1
quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi uiderunt et ministri fuerunt sermonis
uisum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile
ut cognoscas eorum uerborum de quibus eruditus es ueritatem
5
fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de uice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella
et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis
factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine uicis suae ante Deum
secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
10
et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
et Zaccharias turbatus est uidens et timor inruit super eum
ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et uocabis nomen eius Iohannem
et erit gaudium tibi et exultatio et multi in natiuitate eius gaudebunt
15
erit enim magnus coram Domino et uinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
et multos filiorum Israhel conuertet ad Dominum Deum ipsorum
et ipse praecedet ante illum in spiritu et uirtute Heliae ut conuertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi euangelizare
20
et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti uerbis meis quae implebuntur in tempore suo
et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo
egressus autem non poterat loqui ad illos et cognouerunt quod uisionem uidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus
et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam
post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens
25
quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines
in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in ciuitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
ad uirginem desponsatam uiro cui nomen erat Ioseph de domo Dauid et nomen uirginis Maria
et ingressus angelus ad eam dixit haue gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus
quae cum uidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio
30
et ait angelus ei ne timeas Maria inuenisti enim gratiam apud Deum
ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum
hic erit magnus et Filius Altissimi uocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem Dauid patris eius
et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis
dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam uirum non cognosco
35
et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superueniet in te et uirtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum uocabitur Filius Dei
et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae uocatur sterilis
quia non erit inpossibile apud Deum omne uerbum
dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum uerbum tuum et discessit ab illa angelus
exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in ciuitatem Iuda
40
et intrauit in domum Zacchariae et salutauit Elisabeth
et factum est ut audiuit salutationem Mariae Elisabeth exultauit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
et exclamauit uoce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus uentris tui
et unde hoc mihi ut ueniat mater Domini mei ad me
ecce enim ut facta est uox salutationis tuae in auribus meis exultauit in gaudio infans in utero meo
45
et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
et ait Maria magnificat anima mea Dominum
et exultauit spiritus meus in Deo salutari meo
quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
50
et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui
deposuit potentes de sede et exaltauit humiles
esurientes impleuit bonis et diuites dimisit inanes
suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
55
sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula
mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reuersa est in domum suam
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
et audierunt uicini et cognati eius quia magnificauit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
et factum est in die octauo uenerunt circumcidere puerum et uocabant eum nomine patris eius Zacchariam
60
et respondens mater eius dixit nequaquam sed uocabitur Iohannes
et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui uocetur hoc nomine
innuebant autem patri eius quem uellet uocari eum
et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt uniuersi
apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
65
et factus est timor super omnes uicinos eorum et super omnia montana Iudaeae diuulgabantur omnia uerba haec
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetauit dicens
benedictus Deus Israhel quia uisitauit et fecit redemptionem plebi suae
et erexit cornu salutis nobis in domo Dauid pueri sui
70
sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
iusiurandum quod iurauit ad Abraham patrem nostrum
daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati seruiamus illi
75
in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
et tu puer propheta Altissimi uocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare uias eius
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
per uiscera misericordiae Dei nostri in quibus uisitauit nos oriens ex alto
inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in uiam pacis
80
puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel