1
post duos annos uidit Pharao somnium putabat se stare super fluuium
de quo ascendebant septem boues pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus
aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis uirentibus
deuoraueruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao
5
rursum dormiuit et uidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae
aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur
deuorantes omnem priorum pulchritudinem euigilans post quietem
et facto mane pauore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narrauit somnium nec erat qui interpretaretur
tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum
10
iratus rex seruis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum
ubi una nocte uterque uidimus somnium praesagum futurorum
erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia
audiuimus quicquid postea rei probauit euentus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce
protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac ueste mutata obtulerunt ei
15
cui ille ait uidi somnia nec est qui edisserat quae audiui te prudentissime conicere
respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni
narrauit ergo ille quod uiderat putabam me stare super ripam fluminis
et septem boues de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis uirecta carpebant
et ecce has sequebantur aliae septem boues in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti uiderim
20
quae deuoratis et consumptis prioribus
nullum saturitatis dedere uestigium sed simili macie et squalore torpebant euigilans rursum sopore depressus
uidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae
aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula
quae priorum pulchritudinem deuorarunt narraui coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat
25
respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni
septem boues pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque uim somnii conprehendunt
septem quoque boues tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et uento urente percussae septem anni sunt uenturae famis
qui hoc ordine conplebuntur
ecce septem anni uenient fertilitatis magnae in uniuersa terra Aegypti
30
quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut obliuioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram
et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo
quod autem uidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et uelocius impleatur
nunc ergo prouideat rex uirum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti
qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis
35
qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serueturque in urbibus
et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia
placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius
locutusque est ad eos num inuenire poterimus talem uirum qui spiritu Dei plenus sit
dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui inuenire potero
40
tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam
dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super uniuersam terram Aegypti
tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius uestiuitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit
fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent uniuersae terrae Aegypti
dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non mouebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti
45
uertitque nomen illius et uocauit eum lingua aegyptiaca Saluatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti
triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuiuit omnes regiones Aegypti
uenitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti
omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est
tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet
50
nati sunt autem Ioseph filii duo antequam ueniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos
uocauitque nomen primogeniti Manasse dicens obliuisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei
nomen quoque secundi appellauit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae
igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto
coeperunt uenire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in uniuerso orbe fames praeualuit in cuncta autem terra Aegypti erat panis
55
qua esuriente clamauit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid uobis dixerit facite
crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph uniuersa horrea et uendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames
omnesque prouinciae ueniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent