1
praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci
scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita
et orto mane dimissi sunt cum asinis suis
iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere uiros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono
5
scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis
fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est
qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut serui tui tantum flagitii commiserint
pecuniam quam inuenimus in summitate saccorum reportauimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum uel argentum
apud quemcumque fuerit inuentum seruorum tuorum quod quaeris moriatur et nos serui erimus domini nostri
10
qui dixit fiat iuxta uestram sententiam apud quem fuerit inuentum ipse sit seruus meus uos autem eritis innoxii
itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli
quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum inuenit scyphum in sacco Beniamin
at illi scissis uestibus oneratisque rursum asinis reuersi sunt in oppidum
primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt
15
quibus ille ait cur sic agere uoluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia
cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo uel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus inuenit iniquitatem seruorum tuorum en omnes serui sumus domini mei et nos et apud quem inuentus est scyphus
respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit seruus meus uos autem abite liberi ad patrem uestrum
accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur seruus tuus uerbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem
dominus meus interrogasti prius seruos tuos habetis patrem aut fratrem
20
et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer paruulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater uero tenere diligit eum
dixistique seruis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum
suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur
et dixisti seruis tuis nisi uenerit frater uester minimus uobiscum non uidebitis amplius faciem meam
cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narrauimus ei omnia quae locutus est dominus meus
25
et dixit pater noster reuertimini et emite nobis parum tritici
cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus uidere faciem uiri
atque ille respondit uos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea
egressus est unus et dixistis bestia deuorauit eum et hucusque non conparet
si tuleritis et istum et aliquid ei in uia contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos
30
igitur si intrauero ad seruum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat
uideritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos
ego proprie seruus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore
manebo itaque seruus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis
non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam