1
Perfidorum denotata transgressio ideo debet acrius percuti, quo in illicitis uidetur ausibus perpetrari. Habeant ergo confusionis propriae signum, quibus contigit sacramentis uiolare promissum. Reportent nomen perditionis ad posteros, quos indulgentia principalis fecit esse ingratos. Denotentur inter cuneos perfidorum, qui gentis suae excidium parauerunt: ut reportent in progenies saeculorum titulos infamiae suae, qui euersores facti sunt patriae: quibus ex clementia princeps dederit uiuere. Effossionem luminum non euadant, qui patriae gloriam minuentes, proditionis notam temerarie incurrerunt. Ecce prodidit sese in apertum campum infausta perfidia, quae nefandorum societatem cruentis sibimet amplexibus socians, ad scandalum impulit ciues, ad suorum perniciem plebem, ad euersionem patriae gentes, ad interitum principis non solum proprias, sed externarum commouit plebium nationes. Testis est horum quae dicimus terra, quae ipsorum est exterminatione detrita. Testis etiam est coelum, sub quo nobis est attributum a Deo triumphale uexillum. Spontaneo enim promissionis foedere perfidus Paulus irrupto, nouum sponsionis iusiurandum constituit, quo uoluntaria fide promissionis discissa electum diuinitus dominum nostrum regem Bambanem abiiceret, et maturatam illi uel patriae perniciem exhiberet. Nam nouo ritu periurii non solum suam, sed et multorum decepit animas populorum; ita ut in iis illud prophetae uaticinium impleretur, quo dicitur: Cadent in retia principes eorum a furore irae Dei, et erit subsannatio eorum in omnem terram. Necnon, et illud quod Isaias in talium narrat excessibus, dicens: Inuenti sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos uiros. Sicut decipula plena auibus, sic domus eorum plenae dolo.
Et haec quidem necessario praemissa sufficiant. Nam cum nefandissimum Paulum serenissimus dominus noster Bamba rex ad uendicationem Galliae destinaret, ut dissidentes quosdam ad fidem suae gloriae matura dispositione colligeret, subito iniunctum sibimet negotium in contrarium mutans, non solum dissidentibus in fide persistendo non obstitit, sed ipse dissidentia sui plurimos infideles effecit. In tyrannidem enim contra praedictum principem, gentem, et patriam uersus, spoliauit se primo fide promissa, et prauitatis textrinii sui ordiens telam, induit proditionis et periurii maculam. Deinde in gloriosum principem maledicta coniecta et multimoda detractionum atque iniuriarum de illo conuitia protestantur. Post haec, quod nefas est dici, regnum contra Dei uoluntatem arripuit, et populos in hac nefaria conspiratione sibimet iurare coegit, ut contra fidem glorioso principi redditam agerent, et necem, uel deletionem principi exhiberent. Hunc praecipue ordinem in ipsa peruersarum conditionum serie seruans, ut gloriosum dominum nostrum Bambanem infaustum regem nominare auderet. Quod utique nomen iuxta interpretationem sui, infelicem significat esse. Qui adhuc insuper tyrannicae sortis apice prouocatus, prouinciam omnem Galliae, et partem aliquam Tarraconensis prouinciae tumultuoso sui iuris imperio subdens, speciales omnium munitiones per singulas quasque ciuitates constituit, defensoresque in eis proprios ordinauit.
Huius rei nefariae temeritate compulsi sumus arripere arma, et tot interiacentibus terris nefandorum perfidiam insectare. Unde ad horum coniuratorum tyrannidem protinus exstinguendam, in Tarraconensem prouinciam, et in Gallias pugnantes accessimus, et diuina nobiscum comitante manu ad ipsas ciuitates usque atque castella uenientes, hos ipsos satellites defensoresque ciuitatum et castrorum feliciter cepimus. Nam primum ad satellites repugnantes, Barcinonam cum exercitu accedentes, Euredum, Pompedium, Guntifredum, Unulfum diaconum, et Neufredum eamdem ciuitatem uindicantes comprehendimus. Deinde ad Clausuras uenientes, castra ipsa disposito exercitu per iuga Pyrenaei montis intrauimus, et uendicatores eorumdem castrorum comprehendimus, id est, Ranosindum, Hildegisum, Heliam, Carmenum, Maureconem, Uaddemirum, Diagerum, Cixanem, et Liubanem. Hos etiam belligerosis incursibus properantes comprehendimus in castro Caucoliberi, id est Leufredum et Gugidillum, atque praedictorum coniuges. Castrum quoque Libiae, quod est caput Ceretaniae, simili ordine properantes ingressi sumus, quoniam Iacinthus episcopus cum Arangisclo in una concordantes perfidia post Pauli perfidi uendicabant. Sed quia idem Iacinthus idem castrum Libiae uendicare non potuit, nec ipse Deo fautore manus nostras euasit. Quorum omnium comprehensionem, siue ingressum nostrum Galliae, cum idem Paulus perfidus per fugam Francorum, quos ad uindicandas Clausuras direxerat, comperisset, relicta et ipse ciuitate Narbona, fugae se praesidio dedit, relictis ibi etiam conseruatoribus ciuitatis ipsius, scilicet Ramirum pseudoepiscopum, Uictimirum, Argemundum et Galtritionem primicerium. Qui etiam Ramirus uiso exercitu, antequam ciuitas ipsa expugnaretur, petiit fugam. Sed mox in Beterrensi territorio comprehensus, nostras non effugit manus. Unde cum praedictos Uictimirum, et Argemundum laicos, siue Galtritionem primicerium Narbonam uindicantes, et contra nos acriter dimicantes cepissemus, Agatensem ciuitatem imperio gloriosi domini nostri subegimus, comprehendentes in ea Uilesmundum episcopum, et Arangisclum, et Ranosindum germanum Uilesmundi episcopi.
Post haec cum diuino iudicio adiuuante ad expugnandam Magalonensem ciuitatem accederemus, cum duobus exercitibus, nauali scilicet et terrestri, Gumildus episcopus statim eamdem ciuitatem reliquit, et fugam petens, Nemausum se cum Paulo perfido contulit. Cumque hanc ipsam Magalonensem ciuitatem defensoresque eius gloriosius cepissemus, statim usque in Nemausum post praedictum Paulum sociosque suos pugnaturi peruenimus. Ibi se idem Paulus, non solum suorum perfidorum fretus audacia, sed etiam Francorum munitus auxilio ad dimicandum contulerat. Quo in loco instantissime pugnans, et in perfidiae temeritate perdurans, tandem diuinis iudiciis nostrisque armis eadem ciuitate irrupta uictus captusque est Paulus. Eius etiam socios commemorare necesse est, quos et pugnantes contra nos in eadem ciuitate dure pertulimus, et qui tandiu eius perfidiae instantissime adhaeserunt, quandiu cum ipso nefandissimo caperentur: id est, Gumildus episcopus, Friuscus, Frodarius, Witimirus, Ranemundus, Adosindus, Adulfus, Maximus et Gotila; excepta uulgi multitudine Francorum uel Saxonum, quae in eadem ciuitate comprehensa est.
5
Hic igitur sceleratissimus Paulus, dum conuocatis adunatisque omnibus nobis, id est senioribus cunctis, et palatii gardingis omnibus omnique palatino officio, seu etiam astante exercitu uniuerso in conspectu regis gloriosi nostri domini cum praedictis sociis suis iudicandus assisteret, sic praedictus princeps super praemissa coniurationis interpositione eum allocutus est dicens: Adiuro te per nomen omnipotentis Dei, ut in hoc conuentu fratrum nostrorum contendas mecum iudicio: si aut te in aliquo laesi, aut occasione cuiuslibet malitiae, tibi malum nutriui, per quem excitatus hanc tyrannidem sumens, huius regni apicem suscipere attentares.
Mox idem nefandissimus Paulus uoce clara testatus est dicens: Per Deum, quia neque a gloria uestra sensi me esse laesum, neque a uobis mali aliquid pertuli, sed tantum boni in me impartiri iussit clementia uestra, quod percipere nullatenus merui. Ego tamen diaboli instinctu prouocatus id feci. Similiter iam dicti socii sui quaesiti sunt, et omnes similiter responderunt: unde prolatae sunt conditiones, ubi spontanea promissione in electione gloriosi domini nostri Bambae regis ipse nefandissimus Paulus cum sociis suis una pariter nobiscum consenserunt, et inuiolabiliter se illi et patriae fidem obseruaturos esse sub diuini numinis sponsione testati sunt, quas etiam sponsiones manus suae subscriptionibus notauerunt. Quibus conditionibus perlectis, quas ipsi maligne resecuerant, ad confusionem perfidiae ipsorum subscriptio manus eorum in ipsis conditionibus eis aspicienda ostenditur. Post haec aliae conditiones ad quas ipse perfidus Paulus populum sibi iurare fecerat, relectae sunt. In quibus iste impietatis, et crudelitatis ordo seruatus est, ubi ipsi Paulo omnes socii sui sub isto ordine iurauerunt, ut et fideles illi essent, et unanimes cum eodem contra gloriosum dominum nostrum regem Bambanem pugnarent, atque in deiectionem eius uel periculum usque ad effusionem sanguinis dimicarent; uel contra eos qui eumdem regem defendere uoluissent. Infaustum iam dictum regem gloriosum Bambanem (ut praemissum est) in ipsis conditionibus temerarie reperitur scriptum.
Iis excursis atque perlectis, canonum est prolata sententia ex concilio Toletano, qualiter debeant puniri huiusmodi transgressores.