1
Perfidorum denotata transgressio ideo debet acrius percuti, quo illicitis uidetur ausibus quaedam perpetrare. Habeant ergo confusionis propriae signum, quibus contigit fidei uiolare promissum. Reportent nomen proditionis ad posteros, quos indulgentia principalis fecit esse ingratos. Renotentur inter cuneos perfidorum, qui genti suae parauere excidium, ut reportent in progenies saeculorum titulos infamiae suae, qui euersores facti sunt patriae: quibus ex clementia princeps dederit uiuere, effossionem luminum non euadant; qui patriae gloriam minuentes, proditionis notam incurrerant. Nam ecce prodidit sese in apertum campum infausta perfidia, quae nefandorum societatem cruentis sibimet amplexibus socians, commouit ad scandalum ciues, ad suorum perniciem plebes, ad euersionem patriae gentes, ad interitum principis non solum proprias, sed externarum plebium nationes. Testis est horum quae dicimus terra, quae ipsorum est exterminatione detrita. Testis etiam coelum, sub quo nobis est a Deo attributum triumphale uexillum. Spontaneum enim promissionis foedus irrupit, nouumque sponsionis iusiurandum constituit: quo uoluntaria fidei promissione discissa, electum a Deo regem nostrum abiiceret, et maturatam illi uel patriae perniciem exhiberet. Nam nouo ritu periurii non solum suam, sed et multorum animas populorum decepit: ita ut his illud prophetale uaticinium impleretur, quo dicitur: Cadent in retia principes eorum a furore irae Dei, et erit subsannatio in omnem terram; necnon et illud, quod Isaias in talium narrat excessionibus, dicens: Inuenti sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos uiros. Sicut decipula plena auibus, sic domus eorum plena dolo.
Et haec quidem necessario praemissa sufficiant. Nam cum nefandissimum Paulum serenissimus dominus noster Wamba rex ad uindicationem Galliae destinaret, et ut dissidentes quosdam ad fidem suae gloriae matura dispositione colligeret, subito iniunctum sibimet negotium in contrarium mutans, non solum dissidentibus in fide persistendo non obstitit, sed etiam ipse dissidentia sui plurimos infideles effecit. In tyrannidem enim contra praedictum principem, gentem, et patriam uersus, spoliauit se primum a fide promissa: et textrinii sui ordiens telam, induit se periurii macula. Deinde in gloriosum principem maledicta coniectat, et multimoda detractionum atque iniuriarum de eo protestatur conuicia. Post haec, quod nefas est dici, regnum contra Dei uoluntatem arripuit, et populos in hac nefaria electione sibimet iurare coegit: quo et contra fidem redditam agerent, et necem uel deiectionem principi exhiberent. Hunc praecipue ordinem in ipsa peruersarum conditionum serie seruans, ut gloriosum domnum nostrum Wambanem principem infaustum regem nominare auderet. Quod nomen utique iuxta interpretationem sui, infelicem significat esse. Qui tamen adhuc super tyrannicae sortis apice prouocatus, prouinciam omnem Galliae, et partem aliquam Tarraconensis prouinciae tumultuoso sui iuris imperio subdens, speciales omnium munitiones per singulas quasque ciuitates constituit, defensoresque in eas proprios ordinauit.
Huius rei nefariae temeritate compulsi sumus arma arripere, et tot interiacentibus terris nefandorum perfidiam insectare. Unde et ad horum coniuratorum tyrannidem protinus exstinguendam, in Tarraconensem prouinciam et in Gallias pugnantes accessimus: et diuina nobiscum comitante manu ad ipsas usque ciuitates atque castella uenientes, hos ipsos satellites defensoresque ciuitatum castrorumque feliciter cepimus. Nam primum ad Barcinonam cum exercitu accedentes, Euredum, Pompedium, Guntefredum, Hunulfum diaconum, et Neufredum eamdem uindicantes ciuitatem comprehendimus. Deinde ad Clausuras peruenientes, castra ipsa disposito exercitu per iuga Pyrenaei montis intrauimus, et uindicatores eorumdem castrorum comprehendimus, id est, Ranosindum, Hildegisum, Heliam, Carmennum, Maureconem, Wandemirum, Dagarum, Xixanem et Luibitanem. Hoc etiam more belligerosis incursibus properantes, per diuisiones exercituum comprehendimus in castro Caucoliberi Leofredum et Gudrigildum, atque praedictorum coniuges. Castrum quoque Lybiae, quod est caput Cirritaniae, simili ordine properantes, ingressi sumus. Quem lacinthus episcopus cum Arangisclo in una concordantes perfidia post ius Pauli perfidi uindicabant. Sed quia idem Iacinthus eumdem castrum Lybiae uindicare non potuit, nec ipse Deo fautore manus nostras euasit. Quorum omnium comprehensionem siue ingressum Galliae cum idem Paulus perfidus per fugam Francorum, quos ad uindicandas Clausuras direxerat, comperisset; relicta et ipse illico ciuitate Narbona, fugae se praesidio dedit. Ubi etiam conseruatores ipsius ciuitatis reliquit: Ranimirum pseudoepiscopum, Wittimirum, Argemundum, et Gultricianem primiclerum. Qui etiam Ranimirus uiso exercitu, antequam ciuitas ipsa expugnaretur, fugam petiit. Sed mox in Beterrensi territorio comprehensus, nostras non effugit manus. Unde cum praedictos Wittimirum et Argemundum laicos, siue Gultricianem primiclerum Narbonam uindicantes, et contra nos acriter dimicantes cepissemus; Agatensem ciuitatem imperio gloriosi nostri domini subegimus, comprehendentes in ea Wilesindum * episcopum, Aragisclum, et Ranosindum * germanum Wilesindi episcopi.
Cumque post haec diuinis iudiciis adiuuantibus ad expugnandam Magalonensem ciuitatem accederemus, simul duorum exercituum nauale, et terrenum bellum Gumildus episcopus cum praeuidisset, statim eamdem ciuitatem reliquit, et fugam appetens, Nemausum se cum Paulo perfido contulit. Cumque hanc ipsam Magalonensem ciuitatem defensoresque eius gloriosius cepissemus, statim usque in Nemausum post perfidum Paulum sociosque suos pugnaturi peruenimus. Ibi se idem Paulus non solum suorum perfidorum fretus audacia, sed etiam Francorum auxilio munitus, ad dimicandum contulerat. Quo in loco instantissime pugnans, et in perfidiae temeritate perdurans, tandem diuinis iudiciis nostrisque armis eadem ciuitate irrupta, uictus captusque detentus est Paulus. Eius etiam socios commemorari necesse est, quos et pugnantes contra nos in eadem ciuitate dure pertulimus, et qui tandiu eius perfidiae instantissime adhaeserunt, quandiu cum ipso nefandissimo caperentur: id est, Gumildus episcopus, Friusclus, Flodarius, Wistrimirus, Ranemundus, Andosindus, Adulfus, Maximus, * Ioannes, Clerium, Anuarnus, Aquilinus, Odofredus, Iberius, Ioannes, Mosamius, Amingus, Uirimar, Eumericus, Transemirus, Bera, Ebrulfus, Recaulfus, Cottila, Guldramus, Liuba, Ranila, et Ildericellus, * excepta uulgi multitudine, uel Francorum, quae multiplex in eadem ciuitate comprehensa est.
5
Hic igitur sceleratissimus Paulus, dum conuocatis adunatisque omnibus nobis, id est, senioribus cunctis palatii, gardingis omnibus, omnique palatino officio, seu etiam astante exercitu uniuerso in conspectu gloriosi nostri domini, cum praedictis sociis suis iudicandus assisteret, sic praedictus princeps sub praemissa coniurationis interpositione eum allocutus est, dicens: Coniuro te per nomen omnipotentis Dei, ut in hoc conuentu fratrum meorum contendas mecum iudicio, si aut te in aliquo laesi, aut occasione qualibet malitiae nutriui, per quod excitatus hanc tyrannidem sumeres, uel huius regni apicem suscipere attentares.
Mox idem nefandissimus Paulus uoce clara testatus est, dicens: Per Deum, quia neque a gloria tua laesum me esse sensi, neque a uobis aliquid mali pertuli: sed tantum boni in me impertiri iussisti, quod percipere omnino non merui. Ego tamen diaboli instinctu prouocatus id feci. Similiter iam dicti socii sui quaesiti sunt, et omnes similiter responderunt. Unde prolatae sunt conditiones, ubi spontanea promissione in electione gloriosi nostri domini Wambani regis ipse nefandissimus Paulus, uel socii sui una pariter nobiscum consenserunt, et inuiolabiliter se ei uel patriae fidem obseruaturos sub diuini numinis sponsione testati sunt, quas etiam manus suae subscriptionibus notauerunt. Quibus conditionibus reseratis atque perlectis, ad confusionem perfidiae ipsorum subscriptio manus eorum in ipsis conditionibus eis aspicienda ostenditur. Post haec aliae conditiones ad quas ipse perfidus Paulus populum sibi iurare fecerat, relectae sunt, in quibus iste impietatis et crudelitatis ordo seruatus est, ubi ipsi Paulo omnes socii sui sub isto ordine iurauerunt, ut et fideles illi essent, et unanimiter cum eo contra gloriosum dominum nostrum Wambanem regem pugnarent, atque in deiectionem eius uel periculum usque ad effusionem sanguinis dimicarent, uel contra eos qui eumdem domnum nostrum defendere uoluissent. Infaustum regem iam dictum gloriosum domnum nostrum Wambanem, ut supra praemissum est, in ipsis conditionibus nominantes, et caetera detestanda, quae in ipsis conditionibus reperiuntur scripta.
His excursis atque perlectis, canonum est prolata sententia ex concilio Toletano aera LXXU, ubi ad locum sic dicit: Quicunque amodo ex nobis uel totius Hispaniae populis qualibet coniuratione uel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae gentisque Gothorum statu uel conseruatione regiae salutis pollicitus est, temerauerit, etc. Deinde legis est relata sententia, in libro II, tit. 1, aera UI, ubi ad locum sic dicit: Quicunque ex tempore reuerendae memoriae Chintilani principis usque ad annum Deo fauente regni nostri secundum, uel amodo et ultra, etc. Cuius sacri canonis praeceptione instructi, non ultra nobis est dubitandum, ut illos paueamus iuxta legis huius sententiam, et in corpore et in rebus temporali punire censura, quos iam Patres illi perpetuo anathemate tam terribili iudicio damnauerunt in anima. Ob hoc secundum latae legis edita, hoc omnes communi definiuimus sententia, ut idem perfidus Paulus cum dictis sociis suis morte turpissima condemnati interirent. Qualiter casum perpetuae perditionis uidentur excipere, qui et euersionem meditati sunt patriae, et principis interitum conati sunt eximere. Quod si forsitan eis a principe condonata fuerit uita, non aliter quam euulsis luminibus reseruentur ut uiuant. Res tamen omnes eiusdem Pauli sociorumque eius in potestate gloriosi nostri Domni persistendas esse decernimus. Qualiter quidquid de his agere, uel iudicare elegerit serenitatis suae clementia, potestas illi indubitata permaneat: ut seditiosorum nomen funditus a terra dispereat, et lugubrem eorum memoriam his titulis denotatam secutura saecula imitari refugiant. *