1
filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque uidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus
uenerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt
Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon
terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos serui tui habemus iumenta plurima
5
precamurque si inuenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem
quibus respondit Moses numquid fratres uestri ibunt ad pugnam et uos hic sedebitis
cur subuertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus
nonne ita egerunt patres uestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram
cumque uenissent usque ad uallem Botri lustrata omni regione subuerterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit
10
qui iratus iurauit dicens
si uidebunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a uiginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me
praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleuerunt uoluntatem meam
iratusque Dominus aduersum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur uniuersa generatio quae fecerat malum in conspectu eius
et ecce inquit uos surrexistis pro patribus uestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel
15
qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et uos causa eritis necis omnium
at illi prope accedentes dixerunt caulas ouium fabricabimus et stabula iumentorum paruulis quoque nostris urbes munitas
nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua paruuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias
non reuertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam
nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga
20
quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam
et omnis uir bellator armatus Iordanem transeat donec subuertat Dominus inimicos suos
et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas uultis coram Domino
sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum uestrum adprehendet uos
aedificate ergo urbes paruulis uestris et caulas ac stabula ouibus ac iumentis et quod polliciti estis implete
25
dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen serui tui sumus faciemus quod iubet dominus noster
paruulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad
nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris
praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos
si transierint filii Gad et filii Ruben uobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et uobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem
30
sin autem noluerint transire uobiscum in terram Chanaan inter uos habitandi accipiant loca
responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus seruis suis ita faciemus
ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem
dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum
igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer
35
Etrothsophan et Iazer Iecbaa
et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis
filii uero Ruben aedificauerunt Esbon et Eleale et Cariathaim
et Nabo et Baalmeon uersis nominibus Sabama quoque inponentes uocabula urbibus quas extruxerant
porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et uastauerunt eam interfecto Amorreo habitatore eius
40
dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitauit in ea
Iair autem filius Manasse abiit et occupauit uicos eius quos appellauit Auothiair id est uillas Iair
Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum uiculis suis uocauitque eam ex nomine suo Nobe