1
haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai
et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar
haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur
mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
5
locutus est Dominus ad Mosen dicens
adplica tribum Leui et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent
et obseruent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii
et custodiant uasa tabernaculi seruientes in ministerio eius
10
Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
ego tuli Leuitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit uuluam in filiis Israhel eruntque Leuitae mei
meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificaui mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus
locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens
15
numera filios Leui per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra
numerauit Moses ut praeceperat Dominus
et inuenti sunt filii Leui per nomina sua Gerson et Caath et Merari
filii Gerson Lebni et Semei
filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel
20
filii Merari Mooli et Musi
de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica
quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum
hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem
sub principe Eliasaph filio Lahel
25
et habebunt excubias in tabernaculo foederis
ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius
cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua
omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii
et castrametabuntur ad meridianam plagam
30
princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel
et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et uasa sanctuarii in quibus ministratur et uelum cunctamque huiuscemodi supellectilem
princeps autem principum Leuitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii
at uero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua
omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti
35
princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur
erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et uectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent
columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus
castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur
omnes Leuitae quos numerauerunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt uiginti duo milia
40
et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum
tollesque Leuitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro uniuersis primogenitis pecoris filiorum Israhel
recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel
et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra uiginti duo milia ducenti septuaginta tres
locutusque est Dominus ad Mosen
45
tolle Leuitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Leuitarum pro pecoribus eorum eruntque Leuitae mei ego sum Dominus
in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Leuitarum de primogenitis filiorum Israhel
accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos uiginti
dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt
tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Leuitis
50
pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii
et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta uerbum quod praeceperat sibi Dominus