1
uisitauit autem Dominus Sarram sicut promiserat et impleuit quae locutus est
concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
uocauitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
et circumcidit eum octauo die sicut praeceperat ei Deus
5
cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
creuit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande conuiuium in die ablactationis eius
cumque uidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
10
eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
dure accepit hoc Abraham pro filio suo
cui dixit Deus non tibi uideatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi uocem eius quia in Isaac uocabitur tibi semen
sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
15
cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non uidebo morientem puerum et sedens contra leuauit uocem suam et fleuit
exaudiuit autem Deus uocem pueri uocauitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudiuit enim Deus uocem pueri de loco in quo est
surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
aperuitque oculos eius Deus quae uidens puteum aquae abiit et impleuit utrem deditque puero bibere
20
et fuit cum eo qui creuit et moratus est in solitudine et factus est iuuenis sagittarius
habitauitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in uniuersis quae agis
iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua uersatus es aduena
dixitque Abraham ego iurabo
25
et increpauit Abimelech propter puteum aquae quem ui abstulerant serui illius
respondit Abimelech nesciui quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audiui praeter hodie
tulit itaque Abraham oues et boues et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
cui dixit Abimelech quid sibi uolunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
30
at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
idcirco uocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iurauerunt
et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reuersique sunt in terram Palestinorum Abraham uero plantauit nemus in Bersabee et inuocauit ibi nomen Domini Dei aeterni
et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis