1
in principio creauit Deus caelum et terram
terra autem erat inanis et uacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
dixitque Deus fiat lux et facta est lux
et uidit Deus lucem quod esset bona et diuisit lucem ac tenebras
5
appellauitque lucem diem et tenebras noctem factumque est uespere et mane dies unus
dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et diuidat aquas ab aquis
et fecit Deus firmamentum diuisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita
uocauitque Deus firmamentum caelum et factum est uespere et mane dies secundus
dixit uero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
10
et uocauit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellauit maria et uidit Deus quod esset bonum
et ait germinet terra herbam uirentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
et protulit terra herbam uirentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et uidit Deus quod esset bonum
factumque est uespere et mane dies tertius
dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut diuidant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
15
ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
et praeessent diei ac nocti et diuiderent lucem ac tenebras et uidit Deus quod esset bonum
et factum est uespere et mane dies quartus
20
dixit etiam Deus producant aquae reptile animae uiuentis et uolatile super terram sub firmamento caeli
creauitque Deus cete grandia et omnem animam uiuentem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne uolatile secundum genus suum et uidit Deus quod esset bonum
benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris auesque multiplicentur super terram
et factum est uespere et mane dies quintus
dixit quoque Deus producat terra animam uiuentem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
25
et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et uidit Deus quod esset bonum
et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et uolatilibus caeli et bestiis uniuersaeque terrae omnique reptili quod mouetur in terra
et creauit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creauit illum masculum et feminam creauit eos
benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et uolatilibus caeli et uniuersis animantibus quae mouentur super terram
dixitque Deus ecce dedi uobis omnem herbam adferentem semen super terram et uniuersa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint uobis in escam
30
et cunctis animantibus terrae omnique uolucri caeli et uniuersis quae mouentur in terra et in quibus est anima uiuens ut habeant ad uescendum et factum est ita
uiditque Deus cuncta quae fecit et erant ualde bona et factum est uespere et mane dies sextus