1
respiciens autem uidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium diuites
uidit autem et quandam uiduam pauperculam mittentem aera minuta duo
et dixit uere dico uobis quia uidua haec pauper plus quam omnes misit
nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem uictum suum quem habuit misit
5
et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
haec quae uidetis uenient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
interrogauerunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
qui dixit uidete ne seducamini multi enim uenient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquauit nolite ergo ire post illos
cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
10
tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum aduersus regnum
terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
sed ante haec omnia inicient uobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
continget autem uobis in testimonium
ponite ergo in cordibus uestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
15
ego enim dabo uobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes aduersarii uestri
trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex uobis
et eritis odio omnibus propter nomen meum
et capillus de capite uestro non peribit
in patientia uestra possidebitis animas uestras
20
cum autem uideritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquauit desolatio eius
tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam
quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
uae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
et cadent in ore gladii et captiui ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
25
et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae superuenient uniuerso orbi nam uirtutes caelorum mouebuntur
et tunc uidebunt Filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate
his autem fieri incipientibus respicite et leuate capita uestra quoniam adpropinquat redemptio uestra
et dixit illis similitudinem uidete ficulneam et omnes arbores
30
cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
ita et uos cum uideritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
amen dico uobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
caelum et terra transibunt uerba autem mea non transient
adtendite autem uobis ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitae et superueniat in uos repentina dies illa
35
tamquam laqueus enim superueniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
uigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
erat autem diebus docens in templo noctibus uero exiens morabatur in monte qui uocatur Oliueti
et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum