1
postquam autem audiuit uerba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus
animaduertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius
maxime dicente sibi Domino reuertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum
misit et uocauit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges
5
dixitque eis uideo faciem patris uestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum
et ipsae nostis quod totis uiribus meis seruierim patri uestro
sed pater uester circumuenit me et mutauit mercedem meam decem uicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi
si quando dixit uariae erunt mercedes tuae pariebant omnes oues uarios fetus quando uero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt
tulitque Deus substantiam patris uestri et dedit mihi
10
postquam enim conceptus ouium tempus aduenerat leuaui oculos meos et uidi in somnis ascendentes mares super feminas uarios et maculosos et diuersorum colorum
dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum
qui ait leua oculos tuos et uide uniuersos masculos ascendentes super feminas uarios respersos atque maculosos uidi enim omnia quae fecit tibi Laban
ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et uotum uouisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac reuertens in terram natiuitatis tuae
responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri
15
nonne quasi alienas reputauit nos et uendidit comeditque pretium nostrum
sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac
surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit
tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan
eo tempore Laban ierat ad tondendas oues et Rahel furata est idola patris sui
20
noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad
nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob
qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad
uiditque in somnis dicentem sibi Dominum caue ne quicquam aspere loquaris contra Iacob
25
iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium
et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captiuas gladio
cur ignorante me fugere uoluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc
ualet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris uestri heri dixit mihi caue ne loquaris cum Iacob quicquam durius
30
esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos
respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne uiolenter auferres filias tuas
quod autem furti arguis apud quemcumque inueneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inueneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola
ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non inuenit cumque intrasset tentorium Rahelis
illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil inuenienti
35
ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est
tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me
et scrutatus es omnem supellectilem meam quid inuenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te
idcirco uiginti annis fui tecum oues tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi
nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas
40
die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis
sic per uiginti annos in domo tua seruiui tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem uicibus
nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri
respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis
ueni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te
45
tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum
dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum
quem uocauit Laban tumulus Testis et Iacob aceruum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae
dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis
intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis
50
si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit
dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te
testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans
Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iurauit Iacob per Timorem patris sui Isaac
immolatisque uictimis in monte uocauit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi
55
Laban uero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reuersus in locum suum