1
§ 59 Itaque alia uia comitem adorsi, promissis ingentibus, si forte possent, illicere cupiebant. Concederet, sorore dimissa, in partes regis, habiturus proinde totius terrae dominatum, ut ad ipsius arbitrium penderent omnia; essetque in sola corona rege inferior, caeteris omnibus pro uelle principaturus. Repulit comes immensas promissiones memorabili responso, quod posteritas audiat et miretur uolo: « Non sum, » inquit, « meus, sed alieni iuris: cum meae potestatis me uidero, quicquid ratio de re quam allegatis dictauerit, facturum me respondeo »
§ 60. Tum illi concitatiores et nonnihil moti, cum blanditiis nihil promouerent, minas intentare coeperunt, quod eum ultra mare in Bononiam mitterent, perpetuis uinculis usque ad mortem innodandum. Enimuero ille, minas sereno uultu dissoluens, nihil minus se timere protestatus est constanter et uere: confidebat enim in magnanimitate comitissae, uxoris suae scilicet, et animositate suorum, qui statim regem in Hiberniam mitterent, si quid perperam in comitem factum audissent.
§ 61. Transiit in his mensis, tantae molis erat 761 liberari posse principes quos fortuna sua innexuisset catena. Tandem porro communicato consilio, quicunque imperatrici fauebant, crebris legationibus comitem conueniunt, ut quia non posset quod uellet, secundum comici dictum, uellet quod posset: pateretur ergo regem et se liberari mutuis conditionibus; « alioquin timemus, aiebant, ne comites facti sui maximi et praeclarissimi, quo te ceperunt, erecti conscientia, unos et unos ex nobis inuadant, castella expugnent, ipsam sororem tuam obsidiant. »
§ 62. Tum demum Robertus mollitus legato et archiepiscopo assensit; ita tamen, ne quicquam castellorum uel terrarum redderetur quod post regis captionem in ius imperatricis uel quorumque fidelium eius transierat. Illud sane nullo potuit obtinere modo quatenus sui secum liberarentur; offensis uidelicet aliis, quod tantas eorum promissiones de principatu totius regni, quodam quasi fastu fastidiens, repudiauerat. Et quia maxime annitebantur ut, propter regiam dignitatem, primo rex liberaretur, deinceps comes; cum id ille dubitaret concedere, firmauerunt iureiurando legatus et archiepiscopus, quod, si rex post liberationem suam detrectaret comitem liberare, ipsi se in captionem comitis incunctanter iniicerent, quocunque ipsi libuisset abducendi.
5
§ 63. Nec adhuc quieuit, sed, praeter haec, quo sibi prouideret sagax animus inuenit: posset nempe fieri ut rex, malorum, quod saepe fit, praeuentus consilio, captionem fratris sui et archiepiscopi parui duceret, dummodo ipse liber in pluma iaceret. Exegit ergo ab utroque sigillatim breuia et sigilla sua ad apostolicum in hunc sensum; 762 « Sciret dominus apostolicus eos ob regis liberationem et regni pacem hoc se pacto comiti astrinxisse, quod, si eum rex post suam ipsius liberationem liberare dissimularet, ipsi ultro se in captionem ipsius immitterent. Quapropter, si ad hoc infortunium peruentum foret, obnixe rogare (quod apostolicae humanitatis esset sponte facere) ut et eos qui suffraganei ipsius erant, et comitem pariter, ab indebitis nexibus exueret; » et quaedam talia.
§ 64. Haec scripta Robertus ab utrisque pontificibus recepta tuto loco deposuit; et Wintoniam cum eisdem, simulque magna baronum copia, uenit. Rex quoque, ut in praeteritis dictum est, non multo post eodem ueniens, familiare coloquium cum comite communicauit: sed quamuis et ipse rex, et cuncti principes qui aderant, magno annisu satagerent comitem in sua uota traducere, ille, uelut pelagi rupes immota resistens, omnes eorum conatus uel irritos fecit, uel rationabiliter compescuit: « Non esse rationis, dicens, sed nec humanitatis, ut sororem suam desereret, cuius partes iuste defendendas suscepisset: nullius commodi causa, nec tam regis odio quam sacramenti sui respectu, quod uiolare nefas esse ipsi quoque deberent attendere, praesertim cum ab apostolico sibi mandatum meminisset ut sacramento quod sorori, praesente patre, fecerat, obedientiam exhiberet. » Ita infecta pace ab utriusque discessum.
§ 65. Haec ideo sic in superioris anni gestis non apposui, quia clam conscientia mea erant: semper quippe horrori habui aliquid ad posteros transmittendum stylo committere, quod nescirem 763 solida ueritate subsistere. Ea porro, quae de praesenti anno dicenda sunt, hoc habebunt principium.