientia quod ignis comburit et laedit res et destruit, nunquam propter hoc quiesceret animus audientis, nec ignem uitaret antequam poneret manum uel rem combustibilem ad ignem, ut per experientiam probaret quod argumentum edocebat. Sed assumpta experientia combustionis certificatur animus et quiescit in fulgore ueritatis. Ergo argumentum non sufficit, sed experientia. Et hoc patet in mathematicis, ubi est potissima demonstratio. Qui uero habet demonstrationem potissimam de triangulo aequilatero sine experientia nunquam adhaerebit animus conclusioni, nec curabit, sed negliget usquequo detur ei experientia per intersectionem duorum circulorum, a quorum alterutra sectione ducantur duae lineae ad extremitates lineae datae; sed tunc recipit homo conclusionem cum omni quiete. Quod ergo dicit Aristoteles quod demonstratio syllogismus est faciens scire, intelligendum est si {sua} experientia comitetur, et non de nuda demonstratione. Quod etiam dicit primo Metaphysicae, quod habentes rationem et causam sunt sapientiores expertis, loquitur de expertis qui solum noscunt nudam ueritatem sine causa. Sed hic loquor de experto, qui rationem et causam nouit per experientiam. Et hi sunt perfecti in sapientia, ut Aristoteles uult sexto Ethicorum, quorum sermonibus simplicibus {tantum} credendum est ac si afferrent demonstrationem, ut dicit ibidem. Qui ergo uult sine demonstratione gaudere de ueritatibus rerum, oportet quod experientiae sciat uacare; et hoc patet ex exemplis. Nam multa scribunt auctores, et uulgus tenet per argumenta quae fingit sine experientia, quae sunt omnino falsa. Uulgatum enim est apud omnes quod adamas non potest frangi nisi sanguine hircino, et philosophi et theologi hac sententia abutuntur. Sed nondum certificatum est de fractione per huiusmodi sanguinem, quanquam elaboratum est ad hoc; et sine illo sanguine potest frangi de facili. Hoc enim uidi oculis meis; et necesse est hoc, quia gemmae non possunt sculpi nisi per fragmenta huius lapidis. Similiter uulgatum est quod castorea quibus medici utuntur sunt testes masculi animalis. Sed non est ita, quia castor habet ea sub pectore, et tam mas quam foemina huiusmodi testes producit. Et praeter ista castorea habet mas sua testimonia in loco naturali; et ideo quod subinfertur est mendacium horribile, scilicet quando ipsi uenatores insequuntur castorem, ipse sciens quid quaerant dentibus abscindit castorea. Deinde uulgatum est, quod aqua calida citius congelatur quam frigida in uasis, et {arguit} ad hoc quod contrarium excitatur per contrarium, sicut inimici sibi obuiantes. Sed certum est quod aqua frigida citius congelatur experienti. Et imponunt hoc Aristoteli secundo Meteorologicorum; sed pro certo non dicit hoc, sed simile affirmat quo decepti sunt, scilicet quod si aqua frigida et calida infundantur in locum frigidum, ut super glaciem, citius congelatur calida, et hoc est uerum. Sed si in duobus uasis ponantur aqua calida et frigida, citius congelabitur frigida. Oportet ergo omnia certificari per uiam experientiae. Sed duplex est experientia; una est per sensus exteriores, et sic experimenta ea, quae in coelo sunt per instrumenta ad haec facta, et haec inferiora per opera certificata ad uisum experimur. Et quae non sunt praesentia in locis in quibus sumus, scimus per alios sapientes qui experti sunt. Sicut Aristoteles auctoritate Alexandri misit duo millia hominum per diuersa loca mundi ut experirentur omnia quae sunt in superficie terrae, sicut Plinius testatur in Naturalibus. Et haec experientia est humana et philosophica, quantum homo potest facere secundum gratiam ei datam; sed haec experientia non sufficit homini, quia non plene certificat de corporalibus propter sui difficultatem, et de spiritualibus nihil attingit. Ergo oportet quod intellectus hominis aliter iuuetur, et ideo sancti patriarchae et prophetae, qui primo dederunt scientias mundo, receperunt illuminationes interiores et non solum stabant in sensu. Et similiter multi post Christum fideles. Nam gratia fidei illuminat multum, et diuinae inspirationes, non solum in spiritualibus, sed corporalibus et scientiis philosophiae; secundum quod Ptolemaeus dicit in Centilogio quod duplex est uia deueniendi ad notitiam rerum, una per experientiam philosophiae, alia per diuinam inspirationem, quae longe melior est, ut dicit. Et sunt septem gradus huius scientiae interioris, unus per illuminationes pure scientiales. Alius gradus consistit in uirtutibus. Nam malus est ignorans, ut dicit Aristoteles secundo Ethicorum. Et Algazel in Logica dicit, quod anima deturpata peccatis est sicut speculum rubiginosum, in quo non possunt species rerum bene apparere; sed anima ornata uirtutibus est sicut speculum bene politum, in quo formae rerum bene apparent. Et propter hoc philosophi ueri plus laborauerunt in moralibus pro uirtutis honestate, {diffinientes} apud se quod causas rerum uidere non possunt nisi animas a peccatis mundas haberent. Sicut Augustinus recitat de Socrate in octauo de Ciuitate Dei, capitulo tertio. Propter quod ait Scriptura, in maleuolam animam, etc. Nam impossibile est quod anima quiescat in luce ueritatis, dum est peccatis maculata, sed sicut psittacus uel pica recitabit uerba aliena quae per longam meditationem didicit. Et {huius} experimentum est, quod pulchritudo ueritatis cognitae in suo fulgore allicit homines ad eius amorem, sed probatio amoris est exhibitio operis. Et ideo qui contra ueritatem operatur, necesse est ut eam ignoret, licet sciat uerba decoratissima componere, et alienas sententias recitare, sicut brutum animal quod uoces humanas imitatur, et uelut simia quae opera hominum nititur peragere, quamuis non intelligat horum rationem. Uirtus ergo clarificat mentem ut non solum moralia sed etiam scientialia homo facilius comprehendat. Et hoc probaui diligenter in multis iuuenibus mundis, qui propter animae innocentiam profecerunt ultra id quod dici potest, quando habuerunt consilium sanum de doctrina. De quibus est lator praesentium, ad cuius radices paucissimi Latinorum attingunt. Cum enim sit satis iuuenis, ut circiter uiginti annorum, et pauper omnino, nec potuit habere magistros, nec quantitatem unius anni posuit in addiscendo magnalia quae scit, nec est magni ingenii nec memoriae, non potest esse alia causa nisi gratia Dei quae propter munditiam animae suae dedit ei illa quae fere omnibus studentibus {demonstrare} denegauit. Nam uirgo immaculata recessit a me nec aliquod genus peccati mortalis potui in eo inuenire, quanquam diligenter inquisiui, et ideo habet animam ita claram et perspicuam quod modica instructione cepit plus quam potest aestimari. Et feci ut iuuarem ad hoc, ut hi duo iuuenes forent uasa utilia in Ecclesia Dei, quatenus totum studium per gratiam Dei rectificent Latinorum. Tertius gradus est in septem donis Spiritus Sancti, quae enumerat Isaias. Quartus est in beatitudinibus, quas Dominus in euangeliis determinat. Quintus est in sensibus spiritualibus. Sextus est in fructibus, de quibus est pax Domini quae exsuperat omnem sensum. Septimus consistit in raptibus et modis eorum secundum quod diuersi diuersimode {rapiuntur}, ut uideant multa, quae non licet homini loqui. Et qui in his experientiis uel in pluribus eorum est diligenter exercitatus, ipse potest certificare se et alios non solum de spiritualibus, sed omnibus scientiis humanis. Et ideo cum omnes partes philosophiae speculatiuae procedant per argumenta, quae uel fiunt per locum ab auctoritate uel per caeteros locos argumentandi praeter hanc quam nunc inuestigo, necessaria est nobis scientia, quae experimentalis uocatur. Et uolo eam explanare, non solum ut utilis est philosophiae, sed sapientiae Dei, et totius mundi regimini; sicut in prioribus comparaui linguas et scientias ad suum finem, qui est diuina sapientia qua omnia disponuntur.
Et quia haec Scientia Experimentalis a uulgo studentium est penitus ignorata, ideo non possum persuadere de eius utilitate, nisi simul eius uirtus et proprietas ostendantur. Haec ergo sola nouit perfecte experiri quid potest fieri per naturam, quid per artis industriam, quid per fraudem, quid uolunt et somniant carmina coniurationes inuocationes deprecationes sacrificia, quae sunt magica, et quid fit in illis ut tollatur omnis falsitas et sola ueritas artis {et naturae teneatur}. Haec sola docet considerare omnes insanias magicorum, non ut confirmentur sed ut uitentur, sicut logica considerat {sophisticum argumentum}. Et haec scientia habet tres magnas praerogatiuas respectu aliarum scientiarum. Una est quod omnium illarum conclusiones nobiles inuestigat per experientiam. Scientiae enim aliae sciunt sua principia inuenire per {experientiam}, sed conclusiones per argumenta facta ex principiis inuentis. Si uero debeant habere experientiam conclusionum suarum particularem et completam, tunc oportet quod habeant per adiutorium istius scientiae nobilis. Uerum est enim quod mathematica habet experientias uniuersales circa conclusiones suas in figurando et numerando, quae etiam applicantur ad omnes scientias et ad hanc experientiam, quia nulla scientia potest sciri sine mathematica. Sed si attendamus ad experientias particulares et completas et omnino in propria disciplina certificatas, necessarium est ire per considerationes istius scientiae, quae experimentalis {autonomatice} uocatur. Et pono exemplum in iride et ei annexis, cuiusmodi sunt circulus circa solem et stellas, uirga quoque iacens a latere solis uel stellae, quae apparet uisui in linea recta, et uocatur ab Aristotele tertio Meteorologicorum perpendicularis, sed a Seneca dicitur uirga, et circulus dicitur corona, quae pluries habent colores iridis. Naturalis uero philosophus sermocinatur de eis, et perspectiuus habet multa addere, quae pertinent ad modum uidendi, qui necessarius est in hac parte. Sed nec Aristoteles nec Auicenna in suis Naturalibus huiusmodi rerum notitiam nobis dederunt, nec Seneca, qui de eis librum composuit specialem. Sed Scientia Experimentalis ista certificat. Experimentator {primo} ergo consideret, in rebus scilicet uisibilibus, ut inueniat colores ordinatos in praedictis et figuram. Accipiat enim lapides de Hibernia uel India hexagonos, qui irides uocantur apud Solinum de Mirabilibus Mundi, et eos teneat in radio solari cadente per fenestram, {ut} colores omnes iridis, et ordinatos sicut in ea, {inueniat} in opaco iuxta radium. Et ulterius idem experimentator conuertat se ad locum aliquantulum tenebrosum, et ponat lapidem ad oculum fere clausum, et uidebit colores iridis manifeste ordinatos sicut in iride. Et quia multi utentes lapidibus istis aestimant quod sit ex speciali uirtute illorum lapidum et propter figuram hexagonam, ideo experimentator procedet ulterius et inueniet hoc in lapide crystallino recte figurato, et in aliis perspicuis lapidibus. Et non solum in albis sicut sunt Hibernici, sed in nigris ut patet in crystallo fusco et in omnibus lapidibus perspicuitatis consimilis. Insuper in figura alia ab hexagona, dummodo sint rugosae superficiei, ut lapides Hibernici, et non omnino politae, nec magis asperae quam illi, et sunt tales in proprietate superficiei, quales natura producit Hibernicos. Nam rugarum diuersitas facit diuersitatem {colorum}. Et ulterius considerat remigantes, et in rorationibus distillantibus ab instrumentis eleuatis colores eosdem experitur quando radii solares penetrant huiusmodi rorationes. Similiter est de aquis cadentibus a rotis molendini; et quando homo aspicit in aestate de mane herbas contingentes guttas roris in prato uel campo, uidebit colores. Et similiter quando pluit, si stet in loco umbroso et radii ultra eum transcurrant in stillicidiis, tunc in opaco prope apparebunt colores; et multoties de nocte circa candelam apparent colores. Atque si homo in aestate, quando surgit a somno et habet oculos nondum bene apertos, subito aspiciat ad foramen per quod intrat radius solis, uidebit colores. Et si sedens ultra solem extendat capitium suum ultra oculos, uidebit colores; et similiter si claudat oculum, contingit idem sub umbra superciliorum: et iterum idem accidit per uas uitreum plenum aqua in radiis solis. Uel similiter si quis tenens aquam in ore, et fortiter spargat aquam in radiis, et stet a latere radiorum; et si per lampadem olei pendentis in aere transeant radii in debito situ, ut lumen cadat super olei superficiem, fient colores. Et sic per infinitos modos, tam naturales quam artificiales, contingit colores huiusmodi apparere, sicut diligens experimentator nouit reperire.
Similiter quoque figuram colorum poterit experiri. Nam per lapidem crystallinum et huiusmodi inueniet figuram rectam. Et per cilia et supercilia et multa alia, atque per foramina pannorum, inueniet circulos coloratos integros. Similiter in loco, ubi fit roratio plena et sufficienter ad capiendum circulum integrum, et locus ubi circulus iridis debet fieri sit obscurus proportionaliter, quia in lucido non apparet, tunc circulus completus fiet. Similiter integri circuli apparent saepius circa candelas, ut Aristoteles dicit et experimur.
Postquam autem conformiter impressionibus in aere, iridis scilicet coronae et uirgae, sic inuenimus colores et figuras uarias, confirmamur et excitamur multum ad intelligendam ueritatem in his quae in coelo contingunt. Et ulterius capiat experimentator instrumentum debitum, et inueniat altitudinem solis super horizonta, et instrumento immobili manente conuertat se in oppositam partem et aspiciat per foramina instrumenti, donec uideat gibbositatem iridis supremam, et respiciat altitudinem iridis super horizonta; et inueniet quod quanto sol est altius, tanto iris est inferius, et e conuerso. Per hoc scit quod iris semper est in opposito solis, et quod linea una transit per centrum solis, et per centrum oculi aspicientis, et per centrum iridis usque ad nadir solis, quod est punctus in coelo oppositus centro solis. Et secundum quod extremitas illius lineae uersus solem eleuatur super horizontem, reliqua deprimitur, quae per centrum iridis transit, et e conuerso; sicut est de regula in dorso astrolabii, cuius una extremitas deprimitur secundum quod altera eleuatur. Et experimentator perfectus potest experiri ad hoc, quod inueniat oppositam altitudinem iridis et solis, scilicet illam ultra quam non potest esse iridis apparitio. Et tunc oportet considerare rationem altitudinis circulorum. Considerandum est ergo horizontem esse circulum, et in centro eius eleuari axem usque in coelum stellatum ad zenith capitis aspicientis, et transeat unus circulus per illum punctum et per duas partes horizontis, ut si uelimus per orientem et occidentem, et sub terra declinet usque ad punctum oppositum zenith capitis. Et hic circulus est circulus altitudinis stellae fixae, et transit per corpus eius, nam quando stella oritur super horizontem, dicimus quod ascendit secundum gradus illius circuli donec {ueniat} ad lineam meridiei. Et tunc est in maxima altitudine, et hic circulus intersecat horizontem ad angulos rectos; et diuidunt se mutuo in partes aequales, et uterque eorum est maior circulus in sphaera. Altitudo igitur stellae fixae super horizontem est arcus huius circuli interceptus inter stellam et finem horizontis. Sed altitudo Saturni et caeterorum super horizontem non est notanda per circulum intersecantem horizontem, sed per minorem et ei concentricum, quia circulus transiens per corpus Saturni, uel alterius rei inferioris, non transit per extremitatem axis horizontis, sed per aliud punctum in axe inferius, quod est punctum (fig.) suppositum zenith capitis, et ideo transit hic circulus non per fines horizontis qui est a b circulus, sed per concentricum ei, ut per c d circulum, et hic circulus altitudinis Saturni transit per corpus Saturni, quod in eo eleuatur super horizontem et deprimitur sub horizonte. Et circulus Iouis transit per minorem concentricum et per punctum inferius in axe suppositum zenith capitis, et sic de caeteris planetis; ita quod quanto res est inferior, tanto habet minorem circulum transeuntem per punctum inferius in axe horizontis et intersecantem circulum minorem concentricum horizonti. Et quamuis ita sit secundum ueritatem, tamen in usu loquendi non distinguimus illa puncta in axe a zenith capitis, nec circulos aequidistantes horizonti distinguimus ab horizonte, sed omnes uocamus horizontes; et circulos altitudinis reputamus omnes aequales et transire per zenith capitis, cum tamen sint inaequales; et licet propter euidentiam posui sic omnes in eadem superficie, et quia hoc potest contingere, tamen pluries contingit eos esse in diuersis superficiebus et intersecare se multipliciter. Considerandum est etiam ulterius quod radius uisualis aequidistat horizonti et circulis ei concentricis, et ideo arcus circuli altitudinis qui est inter horizontem et radium uisualem debet annotari, qui est secundum quantitatem eleuationis corporis aspicientis. Uerum licet communiter sumpta altitudo rei super horizontem dicitur arcus circuli altitudinis interceptus inter rem eleuatam et inter horizontem, tamen si proprie loquendo sumatur altitudo rei, tunc arcus circuli altitudinis {super} horizontem inter rem et radium uisualem est eius altitudo; quia oculus non est in centro horizontis; sed superius in axe suo, et ideo res, quae sunt in aere et luna, considerantur secundum huiusmodi altitudinem. Nam habent diuersitatem aspectus quia prope terram sunt, sed sol et caetera remotiora non sic, propter nimiam remotionem. Nam quantitas eleuationis aspicientis non habet differentiam sensibilem ad remotionem corporum illorum, sed {bene} habet comparationem ad ea quae in aere apparent, ut sunt cometae et irides. Ex his igitur patet quod altitudo iridis proprie sumpta erit arcus sui circuli altitudinis interceptus inter supremam gibbositatem iridis et inter radium uisibilem aequidistantem horizonti, quod necessarium est sciri propter sequentia. Experimentator igitur, sumpta altitudine solis et iridis super horizontem, inueniet quod ultima altitudo qua potest apparere iris super horizontem est 42 graduum, et haec est maxima eleuatio iridis. Et haec eleuatio continet arcum inter {supremam} gibbositatem et inter radium uisualem, et est propria eius altitudo, quamuis praeter eam sit arcus, qui est inter radium et finem horizontis, uel fines circuli concentrici horizontis, per quem transit circulus altitudinis iridis. Et ad hanc maximam eleuationem peruenit iris, quando sol est in horizonte, scilicet in ortu uel occasu; et etiam quando est prope ortum uel occasum sub horizonte, non usque ad finem crepusculi uespertini, neque usque ad principium crepusculi matutini, sed prope ortum aut occasum, ut dictum est. Et tunc, si materia rorida sit superius praeparata in nubibus, apparebit gibbositas iridis, licet sol sit parum sub horizonte, quando eius radii possunt attingere ad uapores altos in aere, licet non ad uapores prope horizontem. Et experimentator nouit experiri quod quando sol est in altitudine 42 graduum tunc iris non apparet in coelo, nisi quod modicum gibbositatis liuidae suae potest apparere iuxta horizontem, si materia rorida sit ibi praeparata. Et quando sol ascendit ulterius, tunc nusquam potest iris apparere. Et ideo dicit Aristoteles et Seneca quod in aestate apud feruorem diei non apparet iris. Et huius causa est, quia in climate Parisius est altitudo solis in meridie aequinoctii 41 graduum et 12 minutorum, tunc sol est fere in tanta altitudine, ut non possit iris apparere, et ideo post paucum debet eleuari in tantum altius, ut sit in meridie super horizontem ultra 42 gradus in circulo altitudinis, et ideo in feruore aestatis non accidit iris in meridie usque {quo} sol descendat ad altitudinem minorem quam sit 42 gradus.
10
Postquam igitur experimentator inuenit hoc, tunc cogitur per suas experientias cognoscere quantitatem et figuram iridis, et ad hoc habendum imaginatur unam pyramidem rotundam cuius conus est in oculo, et basis est circulus iridis cuius portio apparet colorata. Et axis pyramidis est linea de qua superius dictum est, quae transit per centrum oculi et centrum solis et centrum iridis usque ad nadir solis. Et basis huius pyramidis eleuatur et deprimitur ad eleuationem et depressionem solis, ut dictum est de illa linea, et secundum quod deprimitur cadit aliquando in terram, et secat eam, et secatur ab ea. Et potest haec pyramis imaginari ut non secet terram, sed tota sit eleuata super horizontem, et tota basis sua sit super horizontem, et haec uarietas accidit secundum breuitatem et longitudinem pyramidum. Nam aut potest esse tam breuis quantitatis quod basis sua sit super horizontem, et tunc potest totus circulus apparere coloratus, sicut potest fieri in aspersionibus debitis si prope sint, sicut prius exemplificatum est in rorationibus, quando aqua spargitur ab homine debito modo, et quando descendit aqua ab alto loco. Quando uero extenduntur pyramides in tantum ut contingant terram, tunc ad ultimum potest circulus integer apparere. Si uero in tantum {extenduntur} quod basis secetur a terra, tunc secundum quantitatem sectionis apparebit portio circuli colorati. Et primo potest apparere maior portio quando minus secatur basis pyramidis; et deinde si medietas circuli secetur, altera medietas tunc apparebit; et minor portio, si plus secetur. Sic secundum quod maius uel minus secatur, et extenditur pyramis, maior uel minor apparebit portio; et in tantum potest extendi quod nihil apparet; et sic secundum longitudinem et breuitatem pyramidum fiunt maiores bases uel minores, et circuli maiores colorati uel minores, et maiores portiones uel minores resecatae, et portiones maiorum circulorum et minorum, ut iam satis patet cuilibet consideranti. Et haec apparitio circulorum et portionum consideratur penes breuitatem et longitudinem {pyramidis}, ut dixi, licet non consideremus eleuationem et depressionem solis. Sed tamen in nubibus nunquam apparet circulus integer iridis, sed ut in pluribus minor portio, et aliquando semicirculus et maior portio. Nam basis pyramidis secat terram semper in generatione iridis in nubibus propter eius longitudinem ab oculo, et ideo nunquam apparet circulus completus. Quando uero sol est in oriente, et iris eleuatur super horizontem quasi per 42 gradus, et materia sit praeparata rorida distillans habens stillicidia infinita, tunc apparet maior portio circuli per quantitatem arcus inter radium uisualem et horizontem; et quando sol est in altitudine illius lineae, tunc iris habet semicirculum; et quando sol transcendit illam lineam, tunc fit minor portio circuli; sic ulterius quanto sol altius ascendit, fit iris minor et minor, quia magis abscinditur de suo circulo per terram. Considerandum est tamen hic quod secundum Aristotelem, praecipue in noua translatione, minor portio circuli apparens est portio maioris circuli, et maior portio est portio minoris circuli. {Unde} quando sol est in oriente, licet appareat plus semicirculo coloratum, tamen illud est portio minoris circuli quam quando sol est in eleuatione magna immo in eleuatione maxima super radium uisualem, in qua potest minimum iridis apparere: {unde} quando sola eius gibbositas apparet prope terram, dum sol est in maxima altitudine determinata generationi iridis, tunc illa modica portio est pars basis maioris circuli. Nam non est aestimandum quod pyramis eadem maneat et eadem basis in eleuatione et depressione solis, sed intelligendum quod noua et noua renouari debet in imaginatione habenda de iride, ita quod maior aestimatur quando iris est inferior, et minor quando est superior. {Quoniam} uero maior portio circuli iridis apparet, quando sol est in oriente secundum quantitatem aspicientis, tunc si esset in alto monte uel in turri alta uideret longe maiorem portionem secundum quantitatem totius eleuationis. Et considerandum est quod quando sol est sub horizonte prope, tamen potest iris apparere. Sed {tum} est portio minor, et non maior, nec semicirculus, et hoc non est nisi propter defectum materiae, nam tunc radii solares non attingunt uapores prope terram, sed in alto positos, et ideo non potest compleri semicirculus coloratus nec maior portio sed parum circa gibbositatem, quamuis maior portio circuli sit super horizontem. Et intelligendum est quod pyramis uisualis et pyramis iridis non sunt eaedem, licet sint aequales, et iaceant {saepius} in eodem loco. Nam dicunt, quando oculus fit immotus sunt hae pyramides simul. Quando uero oculus flectit se ad dextram uel sinistram, sursum uel deorsum, capite tamen manente immobili, cadit pyramis uisualis secundum partem uel secundum totum extra locum pyramidis iridis. Quod fieri potest quia centrum oculi in hoc motu est immobile per quod transit axis pyramidis iridis, et ideo pyramis haec iridis iacet fixa in loco suo, licet pyramis uisualis moueatur et mutetur secundum quod oculus aspicit inferius uel superius, aut a latere. Et tunc nihil de iride apparebit, nisi quantum de basi pyramidis iridis capit basim pyramidis uisualis, {quoniam} nihil uidetur nisi quod cadit infra pyramidem uisualem, nihil dico per speciem uenientem ad rectos angulos, et quod {sit} uisibile principale, sicut hic est iris (uel pars, secundum quod pyramis uisualis capit de loco suo), et secundum hoc apparebit arcus iridis maior uel minor. Et istud est ualde considerandum, ut sciatur ueritas iridis, et de hoc inferius fiet sermo. Et cum iam habitum est, quod cum altitudo solis fuerit 42 graduum uel maior, non potest iris apparere, potest de facili apparere quo tempore anni et in quibus locis debeat iris ut poterit apparere in meridie diei.
Et cum iam habitum est de altitudine et magnitudine et figurae uarietate, potest de facili patere de tempore generationis et loco Nam quare in aestate apud feruorem diei non apparet, causa assignata est per rationem altitudinis compositae a parte solis et iridis deputatae suae generationi; sed tunc ante meridiem et post dum sol est infra altitudinem 42 graduum, potest apparere. Sed tamen hoc potest esse in climatibus notis, quae septem uocantur; sed non oportet quod sit in omnibus regionibus a medio mundi usque ad polum. Considerandum est igitur quod maior altitudo solis super horizontem est in hora meridiei, et minor altitudo solis in omnibus climatibus in quibus sol lucet super horizontem, tam in hyeme quam in aestate est in Capricorno, scilicet in solstitio hyemali; et propter hoc {tunc} sunt breuiores dies. Sed iris non potest generari in omnibus his locis, quando sol est in meridie. Nam in regione cuius latitudo, id est, distantia zenith capitis ab aequinoctiali circulo seu medio mundi, est 24 graduum et 25 minutorum uel minus, et hoc est habitantibus prope finem secundi climatis {quasi} sub tropico Cancri ultra Ierusalem, nunquam potest iris esse, quando sol est in meridie. Nam si hoc posset esse, fieret quando sol est minoris altitudinis super horizontem, et hoc esset quando foret in solstitio hyemali, scilicet in primo gradu Capricorni. Sed non potest esse, quoniam tunc altitudo solis est 42 graduum super horizontem, {et dictum est quod iris apparere non potest quando sol est 42 graduum super horizontem}. Quod autem altitudo solis in regione illa apud solstitium hyemale fuerit 42 graduum, manifestum est per hoc, quod quarta coeli est ab horizonte ad zenith capitis; et zenith capitis distat ab aequinoctiali per 24 gradus et 25 minuta, ut dictum est; subtrahatur enim hoc a quarta coeli, scilicet a 90 gradibus, et iterum tota solis declinatio quae est inter aequinoctialem et Capricornum, scilicet 23 gradus et 35 minuta, quae simul iuncta faciunt 48 gradus, quibus subtractis a 90, remanebunt 42 gradus, qui sunt altitudo capitis Capricorni. Ergo cum sol fuerit in eo erit in meridie super horizontem per 42 gradus; quare iris non poterit generari in meridie illa. Quare nec in aliqua totius anni, quia et ante et post erit meridies maioris altitudinis. Sed si ambulauerimus ab illo loco uersus septentrionem usquequo latitudo regionis sit 66 graduum et 25 minutorum, et hoc est ultra Scotiam, ubi in solstitio hyemali nullus est dies, nisi quod subito medietas corporis solaris super terram apparet, potest in omnibus his regionibus iris apparere quando sol est in meridie, et in Capricorno, quia semper minuitur altitudo capitis Capricorni, et ideo altitudo solis in meridie. Et magis ac magis potest iris grandior apparere, non solum illa die in hora meridiei in omnibus regionibus, sed in diebus prope solstitium, et secundum quod plus et plus deambulauerimus uersus septentrionem, et fuerit latitudo regionis maior. Sed hoc plus potest apparere dum sol est in meridie, non solum dum sol est prope Capricornum, sed in multis aliis temporibus; secundum quod in septimo climate, ubi latitudo est 48 graduum et 42 minutorum, potest apparere iris, sole {existente} in meridie ab autumnali aequinoctio usque ad uernale. Nam sol in isto tempore in meridie non habet in septimo climate altitudinem 42 graduum, nec etiam in diebus aequinoctiorum, quoniam altitudo capitis Arietis et Librae super horizontem non est nisi 41 gradus et 10 minuta, ut prius tactum est, et patet hoc per latitudinem regionis subtractam a 90. Nam 48 gradibus et 48 minutis, quae sunt latitudo regionis, subtractis a 90, non remanent nisi 41 gradus et 12 minuta, et hoc est minus quam 42 gradus, qui faciunt altitudinem solis in qua potest iris apparere. Et si ultra hoc clima deambulauerimus ad septentrionem, adhuc poterit iris in feruore aestatis apparere, quando sol est in meridie. Nam altitudo capitis Arietis est parua, et similiter altitudo capitis Cancri quando latitudo regionis est 54 graduum uel 60, et maxime quando est 66 graduum et 25 minutorum. Nam tunc nulla altitudo est Capricorni, quia horizon transit per {illud}, et in solstitiis in instanti iacet horizon sub zodiaco, non declinans ab eo. Et quia zodiacus mouetur cum coelo, subito separatur ab horizonte, et reuoluitur caput Capricorni sub horizonte per diem naturalem, nisi quod medietas solis apparet super terram. {Unde} ei nulla est altitudo super horizontem in solstitio hyemali. Et tunc iris potest apparere, quando sol est in meridie, dum medietas apparet super terram, et potest esse maior quam semicirculus. Et quia repente occidit medietas solis, ideo statim disparet iris. Similiter in aliis diebus fere totius anni apud illum locum potest apparere, quia maxima altitudo solis est quando sol est in Cancro, sed non eleuatur tunc sol super horizontem nisi per ambas solis declinationes maximas, quarum una est 23 graduum et 35 minutorum, et altera totidem, quorum summa est 47 graduum et 10 minutorum, quae non excedunt maximam altitudinem solis, in qua potest iris apparere, nisi in 5 gradibus et 10 minutis; et ideo in paucis diebus respectu totius anni impedietur generatio iridis sole {existente} in meridie. Sed si deambulauerimus ultra haec loca, nunquam erit sol in meridie, sed in aquilone et oriente et occidente tantum, quia sol semper hominibus habitantibus ultra loca illa apparet ante eos uersus polum mundi, et aliquando per mensem sine nocte, aliquando per duos, aliquando per plures usquequo appareat per 6 menses, scilicet habitantibus sub polo. Et ideo ille locus, cuius latitudo 66 graduum et 25 minutorum, est ultimus in quo iris potest apparere dum sol est in meridie; sicut primus in quo sole {existente} in meridie, fuit ille locus cuius latitudo incipit esse plus quam 24 gradus et 25 minuta. Sic ergo considerandum est in quo tempore, et praecipue sole {existente} in meridie, et in quibus climatibus potest iris apparere. Et in istis regionibus potest accidere in uero aquilone, quando scilicet sol est in meridie, et in aliis partibus inter orientem et aquilonem, et inter occidentem et aquilonem. Et etiam in aestate potest accidere in uespere inter orientem et meridiem, et in mane inter occidentem et meridiem, quia in solstitio aestiuali sol declinat mane multum ad aquilonem, et tunc in opposito loco inter occidentem et meridiem fieri potest iris; et in uespere declinat ad aquilonem, et ideo fieri potest iris inter orientem et meridiem. Sed nunquam in uera meridie potest esse iris in his climatibus ab aequinoctiali usque ad latitudinem 66 graduum et 25 minutorum. Potest tamen bene fieri in meridie in locis ultra hanc latitudinem, et hoc usque ad polum; quoniam sol in illis regionibus est semper in parte aquilonari uel in oriente aut occidente; et iris fit in oppositum solis, et tunc omni hora diei potest fieri iris. Nam nunquam eleuatur sol super horizontem nisi per maximam solis declinationem per 23 gradus et 35 minuta, propter quod iris semper potest eis apparere de die, quando materia est praeparata. Ex his igitur patet quod iris sequitur motum solis dupliciter; uno modo secundum eleuationem et depressionem solis in suo circulo altitudinis, prout prius dictum est; et alio modo secundum motum solis super horizontem motu diurno, quia iris semper sequitur nadir solis, et nadir uadit continue in oppositum solis.
Experimentator ulterius inquirere nititur {an} fiat iris per radios incidentes uel per reflexionem uel per refractionem, et an sit solis imago, ut suppositum est in his quae de Perspectiua dicta sunt, et an sint ueri colores in ipsa nube, et de uarietate, et de causa figurationis; cum superius tantum sit dictum de quantitate figurae, scilicet quod aliquando sit circulus completus, et aliquando maior portio, et aliquando minor. Sed ad haec intelligenda necessarium est uti experientiis certis. Quae sunt huiusmodi, uidelicet quod aspiciens iridem, si moueatur aequidistanter iridi, tunc iris sequitur ipsum a latere; si uero moueatur uersus iridem, iris fugit; si uero retro cedat, iris sequitur ipsum, et non solum tardo motu, sed eadem uelocitate qua uidens mouetur. {Unde} si uelocissime currat homo uel equitet, uidebitur iris pari uelocitate transferri, sicut manifeste potest homo deprehendere, si uillae uel nemora, uel alia corpora sint ante eum circa locum iridis; uidebit enim iridem accedere ad ea ualde uelociter, si sint post illam, uel recedere si sint ante. Item per experientiam scimus quod sol, propter distantiam maximam a nobis quam non possumus iudicare, uidetur semper esse in eadem distantia fugienti ante ipsum; et propter hoc uidetur quod sol sequitur fugientem, quia aliter eadem distantia non iudicaretur. Et similiter quando accedit uersus solem, uidetur quod sol fugiat ante eum propter hoc quod apparet semper in eadem distantia; quae apparentia saluari non potest nisi uisus iudicet solem moueri ante se. Et huiusmodi motum apparentem uidemus manifeste, quando sol transit super nemora uel caetera eleuata in aere a quibus recedit, uel {[ad quae]} accedit. Item scimus quod sol uidetur esse in directo aspicientis et apparet moueri aequidistanter, et hoc propter superfluitatem distantiae. Et propter hoc semper apparet sol in oppositum uidentis iridem, quocunque moueatur aequidistanter iridi. Ut si sol sit in meridie, et iris in aquilone, uidens motus ad orientem aspicit solem ex uno latere contra eum, et iridem ex alio, ita quod linea transit a centro solis per centrum oculi et iridis; et uariatur motus iridis per hoc quod sol uidetur moueri aequidistanter aspicienti et iridi. Si enim sol staret secundum iudicium uisus, tunc iris moueretur secundum motum uidentis, sed plus pertransiret de spatio quam uidens et transiret uidentem. Nam sic est generaliter, quod uisibili quieto, si uidens moueatur, imago mouebitur si speculum continuetur; sed si res uisa simul moueatur in partem uidentis, motus imaginis non pertransibit nisi spatium aequale motui uidentis. Si uero uisibile quiescat, imago maius spatium pertransibit. Nam sit a centrum solis immobile, b centrum oculi, c centrum iridis in linea a b c, et b et c moueantur ita quod b in d, et c in f, manifestum est quod c f spatium est maius quam b d, et tunc linea a c et linea a f non aequidistant sed a parte a concurrunt, et ab altera parte separantur, ut apparet in figura. Si uero a moueatur uersus g in directo d, tunc c erit in h, et tunc linea b d, et c h, et (fig.) a g erunt aequales, et a c linea et g h aequidistantes. Sed centrum iridis est semper in directo centri oculi facialiter. Quapropter oportet ponere quod sol uidetur moueri in directo uidentis, ut sic possit iris moueri aequidistanter uidenti. Item scimus quod sol apparet in oculum cuiuslibet. Si mille homines ordinarentur secundum lineam unam ab oriente ad occidens; umbrae eorum essent aequidistantes secundum sensum, et radii solares cadentes super eos. Et hoc est propter hoc, quod non percipimus concursum radiorum solarium in centrum eius propter nimiam distantiam. Item propter eandem distantiam, non percipimus motum solis diurnum in paruo tempore, sed uidetur nobis quod sol stet in coelo. Ex {quibus} ostenditur quod nihilominus experimur, scilicet quod iris numeratur secundum numerum hominum aspicientium. Nam si duo simul stent aspicientes iridem in aquilone, et unus recedat ad occidens, iris mouebitur aequidistanter ei, et si alius uadit ad oriens, iris mouetur aequidistanter illi, uel si stet in loco primo, stabit iris. Manifestum est ergo quod iris numeratur secundum numerum hominum aspicientium; et ideo impossibile est quod duo uideant unam et eandem iridem, quamuis inexpertus hoc non percipiat. Nam umbra cuiuslibet diuidit arcum iridis in duo aequalia, et ideo, cum umbrae sint aequidistantes quoad sensum, non concurrunt ad medium eiusdem iridis, et ideo cuilibet aspicienti debetur propria iris. Et hoc patet, quia si in diuersas et contrarias partes duae moueantur irides, mouebuntur secundum {motus} uidentium, et ideo quot sunt uidentes, tot sunt irides. Ex his ergo sequitur quod iris non uidetur nisi per radios solis reflexos, quia si per radios incidentes, tunc esset iris res fixa in uno loco nubis, quae non uariaretur secundum motum aspicientis, neque secundum numerum eorum; nam quando radii solares transeunt nubem aliquam raram, apparet nubes illa colorata colore albo, et si per multum spissam, colore nigro, et si per mediocrem, colore aliquo de mediis. Sed idem color nubis diuersis apparet aspicientibus, nec sequitur motum aspicientis, quia non uidetur per radios reflexos, sed per incidentes uel fractos. Similiter quando fit color per radios incidentes per lapidem crystallinum, ibi fit fractio, sed idem color in eodem situ uidetur a diuersis. Manifestum ergo est quod non fit iris per rectos radios incidentes uel fractos. Ergo per reflexos; quia non est nisi triplex radius principalis. Nec per radios accidentales uidebitur, {quoniam} illi situm non mutant nisi causentur a reflexione. {Unde} ex proprietate reflexionis patet idem; nam locus reflexionis et imaginis mutatur secundum mutationem aspicientis. Sed sic est hic; ergo fit per reflexionem. Manifestum ergo est quod non fit iris per rectos radios incidentes uel fractos. Ergo per reflexos; quia non est nisi triplex radius principalis. Nec per radios accidentales uidebitur, {quoniam} illi situm non mutant nisi causentur a reflexione. {Unde} ex proprietate reflexionis patet idem; nam locus reflexionis et imaginis mutatur secundum mutationem aspicientis. Sed sic est hic; ergo fit per reflexionem. Nec potest dici quod substantia iridis manet, et locus imaginis uariatur in fractione radiorum, quoniam loci mutatio in iride {erit} secundum distantiam sensibilem ualde, ut pari uelocitate qua homo curreret uel equitaret quantum posset uelocissime. Sed locus imaginis rei quietae, quamuis uarietur, tamen non eadem uelocitate qua iris, quia tota uarietas imaginis est in loco uno communi, et ideo uocatur transitus spatii. Item imago rei uisae per fractionem non sequitur uidentem si retrocedit, neque fugit si appropinquat, neque mouetur ei aequidistanter; quod patet cum uidemus piscem quietum in aqua, aut baculum fixum in ea, aut solem aut lunam per medium uaporum, aut literas mediante crystallo uel uitro. Sed potest obiici, quod non sit nisi locus imaginis motus, et ideo potest fieri per refractionem sicut per reflexionem. Quod autem non sit nisi mutatio loci imaginis uidetur, quia speculum, ut materia apta iridi, est immobile; sed quando sic est, licet uidens accedit ad speculum, non propter hoc mutatur nisi solus locus imaginis, ut citius concurrat radius uisualis cum catheto, et non fugiet locus reflexionis mutari, praecipue cum speculum non in superficie sit, sed in profundo, {quoniam} tota materia rorationis habet naturam speculi, et ideo locus reflexionis mutat situm sensibiliter secundum iudicium uisus. Sed {contra} hoc est, cum sol secundum ueritatem sit in eadem distantia respectu speculi, non est diuersitas in hora apparitionis iridis de qua curandum est, siue moueatur a Cancro uersus meridiem siue a Capricorno uersus septentrionem, quia in die naturali non mouetur per unum gradum. Et ideo in hora apparitionis iridis non est aliqua distantia solis a nube diuersa de qua sit curandum. Quapropter apprehendet eius radius eandem rorationem uel partem rorationis, ut primam uel secundam; et ideo pars aliqua certa, uel ipsa roratio tota, fit speculum immotum. Et non sufficit dicere quod iris fugit ante {uidentem quantum} sol uidetur persequi, quamuis hoc sit uerum, ut sic uideretur uariari locus reflexionis et iridis, quia solis radii penetrant totam materiam roridam, et ab omni stillicidio fit reflexio. Et propter hoc, nisi aliud esset in causa, iris una appareret immobilis et fixa per totam rorationem, habens spissitudinem secundum totam rorationem. Quapropter dicendum est, quod iris non apparet nisi in certa dispositione aeris secundum maiorem et minorem luciditatem, ut a parte oculi sit illuminatio debita, et in loco iridis obscuritas determinata, quia res debilis est et non apparet nisi in loco obscurato. {Quando} ergo aer inter oculum et iridem est debito modo dispositus, tunc extenditur pyramis ab oculo cuius basis est circulus iridis et terminatur in nube rorida ad locum debitae tenebrositatis, et apparet iris in illo loco. Sed quando oculus mutatur in partem iridis, iam attingit aerem ulteriorem qui lucidus est, et appropinquat ad locum priorem iridis, ita quod propter approximationem uidentis iam non inuenitur locus idem eiusdem dispositionis, immo clarior quam requiratur ad iridis apparitionem. Non enim in omni dicta loci dispositione potest apparere, quoniam licet materia sit rorida usque ad oculum, non tamen uidebitur nisi in loco proportionalis obscuritatis; ideo oportet quod basis pyramidis cadat in nube ulterius in loco debitae obscuritatis. Et sic tota pyramis mutat locum secundum motum aspicientis, ac si portetur pyramis ante faciem hominis ambulantis, cuius conus sit in oculo fixus, et corpus eius extendatur in aere usque ad locum iridis, ubi propter distantiam ab oculo inuenitur umbrositas propter spissitudinem uaporum et nubis obumbrantis. Et est simile de homine aspiciente uaporem {nubilosum} a longe quem uidere non potest de prope, nam propter distantiam debilitatur species uisus, et potest a spissitudine uaporum terminari, {quam} de prope potest penetrare; et propter hoc patet quod licet ubique sit in materia rorida reflexio, tamen non ubique apparet iris, sed in loco determinato. Sic soluitur illa obiectio prima. Secunda patet ex eodem; nam non manet hic idem speculum, nec in eodem loco, propter umbrositatem quae exigitur ad apparitionem colorum, et ideo nunc in una parte rorationis apparet iris, nunc in alia. Si dicitur, quod moto uidente ad orientem sol mouetur ad occidentem, ideo punctum reflexionis mutabitur secundum motum solis, et ideo accedet iris ad solem magis quam ad uidentem, patet per supradicta quod non; quia motus solis ad {occidentem} in hora apparitionis iridis est insensibilis, et ideo aestimatur stare, id est non moueri ad occidentem.
Sed tunc patet per hoc, quod nihil erit in loco iridis nisi apparentia colorum, et non erit nisi quando apparet. Nam dictum est quod secundum diuersitatem aspicientium diuersificatur iris. Sed aspectus non facit colores. Uisus enim non potest {causare} colores in nube, ut patet; quare nihil erit nisi {secundum} apparentiam. Item uisio per reflexionem habet uisibile in termino radii uisualis reflexi, ut patuit prius, et ideo non in puncto reflexionis nec alibi; quia res uisa est terminus reflexionis et lineae reflexae, ergo per reflexionem nihil uidetur in nube. Si uero dicatur, quod sensibiliter et uiuaciter mouetur uisus per iridem, et apparent colores ualde uiui in iride, ergo non potest esse sola apparentia colorum; dicendum est quod sicut est sola apparentia colorum, sic est sola apparentia sensus et uiuacitatis immutationis uisus; quoniam huiusmodi immutatio non est nisi ex defectu uisus, sicut uidemus in exemplis. {Quando} enim in aestate de mane aliquis demittit caput ad terram, ut uideat guttulas roris in summitatibus herbarum, si sit negligens in uidendo et languidus, et semiclaudat oculos, uidebit secundum apparentiam omnes colores iridis. Et similiter de circulo colorato circa candelam; et similiter quando aliquis surgit de somno in aestate, habens oculos male apertos et uaporosos, et aspiciat ad {aliquod} foramen paruum per quod transit radius solaris, apparebunt ei colores; et maxime eis qui habent debiles oculos et male uident a longe. Et ideo oportet quod apparitio sit propter defectum uisus, et propter hoc est sola apparentia, et non ueritas. Fortificatur autem haec apparitio, tanquam in loco iridis sit, propter hoc quod cito concurrit radius uisualis cum catheto propter paruitatem stillicidiorum; et ideo prope punctum reflexionis fit huiusmodi apparitio, et propter hoc in ipsa materia et loco iridis. Si uero dicatur, quod radii solares transeuntes per crystallum faciunt colores ueros et fixos, qui speciem faciunt et sunt in ratione obiecti; dicendum est, quod aliud est hic et ibi. Solum aspiciens facit iridem, nec est ibi nisi sola reflexio. Hic autem est causa naturalis, scilicet radius et lapis rugosus qui habet magnam superficiei diuersitatem, ut secundum casum lucis diuersitas colorum resultet. Et aspectus in illos facit hic adesse colores, nam prius est color quam uideatur hic, et a diuersis uidetur in eodem loco. Sed hic ex aspectu est apparitio, et ideo non potest esse ueritas sed sola apparentia. Et hoc est manifestum per superius dicta de pyramide uisuali; quae {quando} cadit tota in locum pyramidis iridis, tunc apparet tota iris secundum quantitatem ei possibilem iuxta altitudinem et depressionem solis et iuxta materiae dispositionem; ita quod si sol sit in horizonte, et materia sit praeparata, apparet iris semicircularis uel maior portio sphaerae, dummodo pyramis uisualis tota cadat in locum pyramidis iridis. Quod si sol sit in horizonte et materia sit praeparata, sed pyramis uisualis non cadat tota in locum pyramidis iridis, tunc solum apparebit de arcu iridis, quantum capit basis pyramidis uisus de loco iridis; ergo manifestum est quod iris non est nisi solum in conspectu.
Deinde considerandum est quod iris est imago solis, et ad hoc imaginandum debemus considerare sententiam Senecae in libro de iride, quoniam oportet ponere nubem suspensam in aere, et rorationem descendentem ab ea, cuius conus cadit in terram, et basis circularis attingit concauitatem nubis. Sunt ergo stillicidia infinita paruae quantitatis, et a quolibet fit reflexio sicut a sphaerico speculo, et quoniam sine interuallo descendunt, uidentur ex distantia continuari, et ideo uidetur imago solis continua et non multiplex secundum multitudinem stillicidiorum; et similiter est in circulis coloratis per aspersionem. Et sic soluitur obiectio quae posset fieri de multitudine imaginum. Sed de figura, quantitate et colore dubitatur; et dicendum est, quod specula sphaerica et maxime parua mutant quantitatem et figuram rei uisae multis modis, et reddunt figuras monstruosas, et dissipant totam proportionem partium rei ab inuicem, ut {patuit} in perspectiuis. Et dissipata figura et quantitate, etiam per consequens dissipatur ordinatio proprietatum, quae exigunt figuram et debitam quantitatem, et possunt colorem immutare, et de non colorato facere colorem apparere, et e conuerso. Et quia lux incorporata in materia assimilatur colori, licet in ueritate non sit color, ut nubes rarae uidentur albae et spissae uidentur nigrae quando radii penetrant eas, sic potest hic de facili lux solis cadens ad huiusmodi specula ostendere quid simile colori, praecipue cum non sit nisi sola apparentia, ut dictum est.
20
Cum his considerandum est de diuersitate colorum. Et omnes dicunt quod accidit ex diuersitate nubis roridae, et hoc habetur in textu Aristotelis uulgato, unde dicunt secundum quod materia spissior est, uidetur esse nigrior; et secundum quod minus spissa, uidetur esse color lazuli; et secundum quod minus spissa, uidetur uiridis esse; et si minus, uidetur uinosa, et rubea; secundum quod adhuc minus, uidetur esse glauca et subrubea; et secundum quod rarior, uidetur esse alba. Secundum quod ponitur exemplum Aristotelis de flamma, quae propter raritatem et spissitudinem fumi terrestris apparet clara et rubea et nigra, et sic diuersis modis. Sed istud nihil est, sicut patet per experientiam lapidis crystallini. Nam ibi generantur colores, et nulla est diuersitas materiae in spissitudine et raritate, et tamen hic ueri colores generantur. Et iterum, cum non sit uerus color in iride, sed apparentia, non oportet ponere nisi causam apparentiae, uel apparentiam causae. Item per experientiam in rorationibus ex aspersione non accidit aliquid de his diuersitatibus, nec in guttis roris in summitatibus herbarum; ergo manifestum est, quod haec causa diuersitatis falsa est. Et non est contra Aristotelem, quia multa alia falsa continentur in capitulo de iride, et alibi in translationibus uulgatis, sicut manifestum est per totam philosophiam Latinorum, si quis diuersas translationes inquirat et Graecum ipsum, a quo transumptum est quod habent Latini. Uerum non est sententia Aristotelis ubique translata, sed error fuit exemplarium Graecorum et Arabicorum, uel potius uitium translatorum, quorum nullus perfecte sciuit linguas nec scientias, ut praetactum est. Necesse autem est aliud mendacium quod in hoc capitulo de iride reperitur euacuari; et ideo sic intelligendum est de hac falsitate iam euacuata. Et ne animus suspendatur, dico, quod {illud} est falsum quod habetur in textu uulgato, scilicet quod iris non causatur a luna nisi bis in quinquaginta annis. Nam quandocunque luna plena est, et non impeditur per nubem, et sit materia rorida in opposito eius. potest iris apparere sicut per solem; et hoc potest experientia cuiuslibet probare, et probatum est per experientias certas.
De figura uero iridis est maxima difficultas. Nam aliqui aestimant quod debeat figurari sicut est basis pyramidis rorationis distillantis; et hoc est impossibile. Nam in rorationibus ex aspersione, patet per experientiam, quod in globo rorationis irregularis figurae apparet figura iridis. Similiter illi, qui dicunt iridem causari ex fractione, ut habeat figuram pyramidis assimilatae curuae superficiei pyramidis rotundae expansam in oppositum solis, propter quod figurae aestimatur secundum eos arcualis. Et quia conus praedictae pyramidis, ut dicunt, est prope terram, et eius expansio est in oppositum solis, necesse est ut medietas illius figurae uel amplius cadat in superficiem terrae, et reliqua medietas uel minus cadat in oppositum solis in {nubem}. Sed istud {primo} reprobatur per hoc quod probatum est quod iris non potest generari per fractionem, quoniam in roratione aspersionis non possumus huiusmodi causam figurae dare. Dicunt enim quod radii {primo} franguntur in contiguitate aeris et nubis, et postea in contiguitate nubis et partis superioris ipsius rorationis, ut per has fractiones concurrant radii in parte inferiori rorationis et densiori; nam pars densior est inferior quia grauior. Ibi enim radii fracti sicut a cono pyramidali se diffundunt non in pyramidem rotundam, ut dicunt, sed in figuram assimilatam curuae superficiei pyramidis rotundae. Patet ergo quod per tres fractiones ueniunt ad hanc figuram. Sed non possunt esse tres in aspersione facta in radiis, sed una tantum; et tamen eadem figura accidit sicut in coelo; quapropter non est causa huiusmodi fractionis. Postremo, quare non dabunt pyramidem rotundam, sed figuram assimilatam curuae superficiei pyramidis rotundae? non enim secundum legem fractionis erit hoc, quia fractio pyramidem rotundam habet facere regularem, quia fractio omnium radiorum cadentium in unam circulationem corporis sphaerici est ad angulos aequales, et ideo non incuruabitur magis in una parte quam in {alia}, et erit omnino regularis figurae et uniformis. Nec a roratione potest esse haec curuitas, quia roratio non est talis figurae, sed est globus ex stillicidiis infinitis compositus pyramidalis figurae rotundae secundum eos, et ideo non est ratio illius figurationis per hunc modum. Quaerenda est igitur alia ratio; et potest dici quod necesse est quod sit in figura arcuali circulari. Nam secundum diuersitatem situs rei respectu lucis apparet diuersus color, ut in collo columbae. Cum igitur idem color in uno circulo iridis apparet ab extremitate una ad {aliam}, oportet quod eundem situm habeant omnes partes respectu radii solaris et respectu oculi. Sed talis situs identitatis non potest esse nisi in circulari figura propter aequalem partium declinationem. Et etiam in uapore sphaerico possunt signari duo genera circulorum. Unum est transiens per polos, ut sunt coluri in sphaera; aliud est aliquod de aequidistantibus intersecantibus istos coluros ex transuerso. Circulatio uero coluri absconditur semper ex distantia, quia non habet eundem situm respectu oculi in extremitatibus et in medio, sed aequidistantes bene apparent in sua circulatione, propter aequalem situm respectu oculi, ut dictum est in Perspectiua de luna. Cum igitur circulus iridis {sit} de aequidistantibus, poterit in sua circulatione apparere. Sed si obiiciatur contra hoc, quod {tunc} non solum coloraretur in gibbositate sua arcus basis pyramidis sed alibi in superficie per totum, sicut luna plena tota illuminatur in parte nobis obiecta, et ideo tota superficies basis quae est super terram, coloraretur; ad hoc potest dici differenter, quod stillicidia non sunt ubique a quibus reflectuntur radii ad oculos ad angulos aequales {angulis} incidentiae. Hoc enim non est nisi in situ circuli, sicut apparet in reflexionibus et fractionibus speculi concaui et aliorum; et ideo cum circulationes quatuor uel quinque iridis possunt esse in stillicidiis a quibus fiunt reflexiones in uisum ad angulos aequales {angulis} incidentiae, potest color generari in eis, et impressio iridis apparere.
Aliqui uero aestimabant, quod nubes rorida esset colorata per totum, quia in omnibus stillicidiis est reflexio, et iris ex reflexione causatur. Item quia secundum numerum uidentium et diuersitatem situs eiusdem uidentis apparet iris ubique. Sed dicendum est ad primum, quod ubique est aptitudo ut fiat iris, sed actualiter non est nisi in stillicidiis a quibus reflexio uenit ad oculum; quia apparentia {coloris} sola est, quae apparentia uenit ex fantasia et deceptione uisus, ut dictum est. Et ideo nusquam in nube rorida est coloris ueritas, nec apparentia nisi in stillicidiis a quibus fit ad uisum reflexio. Sed ab omni stillicidio non fit reflexio in eodem tempore, dum oculus est in uno loco, propter aequalitatem angulorum incidentiae et reflexionis. Ad secundum dicendum, quod colores ubique apparere possumus imaginari ex duabus causis, uno modo quod color esset fixus, sicut in aliis rebus; et faceret speciem a se ad oculum, et tunc ubique esset, et sic ubicunque essent aspersiones, uideret colorem. Sed sic non est hic, quia non est uerus color, sed solum ex uisus fantasia; et ideo causa apparentiae est solius uisus erroneum iudicium, et ideo non apparet nisi in loco a quo ad oculum fit reflexio; et ex hac causa, non prima, mutatur secundum mutationem uidentis. Quinque uero sunt colores principales, ut albedo, glaucitas, rubedo, uiriditas, et nigredo. Rubeus enim aequidistat ab extremis, et habet unum medium respectu albi, et aliud respectu nigri. {Quod} enim Aristoteles dicit in Sensu et Sensato septem esse colores, hoc est uerum diuidendo glaucum in plures gradus, ut caeruleum et puniceum, et similiter diuidendo uiriditatem in gradus diuersos; sed quinque principales colores sunt per naturam distincti. Nam quinarius est melior numeris omnibus, ut Aristoteles dicit libro Secretorum, et hoc quantum ad numerum {rerum} certitudinaliter distinguendum; licet quantum ad proprietatem {numeralem} in quolibet repertam ternarius est melior. Nam hunc extrahimus a natura rerum, ut Aristoteles dicit primo Coeli et Mundi, quia in omni re trinitas consistit, ut ibi docet, tam in Creatore quam in creatura. Et quia numerus quinarius res certius distinguit et melius, ut dictum est, ideo natura magis intendit quinque colores. Et ideo isti quinque colores sunt in iride, magis quam alii, ex ordinatione communi naturae operantis et intendentis quod melius est. Color quidem lazuli, quem uocant coelestem, niger est cum quadam splendoris suauitate, et ideo sub nigro computatur. Et aestimatur ab expertis quod isti colores causantur ab humoribus et tunicis oculi; isti enim sunt colores tantum apparentes, et oculi partes habent aliquid de natura colorum licet debiliter, secundum quorum esse apparent colores in iride. Et quinque sunt corpora in oculo, scilicet tres humores, et duae tunicae, scilicet uuea et cornea; consolidatiua quidem nihil operatur ad uisionem; et ideo quinque colores apparent secundum proprietates {ipsorum}. Et quandoque illa corpora non habent distinctos colores. Nam in oculis diuersorum uariantur, et apparent irides diuersae aliter et aliter uariari in eadem hora, etiam in diuersis temporibus, secundum quod aer inter ipsum et iridem in dispositione sua secundum lucidum et obscurum uariatur. Signum autem quod colores iridis possunt apparere per oculum, est quod lapide hexagono posito ad oculum in loco tenebroso fiunt huiusmodi colores, et ideo similiter in materia apta in loco tenebroso in nube possunt saltem apparere. Et iuxta iam dicta patet facilius causa coronae, et similiter impressionis apparentis in figura recta, quam Seneca uocat uirgam, et Aristoteles perpendicularem; istac enim impressiones sunt coloratae et non aliae. Dicit igitur Seneca, si uaporem erexeris, uirga est; si incurues in {portionem} circuli, iris est; si in completum circulum, corona est; quam Aristoteles uocat circulum circa solem et lunam, et Halo et Halaleti. Et aliam differentiam assignant, quod iris generatur in opposito solis, uirga a latere, corona sub sole. Sed quae de circulo et corona dicta sunt possunt diei sine calumnia. De perpendiculari tamen et uirga aliud est. Nam non est nisi portio parua coronae, quae ex distantia superflua uidetur esse linea recta, {quando} materia deficit ad eius complementum. Globus autem uaporis grossi aliquando concurrit in directum solis sub eo, scilicet qui est densior aere, et tamen non est superfluae densitatis sed proportionatae ad huiusmodi impressionem. Dico ergo quod cum uapor ille sit densior aere, et sit quasi sphaericae figurae, quae aequidistat terrae quantum potest propter naturam grauis, radii omnes exeuntes a puncto o praeter perpendicularem o d franguntur in superficie uaporis inter incessum rectum et perpendicularem ducendam a loco fractionis, et omnes qui cadent in una circulatione circa axem illum franguntur ad angulos aequales, quia anguli incidentiae omnes sunt aequales, sicut a et f, et anguli fractionum intra corpus sunt aequales, et sic de omnibus angulis radiorum cadentium in circumferentia, quae transit per puncta a g f, et eodem modo radii qui cadunt in circumferentia, quae transit per b g, omnes franguntur ad angulos aequales, quia incidunt ad aequales, sicut manifestum est per demonstrationem geometricam. Radii ergo unius circulationis ut o a et o f et omnes qui in circumferentia transeunt per a et f, cadunt et uadunt post fractionem in corpore uaporis aequidistantis. Deinde {quando} ad concauitatem uaporis occurrit aer, quod est corpus subtilius, franguntur declinando a perpendiculari ducenda a loco fractionis, et concurrunt necessario ad punctum unum ut in o. Et similiter est de illis qui cadunt in alia circulatione, ut o b et c g, et sunt in eadem circumferentia conterminales, et concurrunt per secundam fractionem ad punctum remotius ut in d, quia radii cadentes in circulatione maiori concurrunt in punctum remotius. Et sic de aliis cadentibus in circulationis cadent in unum punctum diuersum a puncto, a quo concurrunt radii aliarum circulationum. Et sicut radii unius circulationis stant in introitu uaporis in figura circulari super eum, sic quando exeunt, fiunt a basi circulari, et concurrunt in unum punctum pyramidis; nam lumen hoc totum, quod pertransit uaporem ueniens ab uno puncto solis fractum in radiis infinitis est quasi una columna rotunda, et habet figuram circularem in utraque extremitate, dum est in uapore, sed postquam exiuit uapores declinantur radii in corpus pyramidale, cuius basis est extremitas lucis columnaris, et conus cadit in terram. Si igitur oculus conum recipiat unius pyramidis, uidebit basim illius pyramidis, et quia ille uapor densior est tanta densitate ut sit uisibilis, praecipue cum habeat in se lumen potest uideri infra bases pyramidis, et ideo in circulari. Sed sicut experientiae multae requiruntur ad certificationem iridis, et de colore et de figura, sic est hic, ubi considerandum est quod radii possunt dupliciter intelligi, uel scilicet uenientes ab uno puncto et in unum circulum in uapore qui concurrunt ad conum unius pyramidis; et alii qui ab eodem puncto et in alium circulum cadunt faciunt aliam pyramidem, et sic de aliis; sed coni omnium illarum pyramidum cadunt in axem et perpendicularem uenientes a puncto illo, a quo ueniunt radii fracti, et pyramides fiunt curtae, nec transeunt ad puncta concursus propter obiectum aspicientis, et ideo nullus uidebit per illas pyramides curtas. Quare si plures aspiciant coronam, oportet unum eligi ex duobus, uel quod ab aliis punctis solis ueniant radii frangendi in pyramidem, ita quod ad singulos aspicientes radii ueniant a singulis punctis solis, uel quod a basi pyramidis unius, cuius conus cadit in oculum aspicientis unius, ueniant ad alios aspicientes pyramides aliae quae fiunt ex radiis accidentalibus; ut basis pyramidis principalis quae uenit ad oculum unius uideatur ab aliis per pyramidem accidentalem, sicut illi qui sunt in angulo domus uident per radios accidentales lumen incidens per fenestram. Sed hoc secundum non potest stare, quia iudicium per radios principales et accidentales non potest esse aequale, sed aspicientes simul coronam iudicant aequaliter. Item quilibet iudicat solem esse centrum coronae; ergo quilibet uidet solem, sed radii accidentales non ducunt uisum in rem, sed in speciem, ut {existens} in angulo domus non potest uidere solem, licet uideat radium cadentem per foramen. Manifestum est ergo quod ad oculum cuiuslibet uenit una pyramis, cuius radii ueniunt a puncto solis determinato, ita quod ab uno puncto ad unum oculum {ueniunt} radii, et ad alium oculum ab alio, et ad tertium a tertio. Sed haec omnia docet experientia, sicut de iride. Unde argumenta non certificant haec, sed grandes experientiae per instrumenta perquiruntur, et per uaria necessaria; et ideo nullus sermo in his potest certificare; totum enim dependet ab experientia. Et propter hoc non reputo me attigisse hic plenam ueritatem; quia nondum expertus sum omnia quae sunt hic necessaria, et quia in hoc opere procedo uia persuasionis, et ostensionis {quid} oporteat requiri in studio sapientiae, et non per uiam componendi scripta de ea. Et ideo non pertinet ad me hac hora dare certificationem {mihi possibilem}, sed sub forma persuadendi de studio sapientiae pertransire. De circulo uero circa candelam aestimatur quod sit a uaporibus resolutis a cibis et potibus in mensa; uel quando aer humidus est potest apparere, aut in uaporibus oculi humidi generatur distans a candela. Sic igitur quilibet sapiens de facili recipiet quod experientia certificat {conclusiones} circa has res, et non argumentum. Sed nunc transeo ad secundam praerogatiuam istius scientiae experimentalis. Capitulum de secunda praerogatiua scientiae experimentalis. Haec autem est quod ueritates magnificas in terminis aliarum scientiarum, in quas per nullam uiam possunt illae scientiae, haec sola scientiarum domina speculatiuarum potest dare; unde hae ueritates non sunt de primarum substantia, sed penitus extra eas, licet sint in terminis earum, {quoniam} nec {sunt} conclusiones ibi, nec principia. Et possunt poni exempla manifesta de his; sed in istis omnibus quae sequuntur, non oportet hominem inexpertum quaerere rationem ut primo intelligat, hanc enim nunquam habebit nisi {post} experientiam; unde oportet primo credulitatem fieri, donec secundo {sequatur} experientia, ut tertio ratio comitetur. Si enim inexpertus magnetem trahere ferrum, nec audiens ab aliis, quod trahat, quaerat rationem, ante experientiam nunquam inueniet. Et ideo in principio debet credere his qui experti sunt, uel qui ab expertis fideliter habuerunt, nec debet reprobare ueritatem propter hoc, quod eam ignorat, et quia ad eam non habet argumentum. Recitabo igitur ea, quae per experientiam teneo esse probata. EXEMPLUM I. Mathematica bene producere potest astrolabium sphaericum, in quo {describantur} quaecunque de coelo necessaria sunt homini, secundum longitudines et latitudines certas, tam de circulis quam de stellis iuxta artificium Ptolemaei in octauo Almagesti, iuxta quod dixi per quandam similitudinem, sed non tamen omnino per artificium illud, oportet enim plus esse operis. Sed quod hoc corpus sic factum moueatur naturaliter motu diurno, non est in potestate mathematicae. Experimentator autem perfectus potest considerare uias huius motus, excitatus ad eas considerandas per multas res quae sequuntur motum coelestium, ut sunt primo tria elementa, quae rotantur circulariter per influentiam coelestem, sicut dicit {Alpetragius} in libro de Motibus Coelestibus, et Auerroes in primo Coeli et Mundi; deinde cometae, maria, et flumina fluentia, medullae et cerebella et morborum materiae. Herbae etiam in partibus suis multum aperiunt se et claudunt secundum solis motum. Et multa talia inueniuntur quae secundum motum localem totius uel partium mouentur motu coeli. Sapiens igitur excitatur per considerationem huiusmodi rerum similem in parte illi quod intendit, ut ad illud perueniat aliquando. Et tunc thesaurum unius regis ualeret hoc instrumentum et cessarent instrumenta astronomiae, et horologia, et esset pulcherrimum spectaculum sapientiae. Sed pauci de tanto miraculo et similibus in mathematicae terminis praeclare et utiliter scirent cogitare. EXEMPLUM II. Potest uero aliud exemplum poni in terminis medicinae, et est de prolongatione uitae humanae, ubi ars medicinalis remedium non habet nisi regimen sanitatis. Est autem ulterior {longa} uitae extensio possibilis. A principio mundi {fuit} magna prolongatio uitae, sed nunc abbreuiata est ultra modum. Causam autem huius prolongationis et abbreuiationis aestimauerunt multi esse a parte coeli. Nam aestimauerunt quod coeli dispositio fuit optima a principio, et mundo senescente omnia tabescunt, aestimantes stellas fuisse creatas in locis conuenientioribus, in quibus stellae suas habent dignitates, quae uocantur domus, exaltatio, triplicitas, facies et terminus, et in meliori proportione earum ad inuicem secundum diuersitatem aspectuum uel proiectionem radiorum inuisibilem, et quod ab illo statu paulatim recesserunt, et secundum hunc recessum ponunt uitae decurtationem usque ad aliquem terminum fixum, in quo {erit} status. Sed hoc habet multas contradictiones et difficultates, de quibus est modo dicendum. Et siue hoc fuerit uerum siue non, necesse est aliam causam assignari, quae nobis prompta est et plana, cui contradici non potest, quam scimus per experientiam. Et ideo circa illam negotiandum est, ut appareat mirabilis et ineffabilis utilitas et magnificentia Scientiae Experimentalis, et aperiatur uia ad maximum secretum secretorum, quod Aristoteles occultauit in libro de Regimine Uitae. Cum enim regimen sanitatis debeat esse in cibo et potu, somno et uigilia, motu et quiete, euacuatione et retentione, aeris dispositione, et passionibus animi; ut haec in debito temperamento habeantur ab infantia; de his temperandis nullus homo uult curare, etiam nec medici, quia nos uidemus quod de millenario medicorum uix erit unus qui saltem leuiter curabit. Et rarissime accidit quod aliquis curat sufficienter, et hoc nunquam accidit in iuuentute, sed aliquando inter tria millia unus cogitat de his, {quando} senescit et tendit ad mortem, tunc enim timet sibi et cogitat ut ualet. Sed tunc non potest apponere remedium propter debilitatem uirium et sensus et propter experientiae defectum. Et ideo patres corrumpuntur, et generant filios corruptos, et habentes dispositionem ad mortis festinationem. Et deinde per defectum regiminis filii corrumpunt seipsos, et sic filius filii habet dispositionem malam duplicem, et tertio seipsum corrumpit propter defectum regiminis. Et sic currit de patre in filios corruptio complexionis, usquequo festinatio facta sit ultimata, sicut accidit his temporibus. Et non solum haec causa accidentalis inuenitur, sed alia quae consistit in defectu regiminis morum. Peccata enim debilitant uires animae, ita quod impotens est ad corporis regimen naturale; et ideo debilitantur uires corporis, et festinat ad mortem; et haec corruptio currit a patre ad filium, et sic ulterius. Et ideo oportuit propter has duas causas naturales, quod longaeuitas hominis non seruaret ordinem naturalem a principio; sed propter has duas causas abbreuiata est longaeuitas hominis contra naturam. Praeterea certis experimentis probatum est, quod ista festinatio nimia est retardata pluries, et longaeuitas prolongata per multos annos per experientias secretas; et multi hoc scribunt auctores. Propter quod oportet quod sit haec nimia festinatio accidentalis, habens remedium possibile. Postquam uero ostensum est, quod causa huiusmodi festinationis est accidentalis, et ideo quod remedium sit possibile, nunc redeo ad hoc exemplum quod uolui in terminis medicinae declarare, in quo potestas artis medicinalis non habet unde compleat. Sed ars experimentalis supplet defectum medicinae in hac parte. Non enim potest ars medicinalis nisi dare regimen sanitatis sufficiens secundum omnes aetates. Quamuis enim de sufficienti regimine senum insufficienter locuti sunt auctores noti, hoc tamen fuit arti medicinae possibile. Et hoc regimen consistit in {temperamento} cibi et potus, motus et quietis, somni et uigiliae, euacuationis et retentionis, aeris et passionum {animi}. Quod si a natiuitate homo haberet sufficiens regimen usque ad finem uitae, tunc ueniret ad terminum uitae quem Deus et natura constituerunt, secundum possibilitatem regiminis sufficientis. Sed quia impossibile est quod hoc regimen seruetur ab aliquo, et pauci immo etiam quasi nullus a iuuentute curat de hoc regimine, et paucissimi senes seruant hoc regimen ut possibile est, ideo oportet quod ueniant accidentia senectutis ante senectutem et senium, scilicet in tempore consistendi, quae est aetas pulchritudinis et fortitudinis humanae, quae his temporibus non durat ultra quadraginta quinque uel quinquaginta annos. Et haec omnia accidentia senectutis et senii sunt canities, palliditas, cutis corrugatio, multitudo mucilaginis, excreatus putridus, lippitudo oculorum, et uniuersalis laesio organorum sensibilium, diminutio sanguinis et spirituum, debilitas motus et anhelitus et totius corporis, defectus uirium animae tam animalium quam naturalium, insomnietas, ira, et inquietatio animi, et obliuio, de qua dicit Haly regalis, quod senectus est domus obliuionis: et Plato, quod est mater lethargiae. Et propter defectum regiminis sanitatis haec accidentia omnia et plura alia ueniunt hominibus in aestate consistendi, scilicet secundum maius et minus: et secundum quod melius et peius se rexerint homines in sanitate, et secundum quod sunt melioris et fortioris complexionis et secundum quod melius uel peius rexerunt se in moribus. Sed ars medicinae non dat remedia contra istam corruptionem quae uenit ex impotentia et defectu regiminis, sicut sciunt omnes medici in sua arte experti, cum tamen fateantur medicinae auctores quod remedia possibilia sunt, sed non docent. Haec enim remedia semper fuerunt occultata non solum a medicis, sed a uulgo sapientium omni, et solum manifestata maxime notis, quos Aristoteles tangit primo Topicorum in {diuisione} probabilis. Et non solum sunt remedia possibilia contra passiones senectutis uenientes in tempore consistendi et ante tempus senectutis, sed etiam si regimen senectutis esset completum, possunt adhuc passiones senectutis et senii retardari, ne statim suo tempore uenirent, et cum uenerint possunt mitigari et temperari, ut sic tum per retardationem tum per mitigationem eorum, prolongetur uita ultra terminum qui secundum regimen plenum {sanitatis} consistit in dictis sex articulis. Et alius est terminus ulterior, qui positus est a Deo et a natura, secundum proprietatem remediorum retardantium accidentia senectutis et senii et mitigantium malitiam eorum, et primus terminus transgredi potest, sed secundus non. Et propter hos duos terminos dicit Scriptura pluraliter, Constituisti terminos eius, qui praeteriri non {poterunt}: impossibile enim est ultimum terminum praeteriri, sed tamen prior pertransiri potest, licet raro pertranseatur; sed secundus non potest. Regimen ergo sanitatis sufficiens, quantum homo possit habere, prolongaret uitam ultra communem terminum uiuendi accidentalem, quem homo propter stultitiam suam sibi non seruat; et sic uixerunt aliqui per multos annos ultra communem statum uiuendi. Sed regimen speciale per remedia retardantia dictum communem statum quem ars regendi sanitatem non transgreditur, potest longe plus uitam prolongare. Et quod sit possibile patet per Dioscoridem, qui dicit, possibile est quod sit medicina aliqua, quae prohibeat hominem a uelocitate senectutis et frigore et siccitate membrorum, ut per illud elongetur uita hominis. Et hoc uult Haly supra Tegni circa finem. Et dicit iterum, Illi qui uixerunt diu usi sunt medicinis quibus elongata est uita eorum. Et de huiusmodi Auicenna in secundo {Canonis} dicit sic, Est medicina quae ponit et diuidit omnem complexionem ad partem quam meretur. Sed auctores medicinae non dederunt medicinas istas, nec in libris eorum scriptae sunt, solum artem regiminis sanitatis attendentes; et hoc non ut oportet sufficienter de senibus et senioribus, [ut] est iam dictum. Sed sapientes dediti experimentali scientiae de his excogitauerunt, non solum moti propter utilitatem, sed excitati per brutorum animalium industriam, quae multis modis obuiant festinationi moriendi, ut ceruus et aquila et serpens, et multa alia {animalia} suam uitam prolongantia per industriam naturalem, sicut auctores scribunt et experientia docuit. Quorum exemplis excitati crediderunt, quod Deus ipse brutis hoc concessit ad instructionem hominis mortalis. Et ideo insidiati sunt animalibus brutis ut scirent uires herbarum et lapidum et metallorum et aliarum rerum, quibus sua corpora rectificabant multis modis tanquam miraculosis, sicut ex libris Plinii, Solini, Auicennae de Animalibus, et Tullii de Natura Diuina, ex philosophia Artephii, et libris aliis et auctoribus uariis, certissime colligitur, et experti sunt multi. Nam Parisius nuper fuit unus sapiens, qui serpentes quaesiuit et unum accepit et scidit eum in parua frusta, nisi quod pellis uentris, super quam reperet, remansit integra, et iste serpens repebat ut poterat ad herbam quandam, cuius tactu statim sanabatur. Et experimentator collegit herbam admirandae {uirtutis}. Et quia potest humana ratio supra omnem prudentiam bestialem, ideo sic excitati per exempla brutorum excogitauerunt uias meliores et maiores. Et praecipue haec sapientia mundo concessa est per primos, scilicet per Adam et filios eius, qui receperunt ab ipso Deo specialem cognitionem in hac parte, quatenus uitam suam longius protenderent. Sic uidendum est per Aristotelem in libro Secretorum, ubi dicit quod Deus excelsus et gloriosus ordinauit modum et remedium ad temperantiam humorum et conseruationem sanitatis, et ad plura adquirenda scilicet ad obuiandum passionibus senectutis et ad retardandum eas, et mitigandum huiusmodi; et reuelauit ea sanctis et prophetis suis, et quibusdam aliis, sicut patriarchis, quos praeelegit et illustrauit spiritu diuinae sapientiae, etc. Et infra dicit quod est medicina, quae uocatur gloria ineffabilis et thesaurus philosophorum, quae totum corpus humanum rectificat ad plenum, quae dicitur