1
uocauit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae uentura sunt uobis diebus nouissimis
congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem uestrum
Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio
effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
5
Symeon et Leui fratres uasa iniquitatis bellantia
in consilio eorum ne ueniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt uirum et in uoluntate sua suffoderunt murum
maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura diuidam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in ceruicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
10
non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec ueniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
ligans ad uineam pullum suum et ad uitem o fili mi asinam suam lauabit uino stolam suam et sanguine uuae pallium suum
pulchriores oculi eius uino et dentes lacte candidiores
Zabulon in litore maris habitabit et in statione nauium pertingens usque ad Sidonem
Isachar asinus fortis accubans inter terminos
15
uidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis seruiens
Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
fiat Dan coluber in uia cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
salutare tuum expectabo Domine
Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
20
Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
Nepthalim ceruus emissus et dans eloquia pulchritudinis
filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum
sed exasperauerunt eum et iurgati sunt inuideruntque illi habentes iacula
sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt uincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel
25
Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et uuluae
benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec ueniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in uertice nazarei inter fratres suos
Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et uespere diuidet spolia
omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei
30
contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum