1
non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae
eleuauitque uocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis
et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus uiuit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti
ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater uester quem uendidistis in Aegypto
5
nolite pauere nec uobis durum esse uideatur quod uendidistis me in his regionibus pro salute enim uestra misit me Deus ante uos in Aegyptum
biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti
praemisitque me Deus ut reseruemini super terram et escas ad uiuendum habere possitis
non uestro consilio sed Dei huc uoluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum uniuersae domus eius ac principem in omni terra Aegypti
festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum uniuersae terrae Aegypti descende ad me ne moreris
10
et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oues tuae et armenta tua et uniuersa quae possides
ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides
en oculi uestri et oculi fratris mei Beniamin uident quod os meum loquatur ad uos
nuntiate patri meo uniuersam gloriam meam et cuncta quae uidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me
cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui fleuit illo quoque flente similiter super collum eius
15
osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et plorauit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum
auditumque est et celebri sermone uulgatum in aula regis uenerunt fratres Ioseph et gauisus est Pharao atque omnis familia eius
dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan
et tollite inde patrem uestrum et cognationem et uenite ad me et ego dabo uobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae
praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subuectionem paruulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem uestrum et properate quantocius uenientes
20
ne dimittatis quicquam de supellectili uestra quia omnes opes Aegypti uestrae erunt
fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere
singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin uero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis
tantundem pecuniae et uestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subueherent ex omnibus diuitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes
dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in uia
25
qui ascendentes ex Aegypto uenerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob
et nuntiauerunt ei dicentes Ioseph uiuit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de graui somno euigilans tamen non credebat eis
illi contra referebant omnem ordinem rei cumque uidisset plaustra et uniuersa quae miserat reuixit spiritus eius
et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus uiuit uadam et uidebo illum antequam moriar