inuenta ab Adam uel ab Enoch, habita per uisionem, sicut ipsemet refert, licet non fuerit certificatum ad plenum, quis eorum eam primo perceperit. Sed haec et huiusmodi secretorum secretissima semper fuerunt occultata a uulgo philosophantium, et maxime postquam homines coeperunt abuti sapientia, disponentes ad malum quod Deus in salutem hominum et utilitatem plenam concessit. Horum autem exempla scribuntur multa. Artephius, qui omnes regiones orientis peragrauit propter sapientiam inquirendam, Tantalum magistrum regis Indiae inuenit in aureo throno sedentem, de natura et motibus coelestibus docentem, cui Artephio idem Tantalus humiliauit se in discipulum, fertur in libro suae philosophiae uixisse multis annorum centenariis per secretas {experientias uerum. Et} Plinius uicesimo secundo libro Naturalis Historiae coram Octauiano Augusto refert hominem stetisse, qui ultra centum annos uitam suam prolongasset, fortis et robustus et strenuus in stuporem astantium: {ita quod} imperator admiratus quaesiuit ab eo, quid faceret ut ita uiueret; et ipse respondit in aenigmate, ut ait Plinius, quod posuerat oleum exterius, et mulsum interius. Deinde quod dicitur libro de Accidentibus Senectutis, a tempore regis Guillelmi Siciliae inuentus est homo, qui statum iuuentutis in robore et sensu et prudentia renouauit ultra omnem aestimationem humanam circiter sexaginta annos; et de rustico bubulco factus est regis baiulus. Qui recepit liquorem optimum aureo uase in campis {occultatum} sub terra, quod uas, aratro terram diuidente, reperit, et aestimans rorem coelestem bibit, et faciem lauit, et renouatus est mente et corpore supra modum. Et in libro nunc tacto scribitur, quod homo totus perunctus unguento optimo, praeter plantas pedum, uixit pluribus annorum centenariis incorruptus, excepto quod in plantis, quas neglexerat ungere, recepit corruptionem, et ideo {quasi} semper equitauit. Et auctor istius libri testatus est, quod hominem {uiderat} et cum eo locutus fuerat, qui pluribus annorum centenariis uixerat, eo quod medicinam a sapientibus magno regi paratam desperanti pro seipso et uolenti indocto homini probare medicinam, recepit eam. Et sic prolongata est uita hominis, et a summo pontifice illius temporis et aliis habuit litteras bullatas de hac ueritate. Et ideo dicit experimentator bonus in libro de Regimine Senum, quod si illud quod est in quarto gradu temperatum, et quod natat in mari, et quod uegetatur in aere, et quod a mari proiicitur, et planta Indiae, et quod est in uisceribus animalis longae uitae, et duo repentia quae sunt esca Tyrorum et Aethiopum, praepararentur et adhiberentur, ut oportet, et minera nobilis animalis adesset, multum posset uita hominis prolongari, et passiones senectutis et senii retardari et mitigari. Quod uero est in quarto gradu temperatum est aurum, secundum quod dicitur in libro de Spiritibus et Corporibus, quod est maxime amicum naturae inter omnia. Et si per experientiam certam fieret optimum quod potest esse, uel saltem longe melius quam natura et ars alkimiae possunt facere, sicut fuit uas quod rusticus inuenit, et resolueretur illud in aquam qualem bibit bubulcus, tunc miram operationem faceret in corpus hominis. Et si iungitur illud quod natat in mari, uidelicet, margarita, quae est res multum efficax ad uitae conseruationem, ac etiam addatur res quae in aere uegetatur, et est anthos, et est flos roris marini, qui ineffabilem habet uirtutem contra passionem senectutis. Sed quod ponitur in electuario dianthos non est flos, sed mixtum ex foliis et fragmentis arbusti et parum de flore. Purus enim flos in tempore suo debet colligi, et multis modis contingit uti eo tam in cibis quam in potibus et electuariis. Quibus addendum est quod a mari proiicitur et est ambra, quae est sperma cetae, res mirae uirtutis in hac parte. Planta Indiae his est conformis, et est bonum lignum aloes, nouum, non sophisticatum. Quibus annectitur quod est in corde animalis longae uitae, scilicet cerui, et est os quod generatur in corde cerui, habens magnam {potestatem} contra festinationem senectutis. Repens autem quod est esca Tyrorum, est tyrus serpens de quo fit Tyriaca, et cuius carnes praeparantur ut oportet, et comeduntur cum rebus aromaticis; et haec est res omnino electa contra {passiones} senectutis et contra omnes corruptiones complexionis, si cum rebus accipiatur congruis cuilibet complexioni et passioni, ut docetur in libro de Regimine Senum. Et Aristoteles in libro Secretorum docet maximum documentum contra malas passiones per huiusmodi carnes tyri. Repens quod est esca Aethiopum est draco, secundum quod Dauid dicit in psalmo, Dedisti {eum} escam populis Aethiopum. Nam certum est quod Aethiopes sapientes uenerunt in Italiam et Hispaniam et Franciam et Angliam, et in istas terras Christianorum in quibus sunt dracones boni uolantes, et per artem occultam quam habent excitant dracones de cauernis suis, et habent sellas et {fraena} in promptu, et equitant super eos et agitant in aere uolatu fortissimo, ut dometur rigiditas carnium et temperetur durities, sicut apri et ursi et tauri agitantur canibus et uariis percussionibus flagellantur, antequam occidantur pro comestione. Cum ergo sic domesticauerint eos, habent artem praeparandi carnes eorum, sicut est ars praeparandi carnes tyri, et utuntur eis contra accidentia senectutis, et uitam prolongant et intellectum subtiliant ultra omnem aestimationem. Nam nulla doctrina quae per hominem fieri potest tantam sapientiam inducere ualet sicut esus istarum carnium, secundum quod per homines probatae fidei didicimus sine mendacio et dubitatione. Si uero elementa praepararentur et purificarentur in aliquo mixto quocunque, ita quod nulla infectio esset unius per aliud, sed reducerentur ad puram simplicitatem, tunc aestimauerunt sapientissimi quod summam medicinam haberent. Nam sic essent elementa aequalia. Et Auerroes arguit contra Galienum super decimo Metaphysicae, quod si mixtum esset per aequalitatem miscibilium, tunc non esset actio et passio elementorum nec corruptio. Et hoc uult Aristoteles in quinto Metaphysicae, ubi sanxit, quod potentiae actiuae cum fuerint aequales non accidit corruptio; et hoc est certum. Nam sic erit in corporibus post resurrectionem. Aequalitas enim elementorum in corporibus illis excludit corruptionem in aeternum. Nam haec aequalitas est ultimus finis materiae naturalis in corporibus mixtis, quia nobilissimum est, et ideo in eo quiesceret appetitus materiae, et non desideraret aliquid ultra. Corpus autem Adae non habuit elementa in plena aequalitate, et ideo fuerunt in eo actio et passio elementorum contrariorum, et per consequens deperditio, et ideo indiguit nutrimento. Et propter hoc fuit ei praeceptum, ut non comederet de fructu uitae. Sed quia elementa in eo fuerunt prope aequalitatem, ideo modica fuit in eo deperditio; et propter hoc fuit aptus ad immortalitatem quam posset consequi, si fructum ligni uitae semper comedisset. Hic enim fructus aestimatur habere elementa prope aequalitatem; et ideo potuit continuare incorruptionem in Adam, quod factum fuisset, si non peccasset. Sapientes ergo laborauerunt, ut in aliquo comestibili uel potabili reducerent elementa ad aequalitatem uel prope, et docuerunt uias ad hoc. Sed tum propter difficultatem istius experientiae maximae, tum quia pauci curant de experientiis, quia multiplex est ibi labor et expensarum magna effusio, nec aduertunt homines naturae secreta et artis possibilia, ideo accidit quod paucissimi laborauerunt in huiusmodi arcanum scientiae maximae, et pauciores uenerunt ad finem laudabilem. Illi tamen de quibus facta est mentio, qui per annorum centenarios uitam protraxerunt, habuerunt huiusmodi medicinam secundum magis et minus praeparatam. Nam Artephius, qui legitur uixisse mille uiginti et quinque annis, habuit meliorem medicinam quam bubulcus senex, in quo renouata fuit iuuentus per sexaginta annos. Liquor ille, quem bibit ille rusticus, aestimatur uersus aequalitatem elementorum accessisse longe ultra cibos et potus communes; sed tamen multum deficit ab aequalitate plena. Gradus enim multi sunt in accessu ad ultimum aequalitatis; quod etiam non attigit Artephii medicina, sicut nec illa quae per quingentos annos fecit illum uiuere qui literam papalem habuit in attestatione tanti miraculi, de quo dictum est superius. Nec mirum si Aristoteles non tantum uixit, nec Plato, nec multi famosi philosophi; {quoniam} in praedicamentis dicit Aristoteles se ignorasse quadraturam circuli, quae non habet comparationem ad huiusmodi secretum. Et Auicenna dicit in tertio Physicorum, se nondum sciuisse praedicamentum habitus; et modo aestimo hoc sciri de facili, et miramur eos tam aperta nesciuisse. Omnis enim sapientia a Domino Deo est; et ideo aliquando simplicibus dantur quae studiosissimi et famosissimi scire non possunt. Sed medicina ista dare non potest, nec loquitur; sed magnitudo secreti scientiae experimentalis huiusmodi probauit. Quae uero sunt remedia et quas res accipiunt, inuenitur maxime in libro Secretorum Aristotelis et in philosophia Artephii, et in libro de Passionibus Senectutis, et in tractatu de Senum et Seniorum Regimine, et in libris Plinii, et alibi multis modis. EXEMPLUM III. Tertio exemplificari potest huius scientiae dignitas in alkimia. Nam tota ars illa uix attingit ad hoc, ut de leuioribus metallis fiant ueraciter maiora, ut aurum de plumbo, et argentum de cupro. Sed illa ars nunquam sufficit ad ostendendum gradus auri naturales et artificiales et modos graduum istius. Nam scientia experimentalis utrumque produxit in lucem, quoniam et gradus auri inuenit, et quatuor naturales et modos horum septendecim, et artificiales. Experimenta est possibile produci quantum placet ultra uiginti quatuor. Sic uas, in quo continebatur liquor, de quo bubulcus factus est regis baiulus, auri tenuit dignitatem longe ultra uiginti quatuor, ut eius probatio et pretium manifestauerunt. {Quando} uero isti uiginti quatuor gradus inueniuntur in massa auri, tunc est optimum aurum quod potest per naturam produci; quando uero sunt uiginti quatuor gradus auri et una pars argenti uel unus gradus, tunc est peius aurum quam prius, et sic uadit diminutio graduum auri usque ad sexdecim, quatenus octo {sint} gradus auri cum admixtione argenti. Uirtus uero mineralis in uentre terrae non potest aliquando digerere materiam {in} naturam auri, et facit quod potest digerens eam in formam argenti. Et ne illud fingam ex me, inueniuntur homines in pluribus partibus mundi, qui istos sexdecim modos apti sunt generare, et inuenerunt frusta et massas auri, secundum istos septendecim; deinde procurauerunt fieri mixtionem argenti et aeris cum auro secundum modos praedictos, ut frusta haberent auri artificialiter facti septendecim, per quae cognoscant modos auri naturales. Et quia haec ars ignoratur a uulgo eorum qui auro inhiant, oportet quod multiplices fraudes fiant in hoc mundo. Ars igitur alkimiae non solum omittit hos modos, sed ad aurum uiginti quatuor graduum rarissime inuenitur, et cum summa difficultate, et pauci fuerunt semper, qui simul uiuentes sciuerunt hoc secretum alkimiae; et non peruenit haec scientia ultra istud. Sed Scientia Experimentalis nouit per Secreta Secretorum Aristotelis producere aurum non solum uiginti quatuor graduum, sed triginta et quadraginta et quantum uolumus. Propter hoc Aristoteles dixit ad Alexandrum 'uolo ostendere secretum maximum'; et uere est secretum maximum, nam non solum procuraret bonum reipublicae et omnibus desideratum propter auri sufficientiam, sed quod plus est in infinitum, daret prolongationem uitae. Nam illa medicina, quae tolleret omnes immunditias et corruptiones metalli uilioris, ut fieret argentum et aurum purissimum, aestimatur a sapientibus posse tollere corruptiones corporis humani in tantum, ut uitam per multa secula prolongaret. Et hoc est corpus ex elementis temperatum, de quo prius dictum est. Capitulum de tertia praerogatiua uel dignitate artis experimentalis. Tertia autem dignitas huius scientiae est. Et est ex propriis per quae non habet respectum ad alias scientias, sed sua potestate inuestigat secreta naturae. Et hoc in duobus consistit; scilicet in cognitione futurorum praeteritorum et praesentium, et in operibus admirandis quibus excedit astronomiam iudiciariam uulgatam in potestate iudicandi. Nam Ptolemaeus in libro introductorio Almagesti dicit, quod alia est uia quam per astronomiam uulgatam certior; et haec est uia experimentalis, quae uadit secundum cursum naturae, ad quam intendunt multi fidelium philosophorum, sicut Aristoteles et turba multa auctorum iudiciorum astrorum, ut ipse dicit, et nos scimus per proprium exercitium, cui contradici non potest. Et haec sapientia inuenta est in purum remedium humanae ignorantiae et imprudentiae; difficile enim est habere instrumenta astronomiae certa et sufficienter, et difficilius est habere tabulas uerificatas, praecipue in quibus sit motus planetarum aequatus. Et difficilis est harum tabularum usus, sed difficilior usus instrumentorum. Haec autem scientia definitiones et uias adinuenit, per quas expedite ad omnem quaestionem respondeat, quantum potest philosophiae singularis {potestas}, et per quas ostendat nobis figurationes coelestium uirtutum; et impressiones coelestium in hoc mundo, sine difficultate astronomiae uulgatae. Et haec pars iudicatiua habet quatuor radices principales, seu scientias secretas. Opera uero huius scientiae, quae ostendunt philosophiam, quidam testantur esse in alteratione regionis, ut mores uulgi alterentur, de quibus Alexandro quaerenti ab Aristotele de gentibus quas inuenit, an eos exterminaret propter morum feritatem, an permitteret eos uiuere, ipse Aristoteles philosophorum doctissimus in libro Secretorum respondit, Si potes alterare aerem ipsorum, permitte eos uiuere; si non, interfice eos. Uoluit enim quod aer eorum potuit alterari utiliter, ut complexiones corporum eorum alterentur, et deinde animi excitati per complexiones elicerent bonos mores ex arbitrii libertate; et hoc est unum ex secretis. Quidam uero {philosophi asserunt} in alteratione per solem, de quibus est exemplum Aristotelis dicentis ad Alexandrum, da calidum grano plantae in usum cui uolueris, et ipse obediet tibi toto tempore uitae tuae. Quidam ponunt ut exercitus obstupescat et fugiat de quibus Aristoteles dicit ad Alexandrum, Accipe talem lapidem super te, et fugiet omnis exercitus a te. Haec et huiusmodi innumerabilia testantur esse uera, non intendentes quod uiolentia fiat libero arbitrio; cum ipse Aristoteles, qui hoc proponit, dicit in Ethicis, quod uoluntas cogi non potest. Potest autem corpus alterari per {uirtutem} rerum, et animi deinde excitantur et mouentur ut omnino gratis uelint illud ad quod inclinantur; sicut per potiones et medicinas multas in libro Medicorum, [uidemus] multos non solum in corpore posse alterari sed in passionibus animae et inclinatione uoluntatis. Sunt autem alia opera quae sunt magis naturalia, quae sic non respiciunt inclinationem uoluntatis mirabilem, et huius sunt diuersitatis. Quaedam habent pulchritudinem sapientiae cum aliis utilitatibus, ut de balneis perpetuis humano usui aptissimis absque renouatione artificii alicuius: sicut de luminaribus perpetuo lucentibus sine extinctione; uidemus enim multas res igne non posse comminui, immo purificantur ex igne, sicut pellis salamandrae, et multa talia, quae etiam sic praeparari possunt ut luceant secundum se extra et uirtutem ignis retineant, et flammam et lucem reddant. Et contra inimicos reipublicae adinuenerunt magnas artes, ut sine ferro, et absque eo {quod} tangerent aliquem, destruerent omnes resistentes, et eorum sunt multa genera. Et quaedam nullo sensu percipiuntur, aut solo olfactu, et horum patet liber {Aristotelis} de alteratione aeris, non de {quibus} prius tetigi sed alterius rationis, quoniam per uiam infectionis procedunt. Et alia sunt, quae sensum aliquem immutant, et haec diuersitas fit secundum omnes sensus. Quaedam uero solo tactu immutant et sic tollunt uitam. Nam malta, quae est genus bituminis et est in magna copia in hoc mundo, proiecta super hominem armatum comburit eum. Istud autem Romani graui caede perpessi sunt in expugnationibus regionum, sicut Plinius testatur secundo Naturalis Historiae, et historiae certificant. Similiter oleum citrinum petroleum, id est, oriens ex petra, comburit quicquid occurrit, si rite praeparetur. Nam ignis comburens fit ex eo qui cum difficultate potest extingui; nam aqua non extinguit. Quaedam uero auditum perturbant in tantum, quod si subito et de nocte et artificio sufficienti fierent, nec posset ciuitas nec exercitus sustinere. Nullus tonitrui fragor posset talibus comparari. Quaedam tantum terrorem uisui incutiunt, quod coruscationes nubium longe minus et sine comparatione perturbant; quibus operibus Gideon in castris Midianitarum consimilia aestimatur fuisse operatus. Et experimentum huius rei capimus ex hoc ludicro puerili, quod fit in multis mundi partibus, scilicet ut instrumento facto ad quantitatem pollicis humani, ex uiolentia illius salis qui sal petrae uocatur tam horribilis sonus nascitur in ruptura tam modicae rei, scilicet modici pergameni, quod fortis tonitrui sentiatur excedere rugitum, et coruscationem maximam sui luminis iubar excedit. Sunt etiam res quamplurimae, quae omne animal uenenosum tactu lenissimo interficiunt, et circulo facto circa illa animalia per res huiusmodi, non possunt exire, sed moriuntur licet non tangantur. Quod si homo sit percussus ueneno animalis, rasura pulueris huiusmodi rerum sanatur, sicut Beda scribit in Ecclesiastica Historia et scimus hoc per experientiam. Et sic sunt res innumerabiles, quae habent huiusmodi uirtutes extraneas, quarum potestates ignoramus ex sola negligentia experiendi. Sed alia sunt opera quae non tantam habent utilitatem reipublicae, sunt tamen spectanda miracula naturae, sicut est de experientiis magnetis, non solum respectu ferri, sed auri et aliorum metallorum. Et si experimentum respectu ferri non esset notum mundo, uideretur magnum miraculum. Et certe circa operationem magnetis respectu ferri sunt opera incognita eis qui utuntur magnete, quae dissolutiones naturae mirabiliter ostendunt. Sicut etiam experimentator fidelis motum rerum ad inuicem aliarum ab his nouit experiri, ut de lapide qui currit ad acetum, et de bitumine quod {rapit} ignem a se longius distantem, secundum quod narrat Plinius secundo Naturalium; et de quibusdam aliis rebus localiter distantibus ad inuicem motu naturali concurrentibus. Quod est omnino stupendum super omnia quae uidi et audiui. Postquam enim hoc intuitus sum, nihil fuit meo intellectui difficile ad credendum, dummodo habuit auctorem certum. Et ne lateat Uestram Reuerentiam, hoc accidit in partibus plantarum diuisis et localiter separatis. Nam si surculus unius anni suscipiatur qui oritur iuxta radices coruli, et secundum eius longitudinem diuidatur, et separentur partes diuisae per spatium palmae seu quatuor digitorum, et unus teneat ex una parte extremitates duarum partium, et alius ex alia parte similiter, et semper teneant aequaliter et leniter, ita quod sicut partes in toto fuerant contra se positae sic teneantur, infra spatium dimidii milliaris incipient partes uirgae sibi appropinquare paulatim, sed fortius in fine, ut tandem omnino concurrant et sint simul, extremitatibus tamen existentibus diuersis, quia per uiolentiam detinentium praepediuntur. Et hoc est ualde admirabile. Et ideo magici utuntur hoc experimento, et dicunt carmina diuersa, et credunt quod ex uirtute carminum istud contingat. Et ego neglexi carmina et inueni opus naturae mirabile. Et simile est de magnete et ferro. Nam sicut propter similitudinem naturae quae est in ferro et magnete, unum currit ad aliud, sic est hic; unde uirtus naturalis, quae est similis in utraque parte plantae, mouet eas ad coniunctionem. Quod si debito modo aptarentur, concurrerent in extremitatibus sicut in medio et citius, ut si subtiliter perforarentur extremitates et transirent fila per foramina, quatenus in aere suspenderentur sine impedimento. Et non solum hoc est de surculis coruli, sed de multis aliis, ut in salicibus, et forsan in omnibus, si debito modo aptarentur. Sed quia in talibus aptius cogitat animus quam calamus scribat, ideo supersedeo ad tempus. Hic non scribo nisi recitando dicta sapientum et quae facta sunt ab eis, quorum ingenia magis admiror quam intelligo. Et sic faciens finem de scientia ista experimentali absolute, conuertam eam ad utilitatem theologiae, sicut in aliis egi consimiliter. Cum uero iam monstraui proprietatem huius scientiae secundum se, iam cuilibet patet quod utilissima est haec scientia post moralem, et primo ipsi theologiae absolutae propter sensum literalem et spiritualem, in quibus ipsa consistit. Superius enim habitum est quod literalis sensus consistit in ueritate creaturarum per definitiones et descriptiones earum exprimenda, et similiter habitum est quod argumentum non attingit ad hanc ueritatem, sed experientia. Quapropter haec scientia post moralem maxime dabit ueritatem Scripturae literalem, ut per conuenientes adaptationes et similitudines extrahantur sensus spirituales, propter proprietatem Scripturae sacrae et secundum uias sanctorum et omnium sapientum. Deinde ut refertur ad rempublicam fidelium ualet haec scientia, ut tactum est in futurorum praesentium et praeteritorum cognitione speciali, atque in operum mirabilium exhibitione pro Ecclesia et Republica, ut promoueantur omnia negotia utilia, et impediantur contraria tam in paucis quam in multitudine, sicut exemplificatum est. Et si procedamus ad conuersionem infidelium, patet quod ualet duobus modis principalibus, qui habent ramos infinitos, {quoniam} persuasio fidei notabiliter fieri potest per scientiam hanc; non argumentis sed operibus, quod fortius est, Neganti enim ueritatem fidei, quia intelligere eam non ualeat, proponam cursum naturalem rerum ad inuicem, sicut exemplificatum fuit. Similiter quod sine uiolentia humana dolium frangatur, et uinum contentum stet immobile per tres dies non fluens; et quod aurum et argentum in marsupio, et ensis in uagina, consumantur, eis in quibus continentur illaesis; ut Seneca docet in libro Naturalium Quaestionum; et quod aues {quae} uocantur halcyones mare tempestuosum in profunda hyeme cogant quiescere et se retrahere donec, oua fecerint et foetus produxerint, sicut Basilius et Ambrosius in Hexaemeron, et philosophi et poetae scribunt. Haec enim et his similia debent hominem mouere, et ad receptionem diuinarum ueritatum excitare. Quoniam si in uilissimis creaturis reperiuntur ueritates, quibus oportet subdi superbiam intellectus humani ut credat eas licet non intelligat, aut iniuriabitur ueritati infallibili, quanto magis debet homo humiliare mentem suam ueritatibus Dei gloriosis. Certe non est comparatio. Est autem alius modus utilissimus; quoniam ad hanc, ut dixi, scientiam pertinet iudicare quid potest fieri per naturam aut per artis industriam, et quid non. Et nouit illa separare magicas illusiones, et deprehendere omnes earum errores in carminibus et inuocationibus et coniurationibus et in sacrificiis et culturis. Sed infideles occupantur his insaniis et confidunt in eis, et crediderunt Christianos uti talibus in operibus miraculorum. Quapropter summae utilitatis est haec scientia in fidei persuasione, {quoniam} per eam solam inter partes philosophiae contingit procedere in hoc casu, eo quod haec sola considerat huiusmodi, et potest conuincere omnem falsitatem et superstitionem et errorem infidelium quantum ad huiusmodi magica, ut sunt carmina et caetera praetacta. Qualiter autem ualeat ad infidelium obstinatorum reprobationem, iam patet per opera uiolenta quae iam tacta sunt, et ideo pertranseo. Est tamen considerandum, quod licet aliae scientiae multa mirabilia faciant, ut geometria practica facit specula comburentia omne contumax, et sic de aliis; tamen omnia huiusmodi utilitatis mirificae in republica pertinent principaliter ad hanc scientiam. Nam haec se habet ad alias, sicut nauigatoria ad carpentariam, et sicut ars militaris ad fabrilem; haec enim praecipit ut fiant instrumenta mirabilia, et factis utitur, et etiam cogitat omnia secreta propter utilitates reipublicae et personarum; et imperat aliis scientiis, sicut ancillis suis, et ideo tota sapientiae speculatiuae potestas isti scientiae specialiter attribuitur. Et iam ex istis scientiis tribus patet mirabilis utilitas in hoc mundo pro ecclesia Dei contra inimicos fidei, destruendos magis per opera sapientiae, quam per arma bellica pugnatorum; quibus Antichristus copiose et efficaciter utetur, ut omnem huius mundi potentiam conterat et confundat; et per quae tyranni, retroactis temporibus, orbem sibi subiugabant. Quod manifestum est per exempla infinita. Sed nunc affero unum pro omnibus de Alexandro magno, qui {quando} de Graecia profectus est ut mundum expugnaret, non habuit peditum nisi triginta duo millia, et equitum quatuor millia et {quingentos tantum}, ut dicit Orosius ad Augustinum in libro de Ormesta Mundi, inferens hac tam parua manu bellum uniuerso terrarum orbi, utrum admirabilius sit quod uicerit aut quod aggredi ausus fuerit, incertum est. Primo ergo cum Dario rege congressu sexcenta millia Persarum prostrauit, sed in suo exercitu centum uiginti equites et nouem pedites defuere. In secundo uero congressu deuicit {quadringenta} millia hominum, et de suo exercitu centum triginta pedites et centum quinquaginta equites ceciderunt; {post} hoc residuum mundi territum facilius subiecit. Sed Orosius dicit, non minus arte quam uirtute Macedonum superauit. Nec mirum, cum Aristoteles fuerit cum eo in his bellis, ut legimus in uita Aristotelis. Et etiam Seneca in Naturalibus dicit, quod mundum uicit Alexander, Aristotele et Callisthene ducibus, qui magistri {eius} fuerunt in omni sapientia. Sed Aristoteles extitit principalis; et facile patet per praedicta quomodo per uias sapientiae potuit Aristoteles mundum tradere Alexandro. Et {haec} deberet ecclesia considerare contra infideles et rebelles, ut {parceretur} sanguini Christiano. et maxime propter futura pericula in temporibus Antichristi, quibus cum Dei gratia facile esset obuiare, si praelati et principes studium promouerent et secreta naturae et artis indagarent.