1
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
tolle summam filiorum Caath de medio Leuitarum per domos et familias suas
a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis
hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum
5
ingredientur Aaron et filii eius quando mouenda sunt castra et deponent uelum quod pendet ante fores inuoluentque eo arcam testimonii
et operient rursum uelamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent uectes
mensam quoque propositionis inuoluent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt
extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient uelamento ianthinarum pellium et inducent uectes
sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis uasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt
10
et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent uectes
nec non et altare aureum inuoluent hyacinthino uestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque uectes
omnia uasa quibus ministratur in sanctuario inuoluent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque uectes
sed et altare mundabunt cinere et inuoluent illud purpureo uestimento
ponentque cum eo omnia uasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et uatilla cuncta uasa altaris operient simul uelamine ianthinarum pellium et inducent uectes
15
cumque inuoluerint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia uasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent inuoluta et non tangant uasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis
super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque uasorum quae in sanctuario sunt
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
nolite perdere populum Caath de medio Leuitarum
sed hoc facite eis ut uiuant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et diuident quid portare quis debeat
20
alii nulla curiositate uideant quae sunt in sanctuario priusquam inuoluantur alioquin morientur
locutus est Dominus ad Mosen dicens
tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas
a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis
hoc est officium familiae Gersonitarum
25
ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia uelamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi
cortinas atrii et uelum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et uasa ministerii
iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari
hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
30
a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii
haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et uectes eius columnas et bases earum
columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia uasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt
hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
35
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis
et inuenti sunt duo milia septingenti quinquaginta
hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numerauit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi
numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis
40
et inuenti sunt duo milia sescenti triginta
hic est populus Gersonitarum quos numerauerunt Moses et Aaron iuxta uerbum Domini
numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis
et inuenti sunt tria milia ducenti
45
hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi
omnes qui recensiti sunt de Leuitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda
fuerunt simul octo milia quingenti octoginta
iuxta uerbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus